Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω .

17. Si, ut maleficium fiat, promissum sit, nella est obligatio ex hac conventi,ne. f. de pactis. l. iuri entium L Si ut maleficium.18. Quoties pactum a iure communi remotum est, servari hoc non oportet. iaead. I. g. Si paciscar. 19. Si stipulatio sit interposita de his pro quibus pacisci non licet, servanda non

est, sed omnino rescindenda. in ead. l. on eod. Leto. Pacta quae turpem caussam continent, non sunt observanda. l. Si unus , st.

Pacta, f. de pactis.

ai. Illud nulla pactione effici potest, ne dolus praestetur. ff. de pactis. l. Si unus. . Illud. Ol. i. g. Illud g. Depositi. 22. Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse videntur sine quibus iurisdictio explicari non potest. De iurisdictione omnium iudicum l. a. 23. Quid enim tam contrarium est consensui, quam error qui imperitiam detegit 3 f eod. tit. l. Si per errorem & in L. Ad probationem e. de lor. ἐν eond. dici tur, inscientiam errantis non habere consensum . & in I. Cum testamentum e. de iuris is' facti ignorantia, dicitur, errantis nullam esse voluntatem: & in L. Non ideirco eod. tit. habetur, errantis nullam esse voluntatem.

et . Nemo in necessitatibus liberalis existit. f. de adimendis legatis θ' fideicom. . Rem legatam. et . Non donat qui necessariis oneribus succurrit. f. de donationibas inιer virum is uxorem l. Si quis pro uxore. 26. Digna voκ est maiestate regnantis, legibus alligatum se Principem profiteri . cap. de legibus er constitutionibus Principum. I. 27. De auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. in ead. . & revera maior imperio est, submittere legibus principatum . in ead. l. 28. Non quidquid iudicis potestati permittitur, id subiicitur iuris necessitati . L. Omnem f. de iudiciis. as. Si delictum non ex animo, sed extra venit, noxia non committitur , cap.

Si adversus delictum , L I.

o. Id demum quod maior pars omnium iudicavit, ratum est , cum ec Omnes iudieasse palam est. 3I. Si ex tribus arbitris unus in quindecim, alius in decem, tertius in quinque condemnet, quinque praestari debent: quia in hanc summam omnes consenserunt. ex L Diem proferre g. Si plures arbitrii 1. de arbitris. Eadem sententia repetitur in I. Inter pares f. de re iudicata: ubi sic: Si diversis summis condemnent iudices, minimam summam spectandam esse Iulianus scribit..3r. In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. f. de reguli1 i*ris, L. Ea quae, reg. I 13.

502쪽

DIS S. VI. DE LEGIS CESS. oee. 46

33. Omnia quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera dc certa scientia perfici possunt. f. eod. reg. 77. 34. Non debeo melioris conditionis esse quam auctor meus , a quo in me ius transit. f. eod. l. In omnibus officiis. 33. Is natura debet quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus. f. eod. L. Cum amplius. 36. Nemo eκ suo delicto conditionem meliorem sacere potest. f. eciae reg. I77. 3 . Nemo damnum facit, nisi qui id facit quod facere ius non habet. f. eod. . Nemo damnum, reg. I96.38. Non videtur vim facere qui iure suo utitur. f. eod. reg. I98.39. In pari caussa possessor potior haberi debet. f. eod. reg. ITI. . Bona fides tantum possidendi praestat, quantum veritas; quoties leat impediamento non est. f. eod. c. Bona fides reg. III. gr. Minus .est actionem habere quam rem. f. eod. Minus, reg. 2 .sset. Cum de lucro quaeritur, melior est conditio possidentis. f. de regu L iuri re

43. AEquissimum visum est, creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. f. de DLtionibus. LI. . Libertas omnibus rebus favorabilior est. f. de regulis iuris. l. Libertas , r .

iis F. 4s. Infinita est aestimatio libertatis, de necessitudinis. reg. III. f. eod. 46. Servitutem mortalitati comparamus. f. eod. Servitutem , reg. 2ORA . Etsi nihil facile mutandum est ex solemnibus, tamen ubi aequitas exposeit , subveniendum est. f. eod. Et si nihil. 48. Omnis des nitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut subverti possit. f. eod. Omnis definitio, reg. 2OI.

g. I H. Sententiae ex dioersis Marci Tullii libris colle etae.

prohibetque contraria. I. de legibus, a. Lex est recta ratio imperandi, & prohibendi. in eod. Lib. 3. Legem bonam a mala nulla alia re, nisi naturali norma, dividere possumus in eod. Lib. I. de legib. q. Honesta , & turpia, natura, non opinione iudicanda sunt . in eod. Lib. I. Ipsu in bonum non est in opinione, sed in natura. ibid.

503쪽

68 LIB. L DE IURE NAT. ET GENT. oee.

6. Omnes viri boni ipsam aequitatem dc ius amant: nec est viri boni errare, &diligere quod per se non sit diligendum. I. de ter. 7. Nihil est profecto praestabilius quam plane intelligere, nos ad iustitiam esse

natos, neque opinione, sed natura constitutum esse ius. in eod. Lib. 8. Iniustam Iegem non esse legem, probat in II. de legib. 9. Natura norma legis est . in eod. Lib. II. io. Opinionibus vulgi rapimur in errorem, nec vera cernimus. in eos. 11. Periurii poena divina exitium, humana dedecus. in eod. ir. Ad divos adeunto caste: pietatem adhibento: opes amovento, si qui secus faxit, Deus i pie vindex crit. in eod. II. de Di Samste vota reddunto . Ambae haesententiae in legibus erant Romanorum.

13. Magistratus haec est vis, ut praesit, praescribatque recta, dc utilia , dc coniuncta enim legibus . in III. de stii . Ut enim magistratibus leges, ita populo praesunt magistratus vereque ditici potest , magistratum legem esseqloquentem , legem autem mutum magistra

tum a

rs. Qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est . in eod. 36. Non solum ut obediant magistratibus, sed etiam ut eos colant, dc diligant .

praetcribimus. ex eod.

in Iusta imperia sunto: iisque cives modeste, & sine recusatione parento. Le, erat hine Romanorum . in III. de leg. a 8. Salus populi suprema lex esto. Lex eorumdem, ex eod. III. Lib. I9. Intercessor rei malae sa Iutaris, civis est. ex eod. Lib. lex Romana. ro. Est iniqua in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum enumeratio vitiorumque selectio. Lib. III. de leg. 23. Ut enim eupiditatibus Principum infici solet tota civitas, sic emendari, recorrigi continentia. in eod. Lib. 22. Nobilium vita, victuque mutato, mores mutari civitatum puto. in eod. 23 Principes vitiosi plus exemplo quam peccato nocent. Lib. III. de PDa . Vi opprimi in bona caussa est melius quam male cedere. in eod. 13. Impediri bonam rem melius quam concedi male. in eod. 26. Nihil tam contrarium iuri dc legibus, nihil minus civile di humanum, quam composta dc constituta Republica quidquam agi per vim. in eod. III. 27. Noxiae poena par esto, ut in suo vitio quisque plectatur: vis capite, avaritiamu lct a, honoris cupiditas ignominia sanciatur. in eod. III. Lib. de legib. 28. Fundamenta iustitiae sunt, ut ne cui noceatur, ut communi utilitati serviatur, &, cum tempora commutantur, commutare Officium, ut non semper sit idem. in I. de officiis. 29, Fum

504쪽

s. Fundamentum iustitiae est fides, id est dictorum , conventorumque constanistia, & veritas. in eod. Lib. 3o. Fides appellata est . quia fiat quod dictum est . in eod. 31. Promissa servanda non sunt, quae sunt iis quibus promiseris, inutilia. in L. III. Osriorum: nee si tibi plus noceant quam illi prosint cui promiseris. ia L

sa. Illis promissis standum non est quae coactus quis metu , aut deceptus dolo promiserit. I. O . 33. Quod verum est, simplexi, sincerumque. id est naturae hominis aptissmum . in eod. 34. Duobus modis fit iniuria, vi , Ac fraude. Praus quasi vulpeculae , vis leonis videtur. Utrumque alienissimuni ab homine; sed fraus odio digna maiore. in eod. 31. Totius iniustitiae nulla capitalior est quam eorum qui tum cum maxime salis Iunt, id tamen agunt, ut viri boni esse videantur. in I. de ine. 36. Nullum oficium reserenda gratia magis neeessarium est. in eod. Lib. 37. Dare beneficium in nostra potestate est: non reddere viro bono non licet . in

eodem a

38. Quidquid sine detrimento potest eommodari, id euique tribuendum est, vel ignoto. in eod. Lib. 39. Uinculum humanae foetetatis est ratio, atque oratio. in eod. I. O . . offerre se periculis sine caussa nihil stultius . in eod. Lib. 4r. Quae parva videntur esse delicta, neque a multis intelligi possunt, ab iis est diligentius declinandum. in I. O . 42. Non attinet quidquam sequi quod assequi nequeas. in eod. Lib. 43. Studia nostra naturae regula metiamur. in I. ine. . Victus, cultusque corporis ad valetudinem reserantur, dc ad vires, non ad et luptatem. in eod. Lib. s. Omnis actio orare debet temeritate, de negligentiat nee vero agere quidquam cuius non possis cautam probabilem reddere: haec est enim fere deseriptio officii. in I. de inetis. 46. Cavendum ne maior poena quam culpa sit. in eod. Lib. ἐν in III. de suib. 47. Nobis a natura constantiae, moderationis , temperantiae , verecundiae partes datae sunt . in I. ine. 43. Sine vereeundia nihil rectum esse potest, nihil honestum. I. O . 49. Opifices omnes in sordida arte versanturi nec vero quidquam ingenuum potest habere ossicina. in eod. Lib. so. Nihil est agricultura melius, nil uberius, nil dulcius, nihil libero homine dignius . in eod. Lib.

505쪽

aro LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ω.

1 t. Nihil laudabilius, nihil magno dc praeclaro viro dignius placabilitate , atque

clementia . in eod. Lib.

2. Ut enim tutela, sie procuratio Rei p. ad utilitatem eorum qui commissi sunt. non ad eorum quibus commissa, gerenda est . in I. ine. 33. Negligere quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam mmnino disssoluti. ex L de ossis. 4. Contemnuntur ii qui nec sibi, nec alteri prosunt, ut dicitur : in quibus nullus labor , nulla industria, nulla cura est . in II. o e. F. Ius non esset. nisi effet aequabile. in eod. Lib. 6. Fundamentum perpetuae commendationis, & famae est iustitia. is eod. 17. Rem familiarem dilabi sinere flagitiosum est . in II. osse. 18. Habere quaestui Rem p. non modo turpe est, sed sceleratum etiam , & nesa rium . in eod. s. Omnes immemores beneficii oderunt. in II. Ossis. 6o. Multa quae natura videntur honesta, temporibus fiunt non honesta . ia III. P. ε i. Vir bonus nihil cuiquam quod in se transferat, detrahet . III. D.

62. Hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam quam mors. in eod. Lib. ubi id praecIaris conficit argumentis. 63. Homo naturae obediens homini nocere non potest . in eod. Lib. Suar cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est . in eod. Lib. ε . Hoc ipsum utile putare quod turpe sit, ea lamitosum est . in III. assis. ε 3. Eadem quae utilitatis, honestatis est regula. in eod. 66. Dolus malus est, cum aliud est simulatum, aliud actum . ex definitione quisii in eod. III. de ossis. 67. Vir bonus est is qui prodest quibus potest, noeet nemini. in eod. Lib. sed post aliquanto addit: Nisi leeessitus iniuria. 68. Nihil quod crudele, utile : est enim hominum naturae quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas. in eod. Lib. III. de ossis. v. Qui non propulsat iniuriam a suis, iniuste facit. in eod. Lib. o. Vir bonus ne cogitare quidem quidquam audebat quod non audeat praedicare. in eod. III. ossis. i. Cato ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium quod nosset venditor . in III, ossis. 7ti Ratio postulat ne quid insidiose , ne quid simulate, ne quid sallaeiter. in m. ossis. 73. Quoniam iuris natura sons est; hoc intelligitur secundum naturam eme, neminem id agere, ut ex alterius praedetur inscitia: nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intelligentiae . in III. O . 4. Ni

506쪽

. Nihil quisquam debet, nisi quod est turpe, non reddere. in eo paradoxo, quod sapientes liberi, de stulti servi. s. Id quod imperatur, neeessarium I illud quod permittitur, voluntarium est.

in II. de invent. 6. Leges in eonsilio Seriptoris, de utilitate communi consistunt, in eod. Lib. 7. Indignum est aequitatem litteris legis urgeri, quae voluntate eius qui scripsit, defenditur. ia eod. Lib. 78. velle quod non deceat, id ipsum miserrimum est: nee tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. ex Lib. de PbiIUopbia, sive Horten is, apud Augustinum Lib. XIV. de Trinit. ωρ. m. s. Quae perdissicilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si essiet non possint. in partisionib. Orat. ubi de genere debberandi. So. Quod permagni interest, pro necessitate saepe habetur. ibid.8i. Infelices qui omnia sibi licere existimant. ex isterio ad Varronem.

CAPUT U. De dispensatione a lege.

Doctrina' de dispensatione per omnes humanas Ieges divagatur. Εκ dispensa. tionum frequentia, dc nimia facilitate universa disciplina tum ecclesiastiea, tum monastica extremas patitur clades. Quamobrem diligenti examine exponenda est eontroversia: quod ut praestem, caput istud in sequentes tribuo paragraphos.

. I. Dispensationis notio, ei demque partitio.

r. Ispensationis notionem perhibet S. Thomas I. a. qu est. xcvII. art. 4. in quiens: Di pessatis proprie importat eommensurationem ascuius eommunis ad singuia; seu, est veluti aptare communis legis observantiam subditorum viribus , pro quarum diverstate temperanda est, ct relaxanda. Quare communis dispensa-itionis finitio est: Iuris relaxatis as babente legitimam potesatem ex iusta eausa facta. Differt ab interpretatione, de epithia: quia interpretatio non est actus iurisdictionis, sie ut neque epithia; sed est doctrinalis legis declaratio, quae fieri a quolibet sapiente potest. Dispensatio actus iurisdictionis est, soli superiori competens . Aliquando tamen dispensatio pro ipsa interpretatione a S. Thoma aecipitur ue. eis. ad 3. ubi statuit, dispensationem locum non habere in praeceptis iuris naturae is

507쪽

Subdit tamen: In aliis vero praereptis quae δεηι quasi coneloones prsceptorum e-- munium, quandoque per hominem dioensatur, puta quod mutuum non reddatur pro ditori patriae, ves aliquid huiusmodi. Dispensatio haec mera est interpretatio , qua declaratur a quolibet ratione recta praedito in hac circumstantia legem naturalem non obligare. Dispensatio autem presse accepta actus est iurisdictionis , quo a legis onere subditus eximitur. Verum tamen est in qualibet dispensatione interpreta tionem legis praecedere. Tenetur enim, ut infra dicetur, dispensator expendere imgis rigorem, subditi indigentiam , dc boni communis utilitatem: quibus interpreta istis, & expensis ad actum iurisdictionis exercendum aecedit, subditum a legis oneis re subducendo. Differt ab Irritatione: quia legem irritare est eam abolere , imp diendo ne obligationis vim obtineat: item ab abrogatione, dc derogatione, quae omnes comprehendit; dispensatio contra tantum determinatas personas eximit . manente lege quantum ad alios . A commutatione distinguitur, quia haee obligationem omnino non tollit, sed in alteram mutat.

II. Dividi dispensatio solet primo in partialem, & integram, seu totam . Tota est, quando aufert legis obligationem & quantum ad culpam, dc quantum ad menam; partialis est quae partem tollit obligationis. Iterum tribuitur in tacitam , &expressam. Tacita signis, expressa verbis exhibetur. Quando tamen signa sunt manifesta, & evidentia, expressa est dispensatio. Nulla sunt determinata verba quibus impertienda dispensatio sit; sed quibuslibet uti dispensator valet. III. Quaest. I. Ut subditus liber fit a lege, sat ne est ut praesumat superiorem for

dispensaturumst Resp. Certum est, dispensationem, cum sit quaedam iuris vulneratio, odiosam esse, atque adeo restringendam, limitandamque, neque extendi posse ultra verborum rigorem. Certum quoque est,' praeter dispensationem expressam, dari dispensationem tacitam, seu virtualem, dc interpretativam , ut vocant. Quae dispensatio tacita tum est, quando ex signis, dc coniecturis praesumitur voluntas superioris , quod hie dc nunc velit dispensare.

IV. Ad propositum igitur quaestum respondetur , satis minime esse ad dispensa

'tionem, te pαsumere Praelatum dispensaturum fore, si sciret indigentiam tuam ;sed neeessariam esse praesumptionem Voluntatis praesentis, qua superior antecedenter ad actum, seu usum, dispensationem velit re ipsa tibi impertire. Ratio evidens est: voluntas futura nequit effectum exemptionis praesentis a lege parere . Porro dispensatio a lege debet praecedere actum quem tu, ut solutus a lege. exercere debes . Vis contrahere eum consanguinea . Hune actum praecedat dispensatio necesse est. Non ergo lassicit te praesumere Papam dispensaturum, si seiret necessitatem qua premeris; sed requiritur ut dispensationem impertiat, qua solutus a legis obligatione contractum peragere queas. Quemadmodum ad te obligandum

non lassicit lex sutura , sed Iex praesens . ita ad te solvendum a legis vinculo

508쪽

DII S. VI. DE LEGIS CESS. oec. 4 3

non lassicit sutura solutio, sed necessaria est praesens. Haec doctrina communis est. V. Obiicies. Suficit licentia sutura praesumpta. Ergo & dispensatio futura. Αntecedens patet. Ut subditus, puta Religiosus, expendat, aut recipiat pecuniam . cuius usus voto paupertatis vetatur , sat est ut praesumat prudenter Praelatum concessurum sore licentiam, si sciret convenientiam talis actus. Ergo similiter saeest ut praesumat concessurum sore dispensationem, si peteretur ab eodem. Resp. Negatur consequentia . Disserunt enim haec duo, licentia, Ac dispensatio. Illa non aedit legem; sed est veluti legis impletio. Nam si Ieκ prohibet ne quis loquatur, ne comedat, ne expendat pecunias, ne egrediatur a conventu absque licentia . non agit contra, sed secundum legem, obtenta licentia e dc Praelatus licentiam impertiens non laedit legem, sed legi consor matur; dum tamen iuxta praescriptum legis illam impertit licentiam. Dispensatio autem presse accepta vulneratio legis est et ideo restringenda, non dilatanda, ut licentia, quae favorabilis est . Ratthabitio ergo de suturo nullo modo susicit ad dispensationem ; licet sussicere inte dum possit ad honestandam licentiam. VI. Quaest. II. Unde eotaui possit, velle reipsa Praelatum dioenore Z Resp. Signum certum unde colligi id potest, est, quando superior praecipit actum qui exerceri absque dispensa tione nequit e ut si Episcopus, sciens te esse irregularem , super qua irregularitate dispensare queat . te ad ordines sacros promoveat; si Papa , sciens Sempronium Sacerdotem esse irregularem, promoveat ad Beneficium. Qi niam non praesumitur Principem pugnantia velle praecipere . Doctrina communis

Penes omnes. ' ,

VII. inaest. III. Sola taetι urnitas Praelati est ne fusciens signum eοVlendi eumdem velis dispensaret Resp. Adfirmant communiter Probabilistae , quos refert , & sequitur P. Viva quaest. v m. art. s. num. s. Salmanti censes tract. XI. cap. V. puuct. Mnam. I. Quoniam, inquiunt, qui tacet, dum contradieere commode valet, & tenetur ex ossicio, dc non contradicit, eonsentire praesumitur, iuxta iuris regulam

43. in s. Nee praesumendum delictum in superiore est , quasi velit subditi rui

nam.

VIII. Doctor eximius P. SuareΣ Lib. VI. de legibus east. XLII. relata praelata Opinione, subdit, Canon istas communiter contrariam propugnare sententiam . Diis Ringuitque triplicem rati habitionem : de futuro, quam iam exclusimus; de praeterito, quae similiter improbatur; & de praesenti, de qua sola disputatio est . Ee hanc opinionem Canon istarum in soro exteriori praevalere potissimum ait num. II. ob graviorum Scriptorum auctoritatem; immo num. 12. addit, neque in foro conscientiae solam taciturnitatem lassicere ad positivam dispensationem, nisi aliae eo ditiones occurrant. IX

509쪽

IX. Haec mihi verisimilior sententia est. Et primum, eum , teste P. Suam ;communiter propugnetur a Canon istis, de Ictis, quorum auctoritas in hae potissimum materia magni laetenda est, praeserri hoe solo capite debet alteri quae a quibusdam Probabilistis defenditur. Porro, si in foro praesertim exteriori praevalethare opinio, ut inquit P. Suam; quid ni de in foro e seientiaee Ut alsbi ex sapiente P. Elietatis animadverti , eommuniter istius distinctionis sori interni, & eκ- terni abusus committitur. Nam , quando iisdem principiis iudinia utriusque forisormantur, & diriguntur, eadem sint utriusque iudicia oportet . Porro quaenam principia sunt quibus Canon istae, & Icti improbant dispensationem , solo eonsensa tacito superioris nixam pro soro exteriore e Non sane alia, nisi quae Theologi ipsi adhibent, aut adhibere debent pro soro conscientiae. Ergo idem utriusque fori, ad hoe quod attinet, iudicium. Antecedens patet. Nam principia quibus praelati Auctores ni

tuntur, sunt haec. Iura ipsa oppositum constituunt . Nam in cap. cum iam dudum de praeben. haec habentur. cum multa per patientiam tolerentur, ρηAE , si deinducta fuerint in iisdietum, exigente iustitia non debent tolerari. Ex quo Gloga milia git, patientiam Praelati non esse lassiciens signum consensus necessarii ad dispensationem . Huc quoque pertinent quae habentur cap. Super eo de cognat. spirit. Id in Eeelesia tua dissimulare poteris, ita quod me contradicere, nee tuum videaris prae sitisse consensum. Neque favet laudata iuris regula, cui tacet, eo sentise videtur, contrariae opinioni. Quoniam licet id verum sit in pluribus casibus , numquam tamen locum habet haec regula, quando necessarium est exercitium iurisdictionis, ct in materia odiosa, ut est illa de dispensatione a late. Nam patientia, seu taciturnitas nihil operatur; solumque insertur, Praelatum non repugnare directe: at nullo modo inserti ex sola taciturnitate postivus consensus necessarius ad dispensationem valet. Quare merito Canon istae loco prinei pii hoc habent e Ma au.e tantum in patiendo eo stant,' non esse fusi iens Agηum dispensationis , quae actum p rL

vum requirit.

X. Rationum quoque momenta mihi gravia videntur . Nam taciturnitas Prae lati natura sua quid aliud rodit, nisi permissionem ρ Hie est unicus taciturnitatis effectus et vel ad summum est indicium dubium , & valde incertum positivi consensus. Sed eκ dubio, & valde incerto consensu colligi nullo modo potest certus dispensationis effectus . mod illa taciturnitas Praelati praesentis, & videntis,&potentis impedire sit is certissimum, nedum incertum, indicium , evinco evidenter. Eκ diversis, oppositisque oriri principiis haec taciturnitas potest. Ergo ex ea certus dispensationis concedendae colligi eonsensus nequit. Consequentia certa est; dc antecedens evincitur. Haec proseisci taciturnitas potest l. ex Praelati negligentia. a. ex nimia conniventia. 3. ex pusillanimitate. 4. ex ignorantia . . e κmalitia. 6. ex studio scandali vitandi, maiorisque mali declinandi . 7. ex praevi-

510쪽

DII S. VI DE LEGIS CESS. oee. ue

sione repugnantiae subditi ad malum propensi. Quis inficias iverit, eκ his , alitiaque principiis oriri hane Praelati taciturnitatem possest Inepte ergo colligunt Probabilistae ex hac taciturnitate consensum concessae dispensationis. S. Bernardus, &Τrithemius doeent, relaxationes tum in ecclesiastica, tum in monastiea disciplina ex Praelatorum aut negligentia, aut conniventia, aut pusillanimitate , aut malitia manare. Omne malum a capite. Omnes Patres testantur , cuiusque disciplianae ruinam praecipue a Praelatorum culpa proficisci. Possunt quandoque etiam . ne eulpa vitandi maioris mali caussa abusus tolerare ad tempus . At carendum ne sint canes muti, qui latrare negligunt, ut ossa, & carnem comedant: eave dum ne sint muti, ut perseverare in Praelatura, ut ad maiora conscendere, ut suis consulere di commodis, & rationibus valeant οῦ cavendum ne sint muti , ut appareant prudentes, benigni, misericordes : cavendum ne mundanae prudentiae praestigiis fastinati extendant legem, sicut pellem, di corruptelas grassari sinant . Rinui obmutescunt ex quadam placidi, & torpidi temperamenti seu naturae indole. Quae eum ita sint, quis ex sola Praelati taciturnitate colligere dispentationis concessionem poterit e Nisi ergo aliae conditiones manifestae, di evidentes eoneurrant, numquam ego ex sola taciturnitate inferri legitime posse eoncludo positivum superioris consensum in dispensationem . Haec sunt principia, vi quorum cum Icti, tum Canonistae in foro exteriore improbant omnes dispensationes sola tactiturnitate nixas: dc hae e sunt principia quae in foro conscientiae, nisi me mea saltat opinio. easdem dispensationes damnare portore iure debent. XI. Nullius apud me ponderis sunt adversae sententiae rationes, quae omnes hue recidunt : nempe, praesumendum esse Prael Rium , cum videt, dc non impedit . eum facile possit, velle dispensare, ne ipse peccet non impediendo peccata . Ex iis quae diximus, vanam, arbitrariam, & commentitiam esse hanc praesumpti nem constat. Quoniam ex septem & amplius capitibus oriri haec taciturnitas potest . Auctoritates quae ex iure civili, & canonico allegantur, dii paratae omni osunt, nihilque concludunt. s. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION