Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

436 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. oec.

quod legislator rem praescriptam dirigit . Sine primo consistere res praecepta ne inquit. Absque posteriori substantia rei praeceptae reperiri valet. Igitur , ut quis satis laciat praecepto, intendat necessum est finem intrinsecum praecepti; ut ex dictis patet. Finis autem extrinsecus legis absolute non eadit sub lege e idcirco qui ponit rem praeceptam, satisfacit praecepto, tametsi non intendat finem illum in quem legislator rem praescriptam dirἰgit . Excipe casum in quo legislator finem suum expresse praescriberet intendendum a subdito. Sed tu in finis extrinsecus indueret conditionem rei praeceptae; ut quando Praelati praescribunt ieiunia, preces, sacrificia ad avertendam calamitatem ; tum obstringuntur subditi se se consormare ad voluntatem superioris. VIII. Quaest. III. Impleri ne praeceptum valet actu vitios Resp. Salmanti cense stra I. κ I. cap. LI. punct. 3. num. 347. sententiam adfirmantem defendunt, nulla adiecta distinctione : inquiunt enim : Qui audit Missam animo tuendi mulierem, vere opponit actum secundum substantiam : ergo implet praeceptum. Ita communiter moderni eontra nonnulus antiquos.

IX. Videamus, utrum nonnulli isti antiqui melius sentiant quam multi moderani. Non modo nonnulli, sed tota veneranda antiquitatis corona detestatur praesa. tam opinionem. Quod ut perspicue declarem, distinguenda est circumstantia quae substantiam actus praecepti inficit, a circumstantia quae actum praeceptum comitatur, & personam Operantem, non officium executionis, polluit. Audit quis de Ole, & attente Sacrum : circumstat inanis gloriae fumus : distrahitur ad videnda obiecta vana. Haee venialia peccata non inficiunt substantiam actus ex motivo , seu fine religionis praestiti . At si quis ad Ecelesiam auditurus Sacrum animo a Dpiciendi mulierem accedat, finis iste corrumpit substantiam actus, quo implendum praeceptum est. Finis quippe intrinsecus audiendi sacri est religiosum obsequium Deo praestandum. mi animo videndae amasiae ad Sacrum audiendum pergit, non religionis officium, sed libidinis flagitium exercet . Haec est antiquorum doctrina , opposita modernorum opinationi, quae nulla gaudet probabilitate. Consule quae di

472쪽

DISS. V. DE LEG. HUM EFFECT. oee.

CAPUT X.

De pluribus praeceptis eodem actu implendis I oe de impedimentis aut apponuntur, aut non removentur , ne lex impleatur.

excinienda sunt iustitiae mandata. Nam certum est te non possie uno actu implere praeeeptum solvendi centum aureos ex contractu, & restituendi centum aureos debitos ex furto . Certum quoque est plura praecepta eodem die occurrentia, quaeque super eamdem materiam cadunt, unico posse impleri actu . Sie eadem Missae auditione satisfacis praecepto diei dominicae,& praecepto alterius Sancti eodem die recurrentis. Eodem ieiunio satisfacis praecepto quatuor temporum, & praecepto quadragesimali. Sacerdos Beneficiarius una officii divini recitatione satisfacit & ordinis, & beneficii mandatis; & sic de aliis similibus. Haec omnia communia sunt, & certa. II. Quando autem praeceptum superveniens cadit super eumdem actum , tum legislatoris intentio examinanda est. Nam superior potest absque dubio aliqua praeceptum imponere peculiari, & distincto actu implendum. Et reipsa quando superiores aliquod praeceptum imponunt ex novo, dc singulari aliquo rationis momento, tune distincto & singulari actu implendum est. Edidisti votum ieiunandi . Consessarius tibi in culparum poenitentiam ieiunium imponit. Advenit praeceptum ecclesiasticum ieiunandi. Tria ieiunia necessaria sunt. Si Consessarius iubet ut Missam ter in hebdomada audias , non potes inter hos actus numerare auditionem

Sacri diei festi , nisi Consessarius id exprimat . Contra , si Consessarius iubeat ut per mensem audias Missam singulis diebus , tum comprehenduntur etiam dies sisti. III. Quaest. II. Satisfieri ne potest eodem tempore diversis praeceptis e Resp. Quando

praecepta eodem recidunt, comin unis Theologorum sententia affirmat. Vales igitur eodem tempore audire Missam, & persolvere horas cinonicas, vel poenitentiam a consessario impositam agere : quoniam haec duo praecept 'eumdem finem habent; nec attentio ad divinum officium impedit attentionem ad Missam . Quid , si Confessarius pro poenitentia praescriberet tres Missis audiendas st Posses ne eodem tem pore omnes audirest Adfirmat P. SancheE Li I. cap. XIV. num. I r. cui non repugnant Ledesina, & Salmanticenses tract. x I. cap. II. punct. s. num. 1 F3. Sed haec o-

473쪽

3 3 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω.

pinio mihi improbabilis omnino est, quia legem circumvenit, immo eam deludit Consessarius qui tres audiendas Missas praescribit, maiorem se imponere poenitentiam intendit quam si unam, aut duas taberet. Porro tres Missas eodem tempore audire non est maior poenitentia quam unicam audire . Nemini Christianorum , lumine naturali iudieanti , haec ea suistica opinio in mentem veniret . vix ego consulerem absque peculiari necessitate ut quis eodem tempore & Missam die festo

audiret, & horas canonicas persolveret . Contrariam sententiam, utpote commuis

nem , non improbo . At qui tam severa ceconomia tributa Deo debita solvunt, nescio quo animo divitias misericordiae divinae copiosas sperare valeant. Die sesto non satisfacit quis praecepto audiendae Missie, dum sua confitetur peco

eata .

IV. Alteram easu isticam opinionem, quam docent Basgnias, Escobar, Bonacina , is Leanser a SS. Sacramento, te videlicet posse plures Missae i partes simul audire a diversis Sacerdotibus, ab uno usque ad consecrationem , ab altero usque ad finem, & praecepto satisfacere, damnavit Alexander VII. Satisfacit praecepto Mel me de audiendo Sacro qui duas eius partes, immo quatuor simia, a diversis celebrantiabas audit. Hine collige eo plures recentiores Theologiam casu istieam dirigere, ut vim legum extenuent zelo minuendi meeata. At numquam abundantius peccato rum torrens undavit Christianismum quam post invectam Theologiam probabilisticam U. aest. III. Peccat ne qui impedimentum apponit, ut a stre implenda liber fit e Ex. g. voluntarie infirmitatem contrahis eo animo, ut a ieiunio liber sis, aut ab alio praecepto. Respondent Salmanticenses tract. x I. ca II. punct. s. num. I . his verbis. Satis tamen est probabilis, Ac ab intrinsem sorte probabilior sententia is negans in tali casu peccare e quia eo ipso quod aliquis extrahatur ab obliga -- tione legis, seu lex illum non obliget sive hoc bona fide, sive mala intenti

si ne , sive licite, sive illicite iactum st) est incapax delinquendi in effectu conis, , tra talem legem : ergo, ea quocumque motivo ponat impedimentum , quod

is ipsum extrahit ab obligatione ieiunii, non peccat contra ieiunii praeeeptum ;is sed utitur iure suo, quo potest exonerari a lege, & extrahi ab obligatione il-- lius. Pro hac sententia laudant utrosque Sanchez, Fuducium, Aetorium , funder, Maalobos, Salmanticenses Scholasticos tract. x ID. de peccatis dab. 6. uum.

VI. Haec opinio non modo intrinsecus nec probabilior, nee probabilis est; sed imdit sensum communem. Qui impedimentum apponit, ne legem servet , eo semtempore simul animum habet non servandi legem : idcirco enim, ut fatetur eo traria sententia, impedimentum adii sit, eoque animo, ne Iegem servet . At qui animum habet non servandi legem, contra legem peccat. Respondent arguti ad-

474쪽

versarii, hunc non habere animum non servandi legem, sed animum liberandi , di subducendi se legis observationi. Callida sane & versuta cavillatio. Eccur studet se a legis obligatione extrahere, nisi eo animo ne legem servet y Si Christiani, bono praediti sensu, similes audirent argutationes, scandalum perferrent. Et tamen eiusmodi ratiocinia per totam recurrunt Theologiam casuisticam. Peccant ergo dubio procul omnes contra praecepta quorum Observationem declinare imis pedimentorum appositione student . Quoniam lex qiue ossicium imperat, simul vetat id omne quod cum eodem pugnat, atque adeo impedimenti appositionem. Alioquin ludicra lex esset. VII. Quaest. IV. Pereant ne eontra praereptum qui impedimenea non removent , dum fine gravi damno possunt e Resp. Sententia adfirmans vera est ἔ & opposita salsa, nulla fruens probabilitate. Quandoquidem legislator, qui finem imperat , simul media ad finem necessaria praescribit. At non adiicere impedimenta , aut eadem removere , cum iacultas adsit , media sunt necessaria ad finem . Ergo praestanda sunt ab eo qui sincere vult legis observationem . Peccant ergo ii omnes , & quidem fraudulenter , qui pila ludunt , qui sornicantur , ne delatigati ieiunent : qui inebriantur , ne Missam audiant, aut horas canonicas Pe solvant z peccant , inquam, contra praecepta ieiunandi , audiendi Sacri , recitandi ossicium. VIll. Quaest. V. Qui non potes totum implere opus praeceptam , Myringitur ne partem quam potest exequist Resp. Sententiam adfirmantem fuso calamo demonstravimus in opere inscripto La Quare a Aneliante. Quare paucis nunc rem expediemus. Quando dividuum est praeceptum , semper qui non valet totum, implere quam potest partem debet. Tum autem dividuum praeceptum dicitur, cum singulae partes sigillatim acceptae fini a legislatore praestituto conducunt. Sic, quia in qualibet horarum canonicarum recitatione , in unica comestura, aut in sola abstinentia a carnibus relucet finis praeceptorum ieiunii, & horarum canonicarum; ideo qui nequit totum ossicium, partem persolvere, qui nequit & unicam comesturam, & abstinentiam a carnibus servare, alterutram quam valet partem exequi debet. Quapropter iure sequentem propositionem damnavit Innocentius XI. ut non potest recitare matutinum is laudes, potest autem reliquas horas , ad nihiIunetur : quia maior pars trabit ad se minorem. Futile est quod obiiciunt i acces- sorium sequi principale, quando ambo sunt dividua . Tum valet dicta regula . quando ambo individua sunt, fine a lege intento spectato. IX. Quaest. VI. Quando duo occurrunt praecepta quae simul servari nequeunt , quid agendum st Resp. Conserenda invicem praecepta sunt, & quod gravius est , atque praestantius, praeserri inferiori debet. Praeceptum naturale voluntario , v luntarium divinum humano, humanum canonicum civili, & mandatum supremi

475쪽

o LIB. I. DE IUR E NAT. ET GENT. oee.

Prineipis, inferioris legislatoris praecepto, & tandem a Frinativum negativo praeire debet. Res perspieua eκ se est. Naturale est de rebus absolute necessariis . Deus superior homine est, & Princeps supremus Prinei pe inferiore. Praeceptum excellentioris virtutis anteponendum est praecepto virtutis inferioris . Hi ne praeeeptum earitatis, quae est omnium virtutum forma, antecedere debet alias virtutes . Negligenda ieiunia, preces, auditio Sacri, & cetera eiusmodi, ut caritatis ossieta erga proximum graviter, non leviter tua ope indigentem exerceas, quando omnia si mri praestare nequeas.

476쪽

DISSERTATIO ULDE LEGIS CESSATIONE, INTERPRETATIONE, DISPENSATIONE,

ET CONSUETUDINE.Ρ R AE L O U I U M .

Dissertatio haec plura comprehendit gravioris momenti, dc dissicilioris re

solutionis ob ea suisticas subtilitates, & laxitates r ideirco severiore indiget examine . Omnia de more expendam , utrisque extremis & Re rismi, dc Laxfmi declinatis . Nil frequentius in ore , & in calamo Probabilistae habent quam cessare legem cessante fine. Hane propterea quaestionem loco primo expendam. Opiniones quae mihi videntur laxae, severo stilo de more perstringam, salvo obsequio erga Auctores . Fucus Probabilitat aqua dulci ablui nequit , sed acri, salsoque liquore abstergi dumtaxat potest. Fueus iste plus lectoribus, qui

delinire legis rigorem cupiunt , quam cerussa semellis , quae occultare deformitatem student, placere solet. Et haec est uniea dc sola caussa cur frequenter ac tum oleo insundimus , quo emcacius inveteratas laxitates expungere valeamus . Eodem stilo errata nostra confundant alii.

CAPUT I. Improbabilis, oe laxa est plurium Probabilistarum opinio qua defenditur, non obligare legem, sublato eiu Idem sne in particulari.

I. π ' Inis legis duplex : intimus unus , extimus alter . Primus est ipsa rei prae-α cenae honestas . Secundus est quem legislator intendit . Hic considerari dupliei ratione potest e quandoque enim iunctus est fini intrinseco, & quandoque seiunctus ab ilio est. Εκ. g. ieiunii, cuius res praecepta suapte natura honesta est, finis primus & intrinsecus est temperantia , quam consequitur carnis mortificatio; inmunis intimus finis religio est i quare legislator praecipiens ieiunium, non pot- est. Ryn intendere temperantiam , mortificationem , carnisque compressionem ; &

477쪽

4 α LIB. I. DE IUR. NAT. ET GENT . oee.

in oratione praescribenda non potest non intendere reIigionis honestatem . in Hes igitur actus praecepti natura sua honesti sunt , finis inti insecus legis est ipsa

res praecepta. Et tune sinis extrinsecus legislatoris coniungitur cum sine intrinseco, hoc in sensu, quod legislator nequeat non intendere ea quae rem praeceptam necessario consequuntur, ut in exemplis allatis patet. Datur vero finis extrinsecus, qui omnino a voluntate legislatoris pendet; ut quando is praecipit ieiunium , preces ob aliquem finem peculiarem, puta ad plaeandam divinam vindictam, ad impetrandam pluviam, auxilium contra hostes&e. Finis omnino extrinsecus legis est, quando res praecepta natura sua indifferens est, ut delatio armorum, extra inctio aut introductio mercium, & cetera eiusmodi, quae legislator ob aliquem, vel plures fines praecipit, aut Vetat.

II. Quoties lex praecipit actus natura sua bonos , ut sunt ii quos primo loco indicavi, semper lex consistit , etiamsi cessaret finis extrinsecus legislatoris. Quoniam ipsa actuum praeceptorum bonitas dc honestas sunt finis praecipuus, de intrinsecus legis , quem in lege roganda non potest non intende te legislator. Et

hoc verum est penes omnes, qui dicunt legem tum cessare, quando caussa tota , seu adaequata legis desinit & evanescit . Porro, dum consistit rei praeceptae bonitas dc honestas, non cessat caussa adaequata legis, etiamsi cessaret finis extrinsecus eiusdem . Similiter quando res praecepta est indifferens , pluresque sunt fines extrinseci a legislatore intenti , ex quibus omnibus coalescit totus finis adaequatus I cessante uno , aut altero fine , non desinit, nee cessat lex . Tum enim dumtaxat bono communi inutilis leκ evadit, dum omnes omnino fines deficiunt . Duo in veteri scedere erant Iegis eircumcisionis fines , peccati originalis abolitio, dc distinctio Iudaici populi a ceteris gentibus . Desciente uno fine , consistebat alter: ideo lax urgebat, etiamsi peccatum originale deletum speciali gratia suisset. III. Cum finis adaequatus legis omnino cessat , communiter respectu omnium lex ipsa cessat . Prohibita est communicatio unius civitatis eum altera ad pestem vel contagionem vitandam , sublata omnino peste vel eontagione , lex evanescit . Prohibitus est ingressus in talem domum ob vitandum scandalum mulis ris suspectae famae r alio mulier abiit , lex cessat , quod caussa adaequata legis

sublata sit. c. a .

IV. Quaest. I. Expectanda ne est Priseipis declararis, qua definiatur ' me in re se Resp. P. Dominicus Soto Lib. I. quaest. v I. art. 8. docet, legem vim n6n amittere, nisi vel Princeps, vel consuetudo .legem abrogaverit . Communis sententia oppositum docet , nempe legem cessare , eo ipso quod finis adaequatus eiusdem cesset. Quoniam hoc ipso redditur inutilis lex ista communi bono . Aliqui talnen

nimium habenas Iaxant . Salmanticenses tractat. I. cap. IV. pu P. I. arm. q. proin

478쪽

DIss. VI DE LEGIS CESS. oee. 40

pugnant haud requiri quod innotescat toti communitati, sed sat esse quod mihi in partieulari notum sit finem legis adaequatum cessasse . Quae opinio laxa est . ct reiicienda. Nam, si iudicium hoc serre cuique licitum esset, actum de plurisbus legibus esset, dc publica perturbatio facile contingeret . Doctrina Dominici Soti recte explicata veritati accedit. Non requiri determinate Principis declarationem concedit & ille ; sed consuetudinem postulat , nempe communem civit tu, seu populi consensum . Q m doctrinam sic explicatam defendit Doctor exumius P. Sua rex Lib. n. cap. I x. num. II. ubi inquit ζ Solum ergo est necessarium urde tali cessatioηe pubilae, is manifeste constet per evitentiam facti geueriaitem noti

in trii Republica , via communitate . Fatemur ergo & nos , non requiri Principis declarationem . Sed negamus, iudicium cuiuscumque particularis sat esse ut dicatur finem adaequatum legis cessasse . Necesse igitur est ut id communiter compertum sit universae Reipublicae , vel communitati . Et haec est vera senten

tia .

V. Laxior est opinio quam ibidem propug nt laudati Salmanticenses , inquientes, sat esse opinionem probabilem, qua iudicetur finem legis adaequatum cessasse, ut lex ipsa amplius non obliget . Quae doctrina vix admittitur ab ipsis melioris notae Probabilistis . Nam lex in possessione est. Possessio autem probabilitate sola non aufertur. Reponunt haec verba : Et licet lex fit in possessone probabiale est non esse ; cum fit probabile esse inutilem : citantque Castrostatium, di Granais dum. Haec sunt Probabilismi axiomata, quae universam morum Theologiam peia sumdant . Ut opinio sit probabilis , sat est a quatuor vel sex Auctoribus sutabundanter loquar illam defendi . Sat ergo erit quatuor vel sex Calaistas dic re, cessasse finem legis, & continuo evanescet lex : quod quam sit absurdum , nemo non videt . Sed alibi data opera haec principia labefactavi . Quamobrem non est recoquenda crambes . Sat fuit admonuisse lectorem , ut eautus in libro. rum lectione sit. VI. Animadvertendum est ex Caietano, finem legis cessare duobus modis pos se. Primo negatim , quando lex inutilis est bono communi : tamen, si illam im pleas, malum non est. Secundo coπς rie , quando observantia legis in hoe casu vitiosa est : quem casum exceptum a lege esse docet S. Thomas . Quod ergo in disputationem nunc vocatur, est sequens quaestiuncula. VII. Quaest. II. Cessante negative fine adaequato legis in particulari , eelsat ne legis obtigiato e Res p. Adfirmat prior sententia. quam propugnant Granadus, HentiqueE , Navarrus , Ledesina , Sylvester , Diana. P. Viva quaest. VI. art. s. pro hac

sententia citat Caietanum , qui 2. 2. ρκαβ cxx. art. I. conceptis verbis oppositum

docet. Sed excusandus P. Viva, quia Auctores' legit penes situm Dianam, ex e ius relatione passim A uctores citat . Rationes istius opinionis hae sunt. Finis legis est

479쪽

est tota ratio, & veluti anima eiusdem ; qua sublata , deficere lex debet. Nee lex in communi tantum obligat, sed etiam in particulari . Ergo quemadmodum , cessante fine letis in communi , deficit lex pro omnibus ; sic , cessante fine legis in particulari casu , cessabit pro tali casu lex . Et hoc patet in correctione fraterna r cessante enim prosectus sne . lex corrigendi non urget mane sententiam satis probabilam vocant Salmanticenses Ioe. est. num. 3. Si satis probabilis ; ergo iuxta Probabilismi principia licite eam amplecti quisque va

let a

VIII. Opposita sententia vera, solaque probabilis est. Illam communiter defendunt vel ipsi Probabilistae . Primum omnium transcribenda est doctrina S. Th mae, qua sola resolvuntur omnes casus quos disputant moderni Moralistae . Docet

Angelicus 1.2. quaest. xcv I. art. 6. Omnis lex ordinatur ad communem bominum fa-

utem ἔ is intantum obtinet vim , is rationem legis I seeundum vero quod ab boc defit, virtutem obligaηdi non babet . . . . contingit autem multoties quod aliquid ebservari communi faluti est utile ut in pluribus, quod tamen in aliquibus casibus est maxime nocitum . Quia igitur legislator non potest omnes singulares easus intueri , proponit legem fecundum ea quae in pluribus accidunt, ferens intentionem suam ad communem utilitatem . . . Sed tamen boe est eo derandum , quod, si observatio legis fecundum verba non habeat subitum perlausum , eui oportet flatim occurri, non pertinet ad quemlibet ut interpretetur quid fit utile civitati, O quid inutile ei via cati ; sed hoe solum pertinet ad Principes , qui propter bui nodi casus habent auctoritatem in legibus dispensandi. Si vero fit subitum periculum , non patiens tan-rσm moram , ut ad superiorem recurri possit , . o necessias dispensationem babeta'nexam e quia necessita/ non subditur legi. IX. Lex ergo communitatem iuxta Angelicum respicit, & id quod communiter, & in pluribus accidit . Casus omnes comprehendere nequit . Quod repetit

a. a. quaest. cxlv II. arti q. Statuta communia proponuntur , fecundum quod multitudini conveniunt . Et ideo legislator in eis statuendis attendit id quod communiter habetur in pluribus aecidit. Si in aliquo eata lex fiat noxia , idest cesset finis eontrarie ; tum aut est periculum in mora, & necessitas legem non habet; aut periculum subitaneum non est, ct adeundus superior est. Ad quemlibet non pertinet de legis fine iudicium serre., utrum scilicet lex ista utilis nec ne sit civitati. Sed hoc solum pertinet ad Principes , inquit Angelicus . Duo alia verba contra Probabilistas transcribo ex eodem Angelico a. a. quaest. cxlvi I. art. 4. Nam si eis a sit EVIDETI , per se i um licite potest bomo statuti observantiam praeteria e , praesertim cοηsuetudine interveniente ἱ vel, si non idisset de facili recursus ad superiorem haberi. Salmanticenses eum Probabilistis contendunt , sat esse caussam probabilem ad legis Observantiam praetereundam. S. Thomas requirit caussam evi

480쪽

DISS. M. DE LEGIS CESS. oec. 4 s

dentem I immo adiicit , praesertim interveniente consuetudine, vel cum factns ad

superiorem recursus non pareat.

X. Ex quibus omnibus haec pro communi lententia ratio formatur . Lex seris tur propter bonum commune , dc propter id quod communiter accidit . Hoc fine adaequato legis in communi vigente , numquam lex cessat in particulari , seu nullus particularis subditus a lege exemptus est. Cur Quia lex non sertur propter particularem casum, sed propter id quod communiter accidere solet. Quare licet respectu huius , vel illius reipsa non accidat , hoc non tollit quin lex obliget : quia lex id spectat quod plerumque accidere communiter solet . vetat lex armorum delationem ob periculum rixarum , dissensionum , dc perturbationum . Periculum istud semper imminet; quamquam respectu huius, aut illius reipsa nec rixae, nec perturbationes eveniant. Qua de caussa sorvicatio semper est peccatum mortale e quia licet aliquis latis providere educationi generandae prolis valeat , communiter tamen haec providentia natura sua deesset ζ ideo numquam occurrere casus potest in quo fornicatio licita evadat. XI. Contraria sententia falso, ut dicitur, supposito perpetuo laborat . Negatur enim cessare finem legis vel in particulari , dum finis adaequatus legis in communi consistit . Quod aliquis in particulari non experiatur malum quod leκ prohibet, hoc non tollit quin finis legis etiam respectu huius consistat : quia snis legis etiam respectu huius est quod ob bonum commune teneatur servare & ipse legem, quae vetat mala passim contingentia ; quamquam casus occurrat in quore ipsa non eveniant . Falsum itaque est principium cui opposita nititur opinio . Utique anima legis est eiusdem finis. Sed hic etiam in particulari consistit, quando respectu multitudinis viget in communi. Securus ego sum, inquis, nullum respectu mei armorum delationem, accessum ad monasterium Montalium periculum parere . Esto. At finis propter quem instituta lex est, non est hie casus tuus particularis; sed casus qui communiter occurrunt. Communiter autem occurrunt mala , hominum multitudine spectata , quae lex prohibet . Et hoc sat est ut & tu , respectu cuius non occurrit casus legis , subiectus iis legis observationi . Quod de correctione fraterna obtruditur, vanum est. Praeceptum quippe illud, cum sit adfirmans, non obligat, cum spes fructus non adsit. XII. Tandem absurda quae necessario contrariam consequuntur opinionem, illam improbabilem prorsus reddunt. Ea quippe admissa , omnes fere humanae leges in nihilum occiderent . Quisque pro suo affectus commodo, & ingenio contenderet , legis finem locum non habere . Quin hae regula leges ipsas naturales quisque. metiri auderet. Divites omnes contenderent , finem vetitae sornicationis eorum respectu non consistere ; eum habeant unde & mulieri , & futurae proli providere abunde possint. Librorum haereticorum Iectionem , accessum ad mona

SEARCH

MENU NAVIGATION