장음표시 사용
451쪽
is LIB. I. DE IURE NAT. ET SENT. ωα
Quo declarato, ipso facto perferre reus plenas debet. Et in hoc relucet mitis de suavis modus Iegislatorum. Constituunt ipsi poenas, definiuntque , quas perferri a transgressoribus volunt, nullo alio iudice super qualitate, aut quantitate poenarum sententiam serente. At simul permittunt ut iudex crimen recognoscat, declaretque
XV. Quaest. IV. cur a eontractu inito remiunt, subire ne poenam eonventionalem deis bent, latam is ei modi resilientes, ante sententiam iudicis p Resp. Saepe ineuntes aliquem contractum reciproco consensu poenam constituunt, puta quinquaginta aureorum, ab illo subeundam qui initio contra tui non steterit. Convenit penes omisnes, poenas debere esse licitas, honestasque, non reprobatas a iure ; ut sunt illae quas eonstituunt sponsi, solvendas ab eo qui sponsalia stegerit, quaeque proscriptae sunt in cap. Gemma de spons utpote matrimonii libertatem impedientes . Poena quoque moderata esse debet intras aequitatis confinia . Certum quoque est , ne uistrum eκ contrahentibus in poenam incurrere, si absque utriusque, aut alterutrius curupa contractus executioni non mandetur. XVI. Quibus constitutis, ut certis penes omnes, disputant in utramque partem Theologi super proposita quaestione. Negat prima sententia , ante iudicis senten tiam subeundam poenam esse a reo qui contractui celebrato stare recusaverit. niam praesumendum est, contrahentes poenam illam sibi imponere iuxta dispositionem iuris communis circa leges poenales. Porro secundum ius commune respectu omnium est, quod nemo poenam subeat nisi post iudicis sententiam. Ergo ad nommam legis communis interpretanda est conventio illa poenalis quam mutuo consensu statuunt contrahentes. Quandoquidem haec poena conventionalis , non secus ac lex generalis poenalis, odiosa est. Ergo eodem modo restringenda , ac benigno tu sensu explicanda. Hane sententiam, praeter alios , defendit P. Viva Tom. I. a vaes. IV. art. II. num. s. ubi citat Lessum, Sanebea, Vosquet, Palaum apud Dianam. XVII. Opposita sententia mihi probabilior apparet , nempe partem quae culpa sua a contractu inito recedit, luere constitutam poenam debere ante iudicis sententiam. Siquidem conventio illa poenalis quidam contractus est, libero consensu celebratus. Sed quilibet honestus, ac iustus contractus , libero reciprocoque consensu celebratus, non expectata iudicis sententia, executioni demandandus est . Ergo &praefatus. Quod laudata conventio sit quaedam contractus species , addita primo contractui, seu conditio eumdem contractum concomitans, nec in dubium revocari a quoquam potest. Ergo qua ratione ante iudicis sententiam celebrare primum contractum partes astrictae sunt, eadem exequi secundum debent. Quod voti exemplo confirmari potest. Qui votum edit quidquam exequendi , adiecta conditione subeundae poenae , nisi votum impleverit, ante iudicis sententiam poenam luere debet quam in hypothesi fracti voti sibi praescripsit. Nec aliud assignari discrimen
452쪽
votum inter dc contractum potest, nisi quod ad contractum celebrandum duo conis Currunt; unus vero votum edit. Quod di crimen nullum est . His tamen intellῖ-gendum est, dummodo contrahentes non convenerint , poenam non esse subeundam, nisi iudicis sententia expectata: quo in casu cessaret omnis quaestio. XVIII. Quaest. V. Legum parnarium violatores tenentur ne, prolata iudicis sentenistia, seipsis poenam exequi; an debent eaepectare iustitiae executionem ' Resp. Poenae duplicis sunt generis. Aliae quas reus propria actione absque ulla seritatis nota exeriscere potest; cuiusmodi sunt ieiunia, disciplinae, exilium, & similia: dc has poenas,
non expectata iustitiae eκecutione, luere reus debet. Aliae sunt poenae quas reus in Bigere fibi propriis manibus non potest; ut supplicium mortis, absicissio capitis, mutilatio manus dcc. Eiusmodi poenas nec iudex exequendas a reo praecipere licite valet, nec reus easdem exequi seipso tenetur; sed tantum perferre illas a ministro iustitiae inflictas debet, de ea praestare quae ex parte sua conveniunt, ut scalamascendere, cervicem gladio supponere. Has poenas quemadmodum patienter ferre reus astringitur post latam a iudice sententiam; ita potest easdem via licita declinare, occasione data. Potest reus sugam arripere, ut mortem devitet ἱ non vero ministros iustitiae aggredi, vel ferire iure valet. XIX. Quaest. VI. Tenetur ne iudex pae as a lege taxatas reo appfiteare ρ Resp. Aut iudex est Prineeps supremus, aut Principis minister. Cum Princeps supremus Personam iudicis sustinet, potest poenam a lege taxatam minuere, immo & augere non eκ mera voluntate, quia Sc Princeps supremus legum directioni subest; sed eκ rationabili congruentia, dc iuxta circumstantiarum , dc reorum diversam conditi nem. Cavendum tamen Principi est ne nimia indulgentia improbis ansam praebeae ad perturbandam societatem. Quare, si rei soliti sint delinquere adversus societatem, milericordia, seu clementia Principis in eisismodi reos est immanis crudelitas adversus innocentes. Spectandae itaque sunt plures circumstantiae, ut supremus Pri
ceps iure queat minuare, vel augere reorum poenam. Iudices vero inseriores nequeunt minuere, dc multo minus augere poenam a lege taxatam. In aliquo casa
saevitiem poenarum pia interpretatione possunt temperare; dummodo id rei bono ;& communi utilitati eongruat; scuti, eum delictum stliqua atrociori circumstantia a stum est, poterit tum iudex augere poenae severstatem , prout expedire bonoeommuni Reipublieae cognoverit. XX. Quaest. VII. Si iudex absque eaussa poenam a lege praescriptam remittat, i vetur ne ad restitutione me Resp. Vix contingere casus valet in quo iudex teneatur ad restitutionem poenae quam applicare reo negligit. Difficultas esset de poena pecuniaria, applicanda vel fisco, aut parti laesae, vel pauperibus. Et tum, si absque ulla legitima caussa iudex ex genio poenam applicare omitteret, a restitutionis one-se i pium non liberarem. Quoniam pars laesa ius habet ad compensationem damni
453쪽
is LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O e.
sbi a reo illati : & iudex ex ossicio tenetur iustitiam adna inistrare. Quare in simi
libus eventibus non legalem modo iustitiam, verum etiam commutantem violat. Iudices omnes, tum supremi, tum inferiores, cauti esse debent in declinandis eum rigoris, tum indulgentiae extremis. Inseriores vero iudices possunt quandoque, praecipue dum poenarum atrocitas delinienda, & temperanda est, in benigniorem pariatem legem interpretari : quoniam istius atrocitatis linimentum nemini praeiudicium inseri, & animum miseri rei aliquantulum recreat. XXI. Quaest. VIII. Lex in praesumptione fundata contra legem divinam , veritate deficiente, obligat ne in conscientia' Resp. Casus contentus in proposita quaestiuncula eiusmodi est. Duo nobiles coniuges plurium annorum spatio, matrimonio solemni ritu contracto, eumdem thalamum habitant, seseque agnoscunt. Elapso hoc annorum intervallo, nobilis mulier impotentiae maritum accusat, litemque eidem intentat pro dirimendo matrimonio . Lis in tribunali agitur, di tandem declaratur matrimonium nullum ob impotentiam. Soluto matrimonio, ambo coniuges matrimonia nova ineunt, amboque prolem continuo suscipiunt. Hic est casus quem discutiendum proposita quaestiuncula continet . In foro eκteriori iudices praesumunt matrimonium nullum esse . Fallit praesumptio haec. Lex, seu sententia , in hac praesumptione salsa landata, obligat, seu essicit ne ut aut mulier , aut maritus , qui certo scit se non esse impotentem, valeat alteri mulieri nubero Sententiam. negantem detendunt communiter Theologi. Qitoniam nulla salsa praesumptio praevalere legi naturali, aut divinae potest. Praesumptio haec in foro exteriori valet , quia secundum allegata & probata reputatur vera. At, facta hypothesi, quod unus coniugum certo sciat se carere impedimento illo quod iudices existimarunt adesse. di vi cuius nullum declararunt matrimonium, numquam matrimonium inire valet: quia indissolubilitas matrimonii iure naturali iubetur, & divino. Opponi impotentia respectiva nequit contra factum . Nam maritus certo scire potest se esse , aut non esse potentem eum sua coniuge: nam certo scire potest abstulerit nee ne signaculum virginitatis. Impotentia haec respectiva colligi nequit ex desectu prolis: ali quin omnes coniugati qui prole carent, dirimere matrimonia possent. Eκ silo ergo fundamento, quod cum tali coniuge coire maritus nequeat, colligi haec impotentia respectiva potest. At tam mulier, quam maritus certo scire hanc impotentiam valent. Ergo, admissa hypothesi quod uxor, aut maritus certo sciat se non esse impotentem, tametsi in foro exteriori nullum declaretur matrimonium, numquam poterit contrahere aliud matrimonium: &, si contraxerit, nullum erit. Quid , si mulier sagax sua dexteritate impediret ne maritus re ipsa claustra virginitatis stangeret 'Duplex, immo multipleκ & continuata iniquitas foret. Vtrum postea seri pos si ut maritus sit impotens per decem , aut duodecim annorum spatium cum coniuge virgine, di post elapsam iuventutem, di ibi utum cum eadem matrimonium,
454쪽
evadat potens continuo cum alia desponsata virgine : soli qui ratione ea rent, indiscrimen adducere hoc valent. Sententiam hanc defendunt Theologi, qui advertunt legem fori exterioris latam esse sub conditione, videlicet ut ex allegatis, &probatis apparet. Sic docent Dominicus Soto Lib. I. quaest. V I. art. q. SuareZ Lib. III. cap. xI II. & Lib. V. cap. xx IV. Castropalaus tract. Dr. disp. r. puust. I . num. Ir. Salas diis. xv r. sect. 7. num. I . Aravius in I. I. VII. diis. v I r. sedi. difficult. 2. num. 26. Tapia Lib. IV. quaest. x Ira. art. 2. Gregorius MartineΣ quas. xcv I. art. 4. dub. s. Bona cina disp. o. I. punct. 7. F. I. Diana I. Parti tra Lx. refol. 27. Salmanti censes tradi. XI. cap. II. pandi. q. num. 78. Plura alia exempla
adiiciunt Salmanticenses, quae omnia mihi non probantur; ut illud de constituti ne Clementis VIII. qua largitio munerum interdicitur Regularibus; quam constitutionem, in praesumptione landatam ambitionis, illi contendunt; qua ambitioncteessante, licitam munerum largitionem asserunt. Laudata constitutio eo tendit . ut paupertatis monasticae votum sartum tectum custodiatur : quare absolutum est interdictum. XXII. Pro omnium tamen exemplorum elariori intelligentia animadvertendum est, duplicem distingui a Theologis praesumptionem, aliam iuras, aliam facti. Praesumptio iuris ea dicitur quae in tali aut tali contractu dignoscit periculum fraudis , damni, sallaciarum communiter, & sere semper occurrere r ideirco legem absolutam condit legislator, qua talem contractum in omni casu vetat ; quamquam in aliquo casu periculum illud non adesset. Praesumptio facti, quam etiam definitionis vocant, determinat in hoc particulari casu rem accidere ; & eκ hae suppositione legislator, vel iudex decernit rem ita se habere; in quo iudicio tacita conditio includitur, si factum rei a se se habeat. Quare, si salsitas praesumptionis , seu facti
in foro exteriori probaretur, subditus ab obligatione legis absolveretur. Concilium Tridentinum prohibet matrimonia clandestina ex praesumptione fraudum , sallaciarum , damnorum &C. quae talia consequuntur matrimonia. Et quia eiusmodi staudes communiter in simili contractu contingunt , idcirco legem absolutam tulit . ita ut matrimonium nullum sit, etiamsi nulla fraus occurreret. Quoniam legislator ad id quod communiter accidit, secus ad aliquem rarum , ct particularem eventum, animum in condenda lege intendit. Praesumptio i uris non 'est praesumptio proprie dicta : quia lex quae absolute prohibet in omni eventu aliquem co tractum, non innititur praesumptione, sed iudicio certo dc absoluto.
455쪽
LIB. I. DE IURE NAr. ET GENT. oee.
De lege tributorum. i. , , . iis. i . iiii ἡes .i;; , , Abubis, , quia quondam trib*tim Vς 'igyii' β' ης
A bantur, alii a verbo tribuo repetunt. Tributum pensio publica est quam ad Principatus sumptus, de communes Reipublicae expensas populi solvunt. Tributum aliud reale, quod pro fundis immobilibus solvitur , dc vulgo dicitur Campatiis eo , aliud personale, quod pro industria, bonisque mobilibus populi pendunt, vulgoque appellatur Testatico, seu Capitatio, quod per capita solvitur. Aliae sunt tributi
acceptiones. Nam pensio imposita rebus quae in civitatem inducuntur, aut ab urbe exportantur, VectigaI nuncupatur. Tributum quod solvitur pro rebus quae vehuntur per pontes, aut flumina, appellatur Portorium ζ quod penditur ob viarum cuia stodiam & instaurationem, Pedarium dicitur : dc tandem quod exigitur pro pers
narum operibus, vocatur Angaria.
II. Quaest. unita Lex quae tributum imponit, obIigat ne is eo eientia Resp. Angelus, Navarrus, Soncino, Bartholomaeus Medina , & alii negantem sententiam defendunt. Istorum ratiunculae hae sunt. I. Communis hominum sensus , seu unia versalis consuetudo invaluit, leges tributorum esse mere poenales, quae in conscientia non obligant, sed solum ad mulctam subeundam, fi vectigalia non lvantur. II. Leges istae tributariae disiunctivae sunt, videlicet, sise; aut, nisi fodieris, depreheημι mulctam dabis. III. Quia solutione poenae impositae satis providetu sumptibus Principatus. IV. inia tot vectigalia iniusta sunt , nimisque durum eia i in conseientia obstringere subditos ad tot tributa solvenda. III. Hane opinionem. ut laxam, salsam, & Verbo Dei repugnantem, communis Theologorum sensus improbat . Perdoctus Alphonius a Castro Franciscanus stilo acri & eleganti hanc doctrinam, ceu errorem apertissimum, profligat Lib. Lem .dici de lege poenali, caliis pauca transcribere verba lubet. Ex bae falsis inquit)dectrioa mihi en stat multos denegasse Regi Hispariae tributa. Rem mihi notam naris ro , quam ego ipse vidi, is non quam ex aliorum relatione didiei. 7 am masti meri calcies in vallis Hispaniae Deis me de bac re cossuluerunt , quibus constanter, e . em te vere semp/r respondebam, iEos qui tacta tributa denegant, peceare mortali iei , b teneri ad restitutionem . . . . Haec caussa fuit quae me ad bor opus scribea-di m impunt, ut bule errori pestifero, quem sciebam multorum peccatorum fuisse eau sum, occurrerem. Timebam enim illad Isaiae : Vae mihi, quia tacui: O- istaci Leociis : Qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Quis enim vir
456쪽
doctus, o, Otholycus tolerare potuisset tam pestiferam seretentiam, quae doeet furias e peccato exerceri; quae furto sublata sunt, De peceato retineri e IV. Adeo luculenta sunt divinae Scripturae teitimonia, quibus tributorum solutio praescribitur, ut mirari subeat, Theologorum aliquem repertum suisse qui sub culpae reatu solvenda esse tributa negare ausus suerit. S. Paulus ad Romanos XIII inquit r Ideo is tributa praestatis : ministri enim Dei funt in hae tuum fervientes . Reddite ergo omnibus debita e cui tributum, tributum, eui vectigaI, vectigal. Christus Dominus Matth. xκG. Reddite ergo qua sunt Caesaris, Caesari. mid luculentius adduci potest , ut evineatur , divina lege solvenda Principibus esse tri buta V. Leκ ipsa naturalis tributorum solutionem praeeipit. Nonne famulis , qui dominis suis operas Iocant pacto pretio, iure naturae pretium istud debetur Principes operas suas populis locant, ut serviant imperando, regendo, defendendo p pulos, quemadmodum servi inserviendo . Nec aliud discrimen reipsa est, nisi , quod isti inserviunt, illi iubent, diriguntque. Ergo stipendium, non secus ac semvis, eκ iustitia debetur. Porro pretium illud solvitur tributorum , & vectigalium contributione. Leges itaque quae taxant, definiuntque quantitatem tributorum, in conscientia obligant ; sicuti in conscientia astringunt leges quae decimarum solutionem praecipiunt pro Pastoribus qui animas dirigunt. Militibus qui pro patria pugnant, iure naturali, & divino stipendia debentur. Potiore ergo iure solvenda congrua stipendia sunt Principibus qui universam Rem publicam qua civili, qua
militari regimine defendunt, conservant, atque communem omnium pacem , dc tranquillitatem procurant. Tributa quippe haec, non tam ad Principis sumptus , quam ad Reipublicae onera sustinenda, penduntur. VI. Ut autem facilius haec tributa exigant, pacto pretio, ea locant publicanis, contractusque celebratur utrimque onerosus; & publicani ius emptum a Principe possident exigendi piae sata tributa et qui vero ius istud violant , contra commutantem iustitiam peccant, & restitutioni obnoxii sunt. Quam communem Theologorum doctrinam confirmo auctoritate S. Augustini , qui epis. xcv I. al. cxx IV. Olympio caussam Bonifacii Coepiscopi eius commendans , defraudationem vectigalium improbat . Inquit enim : Notamus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hune scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ilia , quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et illa quidem Faulus, postquam viscopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum eumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus /ebebatur argesti, bos exiguos agelus , ti Θέὸ victum fustentaret, tamquam Ecclesiae comparavit, sub nomi e tune potentissime domus , ut etiam ex tus, mo rem suum sequens, cum fisco non siseret, nullas exactorum molestias pis
teretur . Iste autem Bonifacius qui eidem Ecclesiae illa defuncto est ordinatus, timuit Tom. VI. D d i i j b.,
457쪽
41L LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. Ge.
hos et ros suscipere, ἐν eum posset pro solis mcafibus debriir quae de memoratis possessuneviis itu contraxerat, imperiale beneficium postulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento promio, eum esset meo obnoxius , de hastaris emerat , ut eas
Ecesto, si fieri potest, non occulta Episcopi iniquitate, sed manifesta christiani Impe-νatoris liberalitate possisat. Quod si fieri non potes, melius inopiae laborem servi Dei
tolerant, quam ut necessariorum facultatem eum conseismia fraudis obtineant. Ad boetuum suffragium petimus impartiri digneris. Emerat Paulus sub potentissimae domus nomine agros, ne vectigalia solveret . Conscientiae id sibi vertit illius successor Boni satius. Hune Augustinus Olympio in dignitate constituto commendat , ut remissionem debitorum fiscalium ab Imperatoris liberalitate obtineat , patefacta antecessoris iniquitate. Haec doctrina fusiori non eget commentario. VII. Fundamenta oppositae opinionis nullius prorsus sunt momenti. Consuetudo, quae obtruditur, manifesta est corruptela . Non a multitudine praevaricatorum , sed a divina lege repetenda est tributorum honestas, & iustitia . Leges tributorum non sunt mere poenales, sed mixtae ; & poenae adiiciuntur, ut efficacius subditi ad observantiam inducantur. Neque poenarum solutiones satis sunt ad principatus sumptus r nec, si sufficerent, defraudatores tributorum culpam evaderent . Quod autem obtruditur, nimis durum esse obstringere subditos in conscientia ad solvenda tributa, iniuriam insert Evangelio, tributa iubenti. Si ex difficili legis observatione colligeretur, legem non obstringere in conscientia ; quot 'leges tum naturales, tum divinae in sumum abirenti Ceterum, cur leges tributariae durae ,
cur difficiles sunt 3 Dura ne lex quae iubet alendos servitores, famulos, ministros Principes supremi ministri sunt, qui vigilant, qui laborant, qui omnes curas impendunt, atque studium in regendis subditis, in defendendis ab hostium iniuriis . oppressionibus, di devastationibus. Non est dura Iex quae imperat solvendum stipendium custodi domus tuae ; & dura erit lex quae praecipit solvenda stipendia Rectori, Gubernatori, Principi totius civitatis, universi principatus
VlII. Iniusta, inquis, tributa sunt. Quis est iniustitiae istius iudex 3 Tam saeile
iniustitiae reos Principes arguis Iustitiae , prudentiae, clementiae, benignitatis , a que providentiae splendidissimum exemplum moderatae impositionis tributorum tibi perhibet haec immortalis & invicta Veneta Respublica , sub cuius faustissimo
regimine scribo, sustentor, vivo . Siquidem , ut praeteream moderatam taxati nem, illi ipsi qui tributorum leges condunt, tributa solvunt . Erunt ne contra semetipsos nimium austeri 3 Sed quid rationes conquirimus Factum loquatur. Ardet iam ab anno i i. tota Europa immanissimo bello . Resonant utquequaque divini suroris fulmina. Solus sere Principatus iste selicissimus exemptus a truculento flagello, & incredibili tranquillitate fruens exultat. Praeter tamen singulare
divinae protectionis subsidium ingenti militum multitudine sui principatus confinia
458쪽
propugnat, in qua militia sustentanda magnam pecuniarum summam expendit I& tamen nullo peculiari tributo subditos gravavit suos in tanto annorum interis
IX. Ceterum sae aliqua iniusta tributa esse : vix enim , attenta humana infirmitate, de ministrorum aliquorum malitia, vitari potest quin partitio saltem trubutorum respectu alicuius iniusta sit. Sed non propterea leges tributariae ob aliis quam iniustam divisionem, praeter Principis voluntatem, dc ex ministri, aut reia latoris alleuius pravitate proficiscentem, iniustae dicendae sunt. Sed tale tributum respectu huius aut illius subditi iniustum est. Et tum subditis plus aequo gravatis ad Principem accedere licet, ut iniustum gravamen auferatur. Mundus iniustitiis abundat r & quantumvis Principes iusti Ac aequi sint , noci idcirco a principatu iniustitias omnes auferre valent. Iniustum tributum a subditis non debetur. Tum vero iniustum est, aut cum deest potestas in illo qui tributa imponit; aut non imponitur propter bonum commune ; aut non est iusta partitio: sed in hoe tertio ea-su non tributum absolute, sed divisio eiusdem respectu huius aut illius subditi i iusta est. Quare divites, δε mereatores, qui tributa iusta solvere recusant, arcendi a saeramentis sunt, dc ad restitutionem urgendi. Isti quippe non solum peccant, quod tributum defraudent; sed plebeiorum pauperumque gravaminum de oppressionum sontes essieiuntur. Quare nullo modo Dei minister ad sacramenta istos admittere debet, nisi dc defraudata tributa prius restituant, de in posterum solvant.
Pauperes non raro ob veram impotentiam solvere tributa omittunt.
X. In dubio autem, si nee ne iustum tributum, solvendum est: quia in dubio aequali praesumendum pro Principis iustitia, qui imponendi tributa ius possidet. nec est euiusque privati definire, iustum ne, aut iniustum tributum sit . Alibi sorte de hoe argumento sermo recurret. Interim altius inculco, nullum privatum lietite posse tributi solutionem omittere iniustitiae praetextu : quia nulli privato licet iudieare, tributum esse iniustum ut supra dictum est. Tandem illud semperprete oculis habendum, Principes tributa expendere in eommodum, utilitatem, de selieitatem ipsorum subditorum.
459쪽
r. LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oee.
De lege irritante. i. hes i i , , .. 4 E; u, qui non solum actus prohibet , Vexum ' i' 'l'
efficit, declaratque . Porro penes omnes convenit , legislatores posse non solum vetare, sed etiam nullos efficere actus illos quos iudicaverint bono communi repugnare . Expedit autem communi Reipublicae, sive christianae, sive eivili, quod aliquae actiones , aliqui contractus non illiciti modo sint, verum etiam irriti & nulli . Lex irritans duplex . Alia quae ipso facto nullos efficit contra ismis; ut sunt prosessio religiosa, emita ante legitimam aetatem, matrimonia clandestina, vel inita intra gradus prohibitos . Alia quae futuram praescribit irritati nem. Prima lex eiusmodi sormulis actus irritat : Sis ipso facto nuitas, inanis, infectus . Altera dicit : Si hoe modo fiat, irritetur, abrogetur, resciniatur. In priori sensu ante, in polleriori pol E iudicis sententiam actus nullus est. In iure lex imritans, alia est e sicita, quae conceptis verbis declarat, actum ipso facto nul uin , inanem, irritum : alia implieita, quae non his explicitis, sed aequipollentibus verbis declarat contractum nullum; ut quando adiicit aliquam conditionem, necessario servandam in contractus celebratione . Conditionis istius omisso nullum essiceret contractum ἱ tametsi verbis expressis nullum talem contractum lex non declara stet. II. Rursus lex irritans alia est poenalis, quae in odium transgressdris actum nullum decernit; ut est illa quae matrimonium irritat ob uxoricidium , vel ob adulterium, patratum cum promissione futuri matrimonii : Ac altera, quae nullam deinfinit collationem simoniaeam beneficii: alia, quae non in menam alicuius privatae personae, sed ob bonum vel commune, vel etiam privatum, statuit actum e se nullum; ut est illa quae irritat contractus destitutos solemnitatibus, & conditionibus a lege praescriptis : qui actus, praecisa lege irritante, mali non ement, sed vel indisserentes, vel boni. III. Icti communiter desendunt, actus prohibitos nullos esse; & textum Opp nunt satis perspicuum ex l. 2 on dubium , cap. de Ieg. & conit. Principum , in quo haec habentur. Ea quae lege probibentur, fi fuerint facta, non solum inutilia , sed pro infectis etiam babeantur; licet legislator fieri prohibuerit tantum, nec Deci. ιter dixerit inutiae esse debere quod factum est. Idque iure canonico confirmatur .Rνgula enim lκIU. de reg. iur. in 6. haec praescribit. Quae contra ius fiunt, δε-bent utique pro infectis baberi. Et iterum cavs x III. quaest. II. cap. XI D. haec praeseria
460쪽
seribit. Imperiati eonstitutione sancitum est ut quAE cosyra leges fiunt, non solum inutilia , sed etiam pro infectis habenda sint.
IR Textus isti ita perspicui videntur, ut nullam excipiant interpretationem . Verum , & alii textus canonici iuris, ct communis etiam ecclesiastici, ik civilis fori oppositum manifeste decernunt. Nam in ea papostoneam, de Regularibus expresse definitur : Multa fieri probibentae quae tamen facta tenent. Prohibetur maia trimonium contrahi ab eo qui simplici castitatis voto obstrictus est. Et tamen contractum validum habetur. Ante Synodum Tridentinam illicitum erat matrimonium clandestinum, at non invalidum. Leges oppositae nullos actus definiunt , sed non ante sententiam iudicis . Nulli ergo vi adductarum legum actus sunt equia accedente iudicis sententia, ab illo die quo celebrati sunt, non a dir sente aliae prolatae, irriti, & inanes intelliguntur. S. Gregorius relatus ea .m r. solum narrat , legem imperialem decernere actus prohibitos nullos : qaam legem ipse non approbat , neque confirmat , nisi in sensu iam exposito. Et haec est communis Theologorum doctrina . Quando vero leges praescribunt aliquam conditionem servandam in contractu , tamquam ut ita dicam formam eiusdem, si conditio omittatur, contractus nullus est . Exemplo res patebit . Ecclesia praecipit matrimonium contrahendum coram Parocho, & testibus. Conditio haec ad substantiam
contractus pertinet . Quamobrem, ea omissa, nullus est contractus . Prohibet ne matrimonium contrahatur absque declamationibus, aut tali tempore . Conditiones istae accidentales sunt, quibus omissis, contractus validus est.
V. Quaest. I. Lex irritans obligat ne in conscientia e Resp. Adfirmans sententia communis est, hoc in sensu ; videlicet, actus declaratus irritus licite exerceri nequit: quoniam leges irritantes simul prohibent ne actus peragantur. Heinc sequitur , eiusmodi actus, celebratos adversus legem irritantem, nullam parere obseris vantiae obligationem. Quare matrimonium clandestinum nullo vinculo obstringit . Testamentum destitutum solemnitatibus a lege praescriptis , nullam inducit obligationem . Idcirco heres ab intestato nihil tradere obstringitur heredi instituto medio testamento , non solemni . Verum de his plura, dum de testamentis ser
VI. Quaest. II. Unde colligendum sit , conditiones praescriptas a lege pertinero ad ipsam contractus substantiam , veI ad aeridentia e Res p. vix regula generalis pro omnibus eontractibus assignari valet . Plura disputant Theologi , quae in examen
Vocari non expedit r quia constitui, ut dixi, regula generalis nequit . Εκ verbis legis id colligendum est. Si lex pra scribat conditionem servandam, adiecta clausula irritante actum ; tum conditio ad sormam substantialem pertinet . Quando. conditio servanda post initum contractuna praescribitur, accidentalis reputanda est.
Sed haec regula sallere potest , nisi verbis legis consona sit . Idcirco semper legis