R. DesCartes Opuscula posthuma, physica et mathematica

발행: 1701년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

io ELUCI DAT IONES PHYSIC E

enim adeo motu carbo agitatur, ut omnibus Circuli punctis videatur respondere, nec retinae capillamenta satis habent otii, ut ad pristinum situm recurrant, sed flexa semper manent, ut de segetea vento incurvata diximus. Quinto, quaerebatur num chorda quadruplo magis tensa quam altera audiatur acutior , vel ex hoc sollim q od vibrationes longe plures edat, vel quod aures Per aerem magis strenue sortiusque percutiat Z Cum haec difficultas videatur aliculus momenti pro explicandis pluribus problematibus, non omitto evidentem solutio nem: nimirum audiri sonum acutiorem, & quia vibrationes duplo, v. g. , frequentius pulsant, dc quod aer sortius aures feriat; sortius nempe serit, quia frequentius vibrantur fides, & frequentius vibrantur, quia magis tenduntur. Ut enim constat graviorem senum segnitis aures attingere, aeremque vento quasi gradu moveri, e contra acutiorem velociores habere di adromos, Patet eX horum citato motu ae rem quoque fortius elidi, Proindeque tympanum sortius percuti.

Propero igitur ad id quod

Sexto, quaerebatur, num ratio qua Musici volunt octavam esse in proportione dupla, & ut et ad I, satis sit valida ex hoc quod si chordam Α B in C dividas, editura sit octavam: at tota A B est ad C B ut et ad I ; ergo , inquiunt, proportio octavae est ut 1 ad I, cum ut chorda ad chordam sic senus ad sonum. Rationem dubitandi sic proponit Galilaeus, ire sono te maniere con te quali nos posi

piu biIoena quadruplo, &c. Diapason, inquit, in dupla proportione, diapente vero in sesqui-altera reperitur: quia bifariam divisa chorda ponticuli ope, ubi tota AB pulsabitur,di ejus media pars AC, octava at AE B dietur; quae ratio, inquit, infir-

ma videtur. Nam cum sonus

acuatur, non modo cum chorda fit brevior, sed dc ciim magis tenditur, vel cum fit exilior, sane sequeretur octavam audiendam esse, si duplum ponderis appendatur, vel in longum media dividatur, cum tamen quadruplo ponderis constet opus esse, vel quar ia in longum parte imminui debere ; tam ergo dici potest octavae rationem esse ut qad I, quam eam assignare ut 2 ad I, sic propor tio Disiti co by Cooste

102쪽

IN CARTES II MUSICA M. H

iis quintae non magis esse debet se uialtera, quam dupla sesquiquarta seu ut 9 ad 4 Revela haec Galilaei dissicultas eo magis involvitur, quod, quidquid narret Κircherus, vix ulla ratione examinari queat, num vibrationes atque diadromoi octavae duplo velocius moveantur his, quorum respectu octava dicitur. Nec tamen insolubilis mihi videtur. Nam longe dispar ratio effectus ponticuli chordam dividentis , &ponderis eam tendentis, vel extenuationis ejusdem. Nec mirum, si , ut unt, numerus diadromorum sit in ratione subduplicata pomderum: effectus enim, quem edit ponticulus in chordae medio constitutus, is est, ut duas utrimque octavas ibi generet, quae simul additae disdiapason crearent. Cum ergo desiderari videatur, ut quadruplum ponderis eundem effectum producat, incassum id quaeritur, cum situs diversus omnino sit. Ponatur chorda tota Α Β , per ponticulum in C positum octava generetur, licet chordae medium tantum occupet 3 ergo duplum

C 2 ponderis eundem effecium prae

. U stare debet, ut verum sit proportionem esse ut 2 ad I 3 negatur sequela. Sed ut non iniqua quaestio fiat, appendatur pondus in C, tuncque intentum habebitur, & stabit, a Musicis recte definitam proportionem octavae esse ut 2 ad 1. Paucis ergo dicam , cum as.sgnarunt Musici proportionem octavae esse ut 2 ad I , locuti sunt de proportione, quae ex chordae divisione emer3eret, cum alias non eos fugerit, sonum non esse semper&absolute ad sonum, ut chorda ad chordam; nam si in B quadruplum ponderis supponatur, e dem manebit chorda AB, augebitur tamen sonus, & octavam edet. Septimo, quaerebatur, cur, si chordam pulsaveris, eodem tem pore tam quae ad uni sonum, quam quae ad consonantiam, resonabunt 3 Haec pene viluit dissicultas , adeo trita apud omnes reperi tur, sed cum ex iis plures ad sympathiam fugiant, ut sibi, quod ait Augustinus, videantur scire quod nest uni, non incommodum forsan est paucis rem enarrare. Constat, & quidem ἀυπις κών, his potissimum qui valent acutiori visu, chordas omnes, dum altera pulsatur, mourri, sed earum duntaxat sonum tantisper audiri, quae magis ad consonantiam perfectam accedunt. Quoa cur fiat, quaeso lector attendat. Pulseri omnes chordas a prima pulsatae chordae vibratione diximus: Verum quae non sunt ad consonantiam tensa ,

B et in

103쪽

11 ELUCIDAΤΙONES PHYSICAE

in suo itu redituque cum pulsata primum chorda minime conve niunt, nec vibrationis suae periodum absolverunt, cum ab ea iterum percutiuntur, sicque contrario motu sibi obsunt mutuo ; at econtra 'quae sunt ad consonantiam tensae, id est , quae ita tenduntur, ut, cum pulsantur, vibrationes suas eo tempore absolvant, cum aer a prima chorda elisus eas iterum percutit, motu priori aded

Convenienti, ut iterum ab eo moveantur, redeunteque ter & ultra eadem aeris percussione nunquam ei chordae motus occurrat conintrarius, sed ipsi semper, aut saltem statuto post tempore , adunae tur. Hinc neutiquam videas chordam resonare eo ipso instanti, quo tangitur chorda Cui Consonat. Movebitur quidem , sed non resonabit; quia in primo nisu & impetu campana sonum non edit,

sed movetur tantum, iterato vero conatu tandem movetur, & Enum

edit, sic, non nisi iteratis pulsatae primum chordae ictibus, consonans ejus auditur resonare: primis scilicet movetur tantum, sed crescen te motu satis habet virium, ut aerem quoque ipsa moveat qui feriat aures. Sic dissonantes chordae moventur quidem , sed mini me resonant, quod suo improportionato motu irritos reddant quosa pulsata chorda ictus accipiunt. Uerum quod monet Galilaeus alicujus est observationis: non ea tantum corpora quae cum pulsetis homogenea sunt, sed Zc quae omnino sunt heterogenea , resonare , modo consonantias cum illis Ita-heant. Quest' ondeuiamento , .che si va distendendo per lyaria , muove e fa vibrare non solamente te chorde , ma quat si vulta altro corpo diseposito a tremare, in vibra Ut sotio quello tempo delia tremante chorda.

Meminique me legisse apud Κircherum mλυωου, & Germanicae eruditionis virum, cum Moguntiae moraretur, ipsum audiisse chelyn, quae erat in remotissima Ecclesiae parte, sponte pulsentem, cum

tangebatur organum, cujus rei opinor attulisse rationem. Notetur in terim crassiores chordas non moveri, audirique facile, Cum tenuiores octavae.pulsantur. Sicut minor globus majorem concutere mo-yereque vix potest, quod tam dictum velim pro his quae longitudine, vel crassitudine, quam quae pondere praestant, ut experimento constabit. Octavo, quaerebatur , cur, si surdus Musicum instrumentum, puta citharam , dentibus apprehendat, percipere valeat sonum, quem alias nunquam audiret 8 Frustra huc usque tentatum fuerat a

multis, quo pacto surdorum impotentiam juvarent. Nonnulli scilicet

104쪽

IN CARTES II MUSICAM. . II

licet signa, figurarumque characteres, verbis assingebant , ut fiagaci ad audiendum per signa surdorum ingenio sic opitularentur. Alii certo quodam labiorum gutturisque motu surdos quoidam aD suesecerant, ut ex ipsa inspectione verba, quae non auribus, oculis saltem audirent, sonusique ad ipsos non percussi acris ope, sed luce deveheretur. Ita sertur Wallis Doctor Anglus colloquium hene longum habuisse cum familiari, quem hunc loquendi modum ed cuerat; alii denique cornua quaedam infleXa adhibebant, quorum extremum ligula ferrea dentibus cum surdi prehenderent, satis distinctum loquentis susurrum audiebant, atque de hac ultima auis diendi ratione nunc quaeritur, quam breviter sic eXpono. Constat nempe surdi, dentibus citharam tenentis, aurem ita esse dispositam, ut pellis, & membrana tympanum tegens, quae naturae dein sectu nimium laxa est, tendatur magis, ac naturalem ad audiendum situm recuperet , ita ut tympanum tremulas aeris vibrationes seniatiendi capax essiciatur , quae pellis tensio si audiendi facultatem non sola restituat, desectum ultro juvabit nervulorum motus, qui per totum caput disseminantur; hi enim applicatis ad citharam dentibus ad ejus motum facile tremunt, motumque nervo ακου communicant, & ita surdus, quam iacultatem natura negavit, hac arte poterit resarcire. Nono, quaerebatur, cur, qui nossent Musices theoriam, conlonantiarum vim, notarum valorem, imo & voce docili valerent, non possint aliquando cantare, vel etiam a se compositam cantilenam

voce exprimere Z Equidem longe alia supponi debet cantandi virtus, & componendi; quod denotavit Coelius Rhodiginus, qui Musicos ideo distribuit in harmonicos , quorum dux Aristoxenus recensetur, & canonicos, qui nempe sola ratione, non cantandi habitu valerent. Ut enim occurrunt saepe cantores, qui solo usia αeX praxi propositam cantilenae partem eX promtu concinunt, CXaminandum videtur, qua ratione fiat, ut ex notarum in diversos tu positarum inspectione vocem suam mutent, & pro nutu accommodent : at non alia plane ratio videtur esse , praeter eam quam quo

tidie experimur in his, quibus litterae ABCD a lingua emormandae sunt; certo enim modo litteram A palati ope , B labiis, C dentibus quasi sibilando, D vero lingua dentibulque estormant, accedente postea usu, tum faucium, laryngis, aliorumque organorum motu verba componunt, ita ut ex ipsa inspectione lueras A, vel B,

105쪽

i ELUCIDATIONES PHYSICAE

multis etiam non curantibus num palato labiisve efformentur, pr nuntient; sic cantores norunt spiritum pro nutu ita temperare, ut musculorum ope modo altius, modo g avius vocem elevent, aut deprimant: at, ut habeant, unde moneantur, quando, & quantum debeant spiritum hoc aut alio modo ducere, adhibita sunt quaedam signa, dc notae, quorum suus vocis elevationem , figura vero, aut color tempus, quo vox ista audienda sit, significat: ita si nota collocetur in linea altiori, vocem elevandam significat, si in infima, deprimendam , si quadrata sit, vel, ut ajunt, alba, aut nigra , aduncaιa , &c. ostendit, tamdiu temporis sub eodem tono spiritum retinendum. Aliis porro signis utuntur Graeci, est enim apud illos quidam χεiρονομαρυς, qui ex pulpito , digitorum infle-Xione, vel manuum elevatione, cantum sirigit, & hic cantandi modus χειρονομία dicitur, quae vox, ut notat Tanaquillus Faber in Xenophontem, significat ludum brachiorum manuum. Habent illi tamen Canonarchai Musicae libros, non multum a nostris absimiles, dc notis exaratos; hinc Cosmae & Ioannis Musici canones magni semper apud Graecos suere nominis. Alias , quod non omittam, notas adhibebat rusticus quidam Provincialis: is enim, ut accepi a viro ob pietatem eximiamque doctrinam nunquam satis laudando, lapillos ita disponebat, ut eX eorum situ, an acuta, an gravis elidenda vox foret, apprime tX usu novisset. Cum ergo ex dictis notum sit, tot signa adhiberi, ut inde cantor vocem tuam

dirigat, quod ut praestet usus praesupponitur, non est cur miremur, quosdam, soli Musices Theoriae addictos, non posse ad pra-Xin reducere, & cantare a se compositas cantilenas. Decimo quaerebatur, num octava, aliaeque consonantiae 3 quae per sonum auribus, per chordae divisionem manibus, per saporum quorundam proportionem palato, per odorum temperamen

tum naribus, percipiuntur, oculis etiam peculiari modo possint exhiberi Rem non arbitror Galilaeo Torricellioque ducibus difficilem ; fostendente, inquit ille, palle di piombe , o altri simili gravi,

da ire Mi di lunghetetis diversa , ma tali , che net tempo che it piis lango D due vibrationi, ii piis corto ne faccia quattro , si medetano ire, it che accadera , quando it pi. lungo contenga sedici palmi , o altra

mi pure, delle quali it mezdano ne contenea nove , Cr il minore quat-tro, e rimossi tuiti insieme dat perpendicolo, e pol lasciat li Misare, F vedra it concent δε me. Tria sint funependula sese excedentia,

106쪽

IN CARTES II MUSICAM. Is

quorum majus sexdecim habeat partes, quarum novem in mediocri fune pendulo reperiuntur, minus vero quatuor habeat: si ex perpendiculo simul omnes dimoveantur, ac libertati suae relinquantur, sponte decident, vibrationesque non omnino quidem Isochronas, sed ita tamen sibi invicem correspondentes edent, ut quarta quacumque longioris sunependuli vibratione tres simul conveniant riteratis deinde consula vibrationibus post quartam iterum in eodem termino adunentur, quod octavam cum quinta eX primit. Hinc Plures Consonantias, servata, quam vides, proportione, poteris exhibere, nec solum sunependulis, sed & sarissis, longisve perticis diversae longitudinis, res eadem confici potest. Observatum est enim sarissae muro impactae diadromos sunependulorum vibrationibus esse similes: imo & si in medio, quasi ponticulo, sustineatur , motis

ejus extremis duplo velocius moveri, & octavam edere. Obiter moneo tantum, quod nonnulli jam observarunt , horologium haberi posse funependulare, si filo tres Parisinos pedes cum sextante

longo, plumbum nec grave nimis nec etiam tenue appendatur: per horam enim movetur, & 36oci vibrationes effcit, quae cum versiis finem vix percipiantur, hoc instrumento saltem uti poteris, ut unius horae secundi valor investigetur. Quod si multa de his funependulis, aut chordarum tensarum diadromis volueris comparare, Mersennum adi, multa occurrent, quae non nisi Mersenni diligentia potuerunt examinari: puta, putat ille fidelissimus indagator , chordam e terrae centro ad firmamentum eXtensiam, 3 7 octavas continere , si chorda prima unius suisse Leucae supponatur , aut etiam chordam tripedalem unius secundi spatio acrem pulsere I 28 vicibus, unde colligit, quod haec chorda ad firmamentum pertingens, non nisi percussionem unicam intra I 6 annos & tres menses posset absolvere, eademque chorda, si in globum reduceretur, orbis terrae crassitudinem longe superaret. Undecimo quaerebatur, cur, dum vox humana, vel instrumenta potissimum metallica pulsantur , aliae voces sere semper audiantur resonare, quae his sunt acutiores Z Id poterunt experiri, qui delicatis auribus valent, nimirum dum sonora vox canet, diapason- diap., seu duodecima, quandoque etiam disdiapason cum ditono, seu ir major cum ipsa simul auditur. Hoc porro nasci arbitror ex. diversis, quibus Constat aer, partibus; nam cum per acrem com

munem subtilior disseminetur, fit, ut, cum crassior ille ia communis Disiligoo by Cooste

107쪽

16 ELUCI DAT ION ES PHYSIC E

nis acr elisus in gutture vibrationem unam edit, subtilior istet res, vel alius adhuc subtilior quinque vibrationes absolvat, idcmque in acre contingit, quod& in chordis , quae , prout subtiliores sunt, sequentiores etiam habent diadromos, consonantiasque generant , ira chordae, quarum altera ter, quinquies vero altera pullat, dum alia semel itum reditumque perficit, Consonantias Creant, quae duodecima & I7 major vocantur. Haec enim est ut s ad I, illae ut 3 ad I , ut videre est in diagrammatis, at aer, cum partes alias aliis superiores mobilioresque habeat, non erit absonum, quaecumque de chordis huc usque diximus, huic adscribere. Ultimo quaerebatur, cur, inter sensus exteriores auris sola perci piat differentiae gradus, qui in objecto suo reperiuntur, seu Cur a ris judicet liceat hoc uti nomine) quot gradibus vox in La avoce in Ut discrepet; oculus vero percipere nequeat, quot gra dibus color puniceus a magis puniceo distinguatur. Celebrem hanc quaestionem . μέμ- Auzoust proposuit in Doctorum Diario, vulgo le Iournae des Ssavans, atque misi hac de re Epistolam, cujus cum mihi exemplar non sit ad manum , utcumque tamen meminero, hanc equidem ego reseram. Mi DOMINE,C Uandoquidem in postremo Diario legi, percupere te, ut eruditi per

penderent ea , qua proposueras circa objecta auditur, quorum disse rentia ipse innotescunt per gradus quos in iis observat , in mihi de iis cogitandum esse duxi, non quod ea sim confidentia , ut me dignum exi mmem, qui eorum, ad quos ea miseras, ordini a crabar, sed eo tan

rum ammo, ut nonnullas otii mei horas cum emolumento ιmpenderem, iumenιem scilicet revocans illud Lyrici; Saepe etiam est olitor verba opportuna locutus.

Et profecto satis mihi feliciter hic rem siuccessisse existimo, non quod sa-rim crediderim aurem , natura μά judicare , quantum unis. sonud ab AEltero disserat: quippe, ut verum fatear, dissiculter admodum id mihi perseuadere potui , sepe mecum cogitans, quod si auris accurate iudicaret de disserentia Re ad La , hoc non nisi multa exercitatione , m

Diuitigod by Corale

108쪽

1N CARTES II M USICAM. 1

crebro eos sub iisdem intervallis bonos audiendo fieri. Atque in hae dubitatione me praeterea confirmavit quod e P. Lirchero didιceram , qui id a P. Mersienno acceperat, alus ac nos intervallis uιi Canadenses, quodque mihi videbatur oportere, ut paullo delicatioribus esemus auribus praediti, si exaele de nostris judicare vestemm . Hinc concludebam, illud iudicium de disserentia tonarum merum esse habιtum 3 atque,si operam δε- dissemin adseuefaciendis oculis ad judicandum de colorum differentia , tandem in illos,quanto intensius hie pra illo colore ruberet colo asstincturos ese.

Sed postquam difficultatem consideravi , aliter prorsus existimavi,

mih que persuasi, revera instinctu quodam naturali , non vero habitu dedisserentia sonorum aurem 3udicare , Q quamvis experientia nonnullos difficulter admodum eos distinguere doceat, non id mirum existimari debere , quoniam in reperiuntur, quibus manifestisma axiomata inexplιcentur nec e est, qua alioquin non, nisi longa meditatione, intelligere valerent.

Ut itaque huic tua propositioni sat aciam, notanda e β disserenita, qua intercedit inter sonum er tonum. Sonm vel vox quod tamen di in tinxit Aristoteles, quia sciliceι nonnulla insiecta, veluti cicada , Ρ-πum fluum alio, quam gutture , organo proferunt) est colusio vel periscussio aeris e pulmonibus expressi, in ab Diglottide, aliisque ad id di ositis organis articulati. Tonin est conssensim in unio qua constituitur unius soni cum altero: ita Re absolute confideratum sonin est , sed relatum ad

Ut, vel ad octavam s/am, qua cum consonantiam facιr, tonin evadit. Iam vero seuppono Basum, vel vocem gravem, CV Cantum, L. Superiorem , fimul allud Re in unibono cantare, accuratissimas delicatisim qua aures provoco , ut exacte dijudicent quot gradus gravis illa vox a te

istori disseris: sed si, Superior actatam Bassi fumat , vel La cantet,

cum Basus cantet Fa, tum sane Ua tertia maior , tonus major em minor, qui eam componunt, G gradus inter utrumque intercepti, audientur.

Hoc posito, dico auris nullam esse praerogativam pra aliis flensibus, atque oculum, palatum, emim , nares siese habere ad se a obiecta, uti

ad Fuum auris. Etenim si oculus diiudιcare nequit, quanto magis vel minus saturatus sis idem color, veluti caeruleus, altero colore caeruleo , nec palat m quanto magis vel min.s dulce aliquid sit , nec cutis quanto magis aliquod eorpus vel minus politum, nec nares, quanto fortior fit unius moschi odor ae alterius , ita auris nequit iudicare, quot gradus vox, qua uni sionum cantat, altior vel minus alta sit alia. Verum e contrario, sicuti auris recte admodum judicat de ἁiserentia

Sol ad Ut, vel potius quot gradus Sol superet Ut , cum quo quin-

109쪽

18 ELUCIDATIONES PHYSIC E

tam fuit , in de duobus toms majoribuε, de minori, in de semitonio, qua eam componunt , ita oculus obser ι disserentiam, qua reperitur inter rubrum tar favum, palatum eam, qua est 3nter dulce in amarum , --tis , ves ner νι sn eam desinentes judicant, quam serum vel quam politum aliquod corpus sit, nares ascrimen animadvertunt inter odoremansihi in Gehemini. Et ne aliquid hic desiderarι Anamin , perpen damus, obsecro, quid in oculo diversitatem colorum producri, haud dubie id nobιs lucem senerabitur. Cartesius Cap. 8. Meteor. & cap. I. D optr.3 κbι agit de natura colorum , ostendtι eorum varietatem tan tummodo consistere in disserentia motίs exiguorum globulorum , quι ra apidius vel lentius circa siua centra rotantur, secundum rectam ii neam propelluntur : Iam vero , hoc pro vero pupposito , oculus sine dubia istam motus diversitatem obsiervat. Et quamvis dijudicare ne ρι at , quot intersint gradus, hoc in eo non est peculiare , quia neque auris gradus observat disserentia, quae intercedit inter motum aeris, qui nobis audiendum exhibet Re, elimque, qui Mi. Fateor aurem posse duo animadvertere, I. An tonus vel Femitonium ae curatum fit, hoc est, ex. gr. , an magis accedat ad Re, quam ad Ut, a. Quanta disserentia sit inter Ut Q Sol, enumeratis sciliceι graduum disserentiis per tonos vel simi ιoma, qua inter illos comprehenduntur 3 at qui eadem facultas in oculo reperatur, nam probe dignossit, an rubrum illud recte se habeat, hoc est, an non malis ad favum, quam ad Xermonum colorem vergat: praeterea etiam videt , quanam sit disserentia inter Termesinum quem suppono e se rubrum ut octo ) m favum col

rem , si nempe disserentia gradus fecundum intermedios colores numerentur 3 scilieet colorem igneum, rubrum super-rsum me. Quod ades verum judico, ut, quo mecum unusquisque sentiat,paullum modo ingenuitatis rogem. Si tamen adhuc rogetur, quare auris facilius de diverstate disserentium tonorum iudicet, veluti de Re ad La, quam oculus de diversis coloribus , sicut quanto saturatior sit color Xermesinus , quam siuper- roseus, hac qua ita facili solvi potest , quandoquidem conflat se jecium, in quo exercetur adiis, facilius animadvertere id quod pulseu Cr ictu fit, ae idquεd per simplicem pressionem , sicuti quidpiam facilius corporis cujusdam,

quod eum perplures deinceps vices feriret, aftιonem dseerneret, ac ait rius corporis, quod ei innitendo tantummodo eum premit: de primo enim judicat ex numero ictuum, cum de altero non nisi quam proxime judicare post, in relate ad ideas nonnullorum corporum, qua μstulit. Sonus vero aeris percussu fit, cum colores ex modis, quibus Retina premitur,

diversi Diqiliaco by Corale

110쪽

IN CARTES II MUSICAM. Is

divers evadant; ac proinde auris melius diversos tonos, quam diversos colores oculus, obseemabit.

D Rolixior forsan pleri sique haec Epistola videbitur , nihil tamen

habet quod dissicultatem non attingat, aut non solvat οῦ quod, an verum sit, lectoris judicio committitur. Nec enim mihi tantum arrogavero, ut ab omnibus Epistolarum haec mearum stamenta, caeco quasi impetu, velim cricipiantur, sicque alios errare, ut quod ait Augustinus) mein error lateat. Ιmo censurae cordatiorum hos συδροιμι subjicere mihi semper in animo fuit, ut, in his si faverent, plura, quae ad Mathesim Physicam pertinent, ubi primum nactus otium fuero, in lucem sim editurus: si secus res contigerit, aequiori mecum animo actum fuisse arbitrabor, cum ex me prodire quicquam existimem, quod aut vulgi placitis arrideat, aut doctioribus novum videatur. Plura non Commemoro 3 moni tum dumtaxat lectorem velim, in hac editione castiganda nonnihil insudatum, Cartesianum enim exemplar M. S. informe adeo erat, ut non nisi oculatioribus series ulla videretur; in quo quantum meritus suerit nulli non notus Clarissimus noster Clerselerius in edendis Cartesii posthumis operibus, vix poterit fingere qui non expertus est. Iuxta hoc M. S. traductionis opus direximus, in quo siquis error irrepserit, bona venia concedatur, ut pote qui nolim de ἀναμαρτ=1 α gloriari, quam nec oculatiores sibi possunt vindicare. Hinc in desensionem meam liceat usurpare, quod ait Augustinus, Enchir. Cap. 6. Non inutiliter exercentur ingenia , fi adhibeatur disceptatio moderatior, in ab fit error opinantium siescire quod forsan neflciunt. s

DEnique quaerebatur, undenam mutarint recentiores antiquum plani cantus usum: solebant quippe neglecta in eo syllabarum quantitate notas aequales pronunciare , uti veteres cantus Ecclesiastici libri testantur, sicut etiam nunc in Ecclesiis, Lugdunensi maxime & Senonensi, usus laudabilis perseverat. Hactenus nemo , quem sciam , quaestionem istam serio exposuit. Crediderim equidem, id scribarum inscitia factum fuisse , qui cum syllabarum quantitatem ignorarent, vel scientes propria sponte omitterent , errorem quendam in cantum induxissent, qui temporum

C 1 lapis

SEARCH

MENU NAVIGATION