장음표시 사용
61쪽
tem, nisi in quantum venti aliaeve particulares caulae eas illuc
adigunt. Praeterea observandum , parvum coelum A. B. C. D. multo celerius gyrare quam Terrae, illas autem coelestes particulas , quae terrestrium corporum poris sint implici rae, non posse notabiliter velocius gyrare circa centrum T. quam illa corpora , quamvis convenienter dispositioni eorundem pororum pluribus aliis modis mo
Ut tandem percipiatur, materiam coelestem, quamvis lapidem R. versus centrum adigat, quia majorem ab eo recedendi conatum habet quam lapis, non debere etiam ipsum cogere ad deflectendum versus occasum, etiamsi ipse quoque majori impetu versus Ortum feratur quam ille , considerandum, hanc coelestem materiam habere conatum recedendi a centro T. quia conatur secundum lineam rectam in motu continuare, ipsiam vero non tendere ab occasu ve Diuili do by Corale
62쪽
sus Ortum, nec simpliciter quantum conatur eum rapiditate eadem continuare I & quia ipsis caeteroquin perinde est sive sint versus s.
Evidens autem est, ipsam utcunque magis secundum lineam rectam moveri quando lal idi R. descentum procurat versus T. quam si lapidem in R. relinqueret: Ipse vero haud posset adeo celeriter moveri versus Ortum, si lapidem reflecteret versus Occasum, quam si eum in loco suo relinqueret, vel etiam si ipsum ante se
Sed ut etiam percipiatur, materiam coelestem , etsi plus habeat virium ad lapidem R. versus T. deprimendum, quam ad essiciendum, ut circumfluens aer descendat, ipsam tamen non plus habere virium ad eundem ante se ab occasu versus Ortum propellendum,
neque consequenter eum hac ratione celerius movendum 3 considerandum, tantam exacte materiae coelestis quantitatem in ipsum agete ad descensum ei versus T. procurandum , & ad hoc omnes suas impendere vires, quantum materiae terrestris compositionem corporis illius ingreditur , cumque multo plus materiae terrestris eam ingrediatur, quam aequalem aeris quantitatem ejusdem dime sionis, multo effractus ipsum versus T. adigi, quam aer , sed cum motus versus Ortum ipsi procurandus erit, omnem materiam Coelestem, circulo R. F. contentam, adversus ipsum agere , simulque
etiam adversus omnem materiam terrestrem aeris , eidem circulo
intercepti; a que adeo, cum non plus detur quod in ipsum, quam in acrem hunc agat, lapidem non debere , hoc retpectu , citius
Unde percipi potest, rationes quas plurimi Philosophorum adhibent ad refellendum verae Terrae motum , nihil urgere adversus motum Terrae, quem describo 3 velut i cum inquiunt, si Terra mo-Veretur, Corpora gravia perpendiculariter versus centrum ejus non essent descensura. sed potius hinc dc inde per coelum dispergerentur: tormenta bellica versus Occasum directa , ad multo majorem di stant iam glandes exploderent, quam versus os tum , quodque semper in acre venti intensiores perciperentur ,& graviora audirentur murmura, similiaque, quae lacum non habent, nisi supponatur, Terram non deserri motu circumfluentis coeli, sed alia quadam vi in illo moveri, dc diverso modo quam coelum. CA-Diuitiam by Corale
63쪽
De Fluxu in Re xu Maris. F Xposita hac ratione Terrae hujus gravitate , exorta a materiae coelestis, ejus poris inexistentis, actione , agendum etiam est de quodam speciali motu totius molis , a praesentia Lunae excitato, & de quibusdam particularibus ab illo dependentibus. Hujus rei ergo sit, Uer: Gr: , Luna in B. ubi ipsa supponi potest
ut immobilis, comparata cum illa celeritate, qua movetur coelestis ' Part.4. materia,quae ipsi subjacet; & consideretur, ' hanc coelestem materiam,' 'I. , dum spatium, per fluit inter O. & 6. angustius est quam inter B., & 6. seret, si Luna non occuparet intervallum quod est inter O. & B. p. 63. ct indeque dum ipsa ibidem celerius movetur, necessario vim habere to-' p- tam Terram nonnihil versus D. propellendi , adeo ut centrum ejus T. ,. recedat puncto M. quod totius coeli A. B. C. D. centrum est. Nihil
i. enim praeter materiae coelestis motum Terram eo, in quo est, Ioco sustinet. Cumque aer 1678. & aqua Ial . quae Terram ambiunt,
corpora sint fluida , evidens est, eandem vim, quae hoc modo illa premit, debere ipsis subsidentiam versus T. procurare , non tantum in parte s. & a. sed etiam in opposita 8. &q.&ad illud compensandum majorem altitudinem in locis s. & I. item in I. ac 3. Adeo ut, cum superficies Terrae E. F. G. H. maneat rotunda, quia dura est, superficies aquae I 23 . & acris 3678. quae sunt fluida,
sphaeroideae evadant.. p. f. . Considerandum porro, quod, cum Terra interim circa centrum Prane. S. suum volvatur , atque ita dies emciat, quales uti nostiae in a . ho- φ ras dividi possunt, partem ejus F , quae nunc e regione Lunae B.& in qua hac de causa aqua minus est elevata, elapsis sex horis debere elle e regione coeli C. ubi aqua erit altissima , & intra I 2. horas e regione coeli D. ubi aqua de novo maxime depressa crit: adeo ut mare, quod exhibetur per aquam Ir 3 . fluxum & refluxum singulis sex horis circa hanc Terram pati debeat, sicuti in ea, quam inhabitamus, Terra eandem subit.. Observandum quoque , interea temporis dum Terra haec abs 3. E. per F. versus G. id est, ab Oecidente per Meridiem versus Ortum movetur, intumescentiam aquae & aeris existentis in I. s. & 3.7.
64쪽
49 ab ortu versus Occasum migrare , essiciendo ibidem fluxum sine refluxu, similem prorsus huic, qui, juxta Nautarum relationes, navigationes multo faciliores in mari nostro essicit ab ortu versus Occasum, quam ab Oriente versus Occidentem. Utque nihil hic omittatur, adjiciamus ' Lunam singulis mensibus eundem absol- ' Pare. . vere Circulum, quem Terra singulis diebus perficit, atque ita PM- ,
cere, ut puncta I. . 3. 4. des gnantia maximas elevationes & subsidentias maris, paulatim versus Orientem progrediantur, adeo ut hae maris reciprocationes non exacte singulis sex horis immutentur,
sed singulis vicibus retardentur praeter propter quinta parte horae, uti quoque in nostris maribus accidit. Insuper notandum , parvum coelum sive vortice A. B. C. D. ' i M. S. non exquisite rotundum esse, sed ulterius se diffundere versus A.& ' C. eique convenienter moveri tardius, quam versus B. & D. ubi adeo facile infringere nequit motum alterius coeli ipsum continentis:
65쪽
ita ut Luna, quae semper extimae ejus superficiei assxa quasi ma net, paulo celerius moveri debeat, minusque a suo tramite deflectere, proindeque maris fluxus dc rest in efficere majores, quando est in B. cum plena, vel in D. ubi nova est 3 quam cum est in A. vel C. ubi semiplena est , quae particularia sunt, qualia etiam Astronomi circa veram Lunam observarunt; quamvis adeo ipsis facile non sit eorum reddere rationem juxta hypothesin quam adhibent. Quod ad reliqua ejusdem Lunae essecta, quae Variant Cum plena , ves nova est, manifestum est illa ab ejusdem lumine depende-
. art. re. Et ' quantum ad reliqua stuXus ec refluXus particularia , ea ex parte dependent a vario littorum maris situ, partim a ventis prae '' dominium obtinentibus iis temporibus, ac locis, in quibus ea -- servantur. Tandem qlodspeetat reliquos universales motus , cum Terrae, tum etiam Lunae, res quorumque siderum, & coeli, satis illi possunt intelligi ex iis quae dixi , vel potius subjecto meo
haud inserviunt. Adeo ut niti l mihi hic reliquum sit, quam ut eam coeli siderumque actionem exponam , quam pro Lumine accipiendam esse modo diXimus.
In quo consistat Natura Luminis.
ius jam ante dixi, corpora in orbem acta semper habere conatum recedendi a centro circuli quem describunt i necessum autem est ut specialius definiam , versus quam plagam Coelorum biderumque partes vergant.. paνι 3. Hunc in finem sciendum est , cum ' dico corpus habere cona-Pranc. S, tum versus aliquam partem tendendi, me propterea non velle ut im si ginemur ipsum habere cogitationem aut voluntatem , quae ipsum
impellat, sed modo ipsium esse dispositum ad illuc procedendum,
sive revera illuc moveatur, sive aliud ipsum impediat i praeprimis enim posteriori hoc in sensu utor vocabulo conatum habendi , cum significare videatur quendam nisum , omnisque nisus resistem iam. Ibid. s. prae lupponat. Quia ' vero plures tape reperiuntur cauta, quae si-s . mul in idem corpus agunt, atque unae aliarum effectus impediunt, pro varia consideratione dicere possumus eodem tempore illud tendere sive ire conara versus diversias partes , sicuti modo fuit dictum, terrae partes Conari recedere a centro suo, si solae considerentur, di contra conari ad viud accedere, in quantum vis particularum
66쪽
larum coelestium, ipses illuc propellentium, spectatur; dc denuo conari inde recedere, si eas consideremus veluti oppositas aliis terr
stribus particulis solidiora corpora , quam ipsae sunt, constituentibus.
Atque ita lapis in landa rotatus juxta circulum A. B. tendere conatur versus C. quando est in A. si solam ejus agitationem attendamus;& ire conatur circulariter ab A. versus B. si nihil praeter ejusdem motum spectemus,ut directum & determinatum longitudine lanis, ipsum detinentis, tandemque conatur vergere versus E. si nulla habita ratione illius agitationis, cujus effectus non impeditur, alteram partem agitationis ejusdem opponamus resistentiae, quam perpetuo funda patitur. Sed quo distinctius postremum hoc percipiatur, lapidis ' conatus procedendi ab A. versus C. concipiendus tanquam ex duplici alio Prine. l. compositus, puta, eX conatu gyrandi juxta circulum A. B. atque meX alio conatu recta procedendi secundum lineam V. X. Y., essentque hi duo ita inter se comparati, ut, lapide existente in via iundae V. si esset in circulo A. B., postea idem esse debeat in loco X. chmiunda esset in B , & inY. si fuerit sunda in F. atque ita semper maneret in linea recta A. C. G. Cum porro constet alteram partem uia. 3. conatus, puta qua movetur juxta circulum A. B., nulla ratione im- Π.
67쪽
pediri a funda, satis liquet eum non nisi respectu alterius partis resistentiam pati, illius videlicet qua moveretur secundum Iineam D. V. X.Y. Et consequenter ipsum solummodo tendere, id est , conatum adhibere, ad directe a centro D. recedendum. Notandum etiam, juxta hanc observationem, lapidem cum est in A. usi lue adeo revera conatum habere tendendi versus E. ut non magist dispositus ad progrediendum versus H. quam versus Ι. quamvis facile permitteremus oppositum ejus nobis persuaderi, si negligeremus considerare distinctionem, quae est inter motum quem omnino habet, dc inter conatum ad motum ulteriorem.
68쪽
Idem, quod de lapide illo, concipiendum de secundi Elementi
particulis coelos constituentibus eas videlicet quae sunt, Ex: Gr:, versus E., proprio conatu solummodo versius P. tendere ; sed resissentiam aliarum coeli particularum supra ipsas haerentium esti ere, ut vergant , id est , disponere ut moveantur juxta circulum E. R.& denuo hanc resistentiam,oppositam earum conatui ad motum secundum lineam rectam continuandum, esticere ut tendant, id est, causam
esse quod vim adhibeant ad progrediendum versus M. Atque idem dereliquis omnibus serendojudicium, videre est quo in sensu dici possit, ipsas tendere versus loca directe opposita centrocoeli quod constituunt. Sed praeter ea quae iii lapide in funda gyrante, in illis adhuc considerandum venit, ipsas perpetuo premi tum ' ab omnibus reliquis particulis similibus, quae sunt inter ipsas & sidus centrum coeli ciuest vorticis ipsarum occupans , ut dc ab ejusdem sideris materia, L '' 'nullo autem modo a reliquis. Uer: Gr: , particulae existentes versusE. non premuntur ab iis quae sunt versus M. ves G. aut F. aut versus Κ. vel H. sed tantum ab omnibus illis , quae continentur inter duas lineas A. F. D. G. simulque a materia Solis: quod in causa est cur ipsae non modo tendant versus M.fed etiam versus L.& N. & generaliter versus omnia puncta, ad quae pertingere possunt radii aut lineae rectae, quae ab aliquaSolis parte ductae transeunt loca in quibusipsae sunt. Sed ut rei hujus expositio facilior sit, considerari velim solas Q- .cundi Elementi particulas, & quasi omnia spatia occupata a primi 6o. Elementi materia, non minus illud in ' quo Sol est, quam reliqua,
forent vacua: quin etiam, clim melior non detur ratio cognoscendi,
num corpus ab aliis impellatur, necne, quam si attendatur an alia corpora actu versus illum locum tenderent in quo ipsum est , ad eum , si vacuus esset, implendum , concipi etiam velim secundi Elementi particulas quae sunt versus E. sublatas eise : quo posito, considerari primo loco velim, nullas ex iis particulis quae sunt supra circulum F. E. G. , quales sunt versus M., aptas este illarum adimplere locum, clim contraria prorsus ratione conentur inde recedere. Deinde illas etiam quae in hoc circulo sunt, puta versus F., non magis ad hoc dispositas esse: licet enim revera ab F. versus G.
moveantur convenienter motui totius coeli, quia tamen particulae quae sunt versus G. , eadem velocitate moventur versus T. , spatium F..
quod mobile concipiendum est sicuti illae , non permitterer , ut vacuum daretur inter G. dc F. si aliunde aliae non advenirent ad illud
69쪽
implendum , quamvis ipsarum conatus recedendi a puncto S. eas i. utcunque ad hoc disponat, sicuti lapidis ' gravitas eundem dispo- nit, non tantum ad recta in acie libero descendendum , sed etiam ad oblique per montis declivitatem rotitandum, si alia ratione ne queat descendere. Ratio autem, quae hoc impediat, est, quod omnis motus quantum fieri potest, juxta lineam rectam continuetur 3 & consequenter sinaturae plures luppetant viae ad eundem perveniendi effectum, ipsa semper brevissimam sequatur. Si enim Elementi particulae,
quae sunt, Ex: Gr: , versus K., progrederentur versus E., Omnes quae Soli viciniores essent quam hae , eodem etiam momento tenderent veris locum, quem hae essent derelicturae, atque ita effectus motus earundem foret, implere spatium E. & aliud ejusdem magnitudinis in circumserentia AB. C. D. eodem tempore vacuum relinquere. Sed evidens est eundem hunc effectum multo melius resultare
posse , si particulae contentae inter lineas A F. D G. recta versus E. tendant. Et consequenter cum nihil detur quod illud impediat,
aliae illuc non vergunt; non magis quam lapis versus terrae centrum oblique descendere Conatur, cum i ecta dethendere potest.
Tandem considerandum, omnes secundi Elementi particulas, quae sunt inter lineas A F. DG. simul debere moveri versus hoc spatium E. ad illud eodem instanti quo vacuum est implendum. Quamvis enim nihil sit, quod ipsas illuc versus adigat, praeter ipsarum conatum recedendi a puncto S., idemque conaus emciat, ut particulae inter ceptae lineis BF. CG. directe magis illuc vergant, quim reliquae quae continentur inter lineas AF. BF. & DG. CG. nihilominus tamen animadvertimus posteriores hasce non minus dispositas esse ad illuc pergendum, quam reliquae, si attenderimus ad effectum ex earum motu resultantem, qui hic unicus est, ut modo dixi, ut spatium E. adimpleatur, di in circumferentia ΑΒ. C. D. aliud ejusdem magnitudinis eodem tempore sat vacuum. Quantum enim ad mutationem situs, quae ipsis aliis in locis accidit, quae antea implebant, quaeque postea iisdem plena adhuc manent, illa nullius est momenti uequia loca illa supponenda sunt ita aequalia, atque invicem adeo similia, ut nihil intersit quibusnam particulis singula loca sint repleta. Nihilominus observandum, quod inde concludendum non sit, eas exacte aequales esse, sed tantum quod motus, qui ipsis inaequales efficere posset, ad actionem de qua loquimur non pertineat.
70쪽
Nulla autem brevior via est, qua, dum pars spatii R iInstetur, id quod est, Ver: Gr: , versus D. fiat vacuum, quam si omnes particulae , quae sunt in linea recta DG. vel DE. simul tendant versiusE. Si enim aliae non darentur particulae quae primo versus E. mo- Verentur, quam quae continentur inter lineas BF. CG., ipsae aliud sub se relinquerent spatium versus V. quod occupare deberent particulae ex,stentes versus D. Adeo ut idem effectus, quem producere potuisset motus materiae existentis in linea recta DG. vel DE.essiceretur motu illius , quae est in linea curva D V E. quod naturae legibus adversatur. Si veto serupulus sit reliquus circa modum, quo secundi Elementi particulae, quae sunt inter lineas A F. DG. omnes simul versus R. progredi possinis cum videlicet major sit distantia inter A.&D. quam Rec G. , spatium quod ingredi debent multo sit angustius, quam id eruo exeunt: Considerandum actionem, qua a centro sui coeli rec ere conantur, non cogere particulas, ad impcllendas eas ex proxime adjacentibus, quae in eadem a centro sunt distantia, sed illas modo, quae gradu inde remotiores sunt. Quemadmodum gravitas globulorum I. 2. 3. . non cogit eos, qui iisdem notis sunt insigniti
ad invicem propellendos ἰ sed eos tantum, qui notati sunt I. aut Io. constringit, ut incumbendo premant globulos 2. aut 2 o. atque hos,
ut premant 3. aut o. atque ita porro , adeo ut non solum possint esse