Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ου DE IURE NAT. ET GENT

indieare, ius naturale regulam esse actuum humanorum . Ius istud lumen est e tionis omni humano generi commune. Si obiectivo illud consideres, ordo est cre turarum cum divina aeterna essentia, Omnium rerum sonte , dc exemplari. ordo

iste immutabilis est, & perpetuus, ut sustus explicabo insta.

D nobis bistoriae iuris naturalis

I. π π Istoriam iuris naturae scripserunt ex haereticis Christianus Thomasius, Ba

A I beyraeus, Budaeus, aliique, seu errorum de imposta rarum centonem conis flarunt adversus Ecclesiae Patres, de Theologos catholicos, quorum ignorantiam in iuris naturae arcanis reserandis continenter exprobrant septentrionales Aristarchi. Franciscus Budaeus in brevi exercitatione historica hoc de argumento non adeo suis

renter ut Bar yraeus, dc Thomasius, debacchatur sive in Patres, sive in scholasticos Theologos : dc ipse tamen Ecclesiae Patribus vitio vertie, quod ossicia hominis, & Christiani non secreverint, aliisque aberrandi oceasio fuerint. Sed ipse eum suis Lutheranis , Calvinianisque Doctoribus turpiter errat , scuti opportuno loco explicaturus sum, dum haec duo ossicia ita separat , ae si opposita erant , neque

unum alterius ope indigeret. Hominem commentitium , dc imaginarium formandum sibi sumunt Lutherani, non qui reipsa extet in rerum natura. II. Iuris naturae scientia cum primo parente Adamo nata . eiusque filiorum

mnium animis inlita est. Aliarum rerum peritiam ignorare absque culpa homines possunt, secus morum Philosophiam; quin, nisi rationis lumini, quo a brutis dis. serunt, claudant oculos , calleant illam necessum est . Homo quippe natura sua sociale animal est, ut ante Pulandor fium, omnesque transalpinos heterodoxos sanctus Thomas docuit Lib. I. Eibis. Dct. r. cuius verba infra dabimus : idcirco, quae peragere ossicia in se, in Deum, in socios debet, ipsa ratione duce cognoscit. Viatiorum , scelerumque tenebrae obnubilare hanc scientiam , secus extinguere valent. Quod quam verum habeat, Ethnicorum opera patefaciunt, in quibus, quid absque gratia natura valeat , compertum habemus, inquit S Augustinus . Quare abludit a vero Franciscus Budaeus Lutheranus inquiens g. 7. mst. I. P . in Gentilium operibus, in ipso qlloque naturae iure niihil sanum, nisu integrum fuit, euncta corrupta, Zepravata, tenebrisque plusquam rimmeriis involuta. Pluribus utique sordent erroribus illorum scripta; at emicant simul lueuientissimis morum doctrinis. id, si hue referrem quae Socrates, qui primus e caelo ad formandos hominum mores devocavit Philosophiam, quae Plato. quae Aristoteles, quae Panaetius, innumerique alii docuere t Nonne Omnis sapientum Graecorum industria eo eo natus suos

42쪽

DIS S. PROLE G. I

suos milineavit, ut iuris naturae, seu morum Philosophiam illustraret Quid do Romanorum Philosophis dicam Pauca cursim indicabo eorumdem scita , quibus

universum humanum genus ad altiorem iuris naturae comparandam notitiam excitabant. me opus, hoc studium, parvi properemus, is a si, Si parriae volumus, si nobis vivere cari: ἰnquit Horatius Lib. I. epist. t Ir. Luculentius Seneca Lib. IIL de benes. cap. xviii. uid praeelusa virtus es, omnibus pater, omnes admittit, omnes invitat, ingenuos, Libertisos, servos, Reges, is exules et non eligit domum , a re censum , nudo homine

comesta est.

III. verum , ne longius abeam , paucis Stoicorum de Iure naturae doctrinam adumbrabo. Caeleste Numen rerum omnium effector , provisorque sapientissimus, non modo universum, sed singulos homines regit , dirigitque - Rebus humanis praesto adest, suppetias fert, etiam ad vitae commoda assequenda, medum ad vi tutes comparandas. Colendus ergo Deus iste est super omnia , invocandus, omnibus celebrandus, cogitandusque. Eidem in omnibus obsequendum , ab eodem omnia prompto animo amplectenda, eiusque voluntati, omni tergiversatione is lata, adhaerendum. Subsellium, sive altum , sive infimum, quod cuique designavit, tranquillo tenendum animo, natioque custodienda I mors ipsa oppetenda potius quam illius violentur sanctiones. Si homines snguli iuncti eidem sunt, m tuo quoque Rm re semetipsos omnes complectantur neeesse est . Illius meminerit homo, non sibi soli, sed an commune bonum genitum esse r hoc bonum spectandum, mutua fovenda societas , ab iniuria abstinendum , omnibus benefaciendum, non mercedis spe, sed honestatis amore. Curae, studia, industriae hue spectare debent , ut pacem, tranquillitatem, di beneVolentiam promoveant, ut animos indinsolubili foedere coniungant. Honestatis Cultus, animi integritas, sequitatis iustitiaeque ossicia nulla vitae, nedum rerum omnium, iactura deserenda. Haec sunt Stoicorum scita, haec effata in morum disciplina. Quod ipsi haec omnia superbia, ambitione , fastuque inquinaverint , non impedit quo minus iuris naturae cognitione imbuti fuerint. Opus Marci Tullii de hominum ossiciis splendidum monumentum est moralis Philosophiae Ethnicorum. Ioannes Barbenaeus in praelatione ad opus I. V. ἐν G. Pusendorfit, a s. o. usque ad finem , moralem scientiam recenset Chaldaeorum, AEgyptiorum, Persarum, Indorum, Sinensium, Graecorum, Romanorumque. Falsa veris de more permiscet. At non est operae pretium illa ad eri

ticen . exigere.

IV. Hebraeorum natio, ex omnibus a sapientissimo Numine electa, prae cunctis gentibus iuris naturae leges, & mandata cognovit e quoniam praeter illud rationis lumen, super omnium hominum vultus signatum, splendidiore divinae revelationis

A iiij luce Diuiligod by Cooste

43쪽

g DE IURE NAT. ET GANT.

luce perfusa gens illa fuit. Hominum scelera multum obnubilaverant morum sapientiam : idcirco clementissimus Deus, quemadmodum, elapsa prima mundi aeta in te, antiquata naturalia scita, Noe usus industria, instauravit; ita in secunda aetate, Moysis ministerio, iuris naturalis landamenta dc capita prima, decem manda istis comprehensa , in tabulis lapideis imprimi iussit , & in eorum eordibus veluti renovavit. Prophetae, de Rex Salomon sustus dc luculentius cunctis universi mundi sapientibus omnia iuris naturae praescripta explicarunt, scriptisque consignavere. Ab hoe divino Hebraicae sapientiae volumine alias quoque nationeS , non excepta Graeca, plura didicisse cordato cuique evidens est. Deficientibus Prophetis, Docto res posteriores legis spiritum circumvenire , atque temerare , exteriorum rituum

severam exaggerare observantiam, Iegis cortici , seu litterati sensui plus iusto inhaerere coeperunt. Α Sacerdotibus, a Pharisaeis, a Scribis populi ea Iamitas initium duxit, dc populi a Doctoribus deeepti scelera in dies grassantia sun estam reproba

tionem , ultimumque excidium induxerunt : quae tremenda sormidandaque vicissi tu do timorem atque terrorem ineutere omnibus debet. Siquidem istius sanctissimae legis Doctores eo caecitatis pervenere , ut prima iuris naturae elementa futilium subtilitatum circuitione de medio auferre tentaverint. Quae excogitaverint, ut i ramenta , quae eum divinae , tum humanae societatis vincuIa sunt , implicarent. tollerentque de medio, narrat nobis ipse Christus Servator noster Matth. xx ita

sulcumque inquiebant Pharisaei iuraverit per templum, nihil est; qui autem lare verit in auro templi, debet. Quibus exprobravit Christus : Sitisti, ir Meci . cui de vim maius est : aurum, an templum, quod sanctificat aurum Iterum cavillaban rurI harisaei : Et quicumque iuraverit in altari , mbia es . eutrumque autem iuraveritiπ dono, quod est super il ud, debet. In quos Redemptor noster divinus se invectus est e caeci, quid enim maius est: donum, an altare, επod sanctificat donum . . .

I e vobis Scribae, is Tharisaei Hροeritae : qui decimatis mentham, tr anethum, crominum, is reliqabiis, vae graviora sunt legis , iudicium. , misericordiam, ἐν fidem. Quid quod ipsum altius a natura insitum mandatum honorandi parentes, Theologi Iudaeorum eorrumpere non sunt veriti ' Propugnabant quippe eons stere votum offerendi Deo munera illa quibus patris , Ac matris egestatibus subveniendum erat; peccareque filios, si facto voto patri indigenti succurrerent. Matth. καVos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, TeI matri : Munus quodcumque est ex me, tibi proderit : is non honorificabit patrem lusim , cui matrem suam : is irriai m fecistis mandatum Dei propter traditionem Testram. Posteriorum temporum Synagogae Doctores , antecedentium Pharisaeorum , Scribarum , Sadducaeorum vanis opinationibus, altius assurgente populi reprobi iniquitate, peiora commenta, dc superstitiosiora figmenta superstruxerunt , ut ex Rabbinorum libris, di impio Taliam vilico volumine, stultitiarum plenissimo, aperte constat. Π

44쪽

DIS S. PROLES. 9

V. Effusas super universam terrae faciem errorum tenebras splendidissima IESU Christi lux dispulit, & iuris naturae iacentem, obscuratamque notitiam ad pristitinum revocavit splendorem . Cum enim primus naturalis iuris sons sit ipsa divina natura, solus Deus e caligine in lucem istius iuris exactam renovare cognitionem poterat. Altissima illa doctrina, & castissima vitae sanctimonia, quam in mundum divinitus invecturus advenit, cum naturali morum honestate, de iustitia non pugnat modo, verum etiam mirum in modum eam munit, roborat, atque confirmat. Quid quod ipse Christus, eiusque Apostoli ad ipsum rectae rationis tribunal repugnantes incredulos provocabant Quid quod unum ex potissimis credibilitatis mysteriorum fidei christianae argumentis est mirabilis eiusdem doctrinae cum naturali iure congruentia , atque consensio i Post Christi, & Apostolorum in caelos abitum , Christianorum Doctores tanta diligentia iuris naturae studium illustrarunt , ut Tertullianus animam naturaliter ebristianam asseruerit. Tam proxime

quippe accedit Theologia naturalis divinae , & Philosophia moralis Philosophiae

Christianae, ut anima, quae est lumine naturali, pulsa scelerum caligine, circumfusa, naturaliter sit ebrisiana. VI. Origenes, studio propagandae Ahristianae religionis lactensus, ethnicae Phil sophiae libros omnes revolvebat, & ut Gentiles propriis ipsorum armis conficeret adc ne in litterario certamine cum iisdem aliquid sibi novi, & insolentis occurre rei, Cui explodendo minus reperiretur idoneus. Hoc idem studium commendabat

distipulis. ut testatur S. Gregorius Neocaesariensis in orat. panurri ad Origen. TOm. III. Biblioth. PP. edit. Lum. pag. s33. Nobis ergo ne id sum quod imperiis misiariiudini eveniret, ad unicum nos philosophicarum opinionum genus Mu admovebat , inee is eo consistere finebat , sed per omnia ducebat , nullius nos Graeanici dogmatis rudes, aut ignaros esse permittens. Us autem simul inceons praeibat, manuque ducens, tamquam in via . . . Ita quidquid apud fingulos Philosophos utile, ae verum erat drigens, nobisque apponens; quae vero falsa, secernens, tum alia, tum maxime

qua hominum propria sunι ad pietatem : is horum quidem ut albia attenderemus , suadens, ne fi ut sapisattamus quidem quispiam ab omnibus celebretur ; sed ur uni Deo operam daremus, eiusque Propiatis. Plurima ibidem habet S. Gregorius de hac methodo qua Origenes suos imbuebat discipulos. In Philosophorum libris iuris naturae scita, si quae erant cognitione, dc exeeutione digna, expiscari discipulos suos

Curabat; at, ne cum veritate errores epotarent, ad divinos Prophetas consulendos

remittebat . Hanc methodum improbant novi aquilonares magistri, Patribus desupercilio exprobrantes , quod doctrinam a Deo revelatam cum rationibus a naturae iure arcessitis confundant : quam turpissimam hallucinationem infra prostigabo . . a C

45쪽

DE IURE NAT. ET GENT.

CAPUT III.

Sancti Patres in exponendis iuris naturae mandatis ab Ioannis Barbeyraci , Christiani Thomasii , aliorumque aquilonarium faereticorum imposturis asseruntur.

I. Irabas olim Lutheranorum, Calvinistarum , altarumque haereticorum i a VI laniam in eontemnenda sanctorum Ecclesiae Patrum doctrina . At, cum serio mecum tonsilium istud reputarem , mirari destiti , eorumque vaseam agendi rationem tantum non laudavi. Viderunt homines non utquequaque obcaecati propria ipsorum dogmata uno ore ab antiquis omniumque taculorum Patribus damnari. Alterutrum a semetipsis praestandum, omni ad effugium occlusa via, pr spectabant r aut errores a Patribus confutatos damnandos; aut Patres damnantes errores reiiciendos . Non primum : ergo alterum . Quid Patres laudant virginitatem , semperque illam professi sunt eueullati omnes . An doctrinam hanc a Patribus, ct a tot cuiusque aetatis probatissiniis Monachis euitam , suscipere Lu- therani possunt , cum venerentur excucullatum Monachum suum Martinum . tamquam suae sectae Patriarcham , qui vel senectuti proximus constupravit vim nem sanctimonialem , eamque sibi desponsavit Docent Patres omnes, Scriptum ipsa sancta clamante , servanda vota Deo facta . Lutheranorum vero Patriarcha Lutherus vota solemni ritu Deo oblata in conspectu totius orbis terrarum inste git, foedavit, excussit. Improbant Patres usuram quamlibet; α Doctores aquilon res usuram propugnant e quoniam concupiscentia carnis, di cupiditas divitiarum reciproco semper scedere iuncta fuere . Percurre cetera Protestantium, & Resor malorum dogmata falsa, & singula improbata a Patribus Comperies . Quid itaque mirandum , si Lutherani , ct Calviniani sanctorum Patrum doctrinam execrentur , illosque ignorantiae, & errorum accusent i Neque, semel admita quod Propriam tueri sectam velint, reprehendendi; quin potius laudandi, quod nostram causam agant. Dum enim Patres reiiciunt, a nobis stare illos, Romanamque doctrinam a Christo Iesu perenni traditione ad nos pervenisse reapse confitentur . Ecquis umquam iudices propriae causae eos sponte admisit quos contrariam sibi sententiam laturos lare cognovit Repudiatis itaque omnium praecedentium sae- eulorum iudicibus, fateantur Protestantes nostri necessum eli, Patriarcham Lutherum suo matrimonio cum sanctimoniali inito generasse doctrinam illam, seu errorum sobolem, quam veluti ex asse heredes susceperunt miseri homines. II. Quo in sensu, quibusque definitis terminis Patrum auctoritas a nobis Cath licis admittatur, declaravit Melchior Cano Lib. m. de Acis theolog. tanta perspi

46쪽

euitate . moderatione , dc evidentia , ut nemo dissentire rationis eompos queat . Nos provinciam hanc exornabimus Tom. I. inparatur ad Tbeolog. Chrisian. In praesentia unum, & alterum Patrem ab imposturis Barboraci, Tbomam, aliorumque vindicabimus. III. Ioannes Barbeyraeus in sua praefatione ad Uersionem operis SamueIis Pulandorfit de I. V. ω G. e Latino in Gallicum idioma s. s. gravioribus Ecclesiae

Patribus iuris naturalis ignorantiam audacissime improperat. Augustinum, quem primo loco defendendum suscipio, trium accusat errorum cum iure naturae pu gnantium . L Ait, S. Doctorem asserere , uxorem alteri mulieri cedere ius quod in proprium maritum habet, posse; de contra maritum viro alteri renuntiare ius in propriae uxoris corpus. II. Fideles omnia bona iure possidere , secus infideles III. Iustam esse haereticorum punitionem. P. Cellier Benedictinus apologiam Pari-fiis edidit anno I Tig. pro SS. PP. morali Theologia adversus praefatum Barbυ eum. Is, ut defenderet quae in laudata sua Praefatione docuit, contra P. Cellier edidit Tractatum misHIs TheoAsia Meuae Patram, ubi germanas interpretationes P. Cellier cavillari, dc explodere studet. Ego, ne actum agam, δέ ut prolixitatem devitem, ea omnia praetereo quae primum inter utrosque disputata sunt; dc textum S. Augustini , quem in hoc ultimo citato tractatu Barbeyracus opponit , explicandum suscipio. opinionem, qua dicebatur licitum elis adu Iterium , consentiente marito , proscripsit Melesia Romana sub Pontifice INNOCENTIO XI. in .

lerium , adeoque officit is σ-fessiona direre, se esse Dνnieatum. Laxi Calaistae istius propositionis Auctores a macula adulterii, secas a fornicationis malitia purgabanteoncubitum istum, quem ab omni culpa immunem asserere Augustinum , conten

IV. Textus Augustini, quem superciliosus Patrum erasor opponit, exeerptus est ex ferm. Domini in monte eap. xv r. dc in utraque lingua, Lati , de Gallica, it Ium ob oculos reseri, quasi qui iugulum caussae peteret. Ut tamen lectori fueum faciat, textum truncatum in partes producit. Integrum ego, dc non recisum in partes producam, ut uno oeularuni ictu germanam Augustini mentem deprehendere lector valeat.

- V. Rursum quaeritur, utrum, si uxoris permissu , sive sterilis , quae eoneublinis tum pati non vult, adhibuerit sibi alteram vie, non alienam, neque a viro se is iunctam, possit esse fine crimine fornicationis 3 Ee in historia veteris testamenis ti reperitur exemplum; sed nune praecepta maiora sunt, in quae per illum grais dum generatio humana pervenit e tractanda illa sunt ad distinguendas aetates is dispensationis divinae providentiae, quae humano generi ordinatissime subvenit , is non autem ad vivendi regulas usurpanda . Sed tamen utrum , quod ait Ap - st

47쪽

i, DE IURE NAT. ET GENT.

stolus : Mulier non habet potestatem fui eorporis , sed vir : similiter v e nonis habet potestatem sui eorporis , sed mulier : possit in tantum valere, ut permi

is tente uxore, quae maritalis corporis potestatem habet, possit vir cum altera , is quae nec aliena uxor sit, nec a viro disiuncta , concumbere 3 Sed non ita estri existimandum , ne hoe etiam femina , viro permittente, facere posse videatur ris QUOD O3LNIUM SE SUS EXCLUDIT.is Quamquam nonnullae caussae possint existere , ubi & uxor mariti consensua, pro ipso marito suo hoe facere debeat, sicut Antiochiae factum esse perhibeturis ante quinquetinta ferme annos, Constantii temporibus. Nam Aondinus, tum Prae- , sectus, qui etiam Consul fuit, cum quemdam librae auri debitorem fisci exigeri ret, nescio unde commotus , quod plerumque in istis Potestatibus periculosvinis est, quibus, quod libet, licet, aut potius putatur licere , comminatus est tuis

A rans, & vehementer.adfirmans, quod, si certo die, quem constituerat, memo- is ratum aurum non exsolveret, occideretur. Itaque, cum ille teneretur immanisi custodia, nee se posset debito illo expedire, dies metuendus imminere, & pr se pinquare caepit. Et sorte habebat uxorem pulcherrimam, sed nullius pecuniae , , qua subveniret viro: cuius mulieris pulchritudine cum quidam dives esset accenis sus, dc cognovisset maritum eius in illo discrimine constitutum, misit ad eam, polis licens pro una nocte, si ei misceri vellet, se auri libram daturum. Tum illa . ' is quae se sciret non habere sui corporis potestatem, sed virum suum. pertulit ad eum, si dicens , paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse coniugalis torporis is dominus, cui tota illa castitas deberetur , tamquam de re sua , pro Uit . se iis vellet id fieri. Egit ille gratias, dc, ut fieret. imperavit. nullo modo iudicansis adulterinum esse concubitum , quod di libido nulla, dc magna mariti caritas , si se iubente, & volente flagitaret . Venit mulier ad villam illius divitis , secitis quod voluit impudicus; sed illa eorpusci nonnisi marito dedit , non concumbe- re , ut solet, sed vivere cupienti . Aecepit aurum I sed ille qui dedit , fraude se subtraxit quod dederat, & supposuit simile ligamentum cum terra . Quod ubiis mulier , iam domi suae posita .r iuvenit , prosilivit in publicum , eadem maritiis caritate clamatura quod fecerat, qua sapere coacta est interpellat Praesectum , si fatetur omnia , quam fraudem passa esset, Ostendit . Tum vero Praefectus pri si mo se reum , quod suis minis ad id ventum esset , pronuntiat , tamquam in is alium sententiam dicens, de Mondini bonis libram fisco inserendam : illam ve- is ro mulierem dominam in eam terram, ubi Pro auro terram accepisset, induci . si Nihil hie in aliquam partem disputo. Liceat cuique aestimare quod velit. Nonis enim de diminis auctoritatibus deprompta HISTORIA . Sed tamen , narrato fa-ώ cto, non ita respuit hoc sensus humanus, quemadmodum antea , eam fine ulla is exemplo res ipsa poneretur, horruimus. VI.

48쪽

VI. Textum hune non opposuere neque DaMus , neque Clerieus , severissimi Augustini censores. Ex suis ergo laudatis magistris illum , quemadmodum cetera adversus Patres , non transcripsit Barboraeus ; sed ex nostris inferioris subsellii Casuistis, qui eumdem allegant, ut iuris naturae ignorantiam ex Augustini mente in vincibilem ostendant . Alter ex iis est P. Dominicus viva , qui in eo minentariis ad a. propositi Alex. I. nam. a. salso in sensu laudatum Augustini te tum obtrudit, ut praelatam ignorantiam probet, ubi etiam truneatum D. Thomae textum exhibet, ut suam roboret opinionem et alter vero P. Lecchi , qui in suo opere inscripto μυvertexete coarran e alP Istoria deI Probabili ο &e. hune I eum mihi obiecit, ut id ipsum evinceret e quam vero irrito conatu , alias cistendita Libro eui titulus Eorieoetione di quattro Fara ossi is e. pag. I o. VII. Non est ergo quod sibi plaudat Barboracus , quasi quidquam novi nobis opposuerit. Triumphum ille canit Ioe. est. num. 6. ae si luce meridiana clarius evicisset S. Augustini ignorantiam . Quid clamat censor severus . Augustinus vester non legis Mosayeae Patriarchas, sed Christianos alloquitur, Christianorumque exempla perhibet. Si persuasus ille suisset, vetitum esse maritis alteri homini ius

cedere quod ipsi habent in uxoris corpus, an vel momento suspensus haerere potuisset An non continuo definiisset: Cireum stantiae minuunt quidem , non autem auserunt actionis pravitatem Secus agit Augustinus. Cuique lectorum , quod illi placuerit , cogitandum relinquit . Ignoravit ergo actionem esse pra-

VIIL Quae olim adversus Camistas Iaudatos dixi , nune adversus Barboracum repeto, hoc solo discrimine, quod illos animo bono, demissoque, erroneo in sensu interpretatos Augustinum dixerim; is contra superbe, & arroganter aeque aei inperite sancto Doctori imponit, atque insultat. Ut Rarboraci ignorantiam, &malam fidem simul evincam , primum exponam ipsum Augustini , quem ille o ponit, textum, qui adulterio, consentiente viro, favere videtur : post alia Augustini loca transcribam. IX. Et primum Augustinus quaestionem proponit , valeat ne coniux , altero consentiente coniuge , extraneo viro licite immisceri Haec sunt illius verba sub initium disputatriis suae proposita . Sed tamen atram quod ais Apostolus r M lier non habet potestatem sui corporis, sed vir r similiter & vir non habet potestatem sui eorporis , sed mulier z possit in tantum vasere, ut, permittente uxore , aquae maritasa corporis potestatem habet, possit vir eum altera, qme nec aliena uxor sit, nee a viro disiuncta, concumbem H En quaestionem. Radi decisionem. Sed nouisa es existimandam, aee boc etiam femina, viro permitιense, facere posse videatur ;oυOD OMNIUM SENSUS EXCLUDIT . Hae sua sententia constituta , omnium siue se ali confirmata , sabdit apparere choc squidem significat verbum existere

cause

49쪽

, DE IURE NAT. ET GENT.

caussas posse, quae sensui humano licitam repraesentent praefatam copulam . Inter eiusmodi exempla illud quod ante so. annos evenisse Antiochiae perhibetur, narrat. Postea hoe pacto concludit. VibiI bis in aliqvam partem disputo r liceat euia ue existimare quod me fit . Non enim de divinis cactoritatibus deprompta HISTORIA es. Sed tamen , narrato hae facto , non ita respuit humanus sensus quod in illa muliere , viro iubente , commissum est , QUEMADMODUM ANTEA. eum Dextu EXEMPLO res ipsa poneretur , borruimus . De quo hic ambigit , amabo te , Augustinus De doctrina De malitia adulterii Quis , nisi demens , dixerit Quippe disputationis initio constituit , ita esse pravam hanc coniunctionem, ut eam OMNIUM SE SUS EXCLUDAT. De facti ergo, de historiae veritate ambigit, quae cum ex divinis Seripturis excerpta non sit, cuiusque arbitrio prudentis-s me illam relinquit. Hoe solum adiicit , quod humanus sensus non ita perhorrescit adulterium quod consentiente viro ab illa muliere conamissu ni est , sicut amua, cum nondum simile exemplum apparuerat . Haec est perspicua, haec germ na Augustini doctrina . Quid in ea rationi dissonum Quid eum Evangelio pugnans

X. Verum, ut Oscitantia, ne dicam sinus lubet enim hominem superbum, insultantem, & ovantem humane tractare Barbeyraci emicet evidentius, finge Augustini doctrinam non esse adeo , uti revera est , perviam , genuinam , manis stam, sed ambiguam 2 nonne aequi centoris erat , alia Augullini loca consuere , ubi, omni ambiguitate sublata, quaestionem hanc dirimit 3 Audiat ergo censor no

iter Augustinum Lib. de fide, bon. operi cap. vii. ubi haec habet: μως ergo ut se u non humano, sed plane vano, se doleamus. cum flagitia eorriguntur, tamquam connubia dirimantur λ maxime in civitate Domini, in monte sancto eius , hoc est in Ecclesia , ubi nuptiarum non solum vinculum , ver m etiam SACRAMEN TUM ita commendatur , ut non liceat viro uxorem suam recteri tradere e quod is Republica tunc Romana non Dium minime culpabiliter , ver m etiam Laudabiliter

Cato fecisse perhibetur . Veque hie diutius modo disputare opus est , cum is u- δε quibus respondeo , NON AUDEANT AFFIRMARE , NULLUM HOC Es-

SE PECCATUM, NEQUE VEGENT ESSE ADULTERIUM. NE TPSI D MINO , SANCTOQUE EVANGELIO APERTE CONVINCANTUR OBSIST

RE . XI. Quid ad haec Barbeyrace Cur, si ambiguus tibi erat alter locus, hunc non consuluisti Numquid , quia tantum tibi non erat otii Eccur ergo virgam censoriam exercere in Augustinum ausus es Alto sortasse silentio hunc textum praeteriit, quod Augustinum audierit Lui heranorum, & Calvita illartim haeresim damnantem, cum matrimonium Sacramentum appellet At salior ipse. mid refert. Augustinum asserere, Sacramentum esse matrimonium Aberravit ille, sicut & ce

50쪽

DIS S. PROLE G.

eri Patres . se sese expediunt transalpini nostri Novatores. Quid deserendum, inquiunt Pusendorsi, Thomasii, Heinerit, V volfii, Patribus istis, qui in exponendo naturae iure divinas allegant Scripturas; sicuti reipsa Augustinus in reeitato textu sanctum Evangelium, immo ipsum Christum Dominum adduxit Edisserite , quaeso, vos. Habetis ne in sex illis voluminibus de L N. nuper editis in lucem a V votiso, aliquod veriloquium, quo demonstratione geometrica , Evangelio sublato, Catonem doceatis . dc convincatis adulterium illud Antiochenum repugnare naturae iuri Nos asserimus cum Augustino, quodlibet adulterium cum iure naturae pugnare ; quia eum eodem Augustino addimus sacramenti dignitatem , di sanctitatem sedare 2 at simul negamus , rationes a iure naturae arcessitas semper, de in omni cireum stantiarum apparatu esse ita evidentes , ut divinis litteris opus minume sit; quemadmodum fabulantur Pusendorius, Thomasius, Barbeyracus, ceteriuque eiusdem sectae. XII. Reponit Barbeyracus in suo opere inscripto Tractatus ΜονHis Patrum east. xv I. s. I. inepte Augustinum asserere, historiam Antiochenam non reperiri in Scripturis r quoniam regulae quae in Seripturis reperiuntur, satis sunt pro oecuris rentium ea suum decisione. Baz yraeus nos cogit, ut congruis quandoque vocabulis ipsum voeitemus. At non quae ille meretur , sed quae nos decent, adhibenda sunt . Iterum ergo audiat turgidus Cenkr . Augustinus dubium relinquit factum Antiochenum, quod non sit a divinis Scriptoribus enarratum et intra haec confinia

totus. Concluditur illius peri hae sensus. Ceterum non ignorat Augustinus, Scri-Pturam adulterium damnare, cum tipreae clamet. de Evangelium , dc Christum Dominum, dc omnium sensum illud eκeerari. Quae Barbeyracus obtrudit F. S. ex iis quae dixi, eonvulsa sunt . Duo illius verba transeribere lubet latine versa, ut intelligant lectores, cuius indolis sit Barbeyracus iste. Clamat ergo et mos ne tamquam directores , O magistros habebimus in morum materia qui in tanti momenti

punctis facultatem impertiunt id eredendi quod nobis placet 8 Audisti scrupulosum Calvin illam , qui deplorat hanc libertatem credendi quae nobis placent, concensam ab Augustino Sequatur ergo eat holi eam Ecclesiam, quae credenda definit quae ei non placent. Sed quid surdo canimus i Iam dictum est, Augustinum facultatem concedere credendi, aut respuendi factum Antiochenum, quod sit humana historia narratum; secus iudicandi licitum , aut illieitum adulterium , quod omnium sensu damnari testatur. XIII. Adhuc insistit Barbeyraeus, qui s. s. susissime eavillari studet nonnulla quae S. Augustinus scribit contra adulterium Lib. I. eap. II i. de Iibero arbit. Diro integros libros S. Doctor scribit de adulteristis coniugiis , ubi ex instituto malitiam adulterii pleno in lumine ponit . Istos aggredi non est ausus Barbeyracus noster. Carpere adnititur quaedam Augustini verba, quae truncata refert; dc quia illorum

SEARCH

MENU NAVIGATION