Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oe .

verba prae oculis habenda sunt, & sincere interpretanda . Saepe eluduntur, quod sint fundatae in praesumptione fraudis, doli ive. Ex quo insertur, sublata fraude , actus prohibitos non esse irritos. ast interpretatio plerumque falsa est. Nam legislatores ex longa experientia compertum habent, reipsa tales, & tales contractus staudibus, dolis, damnisque obnoxios esse . Quapropter Iegem condunt abs lute prohibentem, & irritantem similes actus, qui semper nulli sunt ; etiamsi aliquo in casu particulari fraus abesset . Leges ergo germano in sensu exponendae sunt, missa verborum circuitione.

CAPUT VII.

De lege dubia. Laxiores Probabilistarum opinationes prosigantur.

I. Uaestio proposita , alioquin g ravissima , sula calamo discutienda est Tom. II. Apparatus ad Theologiam ebristianam. Dissert. I. Quare, ne actum a gam, illuc Iectorem remitto. In praesentia laxas quasdam Probabilistarum opinationes resellam . Dubium est, eum intellectus , expensis utriusque partis ration bus, anceps & suspensus haeret , quin amnium praebeat alicui parti . Aliud vocant speculativum , aliud practicum . Penes omnes eertum est eum peceare qui practice dubitans operatur . Probabilistae plures instituunt iaper hoe argumento quaestiones. Et primum definiunt, posse speculative dubitantem deponere dubium practicum, & licite operari , quando occurrit probabilis ratio de operationis honestate ; eui non incere contendunt dubium speeulativum . Dubium quod de aliqua lege oritur , seb diverso aspectu eonsiderant . Nam primo dubitari potest , extet ne lex , & promulgata sit Deinde , posita existentia legis , dubium oriri valet, an lab lege comprehendatur calas hic particularis Tertio , certus de lege dubitare vales, iusta ne sit res praecepta, utilis, vel necessaria ad finem intentum Ouarto dubitare quis potest de legitima legislatoris potestate . Quinto occurrere dubium potest , utrum adimpleveris nec ne legem iustam, & a legitia mo seperiore latam Tandem dubitare vales, utrum lex inceperit obligare, vel

an transierit Observantiae tempus

II. maest. I. ari dubitaι , existat ne sev , an secus , libeν ne a lege est y Resp. Intrepide adfirmant Probabilistas , dubitantem de legum existentia ab observanda lege liberum esse; idque probabilius esse definit P. Dominicus Viva Tom. I. de Ieg. u est. Iv. mi. q. num. a. eontra, inquit, Probabiliori s . Quod ut evineant , loco primi principii constituunt regulam illam iuris : In dubio melior est conditio possi

462쪽

ri possessio novus titulus est ad rem quam non habet alia pars quae non possiis det : dc, eum cetera sint paria, & pro utraque parte dubium detur, illius par-- tis quae possidet, proculdubio melior est conditio. Ob hauc enim rationem in is materia iustitiae omnes asserunt meliorem era conditionem possidentis in du-- bio : quia, cum dubium sit circa utramque partem, illa pro qua stat possietais sio, novum titulum habet, quo earet altera pars quae possessione caret. Laudant pro hac opinione plures Probabilistas. Ex hac doctrina inserunt communem inter Probabilistas opinionem , dubitantem nempe , utrum Ieκ existat necne, liberum a Iege esse .' quia subditus tum possidet suam libertatem, quam se

habere certus est.

III. Ex scriptam doctrinam Salmanticensium , penes Probabilistas communem , ultro admittere nunc volo , ct aio , in quacumque materia , sive iustitiae , si us aliarum virtutum , meliorem esse possidentis conditionem . Verum ex hoe principio ineluctabili argumentatione urgeo Probabilistas. Si in materia iustitiae evidens non esset, sed dubia agri possessio, quid tum An allegari dicta regula possiet, Melior est eonditio possidentis. Nemo id a meruerit. Certa ergo , & extra disputationem sit oportet agri possessio, ut Petrus citra dubium possessior possit contra Paulum . qui aequali iure ac Petrus potitur in agrum, super quo lis pendet, perseverare in agri possessione valeat . Ostendant nobis Probabilistae , subditos evidenter possidere libertatem adversus deges naturales , divinas , humanasque . Aqua hie haeret λα Probabili liae veluti pisces obmutescunt . Siquidem homines ratione praediti subis diti nascuntur legibus naturaIibus , Christiani legibus divinis . cives legibus civilibus. Certo sciunt homines, se libertatem habere. At quinam iudex . definivit, in dubio legis extantis homines evidenter possidere libertatem contra legem Adfirmant Probabilistae, negant Probabilioristae . Dubia itaque possessio est . Perperam ergo Probabilistae obtrudunt possessionem libertatis adversus leges . Immo , cum priores hominibus leges sint, Ieges possident adversus hominum libertatem . Lor. eis. & Tom. I. His. Probabit i, is Rigorismi fuso calamo palam feci, hane probabilisticam doctrinam insessam esse non conscientiae modo . verum etiam Principibus, & societatis tranquillitati . Quid quod vel ipsi Probabilistae semetipsos pro priis anti logiis consciunt Quando dubitatur, lex Principis iusta ne sit, an iniusta, in favorem Principis praesumendum esse, vel ipsi concedunt. Porro perinde est dubitare , existat ne lex , an secus I & an iusta , vel iniusta sit. Lex enim iniusta , lex non est . Ergo, quoties dubito , iusta ne lex sit, dubito, existat ne , an secus lex . Verum . ut dixi , actum agerem, si fusius hae de quaestione ser

monem protraherem.

IV. Quaeri II. Qui certas de Iete , dubitat vero , an hoe in particulari subiectus fit legis observantiae, exemptus ne a lege est ' Resp. Mutuo bellum gerunt Proba

463쪽

ig LIB. L DE IURE NAT. ET GENT. oee.

bilistae super hae quaestione . Qui laxiora sequuntur , defendunt sententiam adfirmantem . Ex quibus sequitur inquit P. Dominicus Viva non obrigare legem , fidubitetur de eius sensu, an scilicet bune casum comprebendat . Eamdem opinionem defendit Salas quaest. xx I. tract. V ID. disput. unici sect. xxv. art. 3. quia i , impropriissime possidere dicitur : nec improbabilem reputat Tapia Lib. IV. quaes. xv.

V. Oppositam opinionem , ut probabiliorem , defendunt Salmanticenses sici eis strum, III. quia , cum certus sis de lege, & dubites , an tenearis hoe in eam il- Iam servare , lex possidet, & praecedit rationes dubitandi: ergo melior erit conia ditio possidentis . Quemadmodum, si quis certus est de debito, dubitatque de solutione , tenetur solvere e quia ereditor possidet ius certum quod amittere haud debet ob debitoris dubitationes.. VI. P. Claudius La crota Lib. I. de leg. num. Igm qu est. lxxxv I, censum texit opinionum Probabilistarum mutuo pugnantium ; & de more lectorum arbitrio easdem porrigit , ut favore ProbabilUmi, quae sibi magis arriserint , illas eligant . Titulus eius catalogi hic est : Quid dicendum fit in mariis dubiis eirea leges L Audi eiusdem responsa , quae paucis perstringam totidem sere verbis fide summa : quidquid sabulentur plus iusto probabilisticae doctrinae amatores nonnulli . VII. In dubio, an si nee ne Iex, praesumi potest non esse : quia possessio stat

pro libertate. Haec opinio, ut 1 alia, reiecta iam est. VIII. In dubio , an sit promulgata , docet Dieastilis praelumi debere , quod non : quia promulgatio est aliquid Deli , quod non praesumitur. Haec opinio

salsa est . Promulgatio consequitur Iegem . Ergo certus de lege , nisi habeat evidentes , aut saltem probabiliores rationes , oppositum evincentes , praesumat necessum est Iegis promulgationem . Advertit tamen , quod , si lex usu recepta sit , promulgationem praecessise praesumendum est. Necessaria sane admonitio . IX. In dubio , an lex usu reccpta nec ne si , Bonaeina , Sanebeet , & alii diu cunt, praesumi debere, eam receptam esse. E contrario Aetor. Satis, Dicastilis negant. Videtur tamen esse distinguendum : nam, si sit talis lex, ad cuius obligationem legislator prae requirat acceptationem populi , probabilior videtur secunda sententia; si autem lex non indigeat acceptatione populi , prima videtur praeserenda. Videri potes Mora tractv i. disp. I. quos. I. num. I . O r3. Opus Moyae ab Ecclesia damnatum est. X. Ut colligas, P. Moyam eidem, ac P. La-Croix, methodo insistere, en quid scribat Moya ille, ad quem te remittit . Inquit enim sic. citi is Si vero dubium is esset, an lex sufficienter iam promulgata , congruoque tempore elapse a maio-M ri

464쪽

ri ri parte communitatis recepta suisset ; locum habere posset Caramuelis opinio ante deertium Alexandri VII. in sententia exigente acceptationem a maiori par i, te communitatis, ut valida fit lex: nam in hoc dubio legem non obligare in is conscientia, si poenalis sit, tradunt Aetor. ἐν Salas, quorum opinionem proba is bilem esse propter eorum auctoritatem, est rationem dicit Illustriss ac Reverend. is Met. Tapia Archiepis. . . . Hisp. cui consentiunt Diana, Escobar. . . . Praepositi ius. Nam in dubio, an lex fuerit usu recepta, praesumendum est non esse; eo

1, quod in poenis mitior pars sit eligenda . XI. Vides, qua exquisita arte introducta sit damnata Caramuelis doctrina Deinde ipse absolute sententiam firmat , dum dieit, Nam in dubis ire. Immo sequenti num. a . citato sic pergit. is Et absolute loquendo id probabile putant alii , si quibus adhaeret Magister Serra. Totum opus Moyae consarcinatum est ex Iaxioribus moralistarum opinionibus ; idcirco ab Ecclesia damnatum . Et ad talem magistrum passim te remittit P. claudius La Croiae . Serra , La Cruet , Zanardi , quorum opiniones Iaras passim transcribit P. Moya , Dominicam sunt . At ego

aeque Dominicanorum, ac exterorum salsas improbo opiniones, ut omnibus iustis rerum aestimatoribus compertum sit exploratumque, me, non partium , non si

multatis, sed prospiciendi Christianorum saluti studio haec scribere. Quid enim dementius, quam ob vanam futilemque quorumdam domesticorum Scriptorum ex iastimationem defendendam errores furare , moralemque christianam corrumpere

Satis consissimus Scriptorum eκistimationi, dc pietati, si dicamus bona fide, pi que Eelo errasse, dum opiniones salsas quas ipsi veras credebant , profligamus . i quamlibet domesticorum opinionem ab errore immunem propugnare contendunt , ne instituti splendor tantillum obtenebrescat , in magno , mea quidem sententia , versantur errore . Sed de hoc plura in loco . Regrediamur ad P. La

XII. Sic ergo persequkur suum censum . In dubio, an consuetudo fit inducta

ex devotione , an ex animo se obligandi, putant Azor. dc Reginagdus praesume

dum esse, quod inducta sit ex animo se obligandi . Contra Diana , P quaslus , aliique multi eum Suareet probabilius dicunt, praesumendum esse , quod sit inducta ex devotione tantum, sicque non obliget sub peceato. XIII. In dubio , an legem serens sit legitimus superior , V. g. an Iegitime sieelectus nee ne , sanciaet dicit , subditum teneri obedire . Contra Mendo , aliique docent, non teneri . Oviedus probabilius sic distinguit . Si superior habeat posseia sonem sui ossicii, subditus tenetur obedire ; contra, si nullam ossicii possessionem acceperit, subditus poterit non obedire. XIV. In dubio, an superior potestatem habeat hoe imperandi; aut hoc, quod imperat , potestatem ipsius excedat, Diara , O viedo , aliique apud Mendo de

465쪽

sendunt, ut probabile, subditum non teneri obedire; sed Savebeet late ostendit ompositum.

XU. In dubio de iustitia legis, aliqui apud Dianam cum Dieasillo dicunt , probabile esse quod subditus non teneatur obedire. Sed Oviedo dicit, oppositum sibi es

se certum.

XVI. In dubio, an leκ contineat praeceptum, vel tantum consilium, aut ex horistationem, dicendum est pollerius, uti notant Saneber, & alii. Similiter in dubio. an lex obliget sub mortali, aut sub veniali tantum, tenendum est obligare subveniali tantum, quia libertas est in possessione: probatque fuse Gobat, leges omnes

humanas, itemque divinas benigne interpretandas. Hinc sententiam nostram tenent Navarrus, Sanchez, Diaua contra L manum , & alios apud eumdem Dianam .

Apud Dianam legit La Croix, apud Dianam P. Viva. Opera Dianae sunt omnium mercium ossicinae, licet damnatis propositionibus scateant. Et Auctor iste passim ut magister laudatur. Sed pergit P. La Croix. VII. In dubio, an sit, vel non sit caussa susciens excusans a lege, Salus putat, non esse obligationem, si lex sit molesta: quia favendum est libertati, quantum possimus. Num. 398. quod Die illas dicit non esse improbabile. Uin' benigniora At nos haec appellamus omnium laxitatum sontem. Sed , subdit Auctor noster alii oppositum tenent. XVIII. Hare pauca delibasse lassiciat, pluribus omissis . Haec methodus probabilistica, quam pyrrhonicam vocare soleo, in christiana exponenda Theologia mihi summopere semper displicuit. Nam vi Probabilismi omnes recensitae opiniones probabiles sunt, licet oppositae : quoniam nullam, ut salsam, aut improbabilem, Auctor explodit. Lectorum delectui omnes porrigit. Quid iuvat, quod interdum di-

eat, hanc esse probabiliorem, alteram minus probabilem; cum apud ipsum secura sit opinio minus probabilis regula conscientiae 3 Si in hac methodo exagitanda sallimur, ceteri iudicent. Iudicia nostra leges non sunt, quae obligationis vim imponant. Immo omnia quae scribimus , sapicntum iudicio ex animi sententia supponiamus. Quod aliqui inclamaturi sint, nos invidia aut simultate percitos adversus veIAuctorem, vel Institutum haee scribere, nihili pendimus Deus est qui iudicat, non homo. Auctores omnes, eorumque Initituta colimus; & ea refellimus quae Christianorum aeternae saluti ossicere eκistimamus. Si quis suspicetur, nos minus sincere repraesentasse censum opinionum, contextum a P. La Croiae, eius opux Omnibux

patens legat. Utinam, quemadmodum ab invidentia, & simultate , ita ab error immunes inveniremur. Erroribus, deceptionissus, illusionibus nos obnoxios esse ultro fatemur. Verum, ne aliis errandi occasonem praebeamus, illos admonemus , ne nostra absque examine amplectantur: illosque rogamus, & obtestamur , ut, si

quid minus rectum, minus pietati consonum, aut plus iusto rigidum offenderint νvelint

466쪽

velint illud non modo respuere, sed refellere, & profligare ς & universam christianam Rempublicam admonere, me deceptum fuisse . At inquient : Quid opus erat rescribere centonem opinionum quas congessit T. La Crotat Vt compertum lectoribus facerem, qualis sit methodus probabilistica, quae super eadem omnino actione duas, dc quidem directe oppositas, vias eundi ad caelum patefacit. Idcirco admonendos necessario existimo, ut hac methodo, & doctrina abstineant, cauti.

que sint in legendis similibus libris.

CAPUT VIII.

Alia subeund. e mortis, aut gravis damni periculum ab obfer Canda lege eximat '

omnem legem iustam , sive divinam, sive humanam , semper obligare etiamsi aliquod grave damnum, immo mors ipsa subeunda esset. Quam sententiam acriter defendunt Caietanus, Durandus, dc alii. Altera sententia sustinet, nec humanam, nec divinam legem obstringere, quando soret gravis damni famae, amisesonis bonorum, aut mortis oppetendae periculum . Utraque sententia per extrem graditur. II. Vt quae veritati propinquiora existimo, in medium promam, nonnulla certa praemittam opus est. Quae sua natura intrinsecus mala sunt, lege naturali , dc divina prohibita, ut mentiri, sornicari, peierare , blasphemare, dc id genus similia, obligant semper, dc in omni circumstantia , etiam eum vitae periculo z malum enim num quam perpetrandum est. mando res praee epta natura sua mala non est, sed ideo mala evadita quia prohibita; absolute eum vitae iactura , aut gravis detrimenti periculo non obligat. Ideo praeeepta non comedendi carnes die veneris , ieiuniorum, sestorumque observatio, de s milia non urgent; si eorumdem observantia mortem, aut grave detrimentum inferret. Tum vero mandata ista cum vitae periculo obligant, quando eorum Observantia bono communi necessaria est . Coa mestura carnis die veneris cedit in religionis christianae contemptionem , dc scandalum; tum cum mortis periculo servandum praeceptum est. Quando autem eiusmodi legum observatio sit nec ne bono communi necessaria, regula constitui generalis nequit; sed ex circumstantiarum varietate colligi id debet, prudentumque iudicio definiri. Quibus positis, III. Lex humana, sive ecclesiastica, sive civilis, absolute non obligat cum vitae, aut infamiae , aut bonorum amissionis periculo. Quoniam eiusmodi leges praeci

467쪽

4 3 r LIB. I. DE IURE NAT. ET GE . o e

absolute propriam servare vitam, famam &e. Ergo eiusmodi leges non obstringunt. dum talia mala imminent. Contingere vero circumstantiae possunt in quibus , ut dictum est, etiam illae leges eum vitae discrimine urgeant; ut quando illarum transgre illo graviter bonum commune laderet. Legislatores enim humani potestate praediti sutit ea imperandi quae necessaria ad bunum commune Reipublicae iudieantur. Iubent Principes subditis excubias agere, dum obsidetur civitas , portam civitatis custodire. Parere lubditi debent, licet vitae periculam immineat. Grassante lue iaeivitate, Parochi ex officio inservire aegrotis astringuntur. Non sufficiunt isti , aut iniquitate sua implere ossicia propria negligunt: iubet Episcopus Sacerdotibus, quivi ossicii non sunt huie ministerio subiecti, ut aegrotis assistant: cum vitae periculo parere superiori debent omnes, de singuli, quibus superior praeceperit . Quoniam, cum sint omnes absolute exempti, non est maior ratio eur iste potius quam i Ilesubiectus Praelati imperio sit. Omnes ergo in hoe easu de singuli obedire astringuntur. Alioquin, si singuli dicere possent, Cur ego, dc non illel iam nemini imperare Episcopus valeret. Ratio obvia est. Legislatores humani ea praecipere iure

valent quae bono communi aut Reipublicae, aut religionis expedire cognoscunt . Dictarum legum observatio expedit, immo necessaria est bono eommuni tum Rei- ' '.

Publicae, tum religionis. Ergo pareant in his eventibus subditi legibus eiusmodi

oportet. Haec sententia communis.

IV. Dictum hactenus est, quid vi praecepti superioris praestare teneantur illi qui liberi ab omni oscio, vel dignitate sunt. Nunc, quid agere ex caritatis lege pos

sint, explicare debemus. Convenit penes omnes, quemlibet posse caritatis, &cuiuscumque virtutis amore exponere propriam vitam mortis periculo. Potest quilibet Sacerdos, dc Christianus lue insectis servire t potest quisque castitatis amore abii inere a matrimonio necessario vitae servandae : ex amore pudicitiae, seu castitatis negligere verendorum curationem : licite Vales donare in naufragio tabulam fratri, de omittere tui defensionem : denique cuiuscumque virtutis studio succensus potes, ut dixi, tuam vitam mortis periculo exponere i ut docet S. Thomas in IV. dist. XXVIII. quae s. o. art. IV, v. Ipsae leges, tum divinae, tum naturales, suas habent exceptiones, in quibus observantiae obligationem suspendunt. Lex naturalis furtum vetat; at excipit necessitatis extremae calvmr vetat homicidium eadem lex, excepta necessaria de sensione ab iniusto aggressore. Secreti custodia est de iure naturae: at, quoties silentium grave detrimentum inferret Reipublicae, naturae lex oppositum praecipit. Plura iussit Dominus in lege veteri quorum Oblervantia non urgebat, periculo mortis imminente. David sanctus, ut mortem vitaret, prohibitos divina lege propositi nis panes manducavit. Fortitudo Machabaeorum praestandi in sabbato ob vitae de

468쪽

VI. Duo adversus ea quae hactenus dicta sunt , opponunt illi qui contendunt , absolute leges humanas cum mortis periculo obligare. Moniales, etiam servandae vitae caussa, nequeunt e clausura egredi. Carthusiani cum mortis periculo abstinere a carnibus debent. Resp. Neutra Oppositio quidpiam sacessit negotii. Non prior. Nam lex ipsa excipit tres eventus, in quibus Ob mortis periculum egredi e monasterio Sanctimoniales valent. Primus est incendium, inundatio, hostium incursio . Alter est lepra, seu alius morbus qui ceteras moniales inficeret . Tertius est pestis. Quos casus exeepit S. Pius V. in Bulla quae incipit Deeori, is bonestati. Tres alios casus invexit consuetudo, accedente proprii Praelati approbatione . Primus , quando transferenda Monialis est ad aliud monasterium, ut illud regat , vel obseravantiam regularem introducat. Alter , quando in proprio monasterio eorripi nequit de perpetrato delicto. Tertius est, quando alio monasterium transferri debet En quomodo leges istae temperarunt obligationem ad evitandum mortis periculum At quid, si medicorum iudicio definiretur quod Monialis graviter aegrotans sanitatem recuperatura esset e clausura translata Primum hoe medicorum iudicium sal lax est. Ceterum iure legislatores prohibuere, Moniales ob hane causam egredi e clausura, ut tollerent occasionem plurium egressuum. Idcirco ad haec evitanda absurda quae summopere noxia essent bono communi tam sancti Instituti , clausura reputata suit huic bono communi necessaria. quae praevalere debeat huius aut alterius Monialis vitae , admissa etiam hypothesi valde rara, quod egressus sanitatem

restitueret.

VII. Carthusiani, destituti omni cibo, ne fame perirent, carnibus vesci tenerentur; etiamsi reculiari voto ab earumdem esu abstinere deberent. Dum vero alii cibi praesto sunt, abstinere a carnibus debent, etiamsi quod raro accidit mors subeunda foret. Quoniam lex illa de perpetua abstinentia a carnibus tantum splendoris affert sacro illi divinoque Instituto, ut, etiam in casu mortis, huius aut illius Religiosi vitae praeserendum sit bonum commune. Plura hae de re Theologi

disputant, quae, utpote non necessaria, praetereo.

CAPUT IX. De υoluntate, seu intentione necessaria ad implendum legem.

I. x Raecepta legis, alia sunt negativa , alia positiva . Illa per cessationem ab L opere vetito, non furaberis, non maecbaberis &c. haec per hxecutionem operis, seu per actus positivos implentur. Duplex distinguitur voluntatis actus in Ie ge positiva implenda. Alter intentionis, quo voluntas intendit praeceptum implere; alter imperatus, quo res praecepta executioni demandatur . Intentio implendi Tom. n. E e prae-

469쪽

34 LIB. I DE IURE NAT. ET GENT.

praeceptum necessaria est: quia actus quo leκ impletur, humanus, seu deliberatus si oportet. Ut autem actus eiusmodi sit, ab intentione agendi procedere debet . Quamobrem qui audiret Missam: qui ossicium persolveret, omni intentione sublata exequendi rem praeceptam, minime debito suo satisfaceret. II. Heinc insertur, praecepta negativa non furandi, ncm moechandi, impleri ponse absque intentione, & libertate. Quare, si quis etiam coacte non furetur , non mentiatur, non fornicetur: , praecepta implet. Contra, cum praecepta positiva exigant pro observantia positivos actus humanos, necessum est ut hi deliberati sint r& qui coacte exequeretur actus a praecepto positivo iussos , minime praeceptum impleret.

III. Advertas tamen velim, aliam esse intentionem , qua intenditur praecepti observantia; aliam, qua intenditur executio rei praeceptae. Rursus alia est intenistio expressa, alia intentio interpretativa. Quibus constitutis, sequentibus quaestiunculis, quod proposui, resolvitur. IV. Quaest. I. Vecessaria ne est aliqua intentia veI expressa, or vietvalis adimisplendi praeceptum dii vel fusficit intentio ponendi rem praereptam Resp. Convenit penes omnes, non requiri intentionem expressam adimplendae legis. Idque conceptis

Verbis docet S. Thomas a. a. quaest. cIv. art. 3. ad 2. Licet actus virtutis cadatsub praecepto, potes tamen aliquis implere actum virtviis, non attendens ad rationem pro

' cepti. Quod ad intentionem interpretativam attinet. disputant in utramque partem Theologi . Quam intentionem interpretativam considerant sub duplici aspectu. Primam appellant negativa me puta, dum quis attente Missam audit praeceptum i- gnorans; hunc satisfacere praecepto communiter docent Auctores: quia virtualiter adest voluntas illud implendi . Alteram positivam vocant, ut dum quis , sciens esse legem, positivam intentionem eliceret non adimplendi legem medio actu quo alioquin lex impletur. Quae sententia eIarius hoc pacto exponitur. Deliberate audis Missam die sesto, deliberate recitas ossicium divinum; at simul elicis actum quo intendis non adimplere praeceptum. Theologi plures hunc non implere praeceptum asserunt. Quoniam, inquiunt, necessaria est intentio, saltem virtualis , & interpretativa satisfaciendi praecepto. Porro ille qui expresse deliberaret se nolle satis' sacere, hanc intentionem interpretativam non haberet. Ergo non satisfaceret praecepto. Idque confirmant, quod auditio Sacri in die festo, recitatio ossicii divini, non modo religionis, sed obedientiae etiam ossicia sunt. Necessaria ergo voluntas est, qua superiori obediatur. Exemplum rem confirmat. Debes ex iustitia Petro centum; quam summam ex liberalitate eidem donas: astringeris postea solvere debitum ex iustitia. V. Opposita sententia ait, hunc satisfacere praecepto audiendi sacri, persolvendi divini ossicii, qui deliberate audiens Missam , recitans ossicium , expressam vo

lanta in

470쪽

Iuntatem haberet non satisfaciendi praecepto. Fatentur tamen hunc peccare, si in voluntate perseveraret non adimplendi praeceptum toto tempore apto ad praecinptum exequondum : non quod violet praeceptum audiendi Sacrum, recitandi ossicium, ieiunandi Ece. sed quia praeceptum naturale, quo haec voluntas non implendi praecepti vetatur, intringit. Itaque si toto illo die quo praeceptum urget audiendi Sacri, persol vendi ossicii &e. quis velit, Missa audita, ossicio persoluto , ieiunio peracto, his actibus implere praeceptum, reipsa implet; nec tenetur aliud recitare omium, aliam illo die audire Missam. Si tamen tempore congruo pro

observantia praecepti non recordaretur voluntatis contrariae, non peccaret. Quoniam , inquiunt Theologi isti, lex iubet rem exequendam, videlicet Sacrum audire, incium persolvere; secus animum implendi praecepti. Et quoties res praecepta ponitur, habetur obedientia materialis lassiciens ad evitandum peccatum . Hanc

sententiam defendunt Salmanticenses tract. x I. eap. I. punct. 8. num. I 4 . & pro

eadem laudant cor alaum, Suareet, Valentiam , Soebeet , Lesbum, Bonarinam , Aragonium, & alios. VI. Hane disputationem reiicio inter illas quas vanas & frivolas appello. Nam, excepto casu quo vir scrupulis exagitatus advertens , seu timens eum debita a tentione se non implere debitum suum in recitando ossicio, audiendo sacro , deliberaret se nolle hoc actu satisfacere praecepto, sed aliud audire Sacrum , iterumque recitare ossicium constitueret : excepto, inquam, hoe casu , in q0o quid sit agendum, in regulis pro evitandis scrupulis dictum est , quaestio proposita verbis Iudit, di oecasionem viti litigandi arripit. Nam quis ratione praeditus praefatos hos duos pugnantes actus eliciet Quis tam stultus, ut velit peccatum committere . dum actum virtutis exercet Nam qui constituit se nolle hae auditione Missae, hac recitatione ossieti implere praeceptum, vel deliberat aliam audire Missam , aliud reis citare ossicium, vel definit se reapse nolle toto illo die adimplere praeceptum, li-eet deliberate rem praeceptam ponat. Ego in primo casu non modo permitterem,& obligatum declararem nisi aliqua obstaret scrupuli alicuius circumstantIa ad audiendum aliud Sacrum, recitandum aliud Oficium; sed in poenam sui citiosi actus tertiam Missam audiendam, tertium Ossicium recitandum cui ita dicam imponerem . In secundo casu hominem reiicerem ut dementem, tamquam qui vel- Iet peccare, ut peccaret : nam rem praeceptam attente di diligenter exequitur ,

urgente praecepto; & praeceptum implere recusate Delirium hoe mihi apparet . Sed inquis : Si reipta similis reperiretur stultus, quid sententiae serres in ipsum e Ad aliam audiendam Missam, ad aliud recitandum Oficium obligarem , ut peccati poenam lueret.

VII. Quaest. II. Ut quis satisfaciat legi, debet ne finem legis intendere e Resp. Finis legis alius intrinsecus, & est ipsa res praecepta; alius extrinsecus, ct est id in

SEARCH

MENU NAVIGATION