Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

solute, nullaque adiecta declaratione , Concilium , sive nationale , sive provincia Ie, sive dioece sanum, confirmet . Tum enim leges confirmatae nationis, provinciae, dice cess subditos devincirent. XIV. Quaest. unic. μιid de deeurationibus Saerae Congregationis cardinalium e Habent ne vim legis Z Resp. Omnes adfirmant eiusmodi declarationes si immi m - menti esse, maximoque in pretio habendas . Nutra autem vim legis habeant, ita ut non tantum in eam particulari definito , sed in aliis quoque similibus obligent, in utramque partem Theologi disputant. Prima lententia negat, quod eius.

modi declarationes quae communiter circumseruntur, promulgatae solemniter non sunt; quemadmodum promulgari leges debent . Ergo legum praerogativa carent . Adfirmat altera sententia, opposito nixa sundamento , quod leges noviter conditae promulgatione egent, secus legum declarationes.

XV. Distinctione opus est. Si eiusmodi declarationea coram Pontisce discutiam tur, easque Ponti sex approbet, confirmet, dc promulgari in urbe eas iubeat, de a Praesecto Congregationis sigillo munitae prodeant ἱ tum vim legis habent. Comtra, si a solis Cardinalibus, inconsulto Papa, iactae sint, tum vim legis non habent. Ut legis interpretatio vim legis obtineat , prodeat ab ipso legislatore necessum est.

XVI. Capitulum Ecclesiae cathedralis, mortuo Episcopo, condere leges obligantes valet, quae tamdiu astringunt, donec suerint ab Episcopo successore abrogatae. Capitulum enim Ecclesiae cathedralis succedit Episcopo mortuo in regimine tum spiritualium, tum temporalium bonorum. Regimen autem consistere absque i risdictione nequit. XVII. Tandem ordinibus Regularium adest instituendarum legum potestas tum ratione voti obedientiae , tum ratione iurisdictionis a Pontifice concessae . Quae te ges, ut vi in adstringendi habeant, a Sede apostolica confirmatae esse debent. Penes quas personas haec condendarum legum potestas resideat, a cuiusque religi nis instituto pendet. In aliquo Ordine, ut in meo Praedicatorum, solum Capitulum generale hae potitur facultate, & hac quidena limitatione, quod ter confirmata a tribus immediatis generalibus Capitulis sanctio sit, ut vim legis obtineat . Quarumcumque tamen Religionum Superiores praecepta graviter obligantia edere va

412쪽

DIS S.IT DE LEG. HUM. CAPUT VII.

De personis quae legum bumanarum observationi

jubditae sint.

Primum omnium diversitas imperantium distinguenda est . Nam quando suprema potestas residet penes rem publicam , sive aristocraticam, sive democraticam , dubio procul legum observationi astricti sunt etiam illi qui praesident , ut Duces in Senatu, Episcopi in Conciliis. Omnes enim sunt partes illius corporis di singulae toti sunt subiectae . Legum quoque ratio diversa est . Nam aliae sun equar aeque Principem, ac subditos decent; ut leges ieiunandi , precandi , aequitatis servandae : aliae quae subditis , secus Principibus, conveniunt; ut quae lana plus immodicos, pompas, luxum, & cetera id genus vetant . Sermo nunc est de priam is, secus de secundis legibus. II. Principes supremi, ut Pontifices summi , Reges , & ceteri legumlatores astringuntur vi directiva servare leges a se Iatas , secus vi coactiva . Ita docet S. Thomas l. a. quaest. xcvi. art. s. ad 3. Princeps dicitur esse solutus a lege quantumcd vim eoactivam suis r nultas enim proprie cogitur a seipso . Lex autem non habet vim eoactivam, nisi ex Prineipis potestate . Sis igitur Princepi dicitur esse fo&tus a lege, quia nullus in iuum potest iudicium condemnationis ferre, si contra legem regat. Unde super illa d PD . l. Tibi soli peccavi ire. dieit Glos. quod Rex non habet hominem qui sua facta diiudicet . Sed quantum ad vim directivam se-gii Princeps subditur legi propria voIuntate : secundum quod dieitur extra de Conia sit. cap. Cum omnes. Quod quisque iuris in alterum statuit , ipse eodem iure uti debet. Et Sapientis dicit auctoritas r Patere legem quam ipse tuleris . . . . Improperatur etiam bis a Domino, mi dicunt, & non faciunt; is qui aliis onera gravia imponunt, & ipsi nec digito volunt ea movere, ut dicitur Matib. κκm. de quantum ad Dei iudicium Princeps non es solutus a lege quantum ad vim directivam eius; sed debet voluntarius , non coactus , legem implere . Est etiam Princeps supra legem, in quantum, fi expediens fuerit , potes legem mutare, is in ea dispensare pro loco, is tempore. III. Disputant Theologi , undenam haec Principum obligatio proficiscatur. Dominicus Soto Lib. I. qu est. v I. art. 7. Vasquea I. a. disput. clxv I I. cap. v II. Aravius I. a. quaest. Mevo. disput. LII. sect. 1. MartineE Tom. II. quaest. xcv I. art. s. dub. I.

conclus 4. & alii plures sustinent, obligationem hanc consequi legem ipsam . Quamobrem asserunt peccare mortaliter ipsum summum Pontificem , nisi recitet

413쪽

3 8 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee.

Horas canonicas, audiat Sacrum, servet ieiunia, legitima dispensatione; quae semper rationabilem eaussam postulat, sublata. Quoniam, ut omnes latentur, Princeps vi directiva legi subiectus est : ergo legem violans in materia gravi, peccat mortaliter contra illam virtutem in qua legem transgreditur.

IV. PP. Salmanticenses tract. x I. east. Hi . punct. 3. num. 4α se numquam intelli

gere potuisse fatentur, quomodo legislator valeat per ipsam legem ostigari r quia lex est imperium superioris, de nemo in seipsum politicum imperium exercere potest : quoniam par in parem non habet imperium . Reiiciunt adversiae sententiae rationes. Princeps, inquiunt, neque ut Dei minister , & per virtutem ab ipso receptam, se astringere valet; alioquin dc Sacerdos posset se ipsum absolvere. Item, si Princeps subiectus legi dirigenti esset, poenas quoque subire deberet e quod non

concedunt Alictores adversae sententiae . Et concludunt num. 42. Principes ex sola congruitate, proficiscente ex iure naturali, legum a se latarum observationi astrictos esse. Quamobrem non peccare illos mortaliter contra leges a se latas, etiam in materia gravi violatas, probabile putant laudati Patres, praeciso standalo. Pro qua opinione citant Bonacinam , Dianam , Vivaldum , Aetorium , Rodrigueet, is castropatuum . Eam quoque amplectitur P. Claudius DGroin Lib. I. eap. tr.

V. Haec opinio salsa mihi est , vanaeque ratiun eulae sunt quibus nititur. Recta ratio supra Principes de Legislatores omnes dominatur. Huic parere Principes Omnes debent . Ab hae recta ratione lex omnis iusta di manat. Haec recta & suprema ratio, quid bono communi expediat, quid repugnet, definit, legesque eondit . Quid ergo obtruditur : Par in parem non habet imperium Suprema ratio parem non habet; sed omnibus imperat. Haec recta ratio principium est iuris naturalis : dc ideo ab ipso naturae iure proscisci assero vim illam quae legibus Principes subiicit. Ratiunculae quae opponuntur, nempe Sacerdotem non posse absolvere seipsum, vanae sunt. Nam divina est, dc supernaturalis lex absolutionis , lnquam nullam habet Saeerdos potestatem ; sed illa uti iuxta Dei praescriptum debet. Vis directiva illa est quae sub culpa obstringit. Coactiva potestas praesupponit culpam. Si igitur iuxta Salmanticenses legi dirigenti parere Principes debent, hi legi obliganti ad eulpam subiecti sunt; cum lex , quatenus dirigens dc praecipiens est, astringat sub culpa . Vis coactiva adiicitur : quia homines saepe plus poenas

quam culpas verentur. Α lege itaque poenali soluti Principes sunt; minime a lege dirigente, seu praecipiente sub culpa. Paucis verbis hanc doctrinam expressit Angelicus inquiens r Unde , quantum ad Dei iudicium Princeps non est foditus a lege quantum ad vim directivam eius : sed debet vosuntarius, non eoactus, legem implere. Divino ergo iudicio tenetur Princeps legem implere . Peccat igitur , dc quidem graviter, si in materia gravi legem a se latam transgreditur. Immerito ergo Sal

414쪽

manti censes pertrahere in suas partes audent S. Thomam, dum aiunt, non peccare graviter Principem, praeciso scandalo. Supponunt ergo subditos scandalum pati, dum Principes vident Iegum violatores. Quoniam exemplo subditis praeire debent Principes, quia Regas ad exemplum totus componitur orbis . Severissima obiurgatio Christi in Pharisaeos , quam S. Thomas suae doctrinae inseruit, luculentius confitiamat sententiam nostram . Si subditi scandalum patiuntur , dum vident Principes Iegumlatores violare leges; consequitur , communem istorum sensum esse, Princi pes legibus esse subiectos. VI. Omnes tandem latentur, teneri Principes servare leges rerum pretia taxantes : quia iure naturae hae servari debent. Item leges irritantes aliquem contractum : quia ius naturae iubet ut contrahentes sint aequales, repugnatque iuri naturali ut una pars contrahentium legi , secus altera , subiecta sit. Potest tamen Princeps ex rationabili cauta secum in lege dispensare, ut dictum eIt. Quare, si Princeps testamentum conderet , omissis solemnitatibus praescriptis a legibus, quas ipse rogavit , validum esset et quia praesumendum est , se volui me ab eisdem, dispensatione media, liberare. Principes itaque servare quantum ad Dei iudicium I ges tenentur : a subeundis latis poenis in transgressores liberi sunt. Uxores Princiapum non secus ae alii subditi, legibus parere obstringuntur. VII. Quaest. II. Sint ne pueri septenues legibus subiecti e Re . P. Claudius LaCrOix Lib. I. cap. II. num. 676. refert Busembaum cum multis aliis pro sententia

adfirmante; & pro sententia negante Dianam , Castropalaum, Burghaberum, &alios: concluditque more suo : Utraque sententia est fatis probabisis . Nos vero, quibus haec scribendi ratio displicet . dicimus , septennium assignari pro tempore

congruo quo communiter praesumitur, pueros lumine rationis persulas esse . Ceterum, si aliquibus pueris lumen istud ante septennium affulserit ; hi eiusdem sequi dictata debent. Hoe Iumine perfusi pueri ante septennium peccant, si ius naturae violant. Quidni ergo peccabunt, si leges ecclesiasticas violent Si, completo septennio, usu rationis carent , a peccato excusantur, quod libertate sint destituti: ergo, si ante septennium reipsa sint lumine rationis illustrati, atque adeo libertate praediti suerint, legibus servandis astricti erunt. Completo vero septennio, illucente rationis lumine tenentur confiteri, audire Sacrum , abstinere a carnibus; ut fusus in explicandis Ecclesiae praeceptis dictum est. VIII. Quaest. III. Quomodo infideles, amentes , ebrii a legum observatione excusantur e Resp. Infideles legibus ecclesiasticis subiecti non sunt , quia nulla in eosdem Ecclesia iurisdictionem habet . Amentes vero , ebrii , aliique infirmi comprehensi sunt sub lege; sed a lege excusantur ob amentiam , vel ignorantiam , aut infimmitatem. Heine colliges, minime peccare eos qui amentibus , puerisque ante ra- stionis usum earnes porrigunt comedendas diebus esurialibus, a Missa audienda re

415쪽

3 go LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

trahunt diebus sestis, qui pueros ante septennium, usumque rationis inducerent in monasteria Sanctimonialium. Peccarent tamen qui infideles , aut amentes adultos in monasteria praefata introducerent. Quoniam , etsi a mentes, vel infideles non

sint legis eiusmodi observationi adstricti ; tamen , quia eu eorumdem ingressit eadem absurda consequi possunt, ac si legibus servandis o noxii essent ; idcirco qui eosdem illuc ingredi curarent, graviter delinquerent. lIX. Quaest. IV. Tenentur ne Coriei parere Legibus civilibus e Resp. P. Claudius La Croiκ De. cit. numer. 673. pro sententia adfirmante resert Castropalaum ;& pro negante SuareΣ , Vasquea , Aetorium , Pillinctum , La ymanum . Bu- sena baum, & alios, asserentes probabiliter non obligasi . Vis Probabilismi ubique

serpit. IX. Salvo privilegio exemptionis , Clerici subiecti sunt Iegibus civilibus : quia

sunt membra reipublicae, & veri cives. Scriptura ipsa divina eosdem subiicit Principum legibus, ut ex verbis Pauli Apost ii ad Rom. m. colligitur : Omnis anima petestatibus sublimioribus subdita sit . Quod testimonium sic exponit Theodore tus :Et Sacerdos, is Anises , montisticam vitam professus iis debent parere quibus demandati sunt principatus . Doctrina isthaec absolute vera est. Haec tamen non impedit quominus Clerici immunitatis ecclesiasticae privilegio fruantur . inar immunitas alicubi maior, alicubi minor est. Ideo quisque suae patriae consuetudinem

consulere debet. . .

XI. Quaest. V. Peregrini, is advenae subiecti ne sunt legibus suae patriae, O corum per quAE tra eunt e Res p. Peregrini dicuntur qui a loco propri domicilii recedunt redeundi animo. Vagi nulli bi sedem fixam habent. Advenae dc forenses in

uno loco domicilium habent; in alio habitant. Certum est peregrinum, advenam, forensem, ad aliquem locum accedentem animo ibi perpetuo manendi, continuo

eiusdem loci legibus obnoxium esse : quia tum incola eiusdem loci fit. Similiter qui animo manendi maiori anni parte accedunt ad aliquem locum, ut Scholastici universitatis, illius loci legibus subiecti sunt, & eiusdem forum sortiuntur, & parochiam . Certum quoque est , quando leges eaedem sunt in propria patria, & in loco per quem advenae , di peregrini transeunt , astringi eiusmodi peregrinos, &advenas istarum legum observationi . Certum tandem est advenas, di peregrinos debere illas leges locorum servare quae spectant contractuum, testamentorum, matrimoniorum solemnitate ni ; dc illas quarum transgressio detrimentum inseri loci, per quem fit transitus, habitatoribus. XII. Quaest. VI. Teregrini, advenae, is fore es Uringuntur ne servare leges loci per quem transeunt sine animo ibidem commorandi , si maneant unum aut alterum diems Resp. In duas oppositas opiniones divisi Auctores sunt. P. Viva quest. Dr. n=t. 3. nam. 6. laudat Suaret, Salas, castropalaum, Lusum, dc alios apud Dianam ,

416쪽

sustinentes, illos teneri, maxime si ibi permansuri sint aliquot diebus. Subdit continuo, se probabiliorem iudicare sententiam Saneriet , Bonacinae , dc iacetorii r quia brevis mora non est lassiciens ad iniiciendam advenis hane obligationem. DP. Salmanticenses tract. κI. cap. m. punct. s. f. I. num. 6. 'reserunt pro prima sententia

plures praeter laudatos Theologos. Sed num. 8. addunt : Quamvis dicta sententia fit probabim, non minus est probabilis fententia negans. XIII. Nostra sententia est, eiusmodi peregrinos, advenasque obstringi legum locorum per quae transeunt , observationi . Quoniam id tranquillitati , ordini, dc pati, optimique regiminis politiae expedit. Adversa sententia ex leges efficit ei uia modi advenas , peregrinos , & forenses . Nam propriae patriae legibus non sunt subiecti, neque locorum per quae transeunt. Ex leges ergo sunt diebus prae satis respectu civilis, 3c ecclesiastici regiminis . Quid quod sanctus Ambrosius quaestionem

hane definivit ut habetur ex epist. cxvis r. apud S. Augustinum : Cum Romam venio, sabbatum ieiuno r eum Mediolani sum, non ieiuno. Sis tu, ad quamcum que Ecelesiam Trueris, eius morem ferva , si cuiquam non vis esse scandalo, neque quemquam tibi. Quae auctoritas resertur dist. κx. eap. IIIa : dc Glossa animadvertie heine dimanasse hos versus: Cum fuerit Romae, Romano vItito more:

Cum fueris alibi, vivito fui ibi.

XIV. Reeentiorum ne Probabilistarum auctoritas hanc S. Ambrosii sententiam, sacris canonibus insertam , aequare valet 3 Quid quod non Ambrosius modo, verum etiam Augustinus conceptis verbis Probabilistarum horum improbat opini nem 3 Etenim Lib. III. COUUL eap. v m. inquit : Quae eontra mores hominum sunt Witia, pro morum diversitate vitanda sun et, ut pactum inter se eivisatis , aut gentis consuetudine , vel Iege firmatum , nutu civir , ant peregrisi libidine violetur Tuvis enim omnis pars est suo universo non eo dirue r. Adfirmant vel ipsi Probabilistae teneri peregrinos , advenasque solvere Principibus locorum per quae transeunt , tributa , vectigalia , ceteraque onera civilia . A tributis vero quae

ecelesiasticae potestates Deo solvenda imponunt , vi Probabilismi Christifideles sol

vunt.

XV. Quod obtrudunt Salmanticenses de Sacerdote Graeco, qui transens per loca Latinorum iuxta ritum suum celebrare valet , vanum est : quia privilegio peculiati potiuntur Graeci suum ubique servandi ritum . Quod secundo opponant Saumantieenses, inquientes Ioe. eit. moraliter non esse in aliquo loco qui maiore pam te anni ibi non commoratur, magis absonum est , & nimiam praefert laκitatem. Q i ergo q intuor, quinque , & sex mensibus in aliquo morantur Ioco , exleg ssunt: cum . non teneantur eiusdem loci servare leges. Et hanc opinionem aeque probabilem reputant ac oppositam ι Apage similia Probabilitatis commenta. Uinum

417쪽

3 8ι LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

num quoque est quod opponit P. Viva , nempe brevem moram non enicere ali quem subditum legibus loci per quem transit. Nam Verum est, non eis cere suta ditum absolute ; sed tantum pro illa mora qua in eodem detinetur loco. Solus transitus constituit advenas , de peregrinos subditos ad solvenda tributa , dc ga- bellas. Ergo haec mora multo magis eos subditos essicit, ut solvere spirituale tributum debeant. XVI. Advenae igitur , & peregrini eas servare Iocorum leges debent quarum observantia non .maiorem temporis , quo ibidem detinentur, longitudinem post Iat. Nec enim ibidem diutius commorari astringuntur, ut implere leges valeant. Dum quis transit per locum , ubi dies sestus est, ad alium , ubi non est dies sessus, intercipere iter non tenetur , ut ibi Sacrum audiat. Quin, si ibi detinere se tantum deberet, ut equo pabulum, aut sibi cibum sumeret, praeciso scandalo, non

astringeretur longiores agere moras , ut Sacrum audiret. Tenentur vero Sacrum audire, si in eodem loco pernoctarunt, aut si festum sit in toto territorio , quod percurrere usque ad meridiem debent. Praecepta vero negativa , ut abstinendi a carnibus , semper implere debent : quia haec longam non exposcunt m

XVII. Quaest. VII. Terearini, is advenae tenentur ne leges patris, a qua obsuπt, servare e Resp. Communis, dc vera sententia est, peregrinos, di advenas non esse subi dictos legibus proprii territorii, a quo absque fraude absunt . Idque declaratum est Can in animarum de Constitution. in s. ubi IIonifacius VIII. haec decernit. Statuto Episcopi, quo in omnes qui furtum eomm ferunt, excommunieationis sententia promulgatur , subditi eius , extra eius diaeresim existentes, minime ligari noscuntur ;cum extra territorium ius dicenti non pareatur impune. Ratio est evidens. Quilibet legislator in condendis legibus respicit utilitatem, tranquillitatem , dc commodum proprii principatus Dum subditi extra principatum commorantur, nec turbare. nec lavere tranquillitatem, & pacem eiusdem valentia XVIII. Quaest. VIII. Peccant ne qui deliberato animo disgdunt a proprio territo-νio ubi lex uiuati . aut festi viget , ut alio se transferant ubi ei modi lues non sunt e Res p. P. Claudius La Croia resert Sanebet , Suareet , Donacinam, det Bene, dc alios septendecim cum IVDu, dc Pa vallo , docentes, per se istos non peecare, seu non esse praefatae legi subiectos. Pro adversa sententia refert Salas, Sarvum, Lede am, dc alios quinque. Adhaeret primae. Excipiunt legem Tridentinam

circa matrimonium. P. Dominicus Viva quos. m. art. 3. num. 8 asserit, communem esse opinionem quae docet, posse quemquam eo animo recedere a propria civitate, & loco ubi viget lex ieiunii , & eo se transferre ubi non viget . Hanc

eamdem opinione iri defendunt Salmantieenses tract. x I. cap. ID. pilrct, . num. 63.

Ratio istorum iuniorum est, quia Christiani in hac fuga a legis observantia utuntur

418쪽

tur iure suo. Praeceptum, inquiunt, non vetat exire a tali civitate ; sed obligat tantum ibi commorantes, ut legem servent. XIX. Haee opinio salsa, & laxa est, nulla, ut ego quidem arbitror, probabilitate sulta. Quare dico, absolute eiusmodi Christianos esse versutos legum transgreGres. Hane nostram sententiam docet ipse S. Thomas a. a. quaest. cxlv I I. art. φ ad circa peregrinos, is operarios distinguendum videtur : quia, si peregrinatio, ἐν veris laboν commode differri post , aut diminui absque detrimento corporalis salutis, exterioris satus, qui requiritur ad eo ematiοηem eorporalis , Uei spiritualis via toe, non sunt propter hoc Ecclesia ieiunia praetermittenda . Si vel ipsa peregrinatio , bono animo suscepta , differenda sit , dum commode potest, ut leκ serve tur ; licitum ne erit callido animo peregrinationem suscipere, ut lex eludatur

Quid quod vel ipsi probabilistae excusare non audent eum qui die se sto absque necessitate iter susciperet, aut die ieiunii , animo subterfugiendi Missam, vel ieiunium XX. Ratio sententiae nostrae est : quia nemini sua fraus debet patrocinari, ut habetur cap. Ex tenore , de rescript. Patrocinaretur autem istis fraus, & quidem manifesta, si animo eximendi se ab observantia legum eo se transferrent ubi leges non sunt. Non est fraus , inquiunt Probabilistae , in eum so transferre locum ubi lex non obligat. Aliud est enim, inquit T. Viva, ponere impedimentum ad ex eis cutionein praecepsi obligantis; aliud vero sugere obligationem . Theologis cavillationes istae, & nugae non congruunt . Meri enim verborum lusus sunt huiusmodi argutationes. Edisserant nobis . Si quis dolo'. & fraude circumvenire leges prae- satas vellet, qua alia via , nisi indicata , id praestare posset Nec opus aliis a gumentationibus est ; cum ipse communis sensus hane astutam , & vastam fugam perhorrescat. Lex non vetat exitum e loco , h a fide susceptum ; sed lex ipsa naturalis, cuique insita , prohibet dolum , fraudem, astutiam, qua lex eludi tentatur. Urbanus VIII. in Brevi ad Archiepiscopum Coloniensem declarat, incolas loci ubi Synodus Tridentina viget , immigrantes alio ubi non obtinet, an iamo contrahendi clandestine matrimonium absque domicilii mutatione, non conistrahere legitimum matrimonium , ob hoc principium quod fraus, & dolus fave re nemini debeant. Et si non favet fraus ad hane Tridentinam legem eludendam; cur patrocinari debet ad alias violandas Inquient, esse specialem rationem, cur in hac, secus in alia lege , patrocinari fraus non debeat. Sed edisserant nobis hoc peculiare discrimen. Fraus quippe eadem eumdem semper effectum parit. Verba innumera conglomerant Probabilistae , ut discrimen assignent inter eum qui executioni legis impedimentum apponit , & eum qui fugam arripit, ut legis observantiam declinet. Sed omnia sunt vana, & inepta effugia, quae longiorem non postulant consutationem.

XXI.

419쪽

1 3 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O e.

XXI. Quaest. IX. Qui discedit die festo a proprio ues , tenetur ne ante discessuri

Sacrum audire e Resp. Salmanticenses Ioc eit. num. 6. respondent , certum eme

apud omnes hunc non obstringi audire Missam , si, antequam exeat, vel illo quo exit tempore Missa non celebretur : quia non tenetur aliud tempus expecta re. Oppositum eonceptis verbis docet S. Thomas loco mox a nobis laudato. Te netur enim expectare, nisi damnum , aut necessitas excusent. Subdunt', quod, si tempore discessus celebretur Sacrum, & aliud non supersit, tenetur tune praefatas Christianus audire Mimam. XXII. Quid, si toto mane Missae celebrentur , Ac tu velis exire circiter horam tertiam , astrictus ne es Saerum audire Pro sententia adfirmante laudant suareet, Fillivetum, Lumanum, dc alios. At illi vertur negant . Audi illorum aris gumentationem, quam totidem rescribere verbis lubet. - ia inquiunt num. 67. si si in illo loco est hora octava matutina , & sint in eo aliae Missae hora declis A ma, aut undecima dicendae , non obligaris audire Missam hora octava , cum is possies alia hora audire illam . Sed non teneris expectare totum tempus, proia quo obligat praeceptum . Ergo, si exeas, iam non teneris ullo modo I eum iam is sis ab obligatione exemptus. Unde non teneris praevenire obligationem, tametsi is scias impedimentum superventurum. Pro hac opinione laudant rapiam, Di nam , castropalaum, Sancheet, Salas . XXIII. Tu, christiane lector , iudex esto , quo indulgentiae, ne dieam laxitatis , adducat novus opinandi modus probabilisticus . Si una tantum celebretur Missa, illam audire astringeris. Si toto mane usque ad meridiem Missae celebrenis tur, solutus a lege es Quid, si sapientes Ethnteorum similia legerent paradoxa, quae cui mea minima praesert opinio) sensum laedunt communem , quae bonam fidem violant , horroremque ingerunt extremum Quid his declamationibus , &invectivis cautam tuam agis Ita sane . Nam adeo rectae rationi adversa receniasta mihi apparet opinio, ut eamdem vel refellere pigeat. Nam, si omnes consulantur Christiani , probabilitabis abusibus non raraeventi , omnes uno ore fatebuntur , se debere audire Sacrum illa hora qua commode valent, dum praevident suis perventurum impedimentum. XXIV. Quaest. X, Qui discedit a proprio loco in quo obtinet praeceptum ieiunii, ad Deum in quo nullum est ieiunii mandatum , potest ne ientaculum sumere e Resp. Indignaris fortasse mihi , quod tam vanas , & sere nugaces quaestiunculas proponam. Sed hae sunt familiares non paucis Casuistis . Pro sententia, adfirmante te posse sumere ientaculum , recensent Salmanticenses Ioc. cit. numer. 68.

Sanchez, Suareet, Filliueium, is Dianam : quia ieiunii praeceptum est individuum, inquiunt. Ergo tentaculum sumere poteris in loco unde discedis, & prandium, di coenam in loco ad quem pervenies. E contrario, si in loco unde profici-- sc

420쪽

sceris , non est ieiunium , perventurus in patriam ubi est ieiunium , poteris prandere , antequam exeas , dc vesci carnibus I sero autem coenare , non tamen carnes comedere . Pro sententia negante laudant Castropatium , Basenum Tome , is Granadum : quia , inquiunt isti , antequam egrediaris, nondum adest excusationis caussa , nec sat est spes sutura exemptionis; sicuti spes fui ri privilegii non te eximit ab observantia ieiunii , antequam illud assequaris . Concludunt vero Salmanticenses num. N. his verbis. is Inter bas duas salisse probabilet senuntias mediam tenemus , & dicimus, rationem habendam esse deis loco ubi maiori parte diei unusquisque invenitur , ut dicamus posse, vel nonis possie frangere ieiunium illud de quo loquimur : quia frequentissimum est in A moralibus quod maior & potior pars trahat ad se minorem . Nos vero di cimus, & frequentissimum , di in subiecta materia allegatum principium damnatum esse ab Ecclesia . Damnatum est in recitatione Horarum canonicarum , damnatumque inserimus in praecepto ieiunii, quod non secus ae illud dividuum est. Quare falsum est quod docent laudati Patres , te posse frangere ieiunii praeceptum, si moraris in loco ubi viget usque ad decimam horam ; in alio vero loco tibi praeceptum non urget , comedere ad libitum . Siquidem omnia quae Auctores citati adducunt pro suis opinionibus firmandis , mera effugia mihi videntur ad leges circumveniendas, eludendasque . Ieiunium ergo, & cetera praecepta servare debes , usquedum moraris in locis ubi praecepta vigent. Ita praescribit vel ipse communis sensus. Principium cui nituntur adversarii, nempe quod praeceptum ieiunii indivisibile sit , falsum omnino est ; ut iam adnotavi, & in libro inscripto Quare a Appellante suis probavi. XXV. Quaest. XI. Quid dicendum fit in easu quo es speciale praeceptum in Deo, unde disredis, O in loco, ad quem aeeedis' Resp. Quaestiunculam hanc pr

ponit P. Claudius La Croix Lib. I. cap. ii. dub. 3. num. 686. eamque ita ex p

nit. Titius eκit e loco ubi est speciale ieiunium. Discedit e parochia sua, ubi est speciale praeceptum servandi sestum Sancti Patroni Eeelesiae; & aceedit ad aliam parochiam , ubi est quoque speciale sestum Patroni eiusdem parochiae . Quid

tum Astringitur ne ieiunare , aut audire Sacrum 3 Respondet P. La Croi κ. -- Plures eum Castropalao dicunt teneri. Sed Ioannes Sancheae . . . cum Tambu-- rino ... & Burgabero probabiliter negant : quia in primis non tenetur rationeis specialis praecepti in suo territorio ex quo eκit . . . deinde nec tenetur rationeis specialis praecepti in altero territorio ad quod venit quia non est subdituso iurisdictioni horum Superiorum . Ergo neutro praecepto tenetur : & consequen-- ter, si absit scandalum, poterit non ieiunare, non audire Sacrum , sed indul- gere servilibus. MXXVI. Vin' lepidiora, & dulciora 3 Hactenus ab unico praecepto , unde prosci- Tom. VI. B b sce-

SEARCH

MENU NAVIGATION