Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

c DE IURE NAT. ET GENT.

reputantur, ipso impio Thoma Hobbeso vade de sponsore, qui clamat loco a Iacobo Bruc ero, dc a me sincere ediscripto uvaesio igitur de auctoritate Scriptur νum reducitur ad hane r Quisnam sit iste Scripturarum supremus iudex . An unus

Christi Vicarius ; an Reges ebristiani , iique carius qui summam babent potestatem Audistis, o Lutherani, & Calviniani, Athe istam e sinu vestro prodeuntem, simulque AElamantem : Iudex supremus requiritur, qui & divinitatem, & sensum Scripturarum inter dissidentes Christianos definiat. Quid quod alter quoque Ecclesiae vestrae filius Antonius Collins, non secus ae Hobbesius, Atheus, vos omnes deridet ; ut sub finem istius dissertationis indicabo Necessitatem itaque istius iudicis

supremi experientia tot sectarum , tot controversiarum , ipseque communis sensus, intimaque ratio evincunt . Huc recidit tota dissicultas . Quisnam siu iudeκ

iste 3 Hactenus impius, dc Athe ista Thomas Hobbsus vester , qui in hoe capitali

principio , nempe in necessitate admittendi istius supremi iudicis Scripturarum . cum Catholicis plene convenit : Vosque Lutheranos , dc Calvinianos, hanc reiicientes iudicis eiusmodi necessitatem , damnat, execratur . Recedit postea a Catholicis , quod ille Regem , seu supremam potestatem civilem , dc laicam hunc supremum iudicem esse velit; nos vero Catholici e contrario propugnamus, hunc supremum iudicem esse visibilem Christi Vicarium , caput Ecclesiae sponsae suae . Pontificem Romanum. Vos, Lutherani, a duobus saeculis adversus hanc supremi iudicis auctoritatem nihil, nisi nugas, dc vanissimas ratiunculas , Vix vetularum aliquae dignas , opposuistis , passim garrientes : Ergo divinae Scripturae subiuciuntur auctoritati humanae . Ineptias illas sane vanissimas millies profligarunt Romanae Ecclesiae Doctores . Incredibilis Lutherana eaeeitas i Renuunt subiicere controversias religionis iudicio universae Ecclesiae , tamquam iudici supremo falli nescio; dc eas iubdunt iudicio cuiusque rustici, dc idiotae hominis . Tantum caecitatis portentum incredibile apparet; dc tamen veritas facti est manifesta, ut in disputatione cum ministro Claudio demonstrat doctissimus Bossuetus. Rex, qui iudices in singulis provinciis constituit, ut leges a se latas interpretentur , numquid

aut supra leges , aut supra seipsum illos evehit 3 Numquid iudices isti subiecti &Regi, & legibus noci sunt Christi Vicarius cum Ecclesia ipsa Ac divinis Scripturis subiectus est, de Christo, cuius vices gerit. Eius auctoritas non essicit ut Scriptura quae non sit re ipsa divina , evadat divina ἔ aut quae divina est, amplius non sit . Sed eius auctoritas eo spectat , ut Scripturam reipsa divinam declaret coetui christiano esse talem; ut lites, super eiusdem sensu identidem insurgentes inter Catholicos, eomponat, definiatque verum earumdem Scripturarum sensum . In quibus muneribus peragendis, . ne erret, Deus peculiari Iumine eidem assistit . En quam facile nugae vestrae, adversus Catholicos excogitatae, seipsis dehiscant . Contra Thomam Hebbsum avibus sortasse felicioribus argutabitis. Admissa supre- ι

82쪽

ma potestate definiendi Scripturarum sensum, ubinam gentium erit clamare me rito contra ipsum valetisὶ nostra illa conscientiae libertas Hae positione facta , iterum super cervices nostras eadit servitutis iugum. Dominatus tyrannicus in fidem recrudescit . Quod dominatus iste papalis sit, aut regalis, perinde est e reponet dubio procul celeberrimus Philosophus Anglus Imbbesius . Heu vos Luthea rani, Calvinianique . mousque tam insigniter insanitis contra rectam rationem , eommuniaque societatis principia vos, Pulendorfit, Thomasii, Budaei, V volsi , in familia patrem , in civitate Rectorem , in provincia Praesidem , in regno R

gem necessario constituendum satemini, ad ordinem societatis constituendum, adtollendas lites , ad defendendam , protegendamque multitudinem ab hostibus , apericulis. Et, ut in Republica christiana lites eomponantur, ut tollantur dissidia . ut ab erroribus, a lupis rapacibus praeserventur greges, ut unitas illa fidei custodiatur , quae universae religionis basis, dc fundamentum est, caput supremum , iudicem ultimum, qui Dei vices in hominum regimine gerat, respuitis , contemnitis, detestamini Z Vah stolidum peciisl Talia dubio proeul reponet Thomas Hob-befius vester, quem vos, tamquam Phoenicem Britannum, depraedicatis. Haec ego diverticuli gratia recitavi , ut aliquid reponerem Lutheranis, Calviniani ue , qui

in ipsis rebus philosophicis, in ipsa iuris naturae historia, ubique recta , & oblique arcana Papatus, idololatriam papisticam , tyrannidem , sicam Inquisitionis Romanae crepant. Nemo ergo mihi vitio vertat, si, ut errabundos, dc consula certantes sequar, e via quandoque digredior.

XI. Inter plures qui Thomae Hobbesi; errores labefactarunt , praestat Ricbarsurcumberlandus, qui cum adversario manus conseruit, de opus edidit ita inscriptum , Tractatas philosophieus de legibus naturalibus dcci quod e Latino in idioma Gallicum vertit Ioannes Barbeyracus , ut intelligibilem redderet scriptionem latinam , implexam sane, obscuramque . De hoc Cumberlandi opere alibi sermo redibit . Omnes in Auctore hoc ingenii vim commendant. XIL Samuel Pulandor fius Lutheranus post Hugonem Grotium ceteris sectariis praestat in eκplicando iure naturae & gentium. Christianus Thomasius fin sua Isi'. inr. nat. cap. v I. F. I - Θ seq. viei istudines , tumultus , bella litteraria , quae Pu-fendorso peperit illius opus de iur. nat. , genti distincte recenset . Narrationis orsa ea pit ille a ea lumniis Theologorum Romanae Ecclesiae . Doeuerant, inquit , Sebolastici ob interesse cleri pontificii , quod moralia nou eadant sub demon yrationem, ita ut Dici adigerentur determinationem actio in iustarum, b iniustarum ab

υ sero, is Sebolastitit petere. Ubique insanit homo iste. Scholastiei ergo, dum iuris naturae dc gentium principia , dc consectaria dispiciunt , ob oculos habentCleri pontificii emolumentum Dum haec nos paradoxa legimus, miramur, una qiac ridemus Lutheranicam levitatem , ne quid opportunius illorum ea lumniand I

83쪽

g DE IURE NAT. ET GENT.

animo pronuntiem . Quis Scholasticorum negavit umquam morum principiis evidentiam Quis illorum asseruit , illa demonstrationibus non subiici uis e contrario negaverit, nisi stultus, in genere morum plures occurrere in dies quaestiunculas quae regulis boni, & aequi, minime vero demonstrationibus definiri debeant rAd Pusendorfium quod attinet , eiusdem citatum opus Londini Scanorum editum anno I 672. magnificis laudibus extollit: & negari haud potest, Pulandorsum eruditione, ingenio, dc ratiocinio praeditum esse. In pluribus tamen, dc quidem potissimis iuris naturae prineipiis , turpiter aberravit; & ab Scholasticis a quos impudenter contemnit , non modo doctrinam , sed vel ipsas scribendi formulas , neque Tullianas, neque Terentianas, mutuatus est . Adversarios sustinuit acerrimos, dc vehementes. Ab humanitate, nedum ab honestate abhorrent gravissima imprope ria quibus se se mutuo prolaindunt Luthera ni isti Doctores . Christianus Vigil edidit Cbristianam Benedictionem adversus impiam, ἐν immanem maledicentiam P endo, i in epistola ad Scheret erum adbibitam anno i 67s. Finem istius Benedictionis, in qua purum, putumque Scarabaeum Pulandorsum vocat , claudit isto pio voto, ut Deus det Pufendorm par itentium, tit resipiscat a laqueis diaboli principis calumniantium, quibus hactenus captivus fuit. XIII. Nicolaus Beckmannus adeo acerbo stilo exceptus a Tufendoso est , ut Christianus Trimasias, in maledicendo nemini secundus , Ae. cst. F. 26. scribat fieri vix posse ut homo anima rationali praeditus tantopere insaniret , quemad modum P endor ur, quem impotenti ira abreptum exculat. Adversus PQendor fiam libellum famosum edidit Nicolaus Deo mannas, cui hunc praefixit titulum . Vicooi Beckmaxni ICTI legitima defens contra M. Samis is P endo i execrabiiss itias calumnias, quibus illam contra omnem meritatem , D' iustitiam , ut carnatus diabolus, ἐν singularis meaedaeiorum artifex per fictilia sua entia moralia filiabolicaput ob toti bonesto, ἐν erudito orbi mal tiose ae ignominiose exponere voluit. XIV. Nec miramur, Tufendosum calumniis, maledictis, dicteriis impetitum ab aemulis fuisse. Enimvero . quemadmodum veritas vitiosos, scelestosque, ita clarorum virorum cruditio, scientia, merita praeclara , invidos, superbos, tetricos, m rosesque homines percellunt, torquent , vexant, agitant, discruciantque . Et ipse experientia didici inter ipsos Catholicos, nedum Luteranos , Cal vinianosque , hQmines reperiri qui, cum non valeant ratione errores suos propugnare, ad calumnias, & maledicta confugiunt. Nulla itaque nos subit admiratio, Tufendosum aemulorum aculeis obnoxium fuisse; sed merito eiusdem Pulandor fit rustieam, vilem, dc praeter modum omnem illiberalem defensionem despicimus. Singulis sere paginis adversarium suum his alloquitur verbis. Afinius Tenebrio: impurissimus nebulo : nequissimus Heoptanta et male pereas imfame caput. Vab , mi Asri Tenebrio .

2θηηis in cerebro Afinii Tenebrionis tam absurda nasi poterant : mi solide furcifer et

84쪽

ser : animal inseiabiis. Et, ut plura omittam, haec scribit Pusendorfius Erid. Scand. pag. Io. Nliger ilis ealumniator, nigrae scholae primipilus : nigri magistri niger distapulus : nigrae scinae tiro niger. Calumniatorum omnium antesignanus, Tu potius oreι, aut inferni monstrum e monstrorum omnium teterrimum. His fioribus tota aspersa est

Pusendor fit apologia. Lege totam Eridem Scandicam, ubi peiora offendes . Hi ne praeolari morum magistri Hi sunt qui iuris naturae regulas ad foetetatem custodiendam, ad imbuendos mores explanare audent Quod errores acerbioribus censuris plectantur , quod falsarum opinionum monstra detestanda repraesententur . quod opiniones moribus perniciosas quisque pro modulo suo insectetur , deridendas, detestandasque maiori qua valet eloquentiae vi exhibeat , adhibitis etiam errorum enormitati congruis vocabulis r nihil in simili scribendi ratione reprehendendum, nihil earitati christianae oppositum; cum erga errores , falsasque opiniones exerceri caritatis officia nequeant . Verum enimvero personas , Auctoresque

ipsos inaledictis, improperiis, dicteriisque incessere, ut Pusendor fius egit, hominem dedecet honestum, nedum christianum. Asinius Tenebrio, seu eo aus Beckmaου-nus contra Pusendorsum librum edidit hoc inscriptum titulo. De Magistri Samuelis Tufendorvi Professoris Philosophiae in Carolina Scanorum execrabili iuris doctrina , horrendo athei O, perversis moribus, is bellaina vita brevissime, sed verusime scribii Severini de MOGambano, Tenebrionis innii iustus censor veridicus , constans . quico Me id facit, tit omnes Litterati ore, eorde, is calama pestiferam ficti huius Seve-σini, sive Tenebrioris Asinii, boe est Fufendori , doctrinam extirpare conentur . In Accademia catoniana casumntia is stifui Fufendoso contraria . Narrat Brucherus Tom. V. cap. iv. Nicolaum Bechmannum, Pusendor fit aemulum, eiurata tandem Lutherana religione, in Stiria Romanam amplexum esse . Praeter memoratum opus de I. ἐν α aliud opusculum, inscriptum de Homine , Cive, edidit Pnsendorfius, in quo, quae susiore calamo in m. iore opere docuerat, sucis cincte & in compendii formam redacta tyronibus exhibet. Plura quoque de iure naturae & gentium in Eride seandiea edisserit.

XV. CHRISTIANUS THOMASIUS Lutheranus, Pusendorsi acerrimus desensor, in dicacitate, satyra, maledicendique arte omnibus suis praestat . Inter alia opera quae publici iuris secit, sunt sequentia, quae ad ius naturae attinent . Planior Historia iuris naturalis &C. Cautela et ea praeeunita iuris prudentiae &c. Fun-Mamenta I. 2, . &c. dc plura alia, quae recenset Brucherus Tom. V. cap. In ubi F.

x s. refert censuram quam viri docti inusserunt Christiano Thomas , quae est eiusmodi. ., Reprehendunt cinquit ingevium, ad satyram quasi natum , & mordaciis dicacitate in quoscumque non sine a maro risu insurgens qui paradoxis , & n is vis assertis subscribere renuerunt . . . Addunt valde savere Scepticis, non quod is omnem evidentiam neget, sed quod dubia ubique ex dubiis nectit , di coacta

85쪽

so DE IURE NAT. ET GENT.

is industria augeat, verbisque exaggeret. Veritatem porro, aiunt, non ex internis si primisque fundamentis eum derivare, adeoque nec ad sacrarum litterarum sonis tes, nec ad accurata rationis principia, nec ad genuina antiquitatis monumen-- ta recurrere I sed ratiociniis topicis utentem caecos in iudicando haud raro ea- is tutos parere. Favere autem naturalismo, quem vocant , & religioni revelataeis interdum ossicere; statere libros eius excerptis Albeorum, Scepticorum, Natur se Iistarum , Socinianorum , quos umquam Gallia , vel Belgium tulerit ; nec ea se eum verbo divino comparare : abiici propter omnem rerum & consuetudiis num veterum abusum, non vero eas emendari : plura diruere eum quam ae-- difieare , & omnem religionis christianae vim ad ratiocinia quaedam moralia ,

se gratiam ad naturam revocare . . . Fuerunt quoque nonnulli qui animum le-

vem, aliisque insultantem, di mendaci fama confisum alios arrodentem, homi-- nibus autem ἀναιδέογιις, quique sine religione vivunt , frigidam suffundentem - ei vivo adhuc obiecerunt, ct conscientiam eius peculiaribus scriptis excitare sa-- ta gerunt, quod post Io: Ioachimum meinderum Theologum Rostochiensem gra- ,, vi increpatione fecit Anonymus quidam, qui Atheis, & incredulis occasionem se eum dare ridendi miracula molaica, & christiana, omnemque veritatem in sa- cris paginis explicatam, obiecit. . XVI. Αnonymus laudatus, est, ipso Bruckero teste, Daebimus Langius, qui Exemeitationem conscientiae ad Cl. Thomasium propter iniquitatem nuper proditam in 'μο- grammata dce. edidit. His mihi testimoniis haud est opus , ut nullius religionis Thomasium , Lutheranismum extrinsecus profitentem, credam . Istius mei iudicii rationes supra indicavi. Qui plura de Christiano Thomasio , eiusque patre Iacobo Thomam scire vult, consulat laudatum Bru-erum. XVII. Franciscus Budaeus Lutheranus Sinopsim historiae iuris naturae is gentium scripsit. Te tristituto argumentum istud non tractavit . In suis tamen operibus sparsim plura de hac materia disputat. In institutionibus Theologiae moralis omnia iuris naturae ossicia quae praxim spectant, versat. Passim Pontificios Lutheranico more, id est rustice, carpit. Minus, quam quos recensui, audax, & mordax ; at re ipse Lutheranae haereseos caligine obductus torvis oculis respicit unicam matrem suam; extra cuius sinum aeternum periturus aberrat eum ceteria suis. Passim eiusdem in Pontificios, seu Catholieos improperia resullam. XVIII. Ioannes Gotti. Heinnectus Elementa iuris natura , ἐν gentium edidit . Opusculum istud secundis typis Venetiis prodiit, quod quidam Italiae nostrae semid isti sub initium, quasi opus recondita doctrina plenum, ambabus ulnis suscipiebant. At ex eiusdem lectione didicere, quemlibet ex nostris , non Theologis modo , sed Casuillis, eadem versare praeter propter argumenta, maiori eruditione, perspicuitato, dc doctrina . Mihi tamen minus ceteris Ictis Lutheranis displicet . Dictio

86쪽

DIS S. PROLE G. Ii

clara absque suco , non inelegana . Ceterum communiter res omnes obviae sunt.

CAPUT VI.

Iudicium in metbodum qua Christianus VVolfius ius

naturae exponit. Parallelus istius methodi eum

x his nec verbum faciam. Sex integris Tomis in s ius naturae illustravit, de quibus pauca dicturus sum . Et primum in viro hoc moderationem laudare debeo. Ceteri Lutherani Scriptores, ut Pulandorfius, Thomasius, Barbeyracus, Bructerus, Budaeus, & communiter omnes. in ipsas controversias philosophicas R manenses, Papistas, superstitionem Pontificiorum intrudunt , dicteria spuunt, calumnias intorquent fide mala, de fraude summa. oppositam, ad hoc quod attinet , insistit viam vVolfius. Intra ehorum eanit, de institutum suum persequitur , quine Via digrediatur. Quare eiusdem moderationem, de prudentem scribendi rationem debita fraudare laude non debeo.

methodus. id de hoe ad te inquies. Tibi si displicet, placet aliis. Bene habet. At in saeculo degimus in quo liberum euique est in opera publici iuris facta iudi cium serre. Buccinant Lutherani, Calviniani, & saperdae innumeri , cuiusque nationis, & religionis adversus Scholasticorum methodum L Carpunt vanas illorum subtilitates, quaestiones inutiles, barbaram scribendi rationem . Eceur mihi eadem uti libertate adversus istos Scholasticorum contemptores vetitum erit Unum ego praestabo, Videlicet, nullum mihi e calamo excidere verbum patiar, quod Cl.VGlfium perdoctum Philosophum , & Mathematicum, omnium ore celebratum, Iaedat. Pauea quae dicturus sum , unice spectant eiusdem scribendi sermam, qua iuris naturae praecepta, dc ossicia exponere ille contendit; ae, ut ego quidem arbitror , implicat, Ac obscuriora emit. Et haec quae dicturus sum, eo tandem recidunt, ut quia dam scioli resipiscant, qui hanc impeditam scribendi rationem exaltant; tametsi nec eam percipiant, nec ex lectione eiusmodi operum prosectum ullum eapiant.

hus in exponendis iuris naturae mandatis, & ossiciis pro formandis hominum m xibus hae methodo VUolfiana usus est. Et, quod nee Graecia, nec Latium novit, Sarmati, Cimbri, Taifali, Teutoni invenerunt Scholastica docendi ratio latuit sapientiam Graecorum , dc Latinorum. Damascenus ergo, dc Lombardus eam ad-

87쪽

si DE IURE NAT. ET GENT.

invenere e si opportunior, si Deilior discipulorum profectui suisset, sapientum ne aciem fugisse te Qui se disputant, notionis methodi scholasticae expertes sunt . Scholasticorum docendi ratio, si non corticem, dc superficiem eiusdem , sed me dullam, de spiritum spectes, eadem apud omnes semper suit . Est quippe forma ratiocinandi ipsi intellectui veluti ingenita. Quid, amabo te , discriminis inter S. Thomae Aquinatis articulum, & orationem Demollhenis , Marci Tullii , Livii 'Non sane aliud, nisi quod illi methodum, in oranda caussa servatam , verborum elegantia, figurarum apparatu, eloquentiae ubertate vestiunt, Ornant , venustam inque efficiunt , contra Scholastici his ornamentis dc lenociniis caussam suam exu- tam proponunt. Ceterum tam in oratione Tulliana, quam in articulo S. Thomae haec servatur ratio. Primum status quaestionis clare proponitur. Quae faciliori ea uia ita intelligentiae viam aperiunt, puta principia certa, de quibus disputatio nulla est, quid declinandum, quid summopere advertendum, ut punctum controversiaemtelligatur, praemittuntur: quae omnia unico verbo pro ota' , seu praesupposita Scholastici vocant. Deinde rationes pro caussa suscepta oratione simplici , perspieua, cuiusque artificii vacua adducunt . Post obiecta adversariorum resolvunt . Hane insistit viam S. Thomas, Scholasticorum facile Princeps. Haec ipsa ratiocinandi forma praeter propter elucet in orationibus Demosthenis , Marci Tullii, o-naniumque Rhetorum. Hoc dumtaxat discrimen intercedit, quod hi indieatis oris namentis suam vestiunt orationem; contra Scholastici , his neglectis, nudam proponunt veritatem. Rhetores obtecta via, de veluti per euniculos ; Scholastici recta, nudoque pectore arcem humanae mentis invadunt. IV. Verum, ut planior res fiat, ipsam eonsu Iainus e perientiam . Vis ratiocinandi, dc iacultas mutuo communicandi cogitationes nostras a natura iri sta est Ara hane facultatem perficit, non alias e M cogitat vias. Porro nemo sive in pri

vata, sive in publica oratione hanc mathematicam methodum sectatur. Fae elo quentissimum Advocatum ad tribunal.senatorium caussam gravissimam sive civilem, sive criminosam adserre, in ea oranda methodo V Volsiana utatur, suae ea uinta rationes seeet in propositiones eentum . Ut has probet, iudices mittat ad videndas alias ducentas, quas iam olim firmavit ut certas . Post reducat in viam iudices,& alias illis propositiones asserat ad confirmandam caussam suam . Post eommentaria ad singulas propositiones adiiciae. Cedo. An non deridendum , sibilandumque Advocatus illa sese exhiberet P Nonne e foro pelleretur ut amens v. Ultro pergamus. Ascendat Concionator suggestum , adeat Legatus Principem, tractent Politici in senatu gravissima belli & pacis negotia methodi V vol- sanae usu. Gravissina a iuris naturae praecepta, officia hominis in Deum, in se, in proximum explicent I observationem altius inculcent, ut a transgressione legum, de ab officiorum neglectu homines revocent. Reipublicat, & Principatus contro

88쪽

DIS S. PROLE G.

vessias vi propositionum , citationum , commentariorum VVol fit versent . Quid tum uae resolutio uae conclusio Qua celeritate, qua brevitate negotia expedirentur e ,

VI. Inepta itaque methodus ista in Bro, inepta in senatu, Inepta in suggestu,

inepta in communi sermone. Ubi ergo opportuna 8 In iuvenum scholis Meth do ergo tali imbuendi iuvenes sunt, quam ipsi in nullo hominum commercio, in nulla foetetate, in nullo tract/ndo negotio adhibere sine derisione valent

VII. V Uolfius Tom. I. G iur. nati in proleg. F. 2. contendit, neminem ante se hae

sua methodo scientifica ius naturae ex potuisse. Nec fallitur. Nulli quippe in mentem venerat tam abstrusa , & praerupta via, spinis di stricturis ubique consita , nullibi continuata, & plana, sed secta, & quolibet passu aliqua lassa interrupta. Carpit methodum Pusendorsi his verbis. ,, Vulgo P endo ut ius naturae demonis strasse dicitur. Enimvero qui sic iudicant, methodi demonstrativae satis ignaros sese si probant, di qui vel in Mathesi, vel in operibus nostris philosophicis fuerit versa- is tus, quantum a veritate distet iudicium, abunde intelliget . Legat ea quae deis methodo philosophica, eadem omnino eum scientifica , seu demonstrativa s. ., 792. Log. commentati sumus cs. Ir6. & seq. disc. prael. & inquirat, num P se fendosus regulis eiusdem satisfecerit. Nisi enim in re manifesta caecutire velu, se eumdem a methodo scientifica tantum abesse deprehendet , quantum distat a

is terra caelum M

VUL Plaudat sibi V Uolfius de sua methodo scientisca mathematica, deliciis a

suat, corde iubilet eam meditando. Interim Ileeat di nobis asserere , illum dulcissime falli, atque illusionibus & chimaeris mentem suam saturare. Methodus mathematica ad demonstrationes mathematicas conficiendas opportuna , ct optima est. Si ad Philolaphiam moralem, cuius est hominum societatem regere , sormare mores, componere lites, mentem flectere, mercere appetitus, transferatur,vana , inepta, & perridicula evadit. Pufendorsus ea usus methodo est quam adhubuerunt alii sapientes viri tum Graeci, tum Romani, tum scholastici; quamquam illa non parum abusus sit. Quippe saepe, quae parvi sunt momenti , prolixa , Ac impedita oratione versat, involvit; & quae maiorem postulant interpretationem , praeterit. Verum naevus iste hominis, non methodi, est. V Volsanu in opus lect res torquet, exagitat, illos per circuitum agit. Cum isti V Volfianarum propositi num circumseptam arcem ingredi, dc invadere penetralia velint , ecce hinc valola, illinc lassae, laberynthus, & anfractus, quae iter intercipiunt, ct aggre res propulsant. IX. Et ut libere, quod senilo. prodam, V Volsiana methodus suapte natura eo spectat, ut adolescentum cerebra perturbet, eorumque fibras disrumpat, ut in e rum mentes non scientiam, non eruditionem, sed stultitiam, si vellent sedulo il-

89쪽

14 DE IURE NAT. ET G ENT.

Iarum propositionum connexionem comprehendere, inducat. Quod .si neges , dicas velim, quaenam sit melior tractandae scientiae , suadendaeque veritatis meth dus. Illa dubio procul quae facilius, expeditius . clariusque in hominum mentes veritatem desert. Quemadmodum ea locutio dicitur nobilior , excellentior , quae paucioribus verbis, di maiori perspieuitate cogitationes meas alteri communicat . Atqui methodus VVoliana per ambages , dc circuitus veritatem ad hominum mentes desert. In quinquaginta propositiones dividit methodus haee doctrinam quae uniea, & ad summum duabus propositionibus plenissime euhauriri poterat. Sed quod methodum illam a Philosophia morali exterminare debet, est , quod illa lectores suos, ut rotas, in gyrum perpetuum circumagit. Ut probet propositi nem trigesimam, modo te remittit ad decimam, modo ad quinquagesimam. Illue pergis, ct continuo aliam citationem offendis quae te mittit ad Philosophiam moralem. Arripis iter, de illuc cum perveoeris, quasi helus de invento demo strationis promissae arcano, en tibi obviam alia citatio, quae te remittit ad Logicam e & haec te iterum mittit ad 2 Oolutam e dc haee quoque iterum te in gyrum agit ad PDebologiam : dc haec te circumagit ad Cosmologiam : hine revocaris

ad Theologiam naturalem e di tandem aliquando haee te denuo ad ius natura amandat, ut continenter per hune te rotes circulum. Factum tam evidens, dc o vium narro, quam obvia di manifesta sunt V Vol fit volumina. Vellem ut aliquis eorum quae narravi, periculum faceret. Et sane, ut tu ex opere VVolsano de iure naturae prosectum percipere valeas, opus est ut omnia sere volumina γα edidit, in promptu habeas, eaque in cubiculo non valde angusto bene disposita, dc modo ad unum accurrere, modo inspieere aliud, nune proo di. nunc regredi, nunc pergere ad ultimum, nunc redire ad primum , a primo; d quartum , aquarto ad secundum volumen. Et en in hoe vitioso, atque perridiculo citationum circuitu Percurrendo eupatos lectores, temporisque iacturam gravissimam fa

X. Quae hactenus dixi, aliquibus exemplis confirmanda sunt , ne pro ingenio illa finxisse videar; tametsi iis omnibus qui V Volfium legerunt, obvia dc manifesta sint. In medium afferam nonnullas propositiones uvolfianas, ut cum Schol sticorum propositionibus conferre quisque easdem valeat. Derident novi VVolfiani Seholasticos. Illorum barbaram locutionem contemnunt. & paucorum abusus in ipsam artem regerunt. Exaggerant quasdam illorum dicendi formulas, pura

formasiter, materialiter, naturam naturantem , Sc naturam nasuratam ἔ ac si dicerent gallinam gallinatam, Ac gallinam radinantem. Audiamus nunc Terentios , Tutilios, Caesaresque istos Cimbros.

90쪽

g. LCensus nonnullarum propositιonum molsianarum.

I. Hristianus VVolfius Tom. III. de iuν. nat. eap. II. explicat obligationem is eirca sermonem. Εκ hoc itaque capite paveas transcribo illius propositi nes, ut inde quisque perspicuitatem, brevitatem, de elegantiam colligere methodivsilfiatiae valeat. Sed iterum , antequam id praesto, Obsequium, ossiciumque meum in Cl. Uvolfium, tot voluminum editione celebrem, & Mathematicum insignem, in memoriam revoco - Unice illius methodum , veluti discendis morum disciplinis mutilem, & perniciosam, reiiciendam suadeo, de evinco. Igitur prima illius propositio signata L I 8. neque enim eum capite numerus incipit, sed sequitur numerus Propositiotrum antecedentium, quae erant de modo acquirendi derivativo in genere, quibuscum nullae videtur sequentium connexio est sequens.

aui ab aliis vust inteisset, voeabulis uti debet, ρνοut fert usus loquendi. Primum in simpliei praefatae propositionis dissicillimae expositione tr remittit adcf. ii post ad c F. 273. Psebia Emper. iterum ad cf. I 39. LV. Miicit deindoe commentarium im eamdem propositionem; di im hoc quoquo commentario te denuo in gyrum circumagit et 8c primum ad c LII R. pars. r. Phic prassi univers. post ad g. 678. rara. rat. ἐν L. 236. paνt. I. iuris nat. dc iterum ad c g. 239- pari. I. Phic pract. unis. Integram paginam implet, ut laudatam propositionem suadeat. Neque hoc contentus sequentem addit propositionem ia

Quoniam qui ab aliis vult inteUER, vaea sis uti debet , prout fieri usus δε- uendi is Quantum haee disserat a prima , tute vides : de tamen hanc quoque exponit, di te remittit ad c g. r 8. Commentariolum breve adiicit: dc quinque aliis positionibus contextis hanc additis ι

SEARCH

MENU NAVIGATION