장음표시 사용
61쪽
pressus, etiam vicies millies major vis esse debet, quae' aurum , quam quae aerem comprimat. Eadem est . ratio dissolutionis per ignem. Quanto compressius fortiusque colligatum sit unumquodque corpus, tanto potentior esse debet calor seu ignis qui corpus istud dissolvat & rarefaciat. Porro aquam etiam modico calore aut frigore dilatari & constringi manifeste patebit si quis vitrum amplioris uteri & angusti orificii aqua frigida plenum calidae aut tepenti tantum aquae immerserit. Post primam coarctat m, quae momentanea est,& aquam frigidam ad sibitum contactum paululum . facit subsidere , eadem mox adstendet, idque ad legem & proportionem calidae foras ambientis. Quod si aquam vitro contentam modice calefeceris ac frigidae immerseris , contrarium videre est. Primo quippe aliquantisper adscendet aqua propter repentinum frigidae contactum , qui dum calorem inclusem per orificium expellere conatur, una quoqe inclusam propellit aquam. Peracto hoc momenta neo motu sensim contrahitur moles aquae & ad inferiores orificii partes paulatim descendit.
62쪽
ν DE MOTU MARIUM . . CAP. XII.
Mensura O locus maxit De marium intumescentia. CVm itaque aqua , perinde ac caetera corpora, pro intensione caloris & frigoris, ac etiam pro ratione alius corporis prementis, dilatari & constringi possit, superest ut mensuram maximae marium intumescentiae declaremus. Quamvis vero in quibusdam locis, uti in sinu Bristoliae, ad montem S. Michaelis & alibi, aestus ad septuaginta& plures pedes nonnunquam attollantur, non tamen exinde argumentum sumi debet , utpote cum in nostri maris sinubus motus ille aliunde proveniat , ut mox ostendemus; sed vero ut primariam aestus mensuram teneamus, inquirendum est quantum intumescant maria quae Tropicos interjacent, idque non in lit re , sed in medio alveo & ubi profundissima sunt. At vero ex universiali observatione constat Oceanum illic ne ad duos quidem aut tres pedes assurgere, imo inter maximum decrementum & increme tum vix duarum spithamarum differentia occurrit, non tantum aqud Hispaniolam, Cubam, &Jamaicam & Caribicas , sed & plerasque sere medii Oceani insulas, sive illae in Pacifico , sive Indico, sive etiam in Atlantico sitae sint Oceano. Et tamen
63쪽
etiam illic altius aliquanto ascendit aestus, quam in libero faciat pelago, ubi nullae occurrant insulae. Si itaque recte calculum subducamus, inveniemus inoter maximum mininiumque maris tumorem vix uni
us pedis intercedere discrimen. Quod si tantillum Oceanus intumescat ubi pr fundissimus est , utique imperceptibilis est ille tumor qui in litoribus contingit , in quibus tamen maxime conspicuus est aestus. Sit fundus seu alveus maris ABC, superficies vero maris sit AD C. Maximus tumor D E sit unius pedis. Maxima profunditas maris D B sit bis mille passisum seu pedum QOoo. Jam vero si totum mare , qua profundissimum est, non intumescat nisi ad unum pedem, manifestum est quod prope litus, puta ad F H vel I Κ ita sensum vix cadat aestus elevatio. Si enim D B hoc est Ia ooo pedes dent D E, hoc est unum pedem; & G Hstatuatur pedum centum , iam tumor in G F non superabit centesimam & vicesimam pedis partem. G i Patet
64쪽
Patet itaque quare fluctus e medio Oceano intu mescente semper ad litora tendant. Sed tamen objiciunt hydragogi & practici aquarum libellatores, ut fiat hic decursus, non sussicere mathematicam istam declivitatem, sed ut fluant aquae in fingulis mille passibus minimum requiri sex digitorum declivitatem. Sed praectici isti qηid dicant, ipsi non intelligunt, dum cursum aquarum oculis & sensibus meiatiuntur , & cognita velocitate fluxionis, declivitatem quoque alvei notam sibi esse existimant, ac si aqua defluens & descendens eadem semper haberet celeritatis momenta. Nulla est tam exigua superficiei aquarum inaequalitas , quae ad inducetidum non sufficiat motum, & utcunque is in initio sensum effugiat, spatio tamen & progressu auctus satis fiet conspicuus, praesertim si per aequalem minim que scabram declivitatem aquae ferantur. Verum
utut in fluminibus, in stagnis aliisque aquis brevi alveo contentis aliquando locum habere possit practicorum regula , nihil tamen haec ad praesens facit institutum , cum longe dispar sit oceani ratio. Quamvis enim hic in medio praecipue turgescat, quia tamen Sol non eidem semper imminet puncto , sed succcessive semper in Occidentem vergit , ideo non
in singulis tantum quae adspicit spatiis, sed etiam in singulis punctis, idem tumor & eadem ubique sequitur
65쪽
uuitur & perstat declivitas : manente nihilominus priori tumore propter adfluentes utrinque succedaneas , quas diximus aquas; ita tamen ut quanto magis a medio recedat, & quanto magis decrescat maris profunditas, tanto quidem minus attollatur sequens maris superficies, si saltem litoralium aquarum intumescentiam spectemus, sed si aquas motu progressivo e medio maris adfluentes consideremus , etiam altius intumescat velocius fluat, quam medius faciat OceanuS.CAP. XIII. stuare aestus major in litoribus quam in medio maris.
SEd videamus num aliquanto clarius reddere pos.
simus rationem, quare aestus alte adeo in litoribus attollantur, cum modice adeo eleventur in medio oceano. Mirum proculdubio & staticae legibus contrarium nonnullis videbitur , quod cum punctum unde defluunt maria uno saltem pede supra rel1- quam exstet superficiem , in litoribus tamen ubi im-ἰingunt fluctus , ad octoginta dc plures nonnunquam extollantur pedes, cum libramenti ratio non permittere . videatur , ut vel ad unum pedem adsu gant. Verum ex iis quae paulo ante monuimus patet - duos esse considerandos motus. Prior est ille quo
66쪽
maria ubique & praecipue in medio intumescunt,qui quidem, ii solus spectetur, imperceptibilis omnino esset aestus in litoribus. Alter motus est quidem esi sectus prioris, longe tamen illo citatior & sensibilior evadit, de quidem tanto magis , quanto longius ab
origine sua recesserit. Quando enim maria accedente Sole turgere incipiunt, continuo in Occidentem moventur, nempe ad declivius libramentum. Quia vero non cessat Sol, sed continuo instat, & successive sequentes Oceani partes adspicit,necessario etiam acceleratur motus iste solisequus. Cum enim ad singula puncta quibus imminet sidus restituatur & renovetur declivitas, fieri aliter non potest, quin cursus aquarum semper intendatur. Esto superficies maris A G,
quς imminenis te Sole intuin mescendo at tollatur usque ad B. Manifestum est a-
clivitatem B D de flucte. Sed vero dum undae sic d svolvantur , jam quoque singula hujus declivitatis puncta adventu Solis intumescunt. Sole itaque imminente puncto D, jam quoque intumuit ista maris portio elevaturque usque ad C , ita ut planum incli-
67쪽
natum BD ascendat in BC, & fiat parallelum superficiei AD. Sole dein illustrante declivitatem CF,&haec quoque intumescit donec declivitas CF elevetur in CE , εc sat parallela superficiei DF. Eadem est ratio declivitatis EG, simili modo etiam illa in
Clarum est igitur aestum maris instat trochleae Archimedeae descendendo semper ascendere. Cum vero omnia gravia descendendo motum accelerent, etiam hoc patet quare. in litoribus elevatiores & m gis conspicui sint aestus, quam in medio Oceano unde fit decursus. . Non tamen existimandum est hunc Oceani m. tum eadem semper ratione accelerari atque Corpora quae per planum inclinarum devolvuntur. Obstant vastae continentes, obstant insulae & fundi inaequalitas, i obstat motus in gyrum, & aliquando aquarum quae. succedant inopia, quae decursum hunc aut m rantui aut sistunt. Et tamen licet nullae obstarent
terrae aut insulae, Oceariusque universum tegeret orbem , & per planam & mathematicam decurreret superficiem, semper quidem accresceret aquae flue
tis celeritas, nunquam tamen tanta essent incr , menti momenta , ut Oceanus tantundem quantum
Sol adselvat spatii, singulis nempe horis gradus
68쪽
stuare majores μην aestus in zonis temperatis, quam in zona Torrida.
πῖ Stus majores concitari in Temperata , ac sint nilli qui in Torrida fiant Zona, opus non est multis adstruere , cum id apud plerosque rerum
gnaros pro consesso habeatur. Exemplo sint maria non multum a nostris remota. Ad montem S. Michaelis, ad Bristoliam, aliaque orae Gallicae Britannicaeque loca, aestus ad septuaginta pedes & nonnunquam etiam altius attolluntur. Eadem est ratio Σ nae Temperatae in Australi hemisphaerio. Ad fi men dictum Gallegos, ad Fretum Magellanicum,adstaque ei litora terrae dei Fuego, ad sexaginta & pi res pedes extolluntur maria. Sed vero qui in Zona Torrida contingunt aestus, cum plurimum, longe tamen infra hanc mensuram adsurgunt. Ut autem haec ipsa accuratius aliquanto intelligantur, distinguendi omnino sunt aestus qui ad insulas in medio sitas Oceano contingunt, ab illis qui in litoribus planis , ac item istis qui in longe recedentibus sinubus deprehenduntur. Insulae itaque in medio Zonae Torridae Oceano
sitae, qualis est illa s. Helenae, aliaeque quas superius
69쪽
; ET VENTORUM. 3 memoravimus, quando maria maxime intumescunt, non tamen patiuntur aestum altiorem uno cubito aut
duobus ad summum pedibus. Quod si contingat ut
nonnunquam altius provehantur fluctus, id aut ec- nephiis aut aliis imputandum ventis, qui ipsi tamen in maribus longe a continente remotis rarissimi sunt. At vero in iis insulis , quae longe a media Zona distant , quales sunt Hellandia , insulaeque duodecim, Fero vel Faro dictae, aliaeque complures in medio Tonae Temperatae Oceano litae, aut saltem longea continente aut majoribus insulis remotae , aestus maximi ad quatuor circiter pedes adsurgunt. In litoribus non sinuosis, sed recta fronte Oceanum ranae Torridae excipientibus, tam in Brasilia, quam passim alibi, aestus raro supra septem vel octo pedes evehuntur. At vero in nostris litoribus, ac item in Galliae Lusitaniaeque ora altero tanto sunt
In Zona Torrida quamvis complures sint sinus longi , qui cum lata fronte Oceanum excipiant, postea in angustum admodum spatium coarctentur , magnosque proinde efficiant aestus, duo tamen principue memorantur, unus ad Cambajam , alter v ro sinus est is , qui a Martabano oppido usque ad urbem Pegu extenditur. Asuente Oceano in hos sinus evehuntur maria ad pedes quadraginta duos. At H vero
70쪽
vero in Normanniae litore ad Montem S. Michastis & oppidum Auranches aestus attolluntur ad pedes octoginta & aliquando etiam altius. Eadem sere est mensura aestuum ad Bristoliam. Quamvis vero ratio, quamobrem aestus majores sint in Zona Temperata quam in Torrida, & quan to longius a suo principio recedant tanto magis imtendantur ex iis quae superiori capite diximus, clare satis haberi possit , accedit nihilominus etiam alia consectanea causa , unde id ipsum necessario fieri evidenter probari potest. Duo nempe considerandi sunt motus in Zona Torrida, tumor, & motus progressivus. Licet vero prior efficiat posteriorem , si proprie tamen loqui velimus, non est tumor qui astus istos in litoribus efficit, sed motus progrest, vus. At vero motus iste progressivus imbecillior Aesegnior est in Zona Torrida quam in nostra Zona , non tantum quod propior sit suo principio, verum etiam quod motus ejus istic non finiantur, sed vel ad latus declinent, vel peracto brevi gyro retro te dant, & resorbeantur ab illa quam pone reliquerunt cavitate. Exempli gratia sumamus litora Brasiliae Oceanus licet ad illa tendere videatur, non tamen sortiter ibi impingit, sed vel ad latus declinat ut superius ostendimus, vel absoluto orbe una cum aliis