장음표시 사용
431쪽
3,c LIB. I DE IURE NAT. ET G ENT . oee.
exteriori. In qua controversia aqua profecto mihi undique haeret. Ex una parte teIlimonia S. Thomae adeo luculenta videntur, ut excipere interpretationem non valeant. Ex altera parte, quod aliquo in casu praecipere Ecclesia actus mere internos possit, non contemnenda rationum momenta evincere videntur . Doctrianam S. Thomae tanti facio, ut religioni mihi vertam vel latum unguem ab eadem discedere : non quod S. Viri auctoritas pro ratione , aut lege mihi sit; immo, si ratio occurreret quae oppositam doctrinam evidenter ostenderet , illa reli cta, hane amplecterer r sed quia ubique eiusdem sententias tam firmis rationibus
munitas invenio, ut ratione, non auctoritate cogente, in ei qsdem concedere doctrinam cogar. Igitur testimonia allata evidenter demonstrant non posse; ut diximus, Iegislatorem humanum lege puniente , quae caussae cognitionem postulet .actus internos praecipere, quia scilicet Ecclesia non iudicat de internis. Ceterum ex praefata S. Thomae doctrina evidenter non insertur , Ecclesiam in aliquo pecu Iiari ea su non posse actionem internam praecipere , aut vetare . Neque hoc gratis asseritur. Nam I. a. quos. xcr. art. 4. ubi susus rem discutit, dc ex articuli titulo, & ex totius doctrinae scopo, non sine gravi landamento, colligimus , men tem S. Doctoris eo spectare , ut evincat absolute, & per se loquendo hominem non esse in interioribus actibus subiectum humanae potestati , sed Deo . Ibi enim disputat , utrum necessarium suerit aliquam divinam esse praeter humanam legem : aitque, quia lex bumana non potes robibere, On ordinare δε eienter interiores actus : subditque, quod lex humana non potest omnia quae male fiunt, punire , vel prohibere . Unde valde probabiliter colligitur , non posse quidem Ecclesiam absolute dirigere sufficienter fideles in interioribus actibus ; ideoque necessariam eia se divinam legem quae id praestet; posse vero dirigere in aliquibus, qui neque cognitionem, neque iudicium, neque punitionem forensem postulent. Qua solida interpretatione constituta, sequentem statuo conclusionem.
XIV. Legislator recisasicus potest lege directiva praecipere actus mere internos iis in eamus in quibus expediens iudicaverit id opportunum esse ad salutem aetemnam. Rationes valde probabiles id evincunt. Nam hoe est discrimen ecclesiasticos legislatores inter & civiles , quod hi solam politiam exteriorem , tranquillitatem, & bonum commune subditorum directe, & per se respiciunt ; illi e contrario animarum salutem primum, & per se spectant . Duplex ergo in Ecclesia potestas r altera quae exteriorem disciplinam lege exterius cogente ; altera quae I ge directiva interius aeternam salutem promovet . De prima nullum dissidium . Alteram evincere videntur tum auctoritates Scripturarum, tum rationes, & mos
in Ecclesia quandoque servatus. XV. Potestas quam Christus Ecclesiae suae contulit , animarum internum regimen potissimum spectat . Inquit Christus Petro , eiusque successoribus Ioan. xx r. Pasce
432쪽
DISS. V. DE LEG. HUM EFFECT. oee. 397
Pasce oves meas e dc Matth. xv I. Quaecumque Bigaveris super terram, erant ligata ἐθη in Oelis. Fidelium animae non exterius modo, sed interius quoque nutriri, &roborari indigent . Utique Christus Dominus , qua illustrationibus mentem illustrat, qua gratiarum copia spiritum interius alit, dc instaurat , tamquam primus ct supremus Pastor invisibilis ; at ex laudatis testimoniis satis aperte colligitur , voluisse quoque mediis suis Pastoribus , quos hic in terris eonstituit , suas oves tum interius, tum exterius alere. Et, cum ratio evidens non Occurrat quae op- rositum evincat , non est , cur verba abioluta , ct illimitata Chiisti Domini ad solum exterius regimen coarctentur. XVI. Confirmat haec omnia Ecclesiae mos, seu praxis, qua non raro interiores actiones modo praescripsit , modo vetavit . Innocentius XI. hane propositionem , quae in or4ine ita est , proscripsit : Non tenemur proximum actu interno diligere . Nec est quod reponas , nihil hic praecipi , aut vetari s sed id tantum declarari quod naturali, dc divina lege praescriptum est. Quoniam Ponti seκ summus prohibet. non modo exterius hanc doctrinam docere , sed praecipit eamdem interius exequi, dc ut veram habere . Theologi qui ante damnationem hane doctrinam , ut probabilem, interiore persuasione propugnabant, ignorantia iuxta Probabilistas excusari poterant. At, si quis nunc post Ecclesiae definitionem eamdem doctrinam interius defenderet ut probabilem, liber ne a culpa inobedientiae, debitae ui premo legislatori ecclesiastico, nedum a peccato contra praeceptum caritatis erga proximum esset Idem summus Pontifex Uen. Innocentius XI. sequentes propositiones Michaelis Molinos damnavit quae sunt 61. dc 66. Prima haec est. Praepositis obediendum es in exteriore et is latitudo voti obedientiae Religiosorum tantummodo ad exterius pertingit . In interιore Sero aliter res se habet , quo solus Deus , dire-Bον intrant . Altera . Risu digna est nova quaedam doctrina in Ecclesia Dei , quod anima quoad internum gubernarι debeat ab Episcopo , quod si Episeopus non fit capax, anima ipsum cum suo directore adeat . Nyυam dico doctrinam, quia nee sacra Scriptura, nec Concilia, nec Canones, nec Bulta, nee Sancti, nec Auctores eam umquam tradiderunt , nec tradere possunt : quia Ecclesia non iudicat de oecultis , tr anima ius habet eligendi quemcumque sibi bene visum . Harum propositionum doctrina eo pertinet ut Pastoribus Ecclesiae regimen adimat animarum. XVII. Duae aliae propositiones ab Ecclesia proscriptae confirmant sententiam n stram . Alexander VII. hane thesim damnavit : cur facit confessonem voluntarie nullam satisfacit praecepto Eecisse. Alteram damnavit Ven. Innocentius XI. Praecepto communionis annuae satisfit per sacrilegam corporis Domini manducationem .
2tiam in his propositionibus de interioribus animi actibus sermo est . Eκ more laque, 6c consuetudine Ecclesiae constat , interioris animae regimen potestati Eeclesiae lubiectum esse. XVIII.
433쪽
3 9 8 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT oee.
XVIII. Rationes quoque idem evineunt . Nam Ecclesiae regimen societatem non mere humanam, & civilem moderatur , sed christianam et quae, ut talis, ad finem supernaturalem, & divinum tendit. Illius finis salus aeterna est . Huic fini proportionata sint media necessum est . Ergo animarum Pastor cuius est ani. mas in hune finem dirigere , potestate instructus est praescribendi ea quae huic fini comparando idonea sunt . Porro actus interiores potissima media sunt quae viam ad hunc assequendum finem sternunt. Ergo is qui regere , & ducere in hunc finem animas debet , praelata media praecipere , aut vetare potest , prout congruunt , aut obsunt eidem fini : alioquin sutilis esset potestas in finem, si nihil in media iuris haberet. IX. Quae omnia iterum praxi Ecclesiae eonfirmantur . Nam reipsa EccIesia
praecipit attentionem interiorem orationi necessariam. Et, licet attentio haec orationi vocali connexa sit, non apparet cur Ecclesia praecipere nequeat meditatio
nem mere internam per horam plus, minusve . Et reipsa non praecipit Regu Iartiabus exercitia spiritualia, quae potissimum in meditationibus sita sunt Praelati re gulares reipsa obligant subditos ad actus mere internos, ut ad Sacrificii Missae a Plicationem , ad orationem mentalem . Quid quod Regulares vi voti obedientiae voluntatem subiiciunt Praelatis, non solum quantum ad actus exteriores, sed et iam quantum ad actus interiores Et vi istius voti plura iubere Praelati subditis
possunt quae interiorem animae moderationem spectant. XX. Quae contra obiici iolent, huc revocantur. Ecclesia ea praecipere, aut Ve-tare potest de quibus iudicandi potestatem habet . Sed Ecclesia de occultis animi
internis motibus iudicare nequit . Ergo neque de eisdem serre Iegem valet. Resp. Negatur consequentia . Ecclesia nequit iudicium serre . utrum actus internus re- ipsa elicitus nec ne sit, aut bene vel male exercitus. Idcirco iudicium eonte nistiosum instituere , poenasque a iure praescriptas infligere propter eiusmodi actus Ecclesia nequit . Factum istud Ecclesia ignorat : & ideo reipsa hoc factum, prout ignoratum, non punit poena sorensi . Ecclesia vero praeeipit interiorem medita tionem , attentionem , idque genus similia , prohibetque contraria , quorum maliistiam , aut bonitatem evidenter cognoscit. Quare non quod ignorat, sed quod manifeste comprehendit, iubet exequendum , aut vitandum . Et quoniam nescit , utrum reipsa subditus id praestiterit , an secus ; idcirco in eumdem iudicium con tentiosum non instituit. Neque istius occulti facti cognitio necessaria est , ut id prae si piatur , aut vetetur quod secundum iura clare scimus bonum , aut malum esse. A susiore disputatione abstineo r quoniam, ut ex utriusque sententiae examine collegi, dissidium potius de voce quam de re est. Nam quae recensui, ab Ecclesia praecipi, utriusque sententiae Auctores latentur . Sed Auctores sententiae ne .gantis Ecclesiae potestatem in actus internos, dicunt, ideo iure praecipi omnia indu
434쪽
diea in ossicia ab Ecclesia , quia connexa per se sunt cum exterioribus actibus . Alii contendunt , Ecclesiam eadem praecipere , aut prohibere posse , nullo etiam ad hanc connexionem respectu habito. Verum, si res penitius inspiciatur , vix quidquam Ecclesia praecipit quod non sit cum exteriore regimine aliquo modo coniunctum. Quare disputatio tanti non est, ut susus dispicienda sit. XXI. Quaest. IV. Potest ne Eeel a praecipere saltem indirecte actus internos eum externis connexos e Resp. Tripleκ differentia actuum . Alii sunt mere interni ;alii externi tantum ; alii mixti ex utrisque . Mendacium mixtum est ex interno iudicio aliter ab eo quod verba produnt, iudicante, & ex prolatione externa verisborum . Consessio sacramentalis componitur tum ex manifestatione externa peccatorum, tum ex interiore dolore. Alii distinguunt duplicem eonnexionem actus internos inter & externos . Primam dicunt per se, in qua actus interior est veluti sorma exterioris in genere moris, Ac virtutis . Sic est attentio ad orationem exteriorem , consensus interior ad contrahendum matrimonium , celebrandumque quemlibet contractum , intentio ministri ad baptizandum . Aliam vocant per ac cidens, in qua actus exterior absolute nullam dicit cum interiore connexionem ;sed mere concomitanter ad illum se habet. Caram vel , de more laxiora promovens, negavit Ecclesiam posse praecipere actus externos propter actus mere internos . in1apropter negat, Superiorem posse vetare aecessum ad talem domum mulieris , ob evitandum consensum internum in adulterium . Quam erroneam
opinionem late consutat illius adversarius P. Cardenas Cris. Ir. disp.κκv. Sed nee consutationem meretur opinio Omnibus improbata, dc prorsus inepta, de regimini ecclesiastico perniciosa . Ratio Caramuelis vana est . Qui nequit finem praecipere, neque media potest : quia media specificantur a fine. Lex humana non habet potestatem in actus mere internos , qui sunt finis actuum exteriorum . Ergo neque externos praecipere valet. Prima propositio erronea est . Nam Ecclesia non habet potestatem in sacramenta, dc alia quae iuris divini sunt; de tamen plures ritus & caeremonias praescribit quae ordinantur ad sacramenta, & ad ea quae iuris divini sunt, tamquam ad finem . Quare eommunis est omnium The logorum lan entia, posse Ecclesiam Praecipere actus exteriores, connexos cum in terioribus; dc consequenter potestatem indirectam eidem concedunt in actus In teriores. Siquidem, licet actus externus ordinetur ad internum, ab eoque , tam quam a fine , speciem capiat I tamen non propterea desinit esse externus . Ergo manet sub regimine exteriori Ecclesiae . Non est itaque cur Ecelesia illum praecia pere nequeat, etiamsi potestatem directam in actiis internos non haberet. Porro forma dc essentia moralis plurium actuum exteriorum sunt ipsi actus interni . Ergo Ecclesia quae praecipere directe actus externos valet, indirecte interiores tu re imperat.
435쪽
466 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee
XXII. Quaest. U. Praecipere ne Ecclesia valet actus externos occultos e Resp. Adfirmant cominuniter omnes . Quia amas , quatenus externi sunt , sub potestate
Ecclesiae cadunt , utpote sensibiles , & humanae discussionis , dc iudicii capaces . Quod autem occulti sint, testiuntque cognitionem fugiant, per accidens est. POLiunt enim in publicam cognitionem venire : dc hoc sat est ut humanae potestati subiecti sint . Quapropter furta, adulteria, homicidia, sodomiae, dc cetera eiusmo. di delicta , quamquam occultissima , legislatores humani punire valent . Nec est quod opponas, non posse legislatorem ea prohibere quae nequit iudicare et quoniam eiusmodi delicta iudicare natura sua valet ; licet quandoque per accidens , ob testium desectum, iudicium exerceri nequeat.
De legis humanae obligatione . Unde eiusdem colligenda obligatio . Iusta ne sit oportet , ut obstringat . uuid de logibus iniustis . Pti res bac de re qui estiunculae.
I. π Egem naturalem , divinamque natura sua obligationem imponere , dictum supra est. De legis humanae obligatione in praesentia sermonem instituimus . Legem hanc , dummodo iusta sit , obligare, & quidem in conscientia, dc sub gravi culpa , veritas fidei est , quam declarat Apostolus Paulus ad Rom. xiii. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita fit : non est enim potestas, πλfi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt : itaque qui res it potestati , Dei Ordinationi re it . Qui autem re uni , sibi ipsi damnationem aequirunt : nam Principes non sunt timori boni operis , sed magi . Vis autem non timere potesta tem e Bonum fae ; is habebis laudem ex Hia : Dei enim minister est tibi in bonum . Si autem malam feceris , time : non enim sine caussa gladium portat. Dei enim minister est , mindex in iram ei qui malum agit . Ideo necessitate subditi est ο- te, non solum propter iram , sed etiam propter conscientiam . Non solum itaque propter iram. sed propter conscientiam legitimae potestati subiectio necessaria est. Conscientia ipsa ligata est r idcirco praemittit Apostolus r Ideo necessitate subditi estote . Necessitas haec obligationem prodit conscientiae . Plura quae ad hunc explicandum textum dici posIent , iam supra ex S. Thoma dicta sunt. Paucis ergo hanc primam veritatem expedio , videlicet , subditos legitime imperanti astrictos esse sub gravi culpa obedire . Qui legem humanam violant , non modo contra hanc , sed contra ipsam aeternam Dei legem peccant . Quoniam Principes Dei nomine imperant , iuxta illud Prov. v m. Per me Reges retrant, is legum conditores ivsa decernunt. IIeinc adversus Israelitas rebelles inclamavit Deus
436쪽
i. R.g. eap. vi. 7O, ehim te abieeerunt , sed me . Et Apostolus Paulus in l/u
dato textu perspicue definit : sui potestaιi resistit, Dei ordinationi resistit. Transgressores ergo legum humanarum immediate peccant adversus legem humanam , dc consequenter contra legem aeternam . Quapropter definiti communiter peccatum solet dictum , factum , aut concupitum contra legem aeternam Dei.
II. Disputant hie Theologi , detur ne vera lex , quae in consitientia non obliget. Et communiter resolvunt inseparabilem a vera Iege esse obligationem, aut ad culpam, aut ad poenam . Quin de ratione legis est non modo sub poena, verum etiam sub culpa obligare ἱ ut inquit S. Thomas I. a. quaest. xcv I. art. . Leges p ta humanitus sunt iustae , vel inius, . Si quidem iustae sint , babeηt vim obligandi in foro conscientiae a lege sterna, s qua derivantur . Qitare nec ipse Iegi lator serre veram legem potest quae obligationem obediendi subditis non impo nat . Minuere culpam valet; sed tollere Omne parendi debitum nequit. III. Constitutiones plurium Religionum , & potissimum nostri ordinis Praedicatorum non obligant natura sua ad culpam . tametsi re ipsa absque aliqua eulpa vix negligi queant. Communis responsio est, eiusmodi sanctiones obligare ad poenam , quamvis non ad culpam . ideoque veram legum notionem non amittere . Sed haec responsio non videtur omnino solida : quia vera poena culpam supponit, ut omnes latentur . Addunt obligare Praelatos sub culpa , ut poenam taxa tam in legibus transgressoribus infligant; & hi sub culpa debent poenam ferre , seu poenitentiam praescriptam a constitutionibus . Responsa haec subtilia effugia mihi videntur, ut praefatis constitutionibus vera legis notio tribuatur . Sint necne verae leges, quid inde Si dicamus . eiusmodi constitutiones veras, ct in toto rigido sensu leges non esse ; aliquid ne deperdunt Minus ne subditos astringunt
Nequaquam . Dicamus ergo constitutiones esse , quae veram legis rationem non habent : quia neque ad culpam natura sua Obligant , neque veram poenam, quae 'culpam praecedat , imponunt . Sapientes Ordinum Institutores Religiosos gravare tot legum ad culpam obligantium onere prudentissime noluerunt. Ne vero hinc
Religiosi easdem negligendi , aut violandi ansam arriperent ι immo , ut intellige. rent, quanta diligentia implendae essent e cuilibet transgressioni poenitentiam praescripserunt . Nec ideo , sicuti optime advertit B. Humbertus Ord. Praed. Magiller Generalis in commentariis ad S. Augustini regulam , his sanctionibus vim obstringendi sub culpa ademerunt , ut minus sollicite & diligenter servarentur ; sed ut tranquillitati conscientiarum providerent. Ut autem hanc suavem disciplinam aliquo temperarent rigore, poenitentias a transgressoribus subeundas taxuunt , contemptoresque ad culpam damnarunt. Et qui in more habent earumdem sancti num violationem, in gravis culpae periculo reperiuntur . Ex hac parte aliquam legis rationem participant; ex altera a verae legis natura recedunt. Itaque mera Tom. n. C c con-
437쪽
4o1 LIB. I. DE JUR E NAT. ET GENT . Oe.
consilia non sunt, nec verae omnino leges; sed constitutiones quae ad leges revocantur. Et, ad hoc quod attinet, sors tan plusquam satis. IV. Quaest. I. Leges iniustae parium ne obligationem e Hactenus de legibus tuastis . Nunc breviter dispiciendum , quam pariant iniustae leges obligationem . Et primum omnium , unde lex aliqua iniusta dicatur , edimerendum est. S. Thomas I. a. quaest. xcvr. art. q. ut declaret, quae lex sit iniusta, explicat praerogativas leagis iustae : & per oppositionem ad leges iustas legum iniustitia colligitur . In quit ergo : Dicuntur autem leges ivstie is ex fine , quando scissicet ordinantur ad bonum commune; γ ex actore , quando scilicet lex lata non excedit potestatem fereηtis ; is ex forma , quando scilicet fecundum aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum commune . Cum enim unus homo fit pars
nitistitudinis , quilibet homo boe ipsum quod est, is quod habet , est multitudinis ;fctii quaelibet pars id quod est, est totius . Unde ἐν natura aliquod detrimentum iu fert parti, vi salvet totum. Et fecundum hoc leges , huiusmodi onera proportionaliter ivserentes , iustae sunt γ obligant in foro conscientiae, is sunt leges legales .
Iniustae autem sunt leges dupliciter . Uno modo per eontrarietatem ad bonum humanum e contrario praedictis r vel ex fise , sicut eum aliquis praefidens leges imponit onerosas subditis, non pertinentes ad viistatem communem , sed magis ad propriam cupiditatem , vel gloriam ἱ vel etiam ex actore , fient cum aliquis legem fert xltra sibi commissam potestatem; vel etiam ex forma, puta cum inaequaliter ouera mustia iudini dispensantur , etiamsi ordinentur ad bovum commune . Et huiusmodi magis funt vissentiae quam Ieges : quia, sicut Augustinus dicit . . . . Lex esse non videtur, quae rusta non fuerit . Unde tales leges non Oblitant in foro conscientiae , nisi forte propter τitandum scandalum , ves turbationem e propter quod etiam bo-mo iuri suo debet cedere , secundum illud Matth. V. Qui avariaverit te mille pasfus , vade eum eo assa duo ; is qui abstuserit tibi tunicam , da ei is pala
Alio modo leges possunt esse iniugae per eontrarietatem ad bovum divinum ; sicut leges t rannorum inducentes ad idololatriam , vel ad quodcumque aliud, quod sit contra legem divinam . Et tales leges nulgo modo licet observare e quia, flevi dicitur Act. Iv. Obedire oportet Deo magis quam hominibus. V. Adeo luculenta est angelica doctrina , ut nulla egeat interpretatione . Leges iniustae sunt vel eκ contrarietate ad bonum commune, seu ad finem; vel ex sorma, ob inaequalem onerum distributionem ἱ aut ex legislatore, quatenus limites eius potestatis excedunt; & tandem ex oppositione ad bonum divinum, ut quando Principes , sive tyranni , sive legitimi , quidquam iubent quod si contra legem divinam . Lex iniusta contra legem divinam numquam servanda est. Lex humana iniusta similiter absolute servanda non est. At accidere casus potest ut
438쪽
inobservantia scandalum pariat; de tum vitandi scandali caussa observare legem subditi debent. VI. Quaest. II. Leges iuste orannorum servandae ne funt Res p. Duplici ratione tyrannus nuncupari quis potest, regimine, dc usurpatione. Iustas primi tyranni leges servandas esse eertum est. Tyrannus quippe eiusmodi legitimus Princeps est ;tyrannidisque notam subit ob onera iniusta, legesve bono communi adversantes , suaeque saventes cupiditati. Ob ista vero iniusta statuta principatu non exuitur ἀsed legitimam retinet potestatem, qua iustas condere leges valet. Tyrannus regni usurpatione aut leges fert, antequam regnum pacifice possideat , & dum populus arma adhuc adversus eum stringit; de tum nullae sunt eiusdem leges , tametsi iustae , ex desectii legitimae potestatis . Aut leges seri , postquam pacifice regnum usurpatum possidet, populo sive eκ imbecillitate, sive alia ratione consentiente, illumque, ut Regem, aut Principem suscipiente; & tum leges ab eodem latae , si iustae sint, servari debent. Peccat tyrannus usurpando, Jc retinendo regnum iniuste usurpatum. Contendunt plures Theologi, peccare quoque eiusmodi tyrannum leges iustas utilesque reipublicae serendo, eo quod potestate careat easdem serendi, dc respublica coaete, non libere contentiat in eiusdem tyrannidem. Sed verius alii propugnant, peccare quidem illum usurpando, dc retinendo regnum, usquedum legitima praeseriptione illud postideat; lecus vero leges iustas serendo in rei publicae, bonum. Quoniam, licet respublica coacte eonsentiat in usurpationem tyrannicam; hac tamen posita, consentit ut legibus iustis , dc utilibus dirigatur, quia necessiari Iegum moderatione indiget.
VII. Quest. III. Vnde eo figenda sit gravis obligatio legis Resp. obligatio legis e κvoluntate legislatoris, & voluntas legislatoris ex eiusdem verbis colligenda est . Verba autem quae imperium, dc praeceptum legislatoris produnt, communiter sunt sequentia: Iubeo, mando, praecipio, volumus, decernimus, intendimus, obligentur omnes, tenea tur, debent, oportet, necesse est. Eiusmodi voces exprimunt vim legis a Lfirmantis. Legis vero prohibentis obligationem produnt sequentia verba: Probibeo, veto, interdico, nemini liceat, nemo possit, caveant omnes , abstineant i 'ci P. Claudius La-Croix Lib. I. de leg. num. 6 6. contendit, eiusmodi verba , Tolumus , ordianamus , sancimus, statuimus, per se non praeserre gravem obligationem ; sed indifferentia esse ad legem, conficium, exbortationem, regulam . Quae interpretatio salsa est. Subdit continuo num. 617. verbum oportet non importare imperium , sed honestatem & convenientiam; idque docent Sanchea, Tapia, & alii. Sed neque haec interpretatio consistit. Oportet idem sonat ac necessu in est. Necessitatem itaque , non convenientiam tantum prodit. Quare similes interpretationes exquisita effugia videntur ad eludendas leges. De more Auctor iste congerit varias hac de re opia
uiones, easque seligendas lectoribus proponit. Quid dicendum sit , quando verba Ce ij ambi-
439쪽
ambigua, & dubia sunt, infra resolvam. In praesentia cum communi Theologorum consensu dicimus, veram consuetudinem regionis, in qua lata fuit lex, optimum esse interpretem. Materiae gravitas, necessitas mali vitandi, temporum conditio,&aliae sint les circumstantiae plurimum conserunt ad eruendam gravem legis obligati nem . Verbum imperativum in legibus pontificiis , & in decretis Conciliorum vim praecepti praeseri, ut communiter Theologi docent. VIII. Quaest. IV. Vnde cia gendum fit, legem sub morpali, aut subveniali OMigare Resp. Dictum est, omnem veram legem sub cu Ipa obligare. Haec culpa aut mortalis, aut venialis esse potest. Undenam ergo hanc ab illa distinguemus 3 P. Sua reΣ Lib. III. cap. xxv. num. 3. ex intentione legislatoris id erui posse contendit . Negant alii: quia, s materia praecepta levis omnino sit, nequit legislator pro su a voluntate eam gravi afficere obligatione. Alii defendunt ex gravitate materiae d ducendum hoc esse. Sed contra pugnant plures, inquientes, legislatorem materiam
gravem sub levi praescribere obligatione posse. Alii dicunt, colligendam hanc obligationem esse ex verbis legis, iubeo, praeeipio. Sed hanc quoque interpretationem ceteri reiiciunt, ut salsam. Nam eodem modo prohibentur, non moechaberis , nouercides, ac non mentieris, ut advertunt Salmanticenses Tract. XI. de Iegibus cap. D. punct. I. Num. I . Quare optime concludunt perdocti viri, ex pluribus colligendam esse obligationem , aut gravem , aut levem , nempe ex gravitate materiae , ex verborum efficacitate, ex poenae impositione, ex intentione legislatoris . Ne mul-
a. Quando materia natura sua gravis est, & verbis propriis legis praecipiatur, nisi expresse legislator declaret, se velle sub culpa tantum levi , concludendum est , Iegem graviter, & sub mortali obstringere subditos. Uerba autem propria legis supra recitavimus. Haec est vera , ct communior sententia , qnam docent Dominicus solo Lib. I. de inst. quaest. vi. art. rv. Aravius r. a. quces. xcvo . diis. Irr. fer
IX. Quaest. V. Valet ne legislator praecipere materiam levem sub gravi ex a 3 Resp. Materia quae sit omnino levis, nequit a legislatore sub gravi culpa praeserihi. Voluntas legislatoris recta ratione in serenda lege dirigi debet. Recta autem ratio iubet ut gravitati materiae obligationis gravitas respondeat. Ergo materia usqn quaque levis respuit obligationem gravem. Si contra materia quae absolute spectata levis est, comparata ad aliquem finem gravem induat circumstantiam aliquam ;tum sub gravi culpa prohiberi a P gislatore potest. Sic Deus levem pomi comestu ram Adamo prohibuit, ut eiusdem obsequium erga suum supren una Dominum experiretur. Et inter Claustrales saepe praecepta fiunt de re absolute considerata levi, quae ob aliquem finem gravitatis circumstantia assicitur , dc apta fit ut graviter prohibeatur, a sit imperetur. X. Quaest
440쪽
X. Quaest. VI. Materia reipsa gravis potest ne a legislatore sub levi obligatione imperari, aut probiberi Resp. Duplex super hae quaestiuncula reperitur sententia . Negat altera absolute. Quoniam ad ponendam obligationem in genere voluntas legislatoris requiritur. Qualitas vero obligationis ex materiae levis, aut gravis qualitate desumenda est. Obligatio enim proprietas legis est, quae a voluntate Iegislatoris, facta hypothesi quod condere is legem velit, minime pendet. Ergo quemadmodum nequit legislator levem sub gravi, ita neque gravem sub levi obligatione praecipere materiam valet. Pro hae sententia sunt Dominicus Soto Lib. I. st 'ur.
art. rv. VasqueE r. a. Tom. II. dio. cclv I . cap. m. num. IT. Bellarminus Tom. I. pari. II. controv. v. lib. III. cap. II. Tadia Lib. IV. quaest. I x. art. Iir. memb. 6. Gregorius Martinea r. a. quaest. XCIV. dub. v I. conclus. 2. Becanus Tom. II. tract. Iri.
eap. vi. & alii plures. Oppositam sententiam defendunt Salmanticenses tract. xl. cap. Ir. punct. II. g. I. & pro eadem laudant Lessium, Aravium, Gordonium , Ro- natanam, Dianam, Palatim, Sanebet, & alios. Eamque evincere contendunt tum ratione, quod quantitas maior aut minor obligationis a voluntate pendeat legislatoris; tum exemplis plurium sacrorum ordinum, in quorum regulis res gravissimae, ut perpetua a carnibus abstinentia, septem mensium ieiunia, & eetera eiusmodi sub levi culpa, ut in primitiva Regula Carmelitica, praescribuntur. XI. Neutra sententia mihi arridet: idcirco mediam inter utramque seligo, &dico, legislatorem non posse pro arbitrio augere, vel minuere legis obligationem . Quare, si materia legi subiecta sit omni ex parte gravis , nullaque adsie cireumstantia, vi cuius evadat levis, tum legislator nequit pro voluntate materiam gra vem legi subiectam praecipere sub levi culpa. Potest serre, aut non serre legem; verum posito quod condere legem velit, iuxta materiae gravitatem temperare obiugationem debet. E contrario, si materia, aliunde gravis ob aliquam circumstantiam gravem, postulet obligationem levem, tum legislator sub levi praescribere materiam gravem poterit. Diximus quippe num. praeced. , rationalem esse debere legislatoris voluntatem. Porro recta ratio praescribit ut 1egum rigor pro circumstantiarum varietate temperetur, augeaturVe. Tranquillitas conscientiarum , de multitudo constitutionum in caussa suere cur M. Ordinum Patriarchae aut sub levi eul pa, aut sub sola poena res, alioquin graves, praescriberent. Gravitas , aut levitas materiae ex ordine ad bonum commune consideratur, dc prout magis, aut minas
conducit bono communi, graViori , aut leviori obligatione praescribi a legislatore debet. Sic explicatam sententiam nemo improbare iure valet. XII. Quaest. VII. Quaevam sunt reguM , unde eoEigi materiae gravitas debeat γResp. Prima est. Quando res praecepta Dei, aut proximi caritatem , aut iustitiam spectat, & in hune finem conducit absolute; sub gravi culpa obligat. Quoniam os ficia quae laedunt caritatem, iustitiamque, mortem animae inserunt . Heinc conseia