Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

CAPUT V.

De iure canonico, seu ecclesiastico.

I. Anon vox Graeca est , quae latine reddita regulam exprimit. Ius itaque canonicum ius regulare est, sic nuncupatum, quod ex canonibus, seu re gulis, quas Ecclesia sancivit pro sormandis Christianorum moribus, eompactum sit. Hac ratione etiam ius civile canonicum , seu regulare appellari posset I cum dc illud ex regulis pro reipublicae, ei viumque ossiciis dirigendis editum fuerit. Verum usus obtinuit solum ut ius ecclesiasticum canonicum appelletur : eo quod reipsa dc regulas meIiores, quae interdum errata iuris civilis emendant , dc finem nobiliorem spectet, & a potestate sublimiori proficiscatur . Appellatur modo ius eeel fiasticum, quia de disciplinae Ecclesiae regendae deservit, dc a potestate Ecclesiae di- manat. Dicitur etiam ius pontificium, quod a summis Pontificibus, Christi Domini

in terris locum tenentibus, collectum approbat unaque pro universali Ecclesiae regimine fuerit . Denique ius saerum dicitur , tum ratione materiae , tum ratione finis, tum ratione principii unde proficiscitur. II. Explicata voce, res ipsa describenda est. Porro ius canonicum est ius positivum ab Ecclesia catholica conditum approbatumve, quo respublica catholica ad pacem stranquillitatem, iussit iam, aeternamque beatitudinem dirigitur. Dicitur ab Ecclesia conditum vel in Concilio congregata, vel a Romano Pontifice, tamquam legitimo Capite , dc Christi Domini Vicario , approbatum , vel institutum. Quaedam enim decreta seu canones in ipsis Conciliis generalibus constituuntur, quae, approbante Romano Pontifice, vim legis in universali Ecclesia obtinent: & ipsi summi Pontifices plures decretales, rescripta, de constitutiones condunt, dc promulgant,

quibus universa Ecclesia subiecta est . Pro ea tholica republica hoc ius conditum est : quia de illis qui foris sunt, Ecclesia non iudicat, neque hi legibus ecclesiasticis, neque poenis coercentur . Denique finis quo ius istud fideles dirigit, divinus

est: ideo media praescribit, nempe divinum cultum , sacrorum observationem, &cetera omnia quae viam ad aeternam beatitatem sternunt . Igitur tam ex principio , quam ex materia quam praescribit , quam ex universalitate , dc sine in quem tendit , ius canonicum iure ei vili praestantius est . Illud enim a potestate sacra , nempe a Christo , Apostolis , eorumque successoribus dimanat . Eius materia spiritualis est : iurisdictio omnes fideles , per universum orbem diffusos , obstringit : & finis tandem est ipsa aeterna animarum salus . Conistra ius civile a mera potestate saeculari originem arcessit : materia quoque terrena est , dc temporalis : iurisdictio intra limites principatus , populi , vel

402쪽

nationis coercetur : finis denique felicitas temporalis est , & civilis tranquilli

tas.

III. Ius ea nonicum sua in repetit originem ab Apostolis, qui pro Ecclesiae regi mine omnium primi Concilia celebrarunt. Locum primum occupat Hierosolymita. num, anno Christi XXXIV. circiter habitum in domo Mariae Ioannis matris , in quo S. Mathias Apostolorum albo adscriptus est. Alterum similiter Hierosolymita num ad sedandas Graecorum, & Iudaeorum querelas, in quo pro Ecclesiae disciplina Diaconi septem, dc plura alia statuta sunt. Tertium convocarunt anno Christi LI. similiter Hierosolymis, praecipue ut occurrerent controversiis Antiochiae exortis, definieruntque, non esse ex Gentibus ad Christum conversos circumcidendos, neque legibus caeremonialibus subiectos, abstinendum ab immolatis simulacrorum , a sanguine, a suffocato, a sornicatione. Quartum denique anno circiter LVIII. itidem Hierosolymis tenuere, in quo prioris Concilii decreta firmarunt , & Iudaeis chrisianam religionem profitentibus usus legalium permissius est ad tempus; dummodo in iisdem spem non collocarent, ut Synagogae sepeliendae debitus honor deserretur: quia, ut supra dictum est, licet post Christi mortem cessaverint legalia; tem-PuS tamen quo coeperint esse morti sera certo non potest definiri. IV. Haec sacrorum canonum initia. Plura alia pro Ecclesiae disciplina constituere Apostoli, non scripturis, sed cordibus imprem. Plura postea S. Clemens Petri discipulus scriptis consignavit sub titulo Canonum aposto icorum . His adiectae fuere Constitutiones apostolicae, in octo libros tributae , quas aliqui ipsi S. Clementi , alii Scriptori iaculi III. adscribunt. Ut ut res se se habeat , certum est antiquas esse , ct plurima utilia continere documenta; & easdem Ecclesia Graeca olim Ioco legum, & Pontificalis habuit. Suam decursu temporis amiserunt auctoritatem, quod ab haereticis plura fuerunt intrusa, plura adulterata, ut viri eruditi iam siepius animadverterunt. Quare posteriori tempore Ecclesiarum Pastores, vel extra Synodos, ct Pontifices Romani plures ediderunt constitutiones, decreta, dc canones, quibus

occurrentibus controversiis providerent. Quae omnia litteris consignata in immensam creverunt molem, confusionemque non parvam inducebant ; cum nullum ,

nisi temporis, quo edita suere, ordinem haberent. Quare, ut facilior illorum esset intelligentia, omni confusione sublata , in ordinem digesta fuere, di in unum collecta volumen. V. Variae sunt canonum praelatorum collectiones. Decem circiter numerantur .

Trima adscribitur Dionsio Exiguo Abbati Romano , eelebri sexti saeculi Seriptori . Ferrando, Ecclesiae Carthaginensis Diacono, eiusdem staculi Scriptori , tribuitur δε- eunda. Et hare collectio breviarium appellatur, quod in ea non exscribantur , sed

citentur canones. Tertiam collectionem concinnavit Martinus Abbas Benedictinus,

ct Ecclesiae Braccarensis Episcopus post dimidium sexti iaculi ; eamque probavi

403쪽

Concilium Lucense II. anno DLXXl I. celebratum. Illius collectionis canones plures suo Decreto inseruit Gratianus sub nomine Martini Papae; ut observat Antonius Augustinus Dial. κ. & xl. in Gratianum. Hoc eodem tempore quartam executus eli Cresconius Episcopus Africanus , eamque ita inscripsit , Concordia canonum, seu Libri ea nonum. Collectionis quintae Auctorem aliqui volunt esse S. Ira rum Hispalensem Episcopum. Sed hanc opinionem communiter eruditi reiiciunt equia collectionis istius Auctor Iaudat Concilium Toletanum II. celebratum anno DLXXV. & Concilium VI. habitum anno DCLXXXI. eidemque inseruit epistolas Gregorii II. & III. qui Pontifices Romana: Sedi praefuere post annum DCC. Sanctus autem Isidorus Hispalensis Episcopus e vivis decessit anno DCXXXVI. Quare verius alii hanc collectionem coni latam esse arbitrantur ab Isidoro Mereatore Episcopo Setubensi, dicto Mereatore seu Pereatore, quo nomine epistolis subscribebat. Hic obiit anno DCCC I. Alii utramque componunt opinionem , contendentes S. Isidorum Hispalensem primum hane collectionem incepisse ; eamque subinde ab I doro Meccatore completam esse, pluribus adiectis epistolis , & canonibus . Brocardus seu Burcbardus, Episcopus V Vormatiensis ex Monacho Benedicti no assumptus, ι sextam collectionem eκ summorum Pontificum, de Conciliorum decretis, dc sanctorum Patrum sententiis compilavit, ea ingue sub Decretorum nomine in XX. Libros distribuit anno MXX. Eodem saeculo septimam coniecit Cardinalis Deusdedit, Gregorio VII. summo Pontifice regnante. Octavam edidit Anselmus Mantuanus Episcopus Lucensis. 2 ona parentem habet reonem Gallum Episcopum Carnotensem. Hanc in compendium redegit Hugo Calaiauniens . Post has novem Collectiones prodiit tandem Corpus iuris canonici, quo hodie Ecelelia universa utitur. VI. Hoc ius canonicum aliud scriptum, aliud consuetudine invectum est. Scriptum aliud commune pro universa Ecclesia; aliud peculiare pro aliqua provinci . dioecesi, vel communitate editum eth. Ius commune aliud est quod legitima auctoritate corpus iuris canonici constituit, in eoque continetur: aliud quod extra illud corpus divagatur; ut sunt plures Decretales dictae Extravetantes. VII. Hoc corpus iuris canonici tribus voluminibus constat. Primum volumen Decretum Gratiani continet in tres partes digestum, quarum prima distinctionibus centum dc una constat. Et singulae distinctiones divisae sunt in canones, seu capitula. Comprehendit secunda xxxvi. causas, seu controversias, quarum singulae sere comprehendunt plures quaestiones; & hae in canones dividuntur, seu capitula. Tertia inscripta est de Consecratione . quinque distinctionibus tributis in canones constans 'VIII. Gratianus hoc latini Decretum hoc titulo inscripsi. Concordantia discordantium eanonum: quod in eo simul conciliare quorumdam canonum contrarietatem , eosque in meliorem ordinem digerere studuit. Opus Gratiani maiori ex parte constat Conciliorum decretis. Alterum iuris canonici volumen complectitur potissimum

404쪽

epistolus deeratases summorum Pontificum, dc divisum est in quinque libros . Teotium volumen divisum est in tres paries. Prima continet librum VI. Decretalium divisum in quinque libros, non secus ac aliae priores Decretales. Secunda Clemenistinas a Clemente v. editas, & a Ioanne XXII. evulgatas . Tertia Extravagantes comprehendit, quarum plures condidit Ioannes XXII. easque corpori iuris inseruit.

Aliae extra iuris eorpus vagantur.

IX. Pauca nunc de istius iuris canonici auctoritate dioenda Meurrunt. Canonistarum non pauci, ut Abbas, Archidiaconus, Tuschus, aliique, textus omnes Gratianeos legis vim obtinere propugnant. Quoniam, inquiunt, ab Eugenio III. pr batum hoe opus fuit, dc tacito aliorum Pontificum assensu firmatum. Sed eomm nior, & vera sententia docet, Decretum Gratianeum vim legis non habere , nee ab aliquo Pontifice umquam probatum suisse. Legitur in Scholis, quemadmodum Libri sententiarum Petri Lombardi, ob commoditatem collectionis antiquorum canonum, & sententiarum, quae in hoc Decreto habentur . Quare tantum auctoritatis Decreto huic desertur, quanta potiuntur documenta quae in eo adducuntur . singuli ergo ea nones citati ad suos sontes revocandi sunt, ut inde colligatur , c ius sint ponderis habendi. In hoc autem Decreto habentur textus sacrae Scripturae, constitutiones apostolicae, Conciliorum decreta, sanctorum Patrum sententiae , textus aliqui iuris civilis, facta hi llorica, & interpretationes eiusdem Gratiani. Hare ergo documenta ea in Decreto Gratia neci auctoritate pollent qua potiuntur extra illud, dc in propriis sedibus locata. Textus sacrae Scripturae suam a Deo auctoritatem habent; dc sic cetera omnia quae laudantur, a suis Auctoribus. Decreta Co ciliorum a Conciliis, sententiae Patrum a Patribus dici suam hauriunt auctoritatem. Interpretationes Gratiani sunt Doctoris privati, quae, si rationi , dc communi doctrinae consonant, admittendae, secus reiiciendae sunt. X. Disputant Canon istae, cuiusnam sint auctoritatis Paleae , Decreto Gratianeo adiectae. Et primum de voce ipsa litem instituunt. Talea istae canones sunt D creto superadditi. Cur Paleae vocentur, non una est Canon istarum sententia . Alii Taleas dici contendunt, quod res nullius momenti contineant. Idque colligi asserunt ex ipso Gratiano, qui rogatus, quid de his additionibus suo Decreto factis sentiret, respondisse sertur, Paleam esse, nec de meo grano. Alii sustinent, Paleas dici has Additiones ex Gratiani discipulo, dicto Palea, seu vrotopalea vel Poeopalea, aut Quartopalea, quem Cardinalem fuisse nonnulli sustinent: cuius studio collectos additos canones serunt. Communior sententia nomen istud repetit a Graeco ad veris bio παλιν, idest rursum, seu Additiones, quae post editum Decretum ab ipso Graistiano, ab aliis posterioribus scripta suere: quae temporis decursu librariorum Opera, vel intrusae fuerunt in Decretum, vel omissis. Et quoniam utiles habitae fuerunt, omnia eiusmodi capitula inserta Decreto suerunt. Antiqua exemplaria non pauca

405쪽

, o LIB. L DE IURE VAT. ET GENT . oee

eiusmodi eapitula inserta Decreto suerunt. Antiqua exemplaria non pauca eiusmo di paleis carent. Pastae istae, seu canones, vel capitula sunt cxv I. minoris auctois ritatis quam Decretum. Quare examinandi sunt canones isti, dc, quatenus doctrinae communi non repugnant, admittendi, vel omittendi sunt. XI. odori Mereatoris seu Peceatoris epistolas quas suae collectioni inseruit, ad criticen vocarunt non Canon istae modo, verum etiam eruditiores elapsi saeculi Seriptores. Legitimos illorum Pontificum, sub quorum nominibus reseruntur , partus

esse propugnant Franciscus Turrianus, & Severinus Binius, aliique . Sed verior . de communis eruditorum sententia confictis mercibus has epistolas iure, de merito

accenset.

XII. De secundo volumine Decretalium minor dissensio est . Quamquam enim pauci negent libros illas vim legis habere; communior tamen dc vera sententia oppositum de sendit. Horum librorum collectio suas habuit vicissitudines . Primus compila tot fuit Bernardus Balbus Episeopus Papiensis . Alteram compilationem aggressi sunt Gilbertus Abbas, dc Alaηus Episcopus Altisiodorensis; eamque perse-cit Ioannes mallensis , cui inseruit omnes Decretales usque ad Innocentium III. Tertia tribuitur Bernardo Archidiacono Compostellano, quam curante Innocentio III. absolvit Petrus Beneventaηur eiusdem Pontificis scriba . Taneredus Bonomen concinnavit quartam ex Decretalibus, quas post duodecimum Pontificatus annuntedidit Innocentius III. dc eκ Canonibus Concilii Lateranensis, sub eodem Pontifico celebrati. in tam fieri curavit Honorius III. Has omnes eollectiones , curante Gregorio IX. summo Pontifice, in ordinem redegit, dc in quinque libros distribuit S. Romandus de Pennasori O. P. Et hoc volumen est quod vim legis habet .

Excipiuntur tamen nonnullae Decretales , quae contraria consuetudine abrogatae sunt. Interdum canonum contrarietas occum , & tum, quando conciliari una neoque unt, posteriori standum est.

XIII. Tertium iuris canonici volumen vim quoque legis habere declaravit Bonia facius VIII. Illud consarcinarunt Guillelmus Archiepiscopus Ebredunensis, Berent riat Episeopus Bettitensis, & Ricardus de Senis ex successorum Gregorii IX. Pontis eum rescriptis, dc Conciliorum Lugdunensium primi, dc secundi decretis. XIV. Haee pauca delibassit sufficiat. Qui plura cupit, consulat Canon istas , qui

de de recensitis tribus voluminibus, dc de Clementinis, atque Extra vagantibus pluisra disputant quae ab instituto nostro aliena sunt. Vnum , dc alterum verbum de Rubricis. Rubricae vocantur quae praefixae titulis sunt. Quae titulis Decreti Gratianei praefixae occurrunt, vim legis non habere, convenit penes omnes . Contra quae praecedunt titulos, seu capita aliorum voluminum, magnae sunt auctoritatis, quia auctoritate apostolica praefixae sunt. Rubricarum istarum aliae sunt declarativae textus alicuius ambigui. Aliae disponunt, dc determinant, quandoque amplificanti

406쪽

eant, dc extendunt. Quando itaque aliqui textus ambiguam, aut e versam praeserunt intelligentiam , ille praevalere sensus debet qui Rubricae consormior est . Glossa etiam, licet vim legis non habeat, magnae tamen auctoritatis est.

CAPUT VI

De potesate legis condendae.

I. UAE hactenus dicta sunt, satis evincunt, supremas potestates a iustorita- - te legum serendarum pollere . Hanc facultatem soli Pseudopatriarchae Lutherus , dc Calvinus , post valdenses , & oicles stas, in discrimen vocarunt . Martinus Lutherus Lib. de caps. baisAn. haec eructat . Clamo fidenteν Christianis vibia utra iure posse imponi legum, sive ab hominibus, sive ab Angelis , nisi inquam

tum volunt. Liberi enim fumus ab omnibus. Calvinus, utpote callidior, atque acutior , de more versute suam promit sententiam . Inquit enim Lib. IV. Instituti cap. X. Huius generis constitutiones impugnare animus est, quae in hoc feruntur, ut animas intus coram Deo segent, is religionem iniiciant, ae si de rebus ad salutem necessari prae ciperent . . . . Haec quaestio plerosque ideo impedit, qzod inter extemnum, ut vocant, is conscientiae forum , non satis subtiliter discernunt . Propterea di cultatem auget, quod Paulus obediendum esse magistratui praecipit, non poenae Distum metu, sed propter eonscientiam : unde sequitur politieis quoque legibus obstringi conmentias et quod si ita esset, eaderet quidquid proximo capite diximus, ne dictuνi fumus de spirituali regimine . Haec est doctrina eorum quos praeclari Iurispublicinae Lutherici , de Calvinici , ut Prophetas , di divinos Resormatores , adorant .

Leges solas quae determinant materiam lege divina praescriptam, admittunt. Leges mere humanas aut penitus reiiciunt, aut eoatendunt in foro dumtaxat exteriori, secus in conscientiae soro obstringere . Et hos, tamquam iuris publici instauratores, depraedicant eorum sectarii. Sed plura, numquam tamen satis, diximus supra adversus istorum Reformatorum commenta iaII. Veritas fidei est , supremas potestates facultate legum condendarum instructas esse. Nam Christus ipse legem Caesaream de tributo solvendo observari praeia cepit. Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: Luc. xx. Leges quas servandas ineu I

cat Paulus A postol us ad Romam κω - Iatae a Paganis erant; & tamen, teste eodem Paulo , in conscientia obligabant .. Turpiter ergo haeresiarchete Lutherus , &Calvinus errarunt, effutientes humanas leges conscientiam non obstringere . Sed

edisserant nobis novi isti sapientes. Leges , in Conciliis Hierosolymitanis ab Ap stolis latae , an non obstringebant conscienti m t Quod si leges tum ab Ecclesia Α a ii ro-

407쪽

3 να LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT.

rogatae fidelium conscientias ligabant , ut certum est ; quidni & posteriores Minor ne nunc quam olim Ecesesiae auctoritas

praeeipio tibi hodie, hoe tantum facito, nee addas quidquam , nec minuas. Et Ap stolus Iacobus cap. Iv. Unus es legislator, is iudex, qui potest perdere, libera. re . Resp. His & similibus textibus perpetuo abutuntur novatores , qui stolidae plebi fucum iaciunt , ut sua deliria suadere queant . Nihil suae legi addendum Deus iubet quod eidem contrarium sit, quod eam corrumpat . Quid quod , etsi Iudaeis, tanta legum sarcina onustis, vetitum condere leges fuisset, non propteroea hei ne concludi possiet, eadem teneri Christianos prohibitione Unus est legislator noster Deus primus, & supremus I at ille ipse declaravit , se communicasse Principibus terrenis facultatem Iesum constituendarum pro communi regimine , sive Ecclesiae, sive Principatus. IV. Obiiciunt a. Ecclesia non valet quidquam praecipere de fide credendum . quod non sit a Deo revelatum . Ergo neque imponere aliquid sub poena peccati, quod non sit a Deo praescriptum. Accedit quod, si lex humana conscientiam obstringeret, eiusdem obligationis esset ac divina, eiusdemque auctoritatis . Resp. Obiecta paritas sutilis est. Nihil de fide credendum esse , nisi quae a Deo revelata sunt, Scriptura ipsa testatur, & ratio evincit, quod Deus sit insallibilis auctoritatis, vi cuius praestandus est firmus assensus. At Scriptura ipsa divina declarat, plura pro temporum opportunitate occurrere, quae Principes vel prohibere , Vel praecipere valent, prout expediens publicae subditorum utilitati fueris . Non

minus frivola, & ridicularia est argutatio altera. Lex humana vim obligandi habet ab ipso Deo , vel auctore naturae , vel auctore gratiae . Ideo lex humana semper est inferior Iege divina, a qua suam haurit vim, & auctoritatem. V. Certum itaque est summas potestates auctoritate praeditas ella serendi leges . Pauca nune dicenda occurrun, de personis in quibus haec residet potestas. Et, ut a supremo omnium Principe initium ducamus, summus Pontifex potestate a Deo ornatus est serendi Ieges spirituales pro universa Ecclesia . Civiles autem leges dumtaxat pro provinciis, suo temporali principatui subiectis, serre valet. In ceteris regnis, dc provinciis singuli Principes, Reges, Imperatores suprema auctoritate potiuntur eas rogandi leges quas politico regimini congruas , necessariasve existimaverint. Imperator pro toto Imperio, Rex pro universo suo regno, Prin-eeps pro toto principatu, dc quaelibet civitas non subiecta pro suo territorio leges, subditorum conscientias obstringenteS, condere possunt. 4VI. Disputant Iurispublicistae, valeat ne Regina leges condere 3 Consentiunt communiter, Reginam non coniugatam condere leges posse , non secus ac Regem. Siquidem qua ratione capax est regni di iurisdictionis , eadem potest leges

408쪽

DIS S. IV. DE LEG. HUM. 373

serre. Si vero nupta sit, tum multi asserunt, ad maritum Regem saeuitatem legum serendarum pertinere ; quod ratione matrimonii uxor in eumdem talem transtulerit potestatem . Sed haec opinio mihi falsa est . Regni hereditatem nis voluntaria pactione, dc cessione Regina transferat in maritum , vi matrim nil non fit haec translatio . Dotem marito dare uxor debet ἱ secus suam peculiarem hereditatem . Dignitatem ab uxore maritus participat, appellandusque est Rex . Regimen familiae , uxoris , & cetera , quae viri sunt , maritus peragere debet; secus regnum , quod uxor Regina possidet , gubernare , dirigere , legesque serre.

VII. Dictum supra est , summum Pontificem leges ferre posse pro universali Ecclesiae regimine spirituali . Est enim divino iure Ecclesiae caput. Ergo a Deo

potestatem accepit Ecclesiam dirigendi. Nec multis opus est ut hanc confirmemus veritatem; cum innumera sint volumina quibus illa demonstrata, & ab ineptis nugis Iuthericis, & calvinicis asserta est. Porro non solum Petro, sed ceteris quoque Apostolis potestatem serendarum legum pro Ecclesiarum suarum regimine concessam fuisse , ex divinis similiter Scripturis exploratum est . Inquit enim S. Lucas cap. VI. Elegit duodecim ex ipsis , quos Apostolos nominavit . Quemadmodum vero immediate omnes a Christo Domino electi fuere ; ita ab eodem potestatem regendarum Ecclesiarum acceperunt . Constituit illos Principes super universam terram , denuntians illis : Sicut misit me Pater , is ego mitto Φοs r Ioam xx. Et omnibus dixit : uuodcumque ligaveritis super terram , erit Acci Matth. xv or. & S. Paulus I. Cor. v I. Nescitis, quia Angelos iudicabimus, qaanto

mariι saecularia e Si Principes, si Rectores supremos Ecclesiae suae Redemptor dia vinus Apostolos constituit ; necessario iisdem contulit iurisdictionem illam quae iuncta est supremae potestati. VIII. Uerum quia Christus IESUS, qui est ipsa sapientia patris, optime ordinateque suam instituit rempublicam, illam sub uno capite, ceu unicam dilectam sponsam , delegit , omni schismate, & divisione sublata , atque a Petro supremo Principe, suoque Vicario pendere ceteros Apostolos voluit. Si enim singuli supre mi fuissent, nulla ordinatione subiecti , schismata inter eos necessario exorta fuissent: nee ordinis, & iurisdictionis unitatem servassent I atque adeo nec una dilecta, immaculata, & sancta, sed plures extitissent sponsae . Petro ergo, & eius Recessoribus data est Potestas universalis in totam Ecclesiam . Et ideo sola Petri Cathedra semper appellatur Apostolica, ob praerogativam perpetuam a Christo illi collatam . AEquales vocantur Apostoli , quia re ipsa habebant potestatem unῖ-

versalem in universum orbem , in quem dispersi fuere : necdum enim dioeceses , intra quarum confinia limitanda potestas esset, institutae erant . Idcirco illimitata singulis potestas necessaria tum temporis erat, semper tamen ad caput supremum Ton:. VI. A a ii 1 or-

409쪽

3 τι LIB. I. DE IURE NAT. ΕΠ GENT . oee.

ordine servato . Quamobrem Petrus poterat ceterorum Apostolorum leges temperare, & moderari . Fundata, & aucta Ecclesia , atque in suas partita dioeceses . vel ipse optimi regiminis ordo postulat, ne unus in alterius dioecesim falcem mittat ; sed ut quisque suae excolendae vineae operam navet. Cuiusque reipublicae recte institutae alius est initii, alius progressus, ct incrementi modus regendi . Episcopi ergo Apostolis succedunt in Episcopatu , secus in Apostolatu ; seu, ad hos

non transiit potestas universalis qua instructi Apostoli erant , sed limitata intra propriae dioecesis confinia, sic exigente Optimi regiminis dc unitatis ordine. Haec omnia penes Catholicos certa sunt. IX. Quod in disputationem Theologi vocant, est, num Episcopi immediate a Christo. an a summo Pontifice potestatem iurisdictionis accipiant in suas Ecele-sas Duo tamen inter eos certa sunt . Primum, iurisdictionem Episcoporum, Archiepiscoporum , Patriarcharum , sive a Pontifice summo , sive a Christo deriva. tam , subiectam esse capiti Et lesiae . Alterum , Epilcopos in sua dioecesi serre leges posse, nulla petita a Pontifice facultate . Nihil tamen pro universa Ecclesia statuere Valent, seu leges quae universale Ecclesiae regimen spectant, aut limiotare , aut extendere . Nihil ergo in fidei controversiis , nihil in universali ieiunio, Ac aliis legibus universalibus mutare, aut alterare possunt . Quibus positis X. Duplex est sententia . Prima asserit , hanc potestatem iurisdictionis Episcopos a Pontifice immediate accipere : quia regimen Ecclesiae monarchicum est :ergo ad unum revocari caput debet. Hoc autem fieri nequit , nisi ab hoc uno capite promanet in omnes inferiores Rectores potestas iurisdictionis . Quam sententiam confirmare student auctoritate S. Thomae in IV. dist. xx. quaest. I. art. 4.

Papa habet plenitudinem potestatu ponti alis quo Rex in regno ; EpiscNi σutem sumuntur in partem Diaicitudinis , quasi iudices fingulis civitatibus praepositi. Verum ex hae auctoritate non aliud concluditur, nisi quod Episcopi, veluti membra, a capite pendeant, eique subiecti sint, ut unum cum capite morale corpus constituant; minime vero quod ab hoc capite potestatem accipiant, ut in eorpore physico contingit . Siquidem ipsemet Christus Dominus, dc caput, dc membra delegit, dc omnibus, servato subiectionis ordine, potestatem necessariam contulit . Quare secunda sententia docet, hanc iurisdictionis potestatem Episcopos immedia te a Christo Domino accipere . Quoniam Episcopi sunt Apostolorum successores . Eorum dignitas, & officium ex Christi institutione est. Posuit eos Spiritus sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei. Act. xx. Si illos Rectores Ecclesiarum Spiritus sanctus instituite ergo ab eodem potestatem dirigendi Ecclesias suas acceperunt. Non per Petrum , seu mediante Petro , in eos regimen derivavit Ecclesiarum ; sed illosmetipsos regere Ecclesiam destinavit . Ergo immediate contulit illis eam potestatem quae Ecclesiarum regimini necessaria est. XI

Diuitigeo by Corale

410쪽

XI. Si res ipsa spectetur , sive una , live altera sententia praevaleat, perinde sere est. Nam certum est in omnium sententia, hanc Episcoporum potestatem a Christo Domino proficisci . Certum quoque est, in potestate Pontificis haud esse Episcopum sine hae potestate instituere . Dissidium totum eo recidit, utrum Christus per Petrum, an, hoe medio neglecto , in Episcopos suam derivaverit potestatem. Quod sane dissidium, ut mea minima praesert opinio , tanti non est, ut

enucleari prolixius debeat . Ceteroquin in utraque sententia ordo unitatis, dc subiectionis peroptime servatur . Quoniam Pontifex summus corrigere errantes Episcopos, eorumdem leges, Ecclesiae bono repugnantes, abrogare, potestatis exercitium, si Ecclesiae utilitas postulet , coercere, & ea omnia quae in bonum comis

mune cedunt, constituere valet.

XII. Praeter Pontifices summos, de Episcopos singulos, legum condendarum p testate pro universa Ecesesia , fruuntur in primis Concilia generalia, ut ex Ap stolorum Actis cap. xv. planum est; neque negari absque errore in fide id valet . Disputatur dumtaxat , habeant ne leges istae, ab Oecumenico Concilio latae, vim obligandi ante Pontificis confirmationem . Adfirmant plures I sed communior, Δc mihi verior sententia doeet absolute loquendo neressariam esse summi Pontiscis confirmationem , ut praefatae leges vim obstrigendi Ecclesiam obtineant , quandor inti sex ipse Concilio non praesideat. Tune enim sua praesentia confirmat , nisi contradicat. Idque & unitatis ordo , dc perpetua consuetudo , optima legum interpres , suadent . Siquidem in omni republica optime ordinata leges universales a capite potissimum obtinere appibationem debent . Exemplum omnibus Conciliis imitandum praetulit primum oecumenicum Concilium Nicaenum, in cuius synodica epistola ad Sylvestrum summum Pontificem haee habentur : Quidquid eo stituimus in conellio Nicaeno, preeamur, vestri erit confortio confirmentur. XIII. Quemadmodum Concilia generalia pro universa Ecclesia , sic Concilia nationalia , quae a Primate eonvocantur , quibus interveniunt Archiepiscopi , dc Episcopi pro tota natione; de provincialia, a Metropolita cum Suffraganeis celebrata , pro universa provincia ; dc dioecesana , quae ab Episcopo cum suis Par chis , Abbatibus , dc Decanis fieri solent , pro tota dioecesi serre leges valent . Quae leges vim obstringendi subditos fideles continuo ae promulgatae sunt, Obtinent , quin pontificia eonfirmatione opus sit . Habent enim proprium , & immediatum caput, a quo obligandi potestatem obtinent . Si tamen quid dissonum communi doctrinae continerent, easdem abrogandi , aut corrigendi Ponti seκ summus facultate potitur , ratione sui divini primatus , atque adeo iurisdictionis in universam Ecclesiam . Heine consequitur, leges Concilii provincialis, a summo Pontifice confirmatas, in tota Ecclesia obstringendi vim habere; si tamen declaret reipsa eiusmodi leges extendendas ad universam Ecclesiam esse ; secus, si ab-

SEARCH

MENU NAVIGATION