Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE IURE NAT. ET GENT.

assequi sensum non valet, deridenda propinat . Plura mihi implenda solia essent; si dicacissimi hominis quisquilias omnes dispicere, & reiicere vellem; & plus iusto haererem in limine, cum grandis mihi restat via. Illud reeordari satis sit, Augustinum Lib. de lib. arbitr. obiter, & praeter institutum de adulterio scribere . Qua non ideo dico , quasi Augustinus quidquam vel ambigui ibi habeat in favorem adulterii; sed ut animi candorem, mentisque rectitudinem Barbeyraci patefaciam. Ne autem in re apertissima tempus prodigam, pauca Augustini verba transcribo. ut vel ex istis colligere lector possit . quaenam sit Augustini adversus adulterium doctrina . In dialogi formam scribit librum istu in S. Doctor. Incipit. Aug. Die ergo prius , cur adulterium male fieri poteste An quia id facere lex vetat e Evo.

Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege , quia malum est. Aug. Quid, fi quispiam nos exagitet, exaggerans delecta toxes adulterii, ἐν quaerens a nobis cur boc malum, ἐν damnatione dignum iudicemus , eum ad auctoritatem I gis eo fugiendum censes hominibus, iam non tantum credere , sed intelletere eupiemribus e Nam ἐν ego tecum eredo, inconcusse credo, omnibusque populis θ' gent Bus credendum elamo, malum esse adulterium I sed nune molimur id quod in fidem reeipimus, etiam inte uendo scire, ae tenere firmis um. Considera, quantum potes. ἐν renuntia mibi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris. Em. Hoc sciomarum esse , quod hoc ipse in uxore mea pati nolum . Quisquis autem alteri facis

quod Mi fieri non vult , male utique facit . Aug. uuid , si cuiuspiam libido ea fit dcc.

XIV. Barbeyracus noster , truncato capite orationis Augustinianae . ab his ulti mis verbis initium ducit , dc rationes omnes quas ad evincendam adulterii malitiam S. Doctor proprio, & interloeutorum ore aflari, cavillari, di corrodere pem

tentat. Ineptirem ipse , si eiusdem omnes ineptias profligare Vellem . Si lectores aliqui de mala Barbeyraci fide in corrumpenda Augustini doctrina ambigerent, illos rogo ut laudatum Augustini librum percurrant ι.& nisi ira succensuri sint Barbeyraco, poenas me daturum spondeo . Contemplis itaque ineptissimis reculis,

alteram profligandam calumniam accedo.

XV. Obiicit secundo loco Barbeyracus in laud. praef. Augustinum. s. cliis. alias liv. ad Macedon. docere, iustos Omnium iure potiri , infideles vere legitime possidere nihil : qua doctrina indicata, his verbis crocitat. Principium abominabiis, quod a summa ad ima humanam pervertit societatem' Calumnia haec priore impii dentior est, quaeque evidentius Veteratoris hominis impudentiam manifestat. Iam doctissimi Monachi Benedicti ni in nova editione adverterant , S. Rugustinum locicit. ex Salomone ProP. cap. xvii. vers. 6. hunc adducere textum : Eius qui sid Ases, totus mundus divitiarum; illius autem qui infidelis es, nec obolus . Textus iste

neque in Hebri neque in 'stat. sed tantum in Septuaginta , Ox Dabira ver-mne

52쪽

Mne reperitur. Illo tamen utuntur SS. Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Cassianus. Porro Augustinus praefatum textum his Verbis interpretatur. Vonne omnes qui si via rimar gaudere Iieite conquisitis, et que uti nesciunt, aliena possidere eonvincimus f Hoc exim certe alienum non est quo iure possidetur. me autem iure quod iuste, is boe iuste uod bene. Omne igitur quod mσις possietur, alienum est; male autem possidet qui male utitur . Ut mentem Augustini iacilius teneas , scias oportet , illum in hac ipsa epistola, & eadem quidem pagina, urgere Omnes ad cuiusque rei ablatae restitutionem. Advocatis potii simum improperat, quod male acquisita non restituant, nulla distinctione peccatoris, & iusti facta. suis taπdem μυοeatur , aut ex Ad- .dieato me optimus facile resteritur, qui Hscepto suo dicat : Ree e quod misi, eum tibi male adessem, dedisti, is redde adversario tuo quod, me agente, inique abstuliasis Et tam/n, quem prioris nou redo vitae rectissime paenitet , etiam bae facere debet , ut si illa qui inique litigavit , non vult admonitus corrigere iniquitatem , eius tamen iniquitas is nolit iste babere mercedem : nisi forte restituendum est alienum, a.d per furtum elanculo aufertur έ restituendum non est alienum , quod in σμforo, ubi metata puπiuntur, decepto iudice, ἐν circumventis legibus obtinetur. Quid dicam de usuris, quas etiam i .e leges, cy iudires reddi iubent ' An erudelior est qui subtrahit asiquid, MI eripit diviti quam qxi trucidat paverem fenore j uec , atque huiusmodi male utique phsdentur, im vellam ut restituerentur ; sed non est quo iudice repetantur. Iam vero , si prudenter intueamur quod seriptum est et Fidelis

hominis totur inundus divitiarum est, infidelis autem nee Obutas dcc. XVI. Primum Augustinus magnam epistolae partem occupat, ut incietatis iura,& iustitiae confinia tueatur. Debitores ad reddenda aliena urget : creditores admonet, ne saeviant in pauperes debitores qui solvendo non sunt. Per varios perlanatum gradus discurrit, ct omnes iustruit, hortaturque ad mutuam servandam iustitiam, cuius laesio iura societatis infringit. Nullibi distinctionis iusti , di peccatoris meminit. Tandem sub epistolae finem occasione interpretandi laudati textus Sal monis morali exhortatione suos alloquitur lectores , eos ante supremi Domini tribunal sistit , & ut in mentem sibi revocent hortatur , omnia bona a Deo ac Npisse eum in finem ut bene iisdem utantur . Qui enim eadem in malos usus dis. trahunt , cum in hunc finem non aeceperint , Deo supremo distributori reddere rationem debebunt, tamquam illegitimi possess,es qui enim bonis male utitur, illa iniuste possidet, cum ad bonum , non ad malum usum a Deo illa acceperit. Iusti omnia iure possident, quia, quatenus iusti omnibus bene utuntur. Ergo iusti accipere omnia iniquorum bona valent Tantam impingere Augustino calumniam solus Barbeyracus potuit. Et profecto , si vera sunt Barbeyraci commenta, necessario consequitur iustos totius mundi illico dominos evadere , exclusis peccatoriabus, & infidelibus omnibus. Qiod monstrolum inventum quis, nisi dementissimus, Tm, VI. B effu-

53쪽

is DE IURE NAT. ET GENT.

essutierit Augustino in mentem venisse Nam , si iusti peccatorum bona aeeiptarent, continuo non iusti, sed raptores evaderent; quin, si bonis terrenis inhiarent, iusti paullatim esse desinerent. Omnia ergo iusti iure possident, quia nihil habent quo non bene utantur : quoniam ideo iusti , quia omnia quae mundi sunt, nihili

faciunt; dc quo iustiores , eo sunt terrenarum rerum magis contemptores. Contra iniqui, quatenus iniqui, mancipia sunt divitiarum, quas in malos distrahunt usus. Porro, cum in tales usus eas a Deo non acceperint , idcirco Augustinus asserit. iniquos, dc infideles bona legitime non possidere , quatenus in malos usus eadem prodigunt . Quin tantum abest , quidquam hic S. Doctorem naturae iuri oppositum docere, ut contra germano in sensu oraculum Salomonis interpre

tetur.

XVII. Quid Z argutabit iterum Barbeyracus. Si infideles , dc iniqui, qui bonis abutuntur , eadem iure non possident, ilicitum erit ab iisdem illa surripere; aut ipsi adstricti sunt praefata bona iustis viris restituere. Cui cavillationi haec reponit

Augustinus ibidem . Sed inter baee tollatur iriquitas male babentium , O' quaedam inter eos iura constituantur , quae inpellantur civilia ; non quod bine fiat ut benearentes sint, sed ut male utentes minas molesti sint , donee fideles , Θ' pii, quorum iure sunt Omnia , qui veI ex illis fiunt , vs inter ipsos tanti per viventes masis e vum non obstringuntur, sed exercentur , perveniant ad Ulam civitatem , ubi herediaras aeternitatis est , ubi non babet nis iustus Deum , non nisi sapiens prine at m, ubi possidebunt, quicumque ibi erunt, vere sua . Sed tamen etiam hie non intercedi

mus, ut secundum mores, legesque terrenas nou restituantur aliena . - Θ

XVIII. Quae Barbeyracus insarcit in tractata Muractae Patrum cap. m. f. IS. non consutationem, sed contemptionem. non indignationem, sed commiserationem. caeci, & impudentis hominis merentur. Tota Augustini oratio in interpretatione oraeuli Salomonis eo tendit , quod omnia bona in snem ob quem a Deo data sunt, distribuantur de iuxta hune respectum, qui iisdem bonis abutuntur, eadem legitime non possident ; sed tamquam iniusti possetares poenas apud supremum iudicem luent. Possident vero iure naturali, dc civili in hoc mundo e dc qui peccatoribus. dc infidelibus bona absque iusto titulo surriperent, peccarent contra ius naturale dc divinum, nedum contra civiles leges . Quoniam sibi soli Deus reseris vavit iudiciunt, frendum in bonos , aut malos usus bonorum . Iterum clamitae Barbeyracus . Augustinum non dili inguere , peccatores ipsos quandoque bene, interdum male uti bonis; nee ossicium raritatis a iure proprietatis . In commenistario 'ne, quo obiter ad calcem suae epistolae S. Doctor interpretatur oraculum Salomonis in sensu morali dei mystico,'ut lectores suos ad aeternam hereditatem ea. pessendam excitaret ; in hae, inquam', brevissima interpretatione mediae paginas

Praecepta iuris naturae, dc discrimen quod Jnter ius proprietatis , dc ossicium cari tatis

54쪽

tatis intereedit , & quandonam bene , quando vero male peccatores abutuntur,

explicare S. Doctor debebat id quod in eadem ipsa epistola istorum plura docet ; in aliis vero libris tanta perspicacitatis luce praelata omnia describit, ut so- Ius Barboracus ausus fuerit hae de re Augustino calumniam impingere Aciem Dalladii, Clerici, dc aliorum haec fugerunt. Uni Barberraco tanta reservata impo-

stura erat, prosecto tanto censore digna.

XIX. Ut ad a Iium crimen Augustino impactum gradum faciat Barbeyracus , his verbis sibi viam parat 1. 29. sui rractat. Moral. dcc. Dicere plura possem , ut eis .identius notum facerem, quam impcdita, quam fassa set perniciosa S. Augurini priseipia. Sed en, quod instat .... opinio scilicet borrenda istius Patris de vi, imperseeutione in causa refigionis. In scenam reducit censor acutus in praefatione ad ius naturae re gentium crambem illam millies recoctam, controversiam nempe de iusta haereticorum punitione. Qua in causa Barberracas adversarios habet, nedum Catholicos omnes ab Apostolis ad haec usque tempora, verum suum Pseudo patriarcham Calvinum, suos Calvinistas. nedum Remostrantes, & Protestantes plurimos. P. Cellier sula ea Iamo moderationem, mansuetudinem, & lenitatem Augustini patefacit, communem Catholicorum causam defendit. Dominus Barbeyracus rancida libertinorum, qui nullum experiri iudicem vellent , refricat commenta , in subsidium vocato Clerico suo. Ut igitur aliud argumentum lector habeas genii Barbeyraci, scias velim, Ioannem Clericum prae ceteris severissimam aeque ac audacia mam criticen exereuisse in Augustini opera sub astititio nomine Ioannis Nereponi; dc inter cetera propugnatam ab eo in haereticos persecutionem exaggerat. Cl. Ludovicus Antonius Muratorius in suo revera doctissimo opere de moderatione ingeniorum Lib. II. pluribus capitibus ex instituto Phere poni sophismata, cavillationes, atque imposturas usquequaque explosit, labefactavit, dc invictis rationum momentis evicit, quam iusta sit, quam necessaria haereticorum punitio . Dominus Barboracus sua nativa , atque verecunda fronte remittit lectorem ad videndum Phere ponum, Petrum Baelium , ceterosque eiusdem sursuris homines . Veseet Pher onus, y ieet Commentatre Pbiosphique Baris γα De Muratorio vero

Phere poni debellatore altum silentium. Haee disputandi ratio in religionis negotio Lucteranis, Calvinianisque semiliarissima, Barboraco vero unica , scilicet , rancidula , dc millies contrita suorum commenta iterum recoquere , atque de libro in quinternum transcribere, illa altius exaggerare, dc aurito popello vehementius inculcare, dc quae a Catholicis contra scripta sunt, alto obvolvere silentio. Haec ne ingenui hominis disputandi methodus ,& non potius sophistae, vitilitigatoris, & pervicacis rabulae Ne in simile vitium ipse incidam, absit ut vel verbum reponam pro defendenda iusta haereticorum punitione contra Barboracum, quem potissimum in hac lite commiseratione aliqua dignum reputo e causam quippe agit suam. To-

55쪽

LO DE IURE NAT. ET GENT.

hrantismus, & indifferenti us Barbeyram, suoque Phere pono , seu Clerico , scimpio Petro Baetio religio est. Qui plenam illius controversiae notitiam de iusta

haereticorum punitione ab Augustino propugnata habere cupit , consulat praeter innumeros alios Catholicos Cl. Muratorium sic. cit. Et haec pauca pro S. Augustino contra Barbeyracum dixisse in praesens sumiat. Plura sorte dicturus sum alibi.

XX. S. AMBROSIO obgannit Barbeyraeus, quod splendidam virginitatis virtutem plus iusto laudibus extulerit. Nec iniuria, si earnalis Re rmatorum , dc Pr testantium religio spectetur. Ecquid 3 Placere ne sectariis istis coelibatus potest, si

septentrionalium haeresum Proto patriarcha Lutherus implacabile ece libi vitae ind xit bellum, impossibilemque observatu eam asseruit Et ut opere compertum saceret se, veluti suem in luto, triginta annorum spatio foedissimam duxi me vitam, qua novae suae ReBrmationi viam pararet, fere quinquagenarius constupratam sacram virginem in matrimonium duκit . Catholicorum Scriptores nonnulli a quandoque stilo, & animo quasi succenso Lutheranorum, & Calvinistarum sordiada adversus illibatam virginitatem commenta explodunt. At contra ego compatior miserae genti, quae a Patriarchis suis impossibilem esse caelibatum didicit; quae excucullatos Monachos, & votae virginitatis temeratores , ut suos colit Apost los. Quid itaque mirum, si horrida illis eastitas virginalis est Mirum, quod in Virgine Sanctissima virginita toem non detestentur. Salaces homines non consutandi, sed ad Ethnicos, ad Vestales amandandi, ut aliquo suffundantur pudore . Nec est quod reponant se improbare in Patribus, quod ita firginitatem exalem ut nuptias damnare videantur. Ita ne vero 3 Eequa fronte tanta obtruditur impostura, si Patres uno ore docent, Christum Dominum ad sacramenti dignitate ninuptias evexisse Ne multa. Apud Luthera nos, Calvinianosque, duin virginitati elogia pangunt Patres, turpiter errant. Dum matrimonium sacramentum confitentur, aberrant. Quid, quaeso, hominum isti fiunt Sapientiores quindecim saeculo rum Doctores chri itianae religionis dogmata ignorarunt, donec novus aquilonaris Moyses Lutherus eum sua Catharina, dc Bucerus cum sua duplici uxore , ad hoc quod attinet, Mahumeto, non Christo similes, ignorantiae tenebras fugarent. XXI. Sed pauca verba vibret ipsemet S. Ambrosius Fontra Barboraeum , ess tientem sanctum Doctorem sacras contenmere nuptias. Praesert Apollo ius virginiatatem coniugio . Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facis ἰ eni non ia1 git, melius facis r I. r. vi r. 38. Idem asserit Ambrosius . Honorabile coniugium . sed bo uorabilior integritas. Lib. de vid. Cap. XII. Item cap. tr. Licet ergo nubere , θd pulchrius est ab limree. Audi, Barbeyrace, quae sequuntur. Dicet aliquis : Ergo dissuases nuptias e Ego vero suadeo, damηo eos atii dissuadere consueverunt, utpote qui Sarae, ae Rebet oe, b Racis , ceterarumque coniugia feminarum veterum

56쪽

pro doevmentis singularium virtutum recensere suam . Non itaque dissuadeo nuptias, sed enumero fructus saeratae virginitaιis. Lib. de virg. cap. v D. num. 34. Pauca haec S. Ambrosii verba omnium Lutheranorum, & Calvinianorum Ora obstruunt. XXII. Alterum crimen quod Barbeyracus S. Ambrosio impingit cit. praef. s. pest, quod usuram absolute damnaverit. Ad hoc quod attinet, censor non imponit S. Ambrosio, qui reipsa omnem prorsus usuram detestatur. Sed dicimus, inter haereses quas Pseudopatriarcha Calvinus evomuit, unam esse usurarum desensionem. Ante quippe Calvinum nedum universa catholica Ecclesia, verum etiam Luth rani ipsi usuras quaslibet improbarunt. Quam acriter Bucerus, Brentius , Melan-cthonius invecti adversus senora sint, palam feci tum in commentario in Eneycli- eam BENEDICTI XIV. tum in Anandice a. ad usuram contractus trini. Calvinus post xv. ab Evangelii promulgatione saecula haeresim liciti fenoris partim commentus ipse est, partim a praecessoribus haereticis, ut alia errorum portenta, mutuatus est. Tantum itaque abest ut cum Barbeyraco super hoc puncto contendamus, quin ultro, dc quam libenter satemur, & i Ambrosium , & omnes Patres , omnesque Eeclesiae Catholico Romanae Doctores usuram . sive moderatam . sive immoderatam, tamquam iuri divino, & naturali oppositam, damnare . Pudere deberet parvulam sectariorum turbam adversus omnium saeculorum Doctorum multitudinem cervicem erigere. Sed haec est caecorum conditio, ut medio in meridie, sole splendente, nihil videant.

XXIII. Quod tertio loco Barbeyracus adversus S. Ambrosum obtrudit , omnemsdem superat. Contendit homo ille, S. Ambrosium in suo de Oificiis opere Ciceronem sibi imitandum proposuisse. Et haec subdit in cit. praef. g. s. quae ex Gallia eo idiomate in Latinum versa profero. Verum, quidquid asserat Theologus Lalbe-eaηu, Mich. Forischius Prosessor Tumbigensis qui Verιembergae boc opus evulgavit , dissertationibus eiusdem faνina ornatum, fi quaedam Evangelii peculiaria prιncipia, quae hoc in opere f. iambrosius feminat, una cum sacrarum Scripturarum exemplis , quae perpetuo refert, sed passim male explicata, excinas , minime asserere vereor, infinite exemplum serpere infra prototypum, sive fili elegantiam , Ox facilitatem, sive operis oeconomiam, rerumque cotticationem, Me cogitationum soliditatem, Θ, ratiocinii rectitudinem spectes.

XXIV. Hate est Calvinistae nostri critice in sanctum Ecclesiae Doctorem. Ethni-eus ergo Cicero in formandis hominum moribus sancto Ambroso praestantior est Pro Calvinistarum Reformatorum regimine Paganum Idololatram gravissimo E clesiae Doctori, qui castitatem suadet, qui senora damnat, qui sacras esse nuptias asserit, praeserre Barbeyracus sorte non immerito potuisset. At nimium impotens

illius audacia est, dum aureum de Oificiis S. Ambrosi opus , caelesti lumine illustratum, longe Tulliano opere inserius esse definit. Vellem mitiori stilo excipe Tom. VI. B i ii re

57쪽

LL DE IURE NAT. ET GENT

re hune sanctorum Patrum censorem, si saltem, ut Dallaeus, ut Clericus , intra aliqua calumniandi confinia sese continuisset. At tanta est hominis istius temeti ta s. ut necessario acriores voces exigat, compellatque recedere ab illa scribendi ratione quam etiam in haereticorum consutatione adhibendam suademus. Sit Tullianum eloquium elegantius, sit venustius. Quid haec ad explicanda hominis christiani officia conserunt e Christi enim doctrina Rhetorum sucos. de verborum lenocinia dedignatur. Passim sinistre divinarum Scripturarum textus interpretatur Ambrosius Illius ratiocinium parum constans Eccur Audi. Tui I ius docet, teste Ambrosio Lib. I. O . ev. xxv II r. primam esse formam iustitiae , ut nemini quis noceat, nisi laestus iniuria. Hoc, reponit S. Ambrosius, pugnat eum Evangelii doctrina, quae beneficia pro iniuriis rependere suadet. Quod inquit S. Doctori bidem Evangelii veritate vacuatur e vult enim Seriptura ut in nobis fit orritus FLlii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre iniuriam. Falsa ne interpretatio isthaec, o Barbeyrace Altera iustitiae forma, a Tullio asserta, est eiusmodi . Deinde formam iustitiae subdit Ambrosius ibi) putaverunt, ut quis eommunia , idest publiea pro publicis babeat, privata pro suis. Naturae ordo communia omnia fecit. Rerum occupatio proprietatem invexit. He boe quidem spergit Ambrosius Isecundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit : sic enim

Deus generari iussi omnia , ut pastas omnibus eommunis esset, tu terra foret omnium quaedam posse . Natura igitur ius e Ommune generavit, usurpatio ius feeit pris tum . At, ut magis pateat quae sit Barbeyraci critice in S. Ambrosium, lubet nonnulla alia eiusdem S. Doctoris verba transcribere . Paucis enim plura exprimit . Ergo secundum voluntatem Dei, ves naturae eopulum, invisem nobis esse auxia1. debemus , certare osciis, velut in medio omnes utilitates ponere . . . . Magnus itaque

splendor iustitiae, quae aliis potius nata quam sibi , eo unitatem , , scietatem nostram adiuvat, ut suo iudicio omnia subiecta habeat, opem aliis ferat , pecuniam co 'ferat, incia non abnuat, pericula fuseipiat aliena. Neque Doctor sanctus proprietatem rerum iure gentium invectam absolute excludit I sed eo illius doctrina spectat, ut aviditatem augendarum divitiarum,& malum earumdem usum, ut cupiditatem ceteros fratres ad paupertatem , inopiamque redigendi improbet , da -nmetque, ut denique Christianos excitet ad sublevandam aliorum egestatem, superflua pauperibus impertiendo : quae est ipsissima Augustini doctrina ex Eu angelio hausta. Haec sunt verba quibus sua promit senis Ambrosius Lib. I. Ossic. cap. xxv I II.

Etenim, dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis, iustitiae formam exuimus, beneficentiam commvn em amisimus . Vae

modo enim potest esse iustus qui studet eripere alteri quod sibi quaerat e Potentiae quoque cupiditas formam iustitiae esseminat. Quomodo enim potes pro aliis intervenire qui alios sibi subiicere conatur; is infirmo adversus potentes opem ferre qui ipse

grais

58쪽

D I S S. PROLE G. 23

gravem libertatis assectat potentiam 3 Non est quod multis a Barbeyraci ineptis censuris S. Doctorem afferam. Quae in laudata praefatione congerit censor , satis superque explosit P. Cellier. XXV. Verum contra hunc Patrum defensorem iterum conatus suos exerit Barisbeyraeus in suo tractatu Moralis Patrum cap. x III. Clamat F. I 4. se non debere propriam mentis rationem litare iudicio antiquorum Ecclesiae Doctorum, qui propria ratione tam male abusi sunt , quique caeco modo sese auctoritati devoverunt. ApoIogiam g. I 6. pro Cicerone contra Ambrosium texit. Ambrosius , pluresque aIii Patres, tum antiquiores, tum posteriores, dissicultatem dispicientes o eidendi aggressorem, latronemque . atque adeo gravissimum amittendae innocentiae periculum, insuper serio reputantes fieri haud posse ut aggressoris , vel latronis corpus interimatur , quin simul anima detrudatur in infernum, hortati su ni fideles, in schola Christi imbutos, ut his in eventis sacrificent Deo pro fratribus viis tam , quemadmodum Christus Dominus in cruce pro omnibus inimicis donavit

suam.

XXV L Tam divina doctrina displicet Barbeyraeo , quod eam in Calviniana

schola non didieerit. Illam tamen probat, commendatque vel ipse Grotius cap. I. in Dan. & eap. v. in Matth. & commendare debent quotquot Evangelium profitentur. Ad auctoritatem Grotii, cuius verba dedit P. Cellier, nihil reponit ; sed Ciceronis sententiam Patrum Ecclesiae doctrinae praeponit homo reformatus . Plurimas alias eiusdem imposturas in L Ambrosium praetereo, tamquam ineptissimas. Nee dubito seret ut quispiam dicere ausit, plura me silentio tegere, quod nesciam illa refellere ; cum sint omnia vanissima. Qiuod si aliquis futurus sit qui Barbeyraei sutilissimas censuras propugnare velit, illius cerebro fausta precamur. XXvII. Pauea de LACTANTIO dicam, quem Barbeyracus accusat , docere ,

virum bonum nec arma deferre, nee negotiationem exercere in remotis regionibus debere. Odium quo in antiquos Ecclesiae Patres, qui in antecessum haeresim I-vinianam, & Lutheranam praefocarunt, ardet censor noster, ita ilIum excaecavit, ut ea omnia adversus eosdem spuat quae in mentem illi veniunt. Lactantius munime vetat Cuiquam arma deserre, neque mercatoriam artem agere ; sed ait, ut

advertit P. Cellier, se non Videre cur ista peragere homo iustus debeat, necessitate sublata. Cur enim naviget inquit Lactantius aut quid petat ex uliena terra , , cui suseis suast . . . cur autem belligeret, ae se alienis furoribus misceat , in euius viaimo pax eum hominibus perpetua versetur e is ut hum o sanguine deisctabitur qui non modo ipse caedem facere, sed interesse facienIibus, ἐν ad pectare ducit nefas' Patres sancti Christo, Apostolisque propinquiores, divini Magistri ubique inclamantis, spinas esse pecunias, divitiasque gravissima obstacula assequendae arte nae vitae, doctrinam caelestem, occasione data, fidelibus altius inculcabant . Ab

59쪽

i. DE IURE NAT. ET GENT .

amore divitiarum immoderato , sanguinisque humani fundendi saevitia illos absterrere curabant . Gravissima belli , divitiarumque pericula pro dignitate exaggerabant , ut eorumdem corda ad caelestia bona comparanda inflammarent . Suis blimiora evangelicae doctrinae consilia explicabant, missis tunc secretioris naturae arcanis, quae antea , aut post , vel alibi manifestaverant . Earberraeus verbo rum Patrum venator, si vel vocem offendat quae plures sensus excipiat , illico eam arrodere , cavillarique in deliciis habet. Casus a Carneade propositos dispicit Lactantius Lib. H. instit. cap. xvi. dc diversam a Marci Tullii opinione . se tentiam promit. Haec quoque displicet Barbeyraco, qui sublimem evangelicae persectionis doctrinam ignorat , non secus ac Cicero , cuius cogitationes Ecclesiae Patrum sapientiae anteponit. XXVIII. Lactantio quoque exprobrat Barbeyraeus , quod usuram Omnem abs lute damnaverit. Mirandum quod non suggillet Patres, propterea quod damnant polygamiam, furta, homicidia, de horrendiora flagitia . Iam supra , obiter licet , dictum est, Patres omnes, & cuiusque saeculi Doctores Ecclesiae catholicae , Scripturarum luculentissimis documentis innixos, senera reprobare. Oppositum a duobus circiter saeculis propugnant Resormati Calvinistae . Scripturae nobis luculentissimae sunt contra usuram . Pro usura Scripturas stare adfirmant Calvinistae . Quis istius controversiae Iudex Scripturae At utraque pars pro se illas allegat . Alterutrum ergo : aut lis interminabilis ; aut iudex admittendus. Nullum iudicem haeretici volunt. Nullus ergo controversiae terminus . Quisque ergo sibi iuden , quisque ergo suam habet fidem , quisque suam religionem . Huc eandem recta deducit novatorum secta . Si enim nullus est iudex super vera, aut falsa legum intelligentia ; omnia confusa , omnia perturbata in mundo erunt. Verum, si ultra haec urgerem , ab instituta via declinarem . Fateor itaque , usuram omnem diris devovere Lactantium ; atque Barbeyracum cum suo Pseudopatriarcha Calvi no, ceterisque Resormatis, seu deformatis, dc Lutheranis turpissime errare, dum usuras defendunt. XXIX. Hactenus ex innumeris calumniis, patribus a Barbeyraco inflictis, pa eas cursim indicavi . Adiicere nune hibet nonnulla ex iis quae Christianus Thoma fius Lutheranus, in audacia, & impudentia Barboraco nequaquam secundus, a versus Patres Ecclesiae obtrudit in hist. ivri naturi cap. I. Sperandum erat, in quit, fore ut, exorto in hoc mundo iustitiae sole Christo Domino , naturalis luminis usus revivisceret . At evenit subdit L 2. ut in media hae sanie doctrinae sice errores pristini , ae eonfusiones luminis naturalis, ἐν supernaturalis , mox post resurrectionem, bi ascensionem Christi in caesis , adhuc etiam viventibus Apostolis , tervm caput erexerint ; mortuis autem Apostosis , si non omnium , saltem pene o-mmum Christianorum nemine superbientium aηimis se se in uaderint .

XXX.

60쪽

NYX. Originem tam subitaneae mutationis continuo patefacit homo eruditus . Quamdiu, inquit, piscatorum, idiotarumque cordibus Christi doctrina haesit, tandiu pura & intaminata emicuit . Verum simulatque Ethnicorum eruditi plures , praecipue Stoicorum , Christo nomen dederunt, illico doctrinam christianam polluere aggressi sunt. Disputationes inter Christianos ex Iudaeis , & Christianos ex Ethnicis factos servere cceperunt ἱ α hinc dissidia , atque pugnantes ortae opini nes sunt, quas diu lavit Platonicae Philosophiae usus. Augustinus prae ceteris Philosophis Platonem extollit, & praedicat . Tempore Constantini Magni eruditi ex ethnicismo in christianismum transferebant modum docendi, inquit 1. io. & II. .erboseum quidem , is amoenum, sed is simul sopbisticum, Oratorium, rixantem, traffectus ubique testantem . Ethnicis opiniones affingebantur, quibus numquam in mentem venerant ; & postea iracundis , & vehementibus disputationibus hae ehimaerae resutabantur . Modo loco refutationum ναionabilium utebantur exclamationia Bus , interrogationibus oratoriis, aut invectivis, is verbis maledicis, parum, aut ni-hia ad rem facientibus . Modo omittebant responsionem ad dubia proposita , o loco responsionis usurpabant digressioηes longe quotas , ac sanas ἐν Iobrias doctrinas ebriianas argumentis infuscienιibus confirmabant . Quinam isti Ethnicorum ea-lumniatores, atque inepti eorumdem confutatores P Lactantius, Iustinus Martyr , Athenagoras , Tertullianus , Origenes , Ambrosius , Augustinus, ceterique catholi- eae Ecclesiae Doctores . Post Christi, & Apostolorum in caelos ascensionem extincta christiana Ecelesia laeuit usque ad excucullatum , uxoratumque Lutherum .iTam sestiva deliria idcirco resem, ut universo orbi, Lutheranorum, ReformatOrumque lepida cerebra pateant . Et ne Christiano Thomasio , censori sane mendacissimo, quidquam imponere videar, audi quae continuo subdit g. ia. Memini quod ante plures annos B. Pater Iacobus Thomasius dum Lipse professor oratoriae esset , in publicis lectionibus auditoribus suis analrser disputationum quarumdam Lactantii adversus Ethnicos, fecundum regulas bonae methodi disputandi in emtimum dictaverit, is naevos hactenus memoratos in magna copia ibi monstraverit , quas adhue in eius MF. possideo deci De Ambrosio , & de ceteris Patribus vide , subdit, in notis Barboraeum , quem supra vidimus, & audivimus. Singulas ne ego has nugas dixerim , an impudentissima mendacia refellere debeam e Platonicus suit Augustinus, ubi in Platone veritatem, Antiplatonicus, ubi salsitatem deprehendere sibi visus est. Nonne Doctor sanctus eκ instituto Platonis errores oppugnavit Z Huc ne textus transcribam, ut absque necessitate folia impleam e Uide hae de re P. Raltum, qui Patres ab erroribus Platonis vindicat. XXXI. Si primis aureae aetatis religionis christianae inculis tam denis ignoraniariae tenebrae doctiores Christianorum mentes oecuparunt, eolligero quisque facile

potest, quanta fuerit eruditio posteriorum temporum, io quibus csubdit historieus

SEARCH

MENU NAVIGATION