장음표시 사용
201쪽
quam ob causam, si datae sint prima & secunda tantum, sicile pons in invenire tertiam & quartam , & caetera , quia scilicet hoe fit per conceptus particulares & distinctos: si vero datae sint prima de tertia tantum, non tam facile mediam agnoscam , quia hoc fieri non potest, nisi per conceptum, qui duos ex prioribus simul involvar, si prima dc quarta sol e sint datae, adhuc dissicilius duas m dias intuebor, quia hic tres simul conceptus implicantur, adeo ut ex consequenti dissicilius etiam videretur prima & quinta tres medias inventi c. Sed alia ratio est quare aliter contingat, quia sci licet, etiamsi hic quatuor conceptus simul juncti sint, possunt tamen separari, clim quatuor per alium numerum dividatur, adeo ut posisim quaerere tertiam solam ex prima & quinta, deinde secundam exprima & tertia, &c., ad quae & similia qui reflectere consueVit, quot ita novam quaestionem examinat, statim agnoscit quid in illa pariat dissicultatem , & quis sit omnium simplicissimus modus, quod maximum est ad veritatis cognitionem alumentum.
Denique omnibus utendum est intellectiis , imaginationis , siensi s , inmemoria auxiliis, ιum ad propositio 3 simplicer distincte intuendis , tum ad quaesita cum cognitis rite componenisa ut agnoscantur , tum ad ista invenunda, qua ita inter se debeant conferri, ut nulla pars industria humana omittatur.
H me regula concludit omnia quae supra dicta sunt, & docet in
genere, quae in particulari erant explicanda hoc pacto. Ad rerum cognitionem duo tantum spectanda sunt, nos scilicet qui cognoscimus, ta res ipsae cognoscendae. In nobis quatuor sunt facultates tantum, quibus ad hoc uti possimus , nempe intellectus. imagriatio, sensus, & memoria: solua intellectuscquidem percipiendae veritatis est capax, qui tamen juvandus est ab imaginatione, sensu, ic memoria, ne quid foric, quod in nostra industria positum sit, omittamus. Ex parte rerum tria examinare sussicit, nempe id primum quod sponte obvium est, deinde quomodo unumquid ex alio cognoscatur, & deinde quaenam ex quibusque dedui cantur. Atque haec enumeratio mihi videtur completa , nec ulla prorsus omittere, ad quae humana industria possit extendi.
202쪽
Ad primum itaque me convertens, optarem eXponere hoc in
loco , quid sit mens hominis, quid corpus, quo modo hoc ab illa
informetur, quaenam sint in toto composito facultates rebus cognoscendis inservientes, & quid agant singulae , nisi nimis angustus mihi videretur ad illa omnia capienda, quae praemittenda sunt, antequam harum rerum veritas possit omnibus patere : Cupio enim semper ita scribere , ut nihil asseram ex iis, quae in controversiam adduci soleant, nisi praemiserim ealdem rationes, quae me eo dedu-Xerunt , & quibus in istimo alios etiam posse perluaderi.
Sed quia jam hoc non licet, mihi iussiciet quam brevissime potero explicare , qui sinam modus concipiendi illud omne, quod in nobis est, ad res cognoscendas sit maxime utilis ad meum institutum: neque credetis, nisi lubet, rem ita se habere. Sed quid impediet, quominus easdem suppositiones sequamini, ii appareat, nihil illas ex rerum veritate minuere, sed tantum reddere omnia longe clariora , non secus quam in Geometria quaedam de quantitate supponitis, quibus nulla ratione demonstrationum vis infirmatur, quamvis saepe aliter in Physica de ejus natui a sentiatis. Concipiendum est igitur primo , sensus omnes externos, inquantum sunt partes corporis, etiamsi illos applicemus ad objecta per actionem, nempe per motum localem, proprie tamen sentire per passionem tantum , eadem ratione, qua cera recipit figuram a sigillo: neque hoc per analogiam dici putandum est, sed plane eodem modo concipiendum , figuram externam corporis sentientis realitor mutari ab objecto , sicut illa, quae est in superficie cerae, mutatur a sigillo: quod non modo admittendum est, cum tangimus aliquod corpus ut figuratum , vel durum, vel asperum &caetera, sed etiam cum tactu percipimus calorem, vel frigus,& similia; item in aliis sensibus, nempe primum opacum, quod est in oculo, ita recipere figuram impressam ab illuminatione variis coloribus i dula, dc priuatim aurium, narium, dc linguae cutem objecto imperViam, ita novam quoque figuram mutuari a sono , odore, &sapore.
Atque haec omnia ita concipere, multum juvat, cum nihil lacilius sub sensum cadat quam figura; tangitur enim & videtur: nihil autem falsum ex hac suppositione magis, quam ex alia quavis sequi demonstratur ex eo, quod tam communis dc simplex sit figurae conceptus, ut involvatur in omni sensibili : ver. gr. , colorem suppo E nasDiuitigoo by Gorale
203쪽
nas esse quidquid vis, tamen eumdem extensum esse non negabis.& per consequens figuratum : quid igitur sequetur incommoui, si caventes, ne aliquod novum ens inutiliter admittamus & temere fingamus, non negemus quidem de colore quidquid aliis placuerit, sed tantum abstrahamus ab omni alio, quam quod habeat figurae naturam, & concipiamus diversitatem, quae est inter album , cceruleum, rubrum, &c., veluti illam, quae est inter has aut similes figuras,&c., idemque de Omniabus dici potest, cum figuramm infinitam multitudinem omnibus rerum sensibilium differentiis exprimendis sese ficere sit certum. Secundo concipiendum est , dum sensus externus movetur ab
objecto, figuram, quam recipit, deserri ad aliam quamdam corporis partem, quae vocatur sensus communis, eodem instanti & absque ullius entis reali transitu ab uno ad aliud: plano eodem modo, quo nunc, dum scribo, intelligo eodem instanti, quo singuli characteres in charta exprimuntur, non tantum inseriorem calami partem moveri , sed nullum in hac vel minimum motum esse post e , quin simul etiam in toto calamo recipiatur, atque illas omnes motuum diversitates etiam 4 superiori ejus parte in aere designari, etiamsi nihil reale ab uno extremo ad aliud transmigrare concipiam : quis enim putet minorem esse conneXionem inter partes corporis humani, quam inter illas calami, dc quid simplicius excogitari potest ad hoc exprimendum Tertio concipiendum est, sensum communem sungi etiam vice sigilli ad easdem figuras vel ideas a sensibus externis puras & sine corpore venientes in phantasia vel imaginatione veluti in cera se mandas.' atque hanc phantasiam esse veram partem corporis & tantae magnitudinis, ut diversae ejus portiones plures figuras ab inviscem distinctas induere possint, illasque diutius soleant retinere, tuncque eadem est quae memoria appellatur. Quarto concipiendum est, vim motricem , sive ipses nervos originem suam ducere a cerebro in quo phantasia est, aqua illi diversimode moventur, ut sensus communis a sensu externo, sive ut i tus calamus a parte sui instriore: quod exemplum etiam ostendit,
204쪽
quomodo phantasia possit esse causia multorum motuum in nervis, quorum tamen imagines non habeat in se expressas, sed alias quasdam, ex quibus isti motus consequi possint: neque enim totus calamus movetur, ut pars ejus inferior quinimo secundum majorem sui partem plane diverso & contrario motu videtur incedere. Atque ex his intelligere licet, quomodo fieri possint omnes aliorum animalium motus, quamvis in illis nulla prorsus rerum cognitio, sed phantasia tantum pure corporea admittatur, item etiam, quomodo fiant in nobis ipsis omnes operationes illae, quas percipimus absque ullo ministerio rationis.
Quinto denique concipiendum est, vim illam, per quam res proprie
cognoscimus, esse pure spiritualem, atque a toto corpore non minus distinctam, quam sit anguis ab osse, vel manus ab oculo, unicamque esse, quae vel accipit figuras a sensu communi simul cumphantasia, vel ad illas, quae in memori a servantur, se applicat, vel novas sermat, a quibus imaginatio ita occupatur, ut saepe simul non sufficiat ad ideas a sensu communi accipiendas ι vel ad easdem ad vim motricem juxta puri corporis dispensationem transferendas. In quibus omnibus haec vis cognoscens interdum patitur, interdum agit, & modo sigillum, modo ceram imitatur ; quod tamen per analogiam tantum hic est sumendum ; neque enim in rebus corporeis aliquid omnino huic simile invenitur: atque una & eadem est vis, quae si applicet se cum imaginatione ad sensium communem, dicitur videre, tangere, &c., si ad imaginationem solam ut diversis figuris indutam, dicitur reminisci; si ad eamdem ut novas singat, dicitur imaginari vel concipere ; si denique sola agat, dicitur intelligere: quod ultimum quomodo sat, fusilis exponam sito loco. Et eadem etiam idcirco juxta has iunctiones diversas vocatur , vel intellectus purus, vel imaginatio, vel memoria, vel sensus: proprie autem ingenium appellatur, cum modo ideas in phantasia novas format, modo jam factis incumbit, consideramusque illam ut diversis istis operationibus aptam , atque horum nominum distinctio erit in sequentibus observanda. Hic autem omnibus ita conceptis, facile colliget attentus Lector , quaenam petenda sint ab
unaquaque facultate auxilia, di quousque hominum industria ad supplendos ingenii desectus possit extendi. Nam cum intellectus moveri possit ab imaginatione, vel contra agere in illam; item imaginatio possit agere in sensus per vim mo-E 2 tricem
205쪽
tricem illos applicando ad objecta, vel contra ipsi in illam, in qua
scilicet corporum imagines depingunt; memoria vero illa , saltem quae corporea est & similis recordationi brutorum, nihil sit ab imaginatione distinctum; certo concluditur, si intellectus de illis agar, in quibus nihil sit corporeum, vel corporeo simile, illum non posse ab istis saeuitatibus adjuvari εἶ sed contra ne ab iisdem impediatur, esse arcendos sensus, a que imaginationem, quanIum fieri poterit, omni impressione distincta exuendam. Si vero intellectus examinandum aliquid sibi proponat, quod referri possit ad corpus , ejus idea, quam distinctissime poterit, in imaginatione est sol manda ; ad
quod commodius praestandum , res ipsa, quam haec idea repraesentabit, sensibus externis est cxhibenda , neque plura intellectum juvare possunt ad res singulas distincte intuendas: ut vero ex pluribus unum quid deducat, quod saepe faciendum est, rejiciendum ex rerum ideis, quidquid praesentem attentionem non requiret,ut facilius reliqua possint in memoria retineri; atque eodem modo non tunc res ipsae sensibus externis erunt proponendae, sed potius compendiosic illarum quaedam figurae, quae modo sussiciant ad cavendum lapsum; quo breviores, eo commodiores existunt. Atque haec omnia qui se quis observabit, nihil omnino mihi videbitur eorum, quae ad hanc Partem pertinent, omisisse. Iam ut quoque secundum aggrediamur, dc ut accurate distinguamus simplicium rerum notiones ab istis quae cX iisdem componuntur, ac videamus in utrisque, ubinam falsitas esse possit, ut caveamus , di quaenam certo possint cognosci, ut his solis incumbamus. Hic loci, quemadmodum insuperioribus, quaedam astumen da sunt, quae fortasse non apud omnes sunt in consesso : sed parum refert, etsi non magis vera esse credantur, quam circuli illi
imaginabiles, quibus Astronomi phaenomena sua describunt, modo illorum ope, qualis de qualibet re cognitio vera esse possit aut salsia,
distinguatis. Dicimus igitur primo, aliter spectandas esse res singulas in ordine ad cognitionem nostram, quam si de iisdem loquamur prout reveraeXistunt: nam, ver. gr. , consideremus aliquod corpus extensum &figuratum, fatebimur quidem illud a parte rei esse quid unum &simplex, neque enim hoc sensu compositum dici posset ex natura Corporis, extensione,& figura, quoniam hae partes nunquam unae ab aliis distinctae, extiterunt: respectu vero intellectus nostri compositum
206쪽
positum quid ex illis tribus naturis appellamus, quia prius singulas separatim intelleximus , quam potuimus judicare, illas tres in uno& eodem subjecto simul inveniri. Quamobrem hic de rebus non agentes, nisi quantum ab intellectu percipiuntur, illas tam ii ni simplices vocamus , quarum cognitio tam perspicua est & dillincta, ut in plures magis distincto cognitas mente dividi non possint: tales sunt figura, extensio, motus, dic., reliquas omnes quodammodo compositas ex his eIse concipimus; quod adeo generaliter est sumendum, ut nequidem excipiantur illae, quas interdum ex simplicibus ipsis abstrahimus, ut fit, si dicamus, figuram esse terminum rei eXtensae, concipientes per terminum , aliquid magis generale quam per figuram , quia scilicet dici potest etiam terminus
durationis, terminus motus,&c., tunc enim, etiamsi termini significatio a figura abstrahatur , non tamen idcirco magis simplex vi deri debet quam sit figura , sed potius chm aliis etiam rebus tria buatur, ut extremitati durationis vel motus &c., quae res a figurin toto genere disserunt, ab his etiam debuit abstrahi, ac proinde est quid compositum eκ pluribus naturis plane diversis, dc quibus non nisi aequivoce applicatur. Dicimus secundo, res illas quaeret pectu nostri intellectus simplices dicuntur, esse vel pure intellectuales, vel pure materiales, vel Communes. Pure intellectuales illae sunt, quae per lumen quoddam ingenitum, &absque ullius imaginis corporeae adjumento ab intellectu cognoscuntur: tales enim nonnullas esse certum est, nec ulla
fingi potest idea corporea, quae uobis repraesentet, quid sit cognitio, quid dubium, quid ignorantia, item quid sit voluntatis actio,
quam volitionem liceat appellare, & similia, quae tamen omnia revera cognoscimus, atque tam facito, ut ad hoc lassiciat, nos rationis estic participes. Pure materiales illae sunr, quae non nisi in corporib0s esse cognoscuntur, ut sunt figura, eXtensio, motus, dcc. Denique communes dicendae sunt, quae modo rebus corporeis, modo spiritibus sine discrimine tribuuntur, ut existentia, unitas, dum ratio, & similia: huc etiam reserendae sunt communes illae notiones, quae sunt veluti vincula quaedam ad alias naturas simplices inter se conjungendas, & quarum evidentia nititur quidquid ratiocinando concludimus: hae scilicet, quae sunt eadem uni tertio , sunt eadem inter se; item , quae ad idem tertium eodem modo referri
non positant, aliquid etiam inter se habent diversum, &c., & qui-
207쪽
dem hae communes possunt vel ab intellectu puro cognosci, vel ab
eodem imagines rerum materialium intuente. Caeterlim inter has naturas smplices placet etiam numerare earumdem privationes ta negationes, quatenus a nobis intelliguntur,
quia non minus vera cognitio est, per quam intueor quid sit nihil, vel instans, vel quies, quam illa, per quam intelligo quid sit existentia, vel duratio, vel motus : juvabit que hic concipiendi modus, ut possimus deinceps dicere reliqua omnia, quae cognoscemus, ex istis naturis simplicibus composita esse s ut si judicem aliquam figuram non moveri, dicam meam cogitationem esse aliquo modo compositam ex figura, & quiete, & sic de caeteris. Dicimus tertio naturas illas simplices esse omnes per se notas, &nunquam ullam falsitatem Continere, quod facile ostendetur, si distinguamus illam facultatem intellectus, per quam res intuetur iccognoscit, ab ea qua judicat assimando vel negando ue fieri enim potest, ut illa quae revera cognoscimus, putemus nos ignorare, nempe si in illis praeter id ipsum quod intuemur, sive quod attingimus cogitando, aliquid aliud nobis occultum inesse suspicemur , atque haec nostra cogitatio sit falsa, qua ratione evidens est nos falli, si quando aliquam ex naturis istis simplicibus a nobis totam non cognosci judicemus: nam si de illa vel minimum quid mente attingamus, quod profecto necessarium est , cum de eadem nos aliquid judicare supponatur, ex hoc ipso concludendum est, nos totam illam cognostere: neque enim aliter simplex dici posset, sed composita ex hoc quod in illa percipimus , di ex eo quod judicamus
Dicimus quarto, conjunctionem harum rerum simplicium inter se esse vel necessariam vel contingentem. Necessaria est, cum una in alterius conceptu consula quadam ratione ita implicatur, ut non possimus alterutram distincte concipere , si ab invicem sejunctas esse judic mus: hoc pacto figura extensioni conjuncta est, motus durationi, sive tempori, dcc., quia nec figuram omni eXtensione carentem, nec motum omni duratione, concipere licet: ita etiam si dico, quatuor & tria sunt septem, haec compositio necessaria est, neque enim septenarium distincte concipimus, nisi in illo ternarium &quaternarium confusa quadam ratione includamus ; atque eodem modo quidquid circa figuras vel numeros demonstratur . necessario continuum est cum eo, de quo assirmatur: neque tantum in sensi
208쪽
bilibus haec necessitas reperitur, sed etiam, eX. gr. , si Socrates dicit se dubitare de omnibus, hinc necessario sequitur, ergo hoc saltem intelligit quod dubitat , item , ergo cognoscit aliquid posseesie verum vel falsum, dcc., ista enim naturae dubitationis necessario annexa sunt. Contingens vero est illorum unio quae nulla inseparabili relatione conjunguntur: ut cum dicimus, corpus esse animatum, hominem esse vestitum, &c. atque etiam multa saepe necessario inter se conjuncta sunt, quae inter contingentia num rantur a plerisque, qui illorum relationem non animadvertunt: ut haec
propositio, sum, ergo Deus est; item, intelligo , ergo mentem habeo a corpore distinctam, &c. Denique notandum est plurima
rum propositionum, quae necessariae sunt, conversias csse contingentes: ut quamvis ex eo quod sim, certo concludam, Deum esse, non tamen ex eo quod Deus sit, me etiam existere licet assirmare.
Dicimus quinto, nihil nos unquam intelligere posse praeter illas naturas simplices,& quamdam illarum inter se mixturam sive compositionem : & quidem saepc facilius est plures inter se conjunctas
semel advertere, quam unicam ab aliis separare: nam, eX. gr. , possisum cognoscere triangulum, etiamsi nunquam cogitaverim, in illa cognitione contineri etiam cognitionem anguli, lineae , numeri tertii, figurae, extensionis, ecc., quod tamen non obstat, quominus dicamus trianguli naturam esse compositam ex omnibus istis naturis, atque easdem esse triangulo notiores , cum hae ipsae sinsiquae in illo intelliguntur : atque in eodem praeterea aliae fortasse multae involvuntur, quae nos latent, ut magnitudo angulorum , qui sunt aequales duobus rectis, & innumerae relationes, quae sunt inter latera & angulos, vel capacitatem areae, &c. Dicimus sexto, naturas illas, quas compositas appellamus, a nobis
cognosci, vel quia experimur quales sint, vel quia nos ipsi componimus. Experimur quidquid sensu percipimus, quidquid ex aliis audimus , & generaliter quaecumque ad intellectum nostrum, vel aliunde perveniunt, vel ex sui ipsius contemplatione reflexa: ubi notandum est, intellestiam a nullo unquam experimento decipi posse, si praecise tantum intueatur rem sibi obiectam, prout illam habet, vel in se ipso, vel in phantasmate, neque praeterea iudicet imaginationem fideliter
reserre sensuum objecta, nec sensus veras rerum figuras induere, nec denique res externas tales semper esse, quales apparent, in his enim
omnibus errori sumus obnoxii , ut si quis fabulam nobis narraverit,& rem
209쪽
dc rem gestam esse credamus , si icterico morbo laborans flava omnia esse judicet, quia oculum habet flavo colore tinctum ; si deniquelae Q imaginatione , ut melancholicis accidit, turbata ejus phantasmata res veras repraesentare arbitremur. Sed haec eadem sapientis intellectum non sallent, quoniam, quidq i id ab imiginatione accipiet, vcre quidem in illa depictum essejudicabit; nunquam
tamen asseret, illud. idem integrum & absque ulla immutatione a rebus extemis ad sens s , & a sensibus ad phintasiam defluxisse , nisi prius hoc ipsum alia ahq a latione cognoverit. COm ponimus autem nos ipsi res quas intelligimus , quoties in illis aliquid inelie credimus, quod nullo experimento a mente nostia immedia id perceptum est: ut si ictericus sibi persuadeat res visas esse savus, haec ejus cogitatio crit composita, ex eo quod illi phantatasia sua repraesentat, & eo quod asium it de suo , nempe colorem savum apparere, non eX oculi vitio, sed quia res visae revera sunt flavae. Unde concluditur, nos falli tantum posse, dum res, quas credimus, a nobis ipsis aliquo modo componuntur.
Dicimus septimo, hanc compositionem tribus modis fieri posse, nempe per impulsum, per conjecturam, vel per deductionem. Per impullum sua de rebus judicia componunt illi, qui ad aliquid credendum suo ingenio seruntur , nulla ratione persuasi , sed tantum determinati, vel a potentia aliqua superiori, vel a propria libertate, vel a phantasiae dispositione : prima nunquam fallit, secunda
raro, tertia fere semper , sed prima ad hunc locum non pertinet, quia sub artem non cadit. Per conjecturam , ut si eX eo, quod
aq2 a a centro remotior quam terra sit etiam tenuioris substantiae ;item acr aqua superior, sit etiam illa rarior , conjiciamus supra aerem nihil esse, quam aetherem aliquem purissimum, & ipso ac re longe tenuiorem, &c., quidquid autem hac ratione componimus, non quidem nos fallit, si tantum probabile esse judicemus, atque nun quam verum esse assi memus, sed etiam doctiores non facit. Supcrest igitur sola deductio, per quam res ita componere possimus, ut certi simus de illatum veritate , in qua tamen etiam plurimi desectus esse possunt: ut si ex eo, quod in hoc spatio acris pla-nὰ nihil, nec vi tu , nec tactu , nec ullo alio sensu percipimus, concludamus illud e sic inane , malu Conjungentes naturam vacui
cum illa hujus spatii: atque ita fit , quoties ex re particulari vel contingenti aliquid generale & nccestarium deduci posse judica
210쪽
mus. Sed hunc errorem vitare in nostra potestate situm est, nempe, si nulla unquam inter se conjungamus, nisi unius cum altero conjunctionem omnino necessariam esse intueamur: ut si deducet. mus, nihil esse posse figuratum quod non sit extensum, ex xo, quod figura necessariam habeat cum extensione conjunctionem, &c. Ex quibus omnibus colligitur primo, distincte, atque ut opinor, per sussicientem enumerationem nos exposuisse id quod initio tantum confuse & rudi minerv.ι potueramus ostendere, nempe nullas vias hominibus patere ad cognitionem certam veritatis praeter evi
dentem intuitum, & necessariam deductionem, item etiam quid sint naturae illae simplices, de quibus in octava propositione. Atque
perspicuum est, intuitum mentis, tum ad illas extendi, tum ad ne cessarias illarum inter se connexiones cognoscendas, tum denique
ad reliqua omnia, quae intellectus praecise , vel in se ipso , vel in Phantalia esse experitur. De deductione vero plura dicentur in sequentibus.
Colligitur secundo, nullam operam in naturis istis simplicibus cognoscendis esse collocandam, quia per se sunt satis notae 3 sed tan tummodo in illis ab invicem scparandis, & lingulis leorsim detixa men, tis acie intuendis: nemo enim tam hebet i ingenio est, qui non perci'
piat se, dum sedet, aliquo modo differre a se ipio, dum pedibus insistit
Sed non omnes aeque distincte separant naturam situs a reliquo co, quod in illa cogitatione continetur, nec positat assierere nihil hinc immutari praeter situm ἴ quod non frustra hic monemus, quia saepe litterati tam ingeniosi esse solent, ut invenerint modum caecutiendi etiam in illis quae per se evidentia sunt, atque a rusticis nunquam ignorantur: quod illis accidit, quotiescumque res istas per se notas per aliquid evidentius tentant exponere: vel enim aliud exaplicant, vel nihil omnino: nam quis non percipit illud omne quodcumque est, secundum quod immutatur, dum mutamus locum, &quis est qui conciperet eamdem rem, cum dicitur illi, locum episVesciem eorporis ambientu cum superficies ista possit mutari, me immoto & locum non mutante, vel contra mecum ita moveri, ut quamvis eadem me ambiat, non tamen amplius sim in eodora lo-Co. At vero nonne videntur illi verba magica proferre, orae Vim habent occultam & supra captum humanii ingenii, qui dicunt motum , rem unicuique notissimam, ese actum entis in potertia , prout
est in potentia quis enim intelligit haec verba i quis gnorat quid