Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

os LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

quitur, leges humanas quae Deum amandum, credendum, sperandum, colendum. aut proximi dilectionem, iustitiam, atque legum divinarum observationem praeseriabunt, genere suo sub mortali obligare. Altera regula iam supra indicata est. Leges, aut praecepta quae leves materias iubent, spectandae sunt ut comparatae ad bonum commune, & finem earumdem legum. Finis legis ecclesiasticae est animarum aeterna la Ius. Legis monasticae finis proximus est trium votorum observantia.

Finis legis eivilis est pax, & tranquillitas subditorum. ae ergo magnopere huic assequendo sint conducunt, graviter obligant; etiamsi absolute , & eircumstantiis

praecisis , res leves ement. Quae vero remote, & parum in hunc finem conserunt, leviter obligant. Porro, quando a Iegislatore, a Praelato re ipsa sub gravi obligati ne res alioquin leves praecipiuntur, eredendum est , nisi evidenter ratio evinceret oppositum, magnopere rem praeceptam ad finem , dc bonum commune societatis conducere. Quando itaque Regularium Praelati vetant ingressium in cellam alterius fratris, in talem seminarum domum ob scandalum vitandum, parendi gravis obligatio urget : quia actiones vetitae graviter pugnant cum fine , videlicet observantia trium votorum. Hae ratione leges civiles quae vetant deserre arma , eX- trahere frumenta, aliasve merces, instaurare vias, purgare canales, dc similia, saepe graviter obligant: quia saepe valde conducunt ad bonum commune civitatis

nempe ad sanitate mi ad tranquillitatem, pacemque subditorum. Tertia tandem regula haec est. Quando materia gravis est, sed dividua, ita ut partes maiores, minoresve admittat; tum obligatio in genere gravis est , sed levis evadere potest :quia non quaelibet materiae pars graviter fini legis repugnat. Materia furti res ali na est. Si res aliena levis sit, leviter tantum; si gravis, graviter proximum laedit. Contra, si materia praecepta individua sit, tum fractio legis deliberata semnergravis est. Sic, quia materia virtutum theologicarum individua est, qui contra fidem, spem, caritatem ni Deum deliberate peceat non credendo, desperando, odio Deum habendo, grave scelus committit. Plures aliae materiae individuae sunt, quae suis Iocis explicantur. In materia dividua parvitas, aut gravitas non semper est absolute i pectanda; sed ordo ad personas quas illa assicit, considerandus est. Nam datur materia , quae absolute spectata semper gravis est, ut furtum decem aure rum , quod etiam respectu cuiusque divitis gravis semper materia est . Et furtum unius oboli semper leve absolute est, etiam respectu pauperis. Potest tamen accidere ut ex privatione talis oboli pauper grave detrimentum patiatur; ut artifex , qui illo obolo acum compararet, quo sbi alimenta Iucraretur e dc tum ob talem circumstantia m damni emergentis, & lucri cessantis furtum grave evaderet. Εκ quo apparet, veram esse illam distinctionem qua multi Theologi utuntur , videlicet praeter materiam absolute gravem, dc absolute levem , dari materiam me diam respectivam, quae respectu unius est gravis, secus vero respectin alterius ἱ ut patet

442쪽

patet in adducto exemplo surti, quod respectu pauperiκ grave, respectu divitis leve est. Sic omissio duorum psalmorum in flo qui sub praecepto recitare totum , Psalterium deberet, levis esset; respectu alterius qui unicam recitare vi praecepti

Horam canonicam deberet, gravis foret. XIII. Quaest. 8. suando nam materia levis per continuationem fiat gravis st Resp. Quoties materiae parvitares moraliter conivuguntur inter se, tunc componunt materiam gravem ; quando e contrario inter se moraliter non uniuntur, tunc non gravem materiam, sed magnam multitudinem, & pluralitatem essiciunt. At inquires, unde colligendum sit, materiae parvitates inter se moraliter coniungi . Respondeo id colligi potissimum ex effectu, quem pariunt. Si enim materiae parvitates multiplicatae gravem aliquem effectum inserant, tum moraliter coniunguntur inter se: disparatae quippe multiplicant effectus i at unum gravem non producunt . Exemplis res cIarior evadet. In die ieiunii repetitae sumptiones alicuius cibi in se parvae quantitatis moraliter uniuntur. Cur Quia, licet absolute parvae sint praelatae cibi quantitates, tamen simul acceptae conflant materiam gravem ; & moraliter coniunguntur ob effectam quem producunt in corpore humano subiecto ieiunio .

Frustraneum quippe illa die repetitae istae sumptiones parvi cibi essicerent ieiunium. Similiter qui eodem festivo die saepius laboraret parvis temporis intervallis , qua

temporis intervalla magnam constituerent temporis partem, graviter peccaret: quia illa temporum intervalla respectu eiusdem festi moraliter coniunguntur . Materiae parvitates in genere iustitiae moraliter uniuntur, etiam respectu diversorum. Quandoquidem, licet parva furta, quibus ab hoc surripitur obolus, ab altero duo solidi, ab altero medius tutius dcc. nulli personae gravem effectum, seu damnum in serant; tamen gravem effectiam inducunt in accipientem, nempe retentionem rei alienae in magna quantitate: quae retentio inseri debitum restitutionis. Hac rati ne venditores mercium, qui dilures emptores defraudant parvis quantitatibus, licet nemo emptorum grave damisam subeat, grave commodum assequuntur: idcirco in ultima parva quantitate, ex qua unita aliis parvis quantitatibus coalescit materia gravis, Ppraefati venditores graviter peccant . Potiori iure parvae istae quantitates moraliter uniuntur, si ad eamdem personam attineant ; ut quando ab eodem homine parvas res surripis, quae simul acceptae magnam constant quantitatem e quia tum dupliei ex capite moraliter surtula uniuntur . & propter damnum illatum illi personae, de propter effectum in accipiente relictum , retentionem nempe rei alienae in gravi quantitate. mare interdum, dum parva bona uni alicui surripiuntur, non tot parvitates requiruntur ad materiam gravem conflandam, quot requiis rentur, si a diversis personis , quarum nulla subiret grave detrimentum , parva na surriperes. XIV. Quaest. IX. Quando laterrupta reputari materiae parvitates debent ρ Resp.

443쪽

os LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT . oee.

Tria sunt principia unde debet colligi interruptio & separatio parvarum rerum , Temporis intervallum, conditio praecepti, diversitas personarum. Si diversis diebus esurialibus parvam cibi quantitatem sumas, tam et ii singulis id praestes diebus, non propterea parvae istae quantitates moraliter uniuntur: quoniam ieiunium diei onus

est. Similiter, si diversis diebus festivis parvulis temporis morulis laborares, vel diversis diebus quidquam ossicii divini omitteres, licet ex partibus istis simul sumptis

gravis coalesceret materia , non propterea peccares mortaliter e quia morali nexu

parvitates istae haud coniunguntur. Praeceptorum quoque diversitas moralem pamtium coniunctionem abrumpit. Diebus festivis Quadragesimae modicam ossicii partem omittis, modicas cibi quantitates sumis, modica temporis parte laboras. Pa vitates istae nullo morali nexu copulantur ob praeceptorum diversitatem. Similiter, quando plures homines, nulla praevia conspiratione , consilio, adhortatione, vel cingnitione, sed sortuito casu ex eodem scrinio , ex eadem vinea quidquam furriperent, licet grave detrimentum domino inferrent, nemo illorum peccaret mortaliter : quia nulla inter eos coniunctio soret, in hypothesi facta quod absque mutua adhortatione, vel scientia, singuli parvam surriperent portionem. XV. PP. Salmanti censes tract. XI. cap. D. punct. II. g. 3. num. 3r. docent, eum qui consuleret, essetque in caussa ut plures homines parvam cibi quantitatem sumerent, parva temporis morula laborarent, vel exigua bona surriperent, non peccare graviter, quod ob personarum diversitatem partes illae nullo modo coniungantur. Laudant pro hac opinione Castropatium, Tapiam, Suareet. Haec doctrina mihi haudquaquam probatur . Quoniam, lieet respectu diversorum hominum partes illae disparatae omnino sint, & nemo illorum ob hanc rationem mortaliter peccet; tamen, ut mea praesert opinio, respectu consulentis, qui eaussa est omnibus praesatis hominibus eomedendi, laborandi, furandi parvas quantitates, partes istae moraliter coniunguntur: quia in has omnes partes iste influit. Qui vero pluribus se vis diebus festis aliquod magnum opus emciendum, vel magnam pecuniae quanti talem surripiendam, vel ingentem piscem die ieiunii pro tollatione comedendum imperares, hae cautione sane versuta, ut singuli modicam tantum partem ex quendam sumerent, letaliter non peccaret Haec mihi absurda videntur . Idcirco aio, hunc mortaliter peccare: quia ipse revera suo consilio , ct influxu materiam gravem, ex parvis partibus moraliter compactam , adversus recensita praecepta pinneret. Qui sub initium Quadragesimae deliberaret singulis diebus parvam cibi quantitatem extra prandium, & col Iationem comedere, istum graviter non peccare , docent laudati Theologi; quod ratione diversorum dierum partes illae moraliter non coniungantur. Peccet nec ne mortaliter mihi latet , dc bi lances desunt, quibus gradum malitiae ponderem. Ceterum hunc ego non absolverem, nisi pravum deponeret propositum. ini his technis circumvenire Dei Iegem student , negotium

444쪽

salutis parum curant , & minus sincere cum divino legislatore caussam

agunt.

XVI. Quaest. X. Quandonam violatio legis in materia parva ex contemptu mortalis evadit Z Res p. Duplicem contemptum distinguit S. Thomas in IV. dist. I κ. art. I. quo. III. Alter est universalis , cuique legis transgressioni communis: qui enim legem frangit, legem contemnit. At contemptus ille non constituit specialopeccatum, a legis transgressione distinctum. Alter est Peculiaris, qui formalis nuncupatur. Contemptus iste respuit legis subiectionem, quia dc legem, & eius legi latorem parvipendit. Legem violat , quia legem aspernatur, illamque reiicit, ut inutilem . Qui vero aliqua passione abreptus contra legem peccat; tunc non encontemptu, sed ex infirmitate legem infringit. Tune ahquis transgreditur cinquit

S. Thomas a. a. quaest. clxxxv I. ast. s. ad 3. ex contemptu , quando voluntas eius

venuit subiici ordinationi legis, vel regulae : is ex bre procedit ad faciendum contra legem, vel regulam. Quando autem e converso propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam, vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis, Tet regulae, non peccat ex eontemp:u, sed ex aliqua alia causa ; etiamst frequenter ex eadem causa, vel alia simile peccatum iteret . . . Frequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum . Ex hac peccandi frequentia legis contemptam Theologi colligunt, non formalem & expressum , sed interpretativum . Contemptum hunc fusius nos exposui inus in Dissiplina Osolieo Monastea di . v. Qui violat legem sive divinam, sive humanam ex contemptu formali legis, aut legislatoris in materia quantumvis parva , semper peccat mortaliter : quia istius peecati obiectum sormale non est materiae parvitas, sed legis, aut legislatoris contemptus. Porro quod contemptio legislatoris divini sit grave scelus, nemini vel dubitatio in mentem venit . Legislator autem humanus, quatenus legislator, Deum repraesentat, cum omnis potestas a Deo sit. Ergo eiusdem quoque contemptio gravis est. XVII. Diilinguenda est contemptio legis , & legislatoris a contemptu rei praeceptae . Quis transgreditur legem, quia rem praeceptam parvipendit, & nullius m menti illam reputat : si res parva sit , venialiter; si gravis, mortaliter peccat. Distinguunt stini liter Theologi contemptum legislatoris, seu superioris, non ut su perior est, sed ut homo est. Et hunc non ella proprie contemptum docent. Quare, inquiunt, si quis refugeret exequi imperium, non quatenus imperium est, sed quatenus in hac materia est inutile; & despiceret superiorem, non ut superiorem, sed ut hominem imprudentem , indoctum, ineptum; tunc non peccare hunc peccatum contemptus sormalis, sed peccatum communiter dictum , plus minusve, iuxta maiorem aut minorem materiae gra Uitatem , aut superioris despectionem , asserunt. Doctrina haec periculi plena est. In superioribus non personae conditio, non peculiaria merita , sed potestas quae a Deo dimanat , spectanda est. Et ego quidem

445쪽

41 o LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.

existimo, raro accidere peccatum formalis contemptus; at non adeo rara, sed frequentia occurrere timeo peccata contemptus virtualis , seu interpretativi, quem

continuata legum transgressio dispositive indutit, ut inquit Angelicus.

CAPUT IU. De legis poenalis obligatione ante, oe post fententiam

iudicis.

Ita Ii, quae conscientiam stringit , nulla adiecta transgressoribus poena . Lex ista duplex . Altera simplex , seu pare paenafis , quae nullo imposito praecepto , dumtaxat poenam subeundam decernit; puta, fi quis frumenta extraxerit, aut i troduxerit , fi quis arma detulerit , tantum pecunia solveι . Lex poenalis mixta praeceptum , Ac poenam includit : Pracipimus , vetamus sub tali perna , ne hoc fiat II. Poenae aliae positivae, ut pecuniarum solutio, flagelIatio, mutilatio &e. Aliae privativae, quae aliquo bono transgressores privant, ut excommunicatio , irregularitas. Aliae tandem mixtae ex positivis, dc privativis, ut sunt illae quae quantitatem pecuniae soIvendae, dc dignitatis, gradus, ae beneficii privationem imponuntis Harum poenarum aliae temporales, ut bonorum confiscatio, exilium, damnati ad carceres, dc id genus. Aliae spirituales , quae bonis divinis privant, ut sunt censurae, dc aliae poenae ecclesiasticae . Tandem aliae sunt Iatae , aliae serendae sententiae. Illae ipso facto, hae post iudicis sententiam incurruntur. III. Quaest. I. Undenam argui potest legem parnalem mimam obligare sub gravi cuia pa P Resp. Leges aliae ecclesiasti eae . aliae civiles . Primum de illis , post de his dieendum est. Leges ecclesiasticae, quae aliquid praescribunt sub excommunicationis maioris poena , semper obligant sub gravi culpa . Quoniam haee excommuniacatio non infligitur, neque contrahitur, nisi ob peccatum mortale; ut communiis ter docent omnes . Quae vero adiiciunt poenam excommunieationis minoris, vi istius poenae non infertur , transgressitonem legis esse mortalem , quia ob culpam venialem contrahi poena ista valet . Attendenda ergo est materiae gravitas , vel parvitas, quae legi subest: nam, si materia praescripta gravis sit, transgressio mortalis ; si levis materia, levis violatio erit ; ut communiter docent omnes . Alias

censuras irregularitatis, suspensionis , interdicti latas in lege negant aliqui The logi fgna esse obligationis sub gravi culpa . Sed, opinione ista missa , dicimus . poenas recensitas numquam a Iegislatore infligi , nisi ob eulpam gravem ; idem . que dicendum de degradatione, depositione, dc sepulturae privatione, Haec omnia

446쪽

manifeste indicant, voluntatem legislatoris gravem imponere obligationem. Praefatae quippe poenae magnis bonis spiritualibus privant transgressores. Leges autem ecclesiasticae quae eiusmodi poenas infligunt, mixtae sunt, includuntque praecepta positiva adiectis poenis, quae evincunt , legislatorem summo studio legum obseravantiam velle.

IV. Quaest. II. Taenae temporiaer, Dinctae a lege parsasi , sunt ne suseiens signum

obligationis sub culpa gravi e Resp. Martinus Navarrus in Man. cap. xx I I I. uum. s . primus omnium docuit, nullam legem poenalem, sive ecclesiasticam, sive euvilem, quae temporales poenas infligit, in conscientia obligare. P. Dominicus viva Tom. I. de leg. qvo. Iv. art. a. reserens hanc Opinionem inquit e Probabilis tamen est sementia P avari Covari Reginat. Pales, aliorum apud Dianam . Hae

phrasi, apud Dianam, passim P. Viva utitur, dc hanc Navarri sententiam propugnat eum eodem Diana : quia, inquit, potest Respublica obligare transgressoresstiarum legum ad poenam sustinendam ; quin obliget ad culpam . Sic potest custodibus in bello sub poena vitae imponi vigilia; quin obligentur sub mortali ad vigilandum. Neque dicas, subdit, peccare eum mortaliter qui vitae periculo se se exponit. Nam, ut notat Diana , potes Hiquis tam caute legem transgredi , ut non subfit perieuis, ut deprehendatur . Ubique doctrina Dianae recurrit. Quo ergo sagaciores sunt subditi in deludenda Principis lege , eo sunt seliciores. Quantum haee Dianae doctrina Δc rectae rationi , dc Principum potestati , dc tranquillitati

Reipublicae repugnet, nemo non videt.

U. Ut propositae quaestiunculae perspicue respondeam, dico primum, leges poenales mixtas, quae verbis , praecipimus , iubemus , mandamvs , vetamus acta qui quam imponunt praestandum, vitandumve, obligare in conscientia sub culpa gravi. Et ratio evidens est. Nam divinae leges sub gravi culpa obligant , licet gravissimas infligant pinnas. Leges omnes quas praeceptivas vocant , obligant iaconscientia. Ergo, si ultra praecepta poenas adiiciunt, gravius se obstringere su ditos Iegislatores declarant . inare sententia Navarri, qui ait, leges humanas etiam praeeipientes non obliggre ad poenam stemam , nullo modo probabilis est : ocrationes quas allegat, nullius sunt momenti. Nam quod opponit, odia esse restringenda, verum habet ; sed iuxta rationis dc aequitatis regulas . Quod subdit . Principes non cogitare de culpa, POsseque sola poenarum severitate Renipublicam moderari , vanum commentum est. Nam ethnici Principes de culpa poenaque aeterna nihil cogitabant . Et tamen Apostolus Paulus elamat iis parendum esse propter conscientiam. Consuetudo quam allegat Navarrus, contra eumdem urget ;cum communis Theologorum sententia oppositum defendat e nec consuetudo ex transgressorum multitudine, sed ex doctrina sana, & sanctorum hominum auctoritate sumenda est. vI.

447쪽

4i1 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

VI. Dissidium est de lege pure poenali, quando videlicet legislator poenam imponat verbis praecipientibus , adhibeatque verba , statuimus , ordinamvs dcc. PP. Salmanti censes tract. x I. cap. I. punct. 3. g. r. num 3 r. docent , legem pure poena- em non obligare in conscientia . Advertunt tamen excipiendas esse leges quae

pretium rerum taxant, aut aliquod aliud debitum solvendum praetcribunt : quia eiusmodi leges non obligant ut poenales , sed prout declarant, & exprimunt obligationem legis naturalis . Suamque conclusionem evincunt : quia legislator potest obligare ad listam poenam. Ergo ad hane solam illum astringere subditos dicendum est , quoties praeceptum non adiicit. Et laudant pro hac opinione Sau- beet, Castropalaum, Bonacinam, Aravium, Suareet, dc alios . Nec admittunt limitationem , quando nempe poenae inflictae sunt gravissimae; ut poenae mortis, insa natae, triremium, carceris perpetui, publicae flagellationis, amissionis omnium bonorum dcc. Et ad oppositum fundamentum , quod exponere se mortis , infamiae , perpetui carceris &c. periculo sit peccatum mortale , respondent , esse peccatum letale contra legem caritatis, secus contra legem poenalem . Heinc concludunt , nullam legem , sive ecclesiasticam , sive civilem , pure poenalem , quantumvis gravissimas imponat poenas, obligare in conscientia et quia ad incurrendam poenam, etiam graVissimam, non requiritur culpa theologica ; sed sat est civilis &politica. Et laudant pro hac opinione Castropalaam , Tapiam , Navarrum , Reginaldum , dc alios. VII. Opinionem hanc, ut minus probabilem, reiicio : dc sententiam, quae mihi probabilior est, expono . Legis poenalis obligatio ex verbis legislatoris, ex materiae graVitate, ex poenarum atrocitate haurienda est. Si ex verbis legislatoris deprehenditur eum nolle obligare sub culpa, sola poena subeunda violatoribus erit . Tum vero ex verbis legis hoc eruitur , quando legislator declarat , se nolle ad culpam obligare: quoniam omnis vera leκ ad culpam obligat. Et, ne obliget , exprimere id legislator debet ; ut reapse omnes Institutores sacrorum ordinum praestitere, quando ad culpam obligare noluerunt . Concedo , non semper necesse esse ut legislator conceptis verbis exprimat se nolle sub eulpae reatu obstringere subditos ; sed ex vel borum firma quandoque id erui legitime posse; ut quando legislatores hac disiunctiva sormula utuntur, Nemo extrahat frumentum; aut, si extraxerit , solvat quinquaginta aureos : nemo arma deserat ; qui detulerit, eadem amittat. Tum enim assentior de ego , nullam adesse obligationem sub culpae theologicae reatu. Quibus positis, dico, quoties lex poenalis imponit gravissi-naas poenas, mortis, infamiae, triremium, exilii, confiscationis omnium bonorum , obligare sub culpa mortali; etiamsi praeceptum verbis expressum non contineatur in lege. Quoniam legislatores rationabiliter se gerere in legibus condendis, sentire nos convenit. Porro contra rectam rationem ageret legislator qui atrocissimas

448쪽

infligeret poenas iis qui nulla in perpetrarent culpam . Potestate praediti sunt legislatores humani obligandi ad eulpam : ergo, quoties poenas mortis , in tam i .e , perpetui carceris infligunt , sub culpae reatu obltringunt . Quoniam, ut dictum est, atrocium poenarum impostio argumentum est, legislatorem velle omni e Scaciori modo quo valet, astringere subditos suos ad observandas leges. Valet autem eos ad culpam obstringere . Ergo reapse eosdem ligat. Et, si rogaremus omnes Principes , Reges , Imperatores , utrum subditorum conscientias obstringere velint eis legibus quarum observantiam sub capitis poena indicunt , nemo unus

esset qui non responderet, se velle omni dc meliori possibili modo subditos suos obligare , atque adeo sub culpa ; cum sub culpa obstringere eos valeant . Immo potissimum Principes intendunt potestate sibi a Deo collata uti, obligandi scilicet

subditos ad legum suariam observantiam sub culpae reatu ; cum sciant hoc esse potissimum vinculum obstringendi subditos bene moratos . Quid i otiosam ne i nere illi volunt potissimam tuae potestatis vim uae omnia confirmantur ex materiae gravitate . Poenae atroces enarratae numquam infliguntur nisi in materia gravi, & gravissima, quae conducit bono communi Reipublicae. VIII. Heinc colliges , graviter peccare illos qui violant Ieges vetantes ne aliis quae merces aut introducantur , aut extrahantur , sub poena exilii , perpetui carceris, infamiae &c. Quoniam leges istae obligant in conscientia ob rationes datas . Et istarum legum violatores perniciosi sunt bono communi principatus . Introdu- ctio exterarum mercium saepe gravissime nocet artificibus patriae , detrimentum infert Principis aerario, & plurima mala parit. An oppidorum leges vetantes ne animalia in aliena pascua immittantur, ne caedantur ligna sylvarum , prohibentes piscationem, venationem dic. obligent nec ne ad culpam; eκ qualitate, & qua titate poenarum , ex iurina legum colligendum erit . Leges elusinodi villarum , oppidorum &c. non sunt verae leges ex desectu potestatis. IX. Ut paucis omnia concludamus , vix Principes condunt Ieges quae sint pure poenales : quia, ut dixi, in materia gravi intendunt obligare totius potestatis conatu; poenasque adiiciunt, ut Minc subditi evidentius intelligant , comprehendantque obligationis gravitatem. Fractores itaque istarum legum, non modo peccant contra caritatem , quia periculo infamiae , triremium , exilii perpetui se exponunt ; verum etiam quia violant legem poenalem, quae sub culpa obligat. Illudque memoriae commendandum , quod lex quaeque natura sua obligat ad culpam : dc exemptio ab hac obligatione exceptio est peculiaris, quae, nisi a legi Iatore exprimatur , praesuini nequit . In dubio autem , utrum legislator excipiat nec ne ab hac obligatione , tenendum est eum non excipere , sed contra o

ligare sub culpae reatu ἱ quidquid in oppositum dicant Probabilistae . Sed de hoc sustus insta.

449쪽

i. LIBI DE IURE NAT. ET GL . oee.

X. Quaest. III. Molatores legum poenalium tenentur ne taκatas poenas luere ante

issicis sententiam H Resp. Poenae impolitae a legislatore aliae fer ndae , aliae latae sententiae sunt . Aliae passivae , quae nullam violatoris actionem exposcunt ; aliae positivae, quae executioni mandari nequeunt absque transgressoris actione . Convenit penes omnes, poenas spirituales inflictas ab ecclesiastica lege, si sint tutae senatentiae , a transgressore subeundas esse ante iudicis sententiam . Eiusmodi poenae sunt excommunicatio , suspensio , interdictum , irregularitas dcc. Ratio est , quia legislator reipsa potest infligere eiusmodi poenas, ante iudicis sententiam subeunadas . Ergo quoties in sua lege declarat, reum tuo facto obnoxium sere eiusmodi poenis, reipsa easdem perserre ille debet. Excipienda tamen est irregularitas, quae infamiam parit: quia nemo censendus iare infamis est, nisi post iudicis sententiam. XI. De aliis poenis temporalibus privativis, ut de privatione vocis activae, de passivae , idem docent multi & graves Theologi : atque adeo nulla electio est quae praesupponat privationem ipso iacto latam vocis passivae in electo, & vocis activae in electoribus . Addunt tamen , non teneri reum se voce privare ante i dicis sententiam, si notam infamiae subiret : quia ius ad propriam famam tue dam praevalere humano iuri , talem poenam imponenti, debet . Addunt, deberere ipsa tam esectores , quam eligendos abstinere ab electione & activa, & passiava r quia, cum legislator potestatem habeat infligendae poenae, ipso facto incurrendae ante iudicis sententiam , consequitur , subditos ipso facto eam incurrere . Potiuntur postea illi iure purgandae suae famae, post obedientiam legi praestitam . Verum, subdunt alii, quod, dum poenae privant iure iam aequisito ad aliquam

rem, tunc poena non incurritur ante iudicis sententiam, declaratoriam saltem criminis, vi cuius subeunda poena est; etiamsi lex enuntiet, poena in subeundam esse ante iudicis sententiam. a re qui ius acquisivit, ut eligat, ut eligatur, anis tequam his iuribus privetur, sententia iudicis criminis declaratoria praecedat oportet. Ratio quam assignant, valde congrua est i quoniam lex Opportuna, & apta.

esse debet hominum conditioni, & mmiae severitatis expers. Nimium autem rugorem & severitatem praefert quod homines non auditi , sponte suis bonis iam acquisitis se se privent . Hanc sententiam defendit Dominicus Soto Lib. I. quaest.

vi'. art. 6. Molinae Tom. II. tract. II. disput. xcv I. Caietanus in sum. verb. Taena Salmanti censes tra&x P. cap. M. punii. 3. g. a. num. Turnely tract. de leg. eu'

v. fect t. & alii plures. Excipiuntur aliquae poeuae, quas ipso usu, & consuetudiane ante iudicis sententiam re ipsa rei subeunt; ut poena qua coniuges ob incestus crimen , cum alterius consanguineo perpetratum, a debiti petitione privantur . Poenas autem positivas quae consistunt in actione positiva transgretarum , non incurri ante iudicis sententiam , tametsi in lage dicatur, ipse facto, non expectat miudicis sententia, communis sententia est

450쪽

XII. Aliae poenae sunt quae non aliquo aequisito iure privant, sed inhabiles declarant homines ad aliqua bona, seu iura indipiscenda . Hae tamen, si preme loqui velimus, poenae non sunt; sed impedimenta, a legislatore ob bonum commune iuste praescripta. Et eiusmodi poenas, a ii ire si ve canonico, sive civili latas , incurriante quamcumque iudicis sententiam, communiter Theologi docent. Quamobrem Beneficiarii, qui omelum divinum non recitant, incurrunt poenam restitutionis fructuum pro rata in Concilio Lateranensi I. taxata : dc Pastores animarum incurrunt poenam latam in Concilio Trident. fus XIII. cap. I. de Re Dr. contra non residentes in suis Ecclesiis. Omnes isti pro tempore quo non resederunt in suis Ecclesiis, restituere beneficii fructus debent ante iudicis sententiam : cui debito non tam expositivo, quam ex naturali iure obnoxii tum Beneficiarii, tum animarum Pastores sunt. Qui consequuntur beneficium secundum, quod simul eum primo retinere nequeunt, ipso facto inhabiles fiunt ut alia assequantur, nisi renuntient. Similiter ei ctio haeretici ad beneficium ecclesiasticum ipso sacto irrita est ante iudicis sententiam . Poenam quoque inhabilitatis ad futurum matrimonium , non expectata iudicis sententia, incurrunt mariti, qui propriam occidunt uxorem , ut cum altera matrimonium ineant, aut alteram agnoscunt cum suturi matrimonii promissione. XIII. Conditiones quas legislator praescribit pro aliqua dignitate, vel gradu assi qliendo, quae sub poenarum nomine comprehendi solent, licet poenae absolute non sint, ipso iacto, dc non eκpectata iudieis sententia, inhabiles reddunt candidatos ad dignitatem, aut gradum. Quare electus Episcopus, si infra sex menses non consecratiir, privatur Episcopatu : & electus ad beneficium curatum, si intra annum non ordinatur Presbyter, beneficio privatus remanet. Ceteras poenas , sive privativas, sive privativas, sive eκ utrisque mixtas, non incurrunt transgressores ante iudicis

sententiam declarativam criminis; etiamsi in lege dicatur, easdem ipso facto, non evectata iudicis sententia, incurri . Quapropter non privantur simoniaci beneficiis obtentis, media simonia confidentiali; lieet PIUS IR in sua eonstitutione ipso iacto iisdem beneficiis simoniacos privet. Eodemque modo explicanda lex est, lata a B ni facio Papa III. & confirmata a Gregorio XIII. contra eos qui in curia aliquis pro gratia, dc iustitia accipiunt. XIV. Dices : Vt quid leges praescribunt poenas ipso facto, non expectata iudicis sententia, stibeundas, si communiter D stores oppositum docent Irrisoriae videntur,& vanae eiusmodi clausulae, si numquam executioni demandantur, nisi post lites&expensas forenses. Praefatae clausulae vanae aut superfluae minime sunt . Quoniam in praefatas poenas ipso facto, dc non expectata iudicis sententia incidunt transgressores, posito quod reipsa violatores legum fuerint. Quare in iudicis arbitrio minime est eiusmodi poenas aut coarctare, aut temperare, aut mutare. Ad quid ergo iudieis sententia requiritur Vt declaretur erimen ob quod subeundae poenae sunt .

SEARCH

MENU NAVIGATION