장음표시 사용
391쪽
3 1 6 LIB. I. DE IURE NAT. ET GAN . oee.
quod ira habere. Nolι te exto Vere . si vis diutius imperare. E lo Deo subdistis. Serruptum est enim : Quae Dei , Dc o , quae Caesaris , Caesari . Ad Imperatorem palatia pertinent , ad Sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi maenium ius eommissum es , non sacro tim.
XI. Quid quod vel ipsi Imperatores hanc fassi sunt veritatem, & hierarchiam
ecclesiasticam summo venerati sunt obsequio Rumnus Lib. I. ea x l. post Soz auenu in Lib. VI. Hist. cap. vo. refert Valentinianum Imperatorem seniorem se i quentem de controversiis fidei dirimendis. Mihi, qui unus e numero laicorum sum, non Acet eiusmodi negotiis me inteνponere . Sacerdotes, O' Epistopi, quibus haec curae sunt, ubicumque ios liberum fuerit, conveniant ad habendum Concilium. XII. Rasilius Imperator in oratione habita in Concilio generali VIII. in quo Photii Patriarchae causa discussa suit, haec lassus est. De vobis autem lateis , tam qui in dignitatibus, quam qui absolute versamini, quid amplius ditam non habeo , quam quod nulta modo vobis licet de ectaesosticis e avsis sermonem movere, neque penitus res ere integritati Ecclesiae , is universali Gnodo adversari . Haec enim in-τsigare, quaerere Patriarcharum , Pontificum , is Sacerdotum est, qui regiminis officium fortiti sunt, qui sanctificandi , ligandi , ω fomeηdi potestatem habent ,
qui ecclGasicas adepti sunt claves; non norum, qua pasci debemus, qui Dacrificari, qui ligari, vel a ligamentis abforei egemus. XIII. Haec sunt testimonia quae primum tulerunt sancti viri , Apostolis proximi, quando nondum , satentibus Luthericis , corrupta Ecclesia erat. Nullam ergo patiuntur exceptionem . Posterioris aetatis Patres doctrinam a maioribus acceptam propugnarunt . Imperatores Constantinus Magnus , Valentinianus , Iustinianus, Basilius, Carolus Magnus, Ludovicus, ceterique posteriores earn m potestatem in sacra soli Sacerdotio attribuere. Et Lutherici Doctores in tanta luce adversus tam luculenta, di tam multa testimonia caecutiunt Quid itaque garrit
Pulandolfius in suo cit. libello s. 3 . Neque hie sincit diuturnam usurpationem crepare : nam ista etiam diuturnam rniuriam notare potest : neque firmum aliquod iuris fundament tim suppeditat i cum fieri possit ut modica ab initio auctoritas succesesu temporis intolerabilem in dominatum degenerarat . Tanta est vis veritatis , ut vel ipsa effrenatior mentiendi libido recta aggredi illam nequeat. Fieri potest, inquit cavillator Lui hericus , ut modica ab initio temporis diuturnitate creverit . Fuit ergo ab initio aliqua . Cur ergo totam negas Sed integram, quae nune est potestas in sacra , penes Ecclesiam fuisse ab initio testantur Scripturae sanctae , Patrum testimonia, canones sacri, iura ipsa civilia. At Lutherici Doctores, Rabbinis Zc Pharisaeis caeciores obstinatioresque cum fiat, non secus ac Hebraei absque Sacrificio, dc Sacerdotio , absque templo dc altari, delirantes, dc furentes maledictis & putidissimis mendaciis debacchantur adversus Catholico Romanam Eccle
392쪽
sam. Omnia documenta vel exploratissima cavillantur, vitilitigationes, ineptias, verborum rixas ubique intexunt, ut tenebras veritati splendidissimae offundant . Numquam mihi in mentem veni met , tam absurda paradoxa , tam vana comis menta, tam ineptas nugas edi in lucem potuisse a viris Iutheri eis, qui in diversis a religione controversiis nee indocti , nec ineruditi sunt licet ipsi aequo doctiores, dc eruditiores se se pueriliter iactient nisi haec omnia in eorumdem libris legissiem . Sed haee sunt reprobatae gentis indicia de argumenta . Hi a via veritatis aberrantium characteres, ut videntes non videant, ut acuti ad vana , casei ad vera sint.
g. VII. Iuri publiei e Pufendorfit insana Politica . Illius quibus illudit Principibus , fraudes . Monita ad imperitos , ut olius Auctoris, atiorumque similium lectionem
I. X T Erlatus Pulandorsus , cum vidisset luthericae religionis cautam , ad tri-υ bunal theologicum delatam , penitus corruentem , & usquequaque pes sum datam, ad macbiaveLBede politi e principia illam revocavit. In universis suis operibus Papimum ad nauseam usque crepat. Et passim, tum in opere de Lis G. tum de ose. bom. Θ civ. haec maebiave VS eae polit irae semina spargit. In ipsa praefat. ad I. ἐν G. nugatur , arcanam rationem Papistarii in , & fundamenta sacrae istorum reipublicae esse , hominum conscientias non ratione , sed auctoritate Sacer totum regi . Eo istius consilia & molimina pertinent , ut laqueis vaste fucatis quibus vel ipsa de L 2. ἐν G. opera identidem aspergit , saperdas, &imperitos qui, eorumdem lectione delectantur , implicet, capiatque . ille ipse testatur, dogmata pulmea. religionis illicio tecta , principia sanae politi in convecere . natura sua turbas excitare , is exitiabiles morbos in civitate produccre . Prolim peroratione finem imponit suo libello de habitu religionis ebristiande ad vitam ei vilem, in qua grandia verba effundit: nullum praeiudicium summis imperantibuet magis noxium, quam si eorumdem subditi pendeant ab extraneo Sacerdote. Quid aliud est conItituere unius status habitantes ab extranea potestate pendentes , quam hostilia praesidia in proprias excipere arces, & inimicorum castra in proprium inducere statum 3 Quid, si ex Principum civiumque divitiis alendae sustentandaeque fuerint sacrae istae potestates Experrecti itaque sint oportet Principes protestantici, ne umquam Pontificiorum erronea dogmata de .lR. rci potestate ,
393쪽
3 1 8 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. Oe.
civili, de saera, in suas ingrediantur ditiones. Opta sum foret, inquit, ut Pristia per sensum communem, is naturalem rationem in eonsilium adbiberent , b paulgi per animum a pr.eiudicio fiberare velisnt. Nam saltem quae inter controversias pontificias agitantur, ubi quis non ultro animum obfirmare velit, talia indicia ultro se offeram in utram partem favor Principum inclinare debeat, is utrum suus proredendi modus reddat suspectum. Nihil ad velificandum, adulandumque Principibus validius. Haec sunt statistieae dc mathiavellies politiae arcana. Tanta nugatur praesidentia , ut in rum non sit, si seioli non pauci his decipiantur sucis. Comparat utramque Ecclesiam, luthericam , dc catholicam; & ex utriusque dogmatis praeserendam Iutheria eam insert. Lutherica in fronte Praesert finceritatis notam : Scripturam sacram omnibus legendam porrigit, veluti fidei obrussam; dc quibuslibet etiam gemellis, de rusticis interpretandam sinit. Sed haec obrussa tam diversa apud Luthericos est . quam sunt hominum cerebra, de cogitationes. Lutherica Pontificiorum libros Ie ι gendos permittit. Alterutrum ergo. Aut calumniatrix est, dum blaterat Catholi corum libros idololatria, superstitione, dc perniciosissimis erroribus scatere: aut ini qua est, dum libros veneficos, dc seductione plenissimos indiscriminatim Iegendos tolerat. Pontificia Ecclesia vel ipsam Scripturam sacram suis subducit, nedum Pr testantium libros Scripturam sacram omnibus, linguam latinam callentibus, eon cedit; dc libros Protestantium, mendaciorum, calumniarum , dc fraudum plenissimos, doctioribus tantum prudentissime facultatem legendi impertit. Denique concludit, pontificiae Ecclesiae scriptores, non veritatis amore , sed emolumentorum . divitiarumque fiducia, partiumque studiis abreptos, causam propriam agere. Quantus Cleri pontificii Splen dor ut fastus, quae divitiarum opulentia, quae potestas Cleri lutherici exiguae opes, splendor nullus, tota auctoritas summarum potestatum imperio subiecta. Quinam verosi milius pro mundi commodis pugnant An Protestantici, qui etsi victores privatae sortunae limites numquam transiliunt Tram stivit tamen Pusendor fius, dc ab ima ad magnam assurrexit fortunam. Pontificia Ecclesia concitat populos, & Principes omnes adversus eos qui Bestiam ni
gnam sie voeat sanctissimi Petri Apostolorum Principis cathedram de medio tollere cupiunt. Eo magis, inquit, necessarium est ut fideles magno studio animum adversus bestiae iEius illacebras, iuxta ac terrores, animos obfirment, uo eum patientia νxpectent, quousque Deus eidem, quem per Propbetas suos Mem praedixir, repraesen-ret. Quid autem eoolii eapiendum H P incipibus, is populis liberis, qui Dctam Romanam exuerunt, postquam tam atrocia odiorum, is immanitatis exempla ab eadem
subinde edi conspiciunt, ipsi, etiam me non monente , si mens non ova est , intellia
II. Laeva profecto Politici Lutherani mens, quae tot deliria peperit : depravatus
animus, qui tot mendaciorum, calumniarum , dc maledictorum centonem consa
394쪽
einavit. Synagoga lutherica, stupris, erapulis, comessationibus, libidinibus, turbis, seditionibus parta, universae Germaniae cladem intulit, &, veluti hydra immanis in dies ferociens, ct saeviens, seditiones intestinas, in Caesares proditiones, in Dei templa sacrilegia frequenter perpetravit. Quis absque horrore legere potest rusticanum sanguinarium tumultum, initio desectionis Iuthericae excitatum an. I 324. tot caedibus, latrociniis, rapinisque onustum Quis in Austria suscitavit aliam rusticanam seditionem 3 Quis Principes, Regesque Germaniae, dc mutuo, dc in Caesares toties armavit is schma aldicam coniurationem truculentam , & tanto Germanorum sanguine madentem Quis Bobemurem, quis milbrunensem, quis Lipsiensem perfidam conspirationem, ut ceteras sileam, parturivit, nisi fatalis illa , dc scelerata Iuthsrica synagoga, larva reformationis obtecta Germanorum historiae haec, & peiora
III. Religio catholica, caritate, paupertate, mansuetudine , patientia sub Imperatoribus Ethnicis alta , nunquam seditiones, aut coniurationes concitasse legitur ;ut Tertullianus, Athanagoras, dc ceteri prioris aetatis scripsere Patres. Et tamentum suprema in sacra potiebatur potestate. id ergo nugatur Luthericus Pusen- dorsus, flatum in statu perniciosum esse reipublicae tranquillitati, dc rei politicae principiis Dicat, religionem hanc infestam esse protestanticae synagogae. Historiam cum civilem, tum ecclesiasticam, evolvant Doctores Lutherici, intelligentque, solas haereticos , Donatistas, Arianos, Iconoctastas, ceterosque eorum Patres, & Patriarchas antecessores, turbas, de seditiones commovisse ; numquam vero catholicam id peregisse religionem, quae Principibus, Regibus, Imperatoribus obedientiam, fidelitatem, obsequiumque praestandum, solvenda vectigalia , orandum pro iis docet. In qualibet bene instituta republica diversa negotiorum genera in suas classes tribuuntur. In republica catholica temporalia Principibus, spiritualia Sacerdotibus commissa a Deo sunt. Neuter in alterius messem falcem mittit . Principum studia dc consilia temporalia tractant potestate summa. Hi ne , sub tanta sollicitudinum mole oppressi, de fidei articulis controversiis dirimendis, religionisque ossiciis defungendis idonei 3 Quid rectae rationi , & regiminis tranquillitati accommodatius , &opportunius , quam duo suprema luminaria e alterum , quod divinam, alterum , quod temporalem rempublicam illumineti Dum temporales Principes in terrenis o cupantur, Sacerdotes Domini, a terrenis curis expediti , pro omnium salute eum Deo negotia tractant. Cleri divitiae nonne sunt in statu, dc per statum excurrunt,
dc tandem in Principum aerarium immigrant uid Reipublicae interest , in hoc , aut in illo subdito divitias reperiri; dummodo intra status confinia distrahantur Quid fastum, pompas, luxum, ceterasque corruptelas obtrudit Heine ne salsitas, aut veritas religionis hauriendat Nulla ergo in mundo religio vera suit; cum nulla umquam a vitiis, a corruptelis immunis fuerit. Consulant Evangelium Positis
395쪽
nostri, intelligentque Dei Ecclesiam agro, frumento, & zizaniis usque ad ventilaationis diem pleno, comparatam a Christo esse. Hanc Romano-Catholicam Ecelesiam Prostibulum Babilonisum , Bestiam ia Oeas plicam; istius vero Ecelesiae Clerum, stolidum bominum genus, homines nulla fide dignos , Principes ad tyrannidem instiagantes, Desera ir malitiam omnem religionis professione oceultantes , urbanissime appellat Luthericus Pusent orsus. Et haec rustica scribendi ratio perpetua est huie iuris naturae aequi & boni praeclarissimo instauratori contra sibi adveriantes. IV. Quae hactenus eκ libris Pulandorsi, data occasione, decerpsimus , instruere.& non levi pudore tangere illos semidoctos debent qui acutissimum Metaphyseum, Iurispublieistam insignem Pusendorfium depraedicant , eiusque lectione delectantur . antequam solida iuris & naturalis, & divini, humanique principia didicerint. Ne
vero suspicentur illi, me odio percitum contra Tufendosum, suadere imperitis ut abstineant ab illius operum lectione, caussam appello ad ipsos Doctores Luthericos, qui apertissime testantur, Pulandor fium Atheismi fuligine tinctum fuisse . Id
supra ex Burhero indicavimus. Sed modo alium allegare testem iuvat . Iacobus Friderieus Reimni annus in histor. univers. At Mi i haec scribit cap. X. g. xv. pag. 3Io. Et in iis proculdubio etiam Samuelem P endosum, quem Athesmi Meusatum
Auctor apologiae pro Vanino pag. 27. refert. Et addit Godo edus Arnoldus in m E. T. a. l. IT. c. I 6.1. IO. par. 679. Disse mitembergae, qui Dacb. Gerardum Ram , euius traga dram descripsimus g. io. venenum Albeismi e scriptis P endoini suxisse existimaverint, quibus Fufendosus ipse responderit, Do imposuerit fibulam. Nec testimoniis extraneis opus est, cum opera ipsa typis edita perhibeant Pufendoesum, hominem surore abreptum , sermento lutherico ebrium , mendacem , imposioremque impudentissimum . Vbi in universis eius operibus adhortatio ad pietatem Vbi vera virtutis imago Vbi moderationis, modestiae, & probitatis vota In suos opinpositores impotens maledicus, in Catholicos rabidus calumnatator , erga Principes vilissimus & mendax adulator. Hi sunt istius Ribe istae characteres . Plura sileo . cum non pauca supra dixerim. U. Et revera, quid in caussa est, cur non pauci hodierni scioli tam impudenter religionis ea pita in dilarimen adducant Una profecto ex caussis est librorum transa Ipinorum incauta lectio . Illa nugandi, conviciandi , & deridendi praeeipua Romanae Ecclesiae dogmata libertas . Illa contra potestatem in sacra fucata, & adulterata Politica in legentium animis venefica relinquunt semina , quae sensim sine sensa adolescunt, &:tandem emittunt monstrosos abortus, nedum dubitationes, amisbiguitates, argutula adversus divina mysteria ratiocinia. Hac via ab imperito vulago auram eruditionis captant, scituli apparere ambiunt, & postremum tam magistri nugaces, & inflati, quam auditores indocti & novitatis cupiui , sin fidem prorsus amittunt, ita lamen cam extenuant , obnubila ut, ut Atacilino proximi
396쪽
sint, unoque pede Catholieismi, altero Atheismi vias percurrunt. Haec principia, hae radices impietatis illius quae hodiedum tam audacter quoquoversum grassatur. VI. . Nemo itaque mihi vitio vertat , quod instituti limites praetergressus sim . Quoniam, si Lutherani Doctores, ut Pine dor 1, Nomasius, Barberracas, cuminberlandus, Budaeus, Heinnectus, Brukerus, ceterique ipsa opera philosophica , &histori ea de iure naturae continenter replent dicteriis, calumniis contra Ecclesiam Romanam; si inter ipsas de naturae iure principiis controversias intrudunt Papismum , Romam um, supersitionem papsicam , suosque errores suadere lectoribus student: numquid minus expediens erit, & nos illorum refellere mendacia , fra des detegere, calumnias retundere, luthericas haereses profligare, profligatasque declarare, & nostrae divinae religionis dogmata promovere, atque imperitis subsidium ferret Huc pertinent quae hactenus scripsimus.
CAPUT IRDe iure cietili priῬato. Eiu Idem notio, G partitio.
L eivilis privati explicatio exhibenda nune est. Definitur autem Ius auctoritate supremae misatis eonditum ad resorum civium utilitatem immediate, is principaLiterordinatum. Haec descriptio distinguit hoc ius a quolibet alio. A naturali, quoniam hoc nec a Voluntate humana pendet, nec mutationi obnoxium est, Dissert a iuro gentium, quia istud non est unius civitatis, aut principatus, ut civile ; sed communiter omnium sere gentium. Differt tandem a iure publico , quod istud immediate , & per se ad publicam utilitatem dirigitur, ex qua postea singulorum utilitas dimanat; contra ius ei vile privatum immediate singulorum commodum reis spicit, ex quo publica coalescit utilitas. II. Hoc autem privatum ius multiplex est. Aliud vocatur merum , quod ex socia humana pendet voluntate; aliud mixtum, quod ius naturale , vel gentium includit. Rursus aliud commune, quod extenditur ad universum principatum, vel imperium. Aliud particulare, seu municipale, quod intra fines provinciae , aut civitatis concluditur. Tribuitur tertio in scriptum, dc non scriptum . Ius seriptum est quod expressia sanctione, Principis auctoritate promulgatur. Nec requiritur ut lex ipsa scripturae consignetur; sed sat est ut a Principe expresse intimatum , pr mulgatumque praeconis voce sit. Scripturae enim perpetuitati deserviunt . Ius non scriptum est quod moribus utentium introducitur , ct tacito consensu approbatur.
III. Ius civile scriptum aliud in Decie tale, aliud praetorium vocant. Illud hoc pacto finiunt. Ius civile es, quod ex legibus, plebiscitis , senatus. eonsultis , decretis
397쪽
3 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. G.
Principum, auctoritate prudentum venit. Ius vero praetorium est quod Praetores Imrνoduxerunt adiuvandi, vel supplendi, wI corrigendi iuris civilis gratia propter utrussitatem publicam: quod dc bonorarium dicitur, ad honorem Praetorum se nominaiatum. Ad ius ergo civile revorant leges x M. tabularum plebiscita, senatusconsulta,
responsa prudentum, Principum placita; dc haec legitimam habere caussam dicuntur : quae vero nullis definita sunt legibus, sed Praetoris edicto lata , in ipsam n
turalem aequitatem reducuntur, dc ad iuspraetorium attinent. Quamobrem ius praeistorium est veluti explanatio civilis iuris. Clarius quippe confirmat casus compreis
hensos in iure civili: quos verba generalia includere videntur , perstringit, prout aequitas postulat: θc tandem non comprehensos includit; ideoque supplet id in quoius civile deficit. Plura de hoc iure praetorio, quae Icti tractant , fleo , quod nimium ab instituto nostro recedant.
IV. Iuris civilis idea haec est. Modo interpretatur iuris naturalis dc gentium ambiguos casus; modo plura adiicit solo humano arbitrio, prout tali nationi, popu- Io, vel genti expedire iudicat. Plura consectaria ex iure naturae , dc gentium dum anant, quae iuxta humanarum mentium diversitatem in varias partes trahi possunt : dc ius civile definit, quo in sensu accipienda sunt. Plura adiicit, ut praefata iura magis firmet. Universales conclusiones limitat, amplificat, conditionibus illigat , dc pactis; prout magis expedire publico bono iudicat. V. Singulae respublicae suum habuere , habentque ius civile . Et quoniam inter omnes respublicas Romana celeberrima est; de iure civili Romano pauca dicam. Sub initium Romana civitas iure caruit, solaque mutua voluntate regebatur I ta men aucta continuo ad populi regimen ius civium conditum est. In XXX. curias tribuit Romulus ipse populum , & sanctiones quibus dirigendae curiae istae erant . condidit, Iegesque euriatae dictae sunt, quas temporis successu Numa Pompilius celebratissimus Rex auxit, sieuti dc eiusdem successores, quae subinde leges regiae ampellatae sunt : dc tempore Tarquinii Regis in unum volumen Sextus Papyrius insignis Ictus collegit ; dictumque propterea fuit ius Parariaηum . Exactis Regibus, una cum ipsis antiquatae regiae leges fuere . Quia vero consistere reipublicae tranquillitas sine lege haud poterat, tres delecti suere Viri, nempe, Spur. Posthumus, Sex. Sulpicius, A. Manlius, missique in Graeciam, ut Lacedaemoniorum, & Athe niensium potitanum , leges conscriberent , Romam deserendas. Reversis, elapso biennio, cum legibus legatis, anno V. R. C. CCCI. convocatis centuriatis comitiis Deeemvitri ex ordine senatorio delecti suere, qui ex Regiis, de ex Graecia delatis legibus ius condiderunt intra anni spatium, dc facta omnibus inspiciendi, Seexaminandi saeuitate, in x M. tabulis sive eboreis, sive aereis incisum est. Tabula prima sormam instituendi, agitandique iudicii continebat. Altera praescribebat rationem persequendorum surum , iudicium prorogandi, di testes excitandi. Tertia
398쪽
rem usurariam complectebatur, & depositi actionem , & rei iudicatae executionem. uuarta definiebat ius parentum in liberos, & ius emancipationis . Quinta ius testamentorum, sueeessiones ab intestato, hereditatis divisionem, iura tutelarum statuebat. Sexta prohibebat venditiones , usucapiones , possessiones , Ac repudiorum iura. Septima de damno illato in agros , in pecora , in proprium corpus, ct sa-mam agebat; & plura contra sagas , veneficos, parricidas, homicidas, atque tutorum , & patronorum fraudes in pupillos , & clientes decernebat . Octava iura praediorum rusticorum , di urbanorum constituebat , definito ambitu parietis , &spatio inter confines fundos , itemque spatio vitae; tradebatque alumnis quorumdam collegiorum ferendae sibi legis facultatem . Nona vetabat privilegia, & eoetus nocturnos, puniebat seditiosos, & redeuntes ad Romani populi fidem recipiendos iubebat; licet antea descivissent et iudices pecunia corruptos capite multabat & iudicium de capite civis Romani ad Comitia centuriata reservabat. Decima iura sacrorum, & sepulcrorum , ct caeremoniarum , & iusiurandum designabat. Undecima iura connubiorum declarabat, & de sacris detestandis, de de vi postrema rum legum agebat. Duodecima de pignore, de calumnioso, falsoque iudicio plura definiebat. VI. His XII tabulis, minus aptis ad omnia definienda quae crescente republica
occurrebant, adiectae fuerunt ICTORUM interpretationes, quae ius civile communi nomine appellabantur. Temporis decursu iura iuribus addita fuerunt tanta copia, ut in immensum pene excreverint, & duo librorum millia vix capere eadem valerent . Iufius Caesar primus omnium tantam librorum molem contrahere
deliberavit ; sed morte immatura , & violenta oppressus perficere consilium non potuit; illudque executioni demandavit Hadrianus Imperator opera & smidio Salvii Iuliani, Icti celeberrimi, unumque conflavit volumen , Edictum perpetuam nuncupatum, quod insigniores Icti Romani, Ulpianus, Paulus, Gaius, Scaevola, aliique plures interpretati sunt. Posteriore tempore succedentes Imperatores constitutiones plures ediderunt, quas usque ad Constantinum Magnum Gregorius di Hermogenes Icti, privata auctoritate collegerunt ; dictusque est Codex Gregorianus, & Hermogenianus. Theodosius minor anno Christi CCCCI. Imperatorum, praecipue christianorum, constitutiones in unum redegit volumen, quod Codex Theodosianus etiamnum appellatur . Istius codicis usus obtinuit usque ad Imperatorem Iustinianum.
Is, eum vidisset plura Praetorum Edicta, Novellas, Theodosii iunioris, & aliorum Principum constitutiones in laudato eodice desiderari, opera potissimum Triboni ni, Ac sexdecim aliorum Ictorum studio ius universum in unum eorpus redigere constituit, perfecitque, dc in libros digessit. VII. Hoc Iustinianaeum ius per totum imperium legis vim , ipso vivente Iustiniano Imperatore, obtinuit , viguitque longo annorum intervallo. At, elabente
399쪽
, σή LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. o e
tempore, illius auctoritas decrevit, valdeque diminuta iacuit . Saeculo XII. pristianum recuperare splendorem coepit , Lotharii Imperatoris tempore, studio potissimum Irnerii, qui Comitissae Methil dis hortatu &' iussu Bononiae ius Iustinianeum professus est : quem secuti sunt Bastarus , Martinus , Iacobus, Hugo . Nec modo in Italiae scholis , sed in foro ipso magna ius istud auctoritate pollebat . Italiae exemplum secuta est Gallia , dc Hispania , ut advertit Struvius ad f. Exercit.
VIII. Quatuor potissimum in partes tribuitur ius Romanum Iustinianeum , in Pandectas, Institutiones , Codices , dc Novellas . Omnia collecta sunt ex diversiis iuribus. Populus simul cum Senatoribus, & Patriciis Plebiscita , Senatus solus SY- natus-consulta, Principes Principum placita, Aediles, Praetoresve Praetorum edicta, Icti Respons prudentum edidere . Ex his omnibus coaluit ius Romanum Iustinianeum, cui, praeter haec, inserta sunt XIII. edicta a Iustiniano edita proprio motu .dc aliorum Imperatorum Novellae constitutiones. Pandectae appellantur alio nomine Digesta ab ordine , dc forma , sub qua disposita , dc digesta sunt. Quandoquo etiam dicuntur codex iuris enucleati, quoniam in Pandectis, seu Digestis prae reliquis libris, & leges, de negotiorum definitiones, &iurium artes traduntur. Pandectis triginta septem Ichi Symbolas contulerunt, ex quorum responsis Digestorum leges com Pactae suere. Hanc compilationem praestiterunt Trebonianus , Constantinus, Theo
phila tu , Dorotheus, dc alii praeclari Icti anno Christi DXXX. promulgataeque sunt anuno DXXXIV. Digesta haec tres in partes tributa sunt. Prima comprehendit Lib. XXIV ct Vocatur Digestum metus, quod praecedat ceteras partes. Altera includit Lib. V. usque ad XXXVIII. dc dicitur Digestum infortiatum , seu etiam infartiatum, quoa
inter vetuS Sc novum , medium sit , de leges sortissimas contineat . Reliqui libri Digestum novum componunt. Itaque Digesta libris quinquaginta comprehenduntur. Citatio legis alicuius ex Digestis hoc signo F. notatur. Cur tali signo citentur, ratio nulla praeter factum, seu usum . Institutiones, seu instituta sunt iuris compendium, iussu Iustiniani, & studio Treboniani, Theophili, Ac DorOtbei compactum. Vim iuris obtinent. Quatuor libris, dc XCIX. titulis constant, quorum singuli suas
habent rubricas. IX. Codex, ut dichiam est, alius Gregoriariis, alius Hermogenianus , alius Theodosianus, alius Iustinianeus. Primi duo codices serme perierunt. Theodosianus quasi integer existit; sed eodem uti Iustinianus vetuit. Codex Iustinianeus duplex , Primin, dc secundae lectionis. Primae lectionis est ille quem Iustinianus ex codicibus Gregoriano, Hermogeniano, Theodosiano, dc aliorum Imperatorum constitutionibus concin
navit, dc Iustinianeum nuncupatum , anno Christi DXXIX. imperii sui tertio evulgavit : sed viκ lucem aspexit, statim interiit. Codex secundae, seu repetitae lectionis ost laudata volumina ab Imperatore consectus est anno imperii sui IX. & hic iuris
400쪽
iuris auctoritatem obtinuit ; & hic est quem Icti citant. Distributus est in Libros XII. Tres tamen ultimi , de iure publico agentes , posteriore tempore adiecti sunt. X. Icti Cuiacius, Antonius Augustinus, Contius huic codici constitutiones nonnullas adiecerunt, quas, ut spurias, communiter reiiciunt eruditi. Basilius Macedo Imperator, eiusque Filius Leo P nilosophus novas Pandectas condidere in LX. Libros distributas, quos libros Soli eos appellant. Numquam tamen nec in Oriente, nec in Occidente vim legis obtinuerunt. Ad solam eruditionem hodie libri Basilici conquiruntur ab illis qui selectas construunt bibliothecas. XI. Novems Iustinianus suo codici adiecit , quae sic appellantur, quod novissime post editum codicem eas condiderit , & contineant volumen constitutionum, quas ipse Imperator diversis temporibus pro rerum emergentium occasione edidit;& praeter constitutiones continent Aut beniteas collationes novem, in titulos & capita distributas. Graece compositae fuere , paucis exceptis, quae latine editae sunt. Novellae Authentici nomine etiam insigniuntur , ut distinguantur ab Epito me, inquam praefatas Novellas contraxit Iulianus Patricius vir praeclarillimus. Quare reia pectu istius Epitomes Novellae auibentici titulo donatae merito sunt. Authenticum enim auctoritatem praesert : ideo auctoritatem legis, non Epitomes, sed Novellae, unde extracta epitomes, obtinere merito debent . Tredecim Iustiniani Imperatoris
Edicta, & alia Iustini, dc Tiberii Novellis adiecta , nulla potiuntur in dirimendis
XII. Recensitis iuris civilis partibus adiecti sunt libri Feudorum. Haec iura seud alia iura militaria olim vocabantur . Alii Longobardis , alii Germanis seudorum originem adscribunt . Primam collectionem conflarunt Consules Mediolanenses, Obertus de Orto, Ac Gerbardus Nigro . Nulla publiea sanctione haec iura seudalia approbata fuere; sed tacito generali consensu a saeculo XV. approbationem obtinuere. Libri Feudorum duo, primus, dc secundus. Cuiacius ex variis Imperatorum constitutionibus seudalibus quintum collegit . Plura de his omnibus , quae paucis perstrinxi, disputant Icti; sed , quia minus instituto meo consentanea, illa