장음표시 사용
101쪽
quidem illa , quam vir Doct. vocat , quasi visio
beati Pa , quasi intuitiva notitia, qua populus Icrael Μosen vidit montem Sinai adscendentem , ut cum Deo loqueretur, ab eoque Legem acci
Veritas hia Praevidit Vir Doct. hoc me ipsum argumento stori εν oppugnaturum , itaque tacite illud praeoccupare., 4 62 Volens, innuit magnum intercedere discrimen in-bus argu- tergentem suam aliasque ratione traditionis , qua' in v. VςIixate rei gestae nitatur. Suos enim Grebri constanti patrum suorum , de quibus neutiquam probatur. eredibile est , quod filios suos decipere voluerint, traditione plenissime esse persuasos: Gentes vero niti solummodo testimonio ac traditione hominum alterius nationis, quorum traditio certa non est: quoniam variis rationibus impelli possunt ut alios fallant: qui ita decepti porro alios fallunt. Quod exemplo gentium, quarum idololatria ex una gente in aliam est propagata, nec non confictis monachorum miraculis, quibus tamen plurimi t meraria credulitate misere decepti sunt, latius
confirmat. Concedo omnia haec fieri potuisse, '&aliquoties contigisse: Verum quid haec ad Christianismum φ Rationes habemus Christiani non minus solidas , imo solidiores , quam Judaei, quod traditio de doctrina ac miraculis Jeti Christi, quae historia Evangelica continetur, sincere& incorrupte sit conscripta, & ad nos propagata. Illius scriptores de rei gestae quam narrant veritate plenissime persuasis fuisse , ipsa, quam n bis reliquerunt, historia clamat. Non enim res proeul in longinquis ac dissitis regionibus gestas,hunx Ist aut ex incerto aliorum relatu haustas, narrant,' sed quarum ipsi fuere testes oculati , quod se oculis suis
102쪽
sbis vidisse , auribus audivisse , ac manibus paupasse testantur. Non ergo hic aliorum figmentis . decepti fuere, sed certi, aut verum esse quod striabebant, aut falsum. Et siquidem falsum literis consignarunt , non errore aliquo lapsi sunt , sed
malitia , intendentes totum humanum genus me dacio a se conficto in errorem abducere. Atqui tot stant argumenta , & tam evidentia quae contrarium evincunt, ut hoc de iis suspicari nefas sit. Fuere enim homines plebeii & idiotae, piscat Voluerunt res manuum labore victum tolerantes, qui etiamsi voluissent, fabulam ita apte secum cohaerentem& per omnia sibi respondentem exco4itare non potuissent ue multo minus sperare , 1e eam toti mundo persuadere posse. Res enim scribebant ea qua ViVebant regione gestas coram oculis homunum innumerabilium adhuc vitali aura fruentium,
quorum consentientibus suffragiis , siquidem mentiti fuissent, statim mendacii coargui potuis. sint: atque ita statim omnis ipsorum impostura concidisset. Fuere praeterea homines pii vitaeque
inculpatae , quos nunquam criminis adeo eno mis ac mendacii tam detestandi coram Senatu ac cusatos, multo minus convictos, constat. Sed
vero supponamus fuisse acuti ingenii homines, tamendacium aptis coloribus adornare potuisse,
quid tali mendacio intendissent ' Num sibi spe tiassent famam ac honores ' Sed quid ex infami
adeo mendacio exspectare poterant, praeter infamiam summumque dedecus φ An divitias ae opes η , Sed contraria omnia sibi evenire quotidie videbant , & tamen ad mortem usque in ea prὀfessi ne constantes manserunt, potuissentque sola itulius abn Ratione mortem redimere. Anne hoc F a cadere
103쪽
eadere potest in sani cerebri homines , ut ob menis' dacium mortem ultro oppetant , malintque diris simo quovis perire supplicio , quam mendacium ingenue confiteri Nec est quod objicias , praeter exspectationem hoc ipsis evenisse: Habebant enim exemplum in magistro suo cruci assixo: ad crucem erant a Domino suo vocati: quin & graves ipsi sustinebant persecutiones, easque quotidie ingraVescere percipiebant , omnesque suos auditores ac discipulos ad tolerantiam crucis hortabanis tur. Quae omnia arguunt animum non tantum de Veritate eorum quae annuntiat plenissime persuasum , sed & sincerum, & ab omni fraude ac
fuco alienum. . querilia Consideremus nune , an Iudaei aequalibus a
M pro 'φρο gumentis apud Ethnicos & ineredulos Μoss diviamsta ' missionem adstruere possint. Quid si Ethniaeus totam Mosis historiam in dubium revocet , - getque ullum unquam exstitisse Mosen ; quibus argumentis convinci poterit ' Quid si concedat , Mosen quidem exstitisse , sed miracula ejus in dubium vocet , dicatque hominem fuisse sagacem fit verspellem , uti Ethnici calumniari solent, qui astu Israelitas circumduxit, sibi dominatum, in populum quaesivit, & pro miraculis venditavit , quae vere miracula non erant, sed illusiones& fallaciae ingenii sagacitate excogitatae uti inter alios Tacitus : quibus argumentis eum convin tent ' An ulla habent , quae cum argumentis ,ribus historiae Novi Testamenti veritatem adisruxi, comparari potant Nulli sunt scriptores coaevi , qui de Μose testimonium perhibent et, plaues autem , non Christiani tantum , sed&Eth-.-illo circuir tempore viventes , ac religioni ἀbristianae
104쪽
Christianae insensissimi , qui Christum exstitisseae
in Iudaea docuisse consentientibus testimoniis , agnoscunt, & confirmant. Consideret nunc vir Doch. , an ullum possit excogitare argumentum , quo suae Legis divinitatem adstruat, quod non multo illustrius Evangelii divinitatem eVineat. Unicum est , in quo se Vir Doct. triumphare VerItas putat, desumtum a continua patrum in Alios in tamensque aetatem propagatione, quos credibile non est quod sui oz; . Alios suos decipere voluerint: traditiones avit gemis probari d uniuε in aliam non esse certas: talibus autem nisi rariasianos. Verum quam imbelle hoc sit argumentum plenius paulo ostendere lubet. Primo ait,
nuditio haec fassa esse non potest , supposito quod in sua
origine ct radice adeo vera fuit, ut non possit in dubium vocari. Verum hoc non supponendum , sed probandum est. Ego id quidem in responsone mea ad Viri Doct. quaestiones assirmavi; quoniam ut Christianus divinam librorum veteris Testamenti autoritatem agnosco : Sed quando ego quaero, quibus argumentis moti Judaei Mosen agnostant Prophetam & Legislatorem divinum , Husinodi
requiro argumenta , quae apud hominem, no dum divinam Mosis autoritatem agnoscentem,
adhiberi possunt. Hic supponi non debet, quod
Christianus ultro concedit. Quaero ergo , quia bus argumentis Iudaeus moveatur , ut credat,
traditionem illam in sua origine esse veram & indubitatam ' vertat se Vir Doct. in omnes formas, nulla poterit proferre argumenta , quin a Christiano multo facilius ac fecilius ad Evangelii divinitatem comprobandum adhiberi possint. Quia traditio haec a patribus propagata est ad L Propagatiolios continua A non interrupta successione, sussi-F 3 elena P/ui
105쪽
in filios ciens illius veritatem adstruendi probatio non est.' .s Vςrum quidem est, essicax in liberis praejudicium,
iis Titata quod Vix evelli potest, exoritur ex traditione parem in s rentum, quod liberi jam ab infantia in religione Origium patrum sunt enutriti , &assidua consuetudine amo rem ejus imbiberunt: quod praejudicium exinde valide confirmatur, quia credibile non est, patres ulla fraude filios suos, quorum salutem amant, circumducere velle e quo argumento etiam Vir Doct. pugnat. Verum scire debet, nihil adeo esse fabulosum , quin a filiis hoc praejudicio fascinatis avide ex parentum traditione arripiatur &altissime imbibatur. Non opus est alio argumen to , quam experientia. omnes nationes cultibus& consuetudinibus a parentibus acceptis pertinaeissime adhaerent, & absurdissima dogmata, quia a parentibus hausta, ut veritates indubitatas acriis ter propugnant. Verum quidem est , credibile non esse, parentes filios suos per fraudem , quam judieant ipsis exitiosam , circumducere vellet Sed si quis objiat, parentes Judaeorum , duce Mose, in fraudem conspirasse, aut a Mose esse deceptos perinde uti Romani sub Numa Pompilio, non ut filiis exitium crearent, sed bonum filiorum publicum procurarent: quod nempe considerantes sine legum observatione nullam posse consistere rempublicam, ut legibus communi con- sensu constitutis reverentiam conciliarent, eas ut a Deo acceptas filiis tradiderint, atque ita aeternitati consecrare voluerint et Quibus argumentis ejusmodi hominem eonvincet ' His accedit, quod
parentes Iudaeorum liberis suis saepe falsam tradiderint religionem: Quotiescunque in libro Judicum leguntur lapsi & relapsi ad idolorum cultum l
106쪽
quem parentes idololatras porro filiis suis inculeasse, quis negare sustinebit li Praesertim in magna illa decem tribuum sub Jerobeamo defectione, quae per aliquot duravit secuta , parentes liberis
suis falsam tradidere religionem , quae ex parentum traditione hausta a liberis pertinaci mime fuit conservata. Num propterea liberi in ea , tanquam Vera& a Deo prosecta, secure acquiescere potuerunt ' Non magis quam Romani in cultibus a Numa institutis , quos a patribus acceptos pertinacissime per multa secula conservarent donec Evangelii luce cultus illi falsi conciderunt. Tandem Judaei a patribus suis legem oralem acceperunt quam tamen nec a Deo Μosi , nec a Mose
Israeli traditam, ac proinde non a primis illis p tribus ad posteros propagatam , sed posterioris aevi esse commentum , validissimis argumentis comprobari potest. Illam tamen Legi Mosis scriptae si non praeserunt, aequant saltem Iudaei. Ita videmus , nihil proclivius esse , quam filiosa parentibus in errores induci. Quando Vero religio ex una gente in aliam pria Certius pagatur, non aequile deceptionis est periculum. Cavent sibi homines ab extraneo & ignoto , prae- a gente iasertim novae & antea inauditae & a majoribus re- gentem. ceptae religioni repugnantis doctrinae annuntiat re : tum & singulis gentibus diversa non tantum sunt studia & mores , sed & directe adversantia commoda & negotia : quare caute admodum se Ient explorare extraneorum doctrinas'; praesertims praecepta contineant carni ingrata , commodis hujus mundi non alliciant, sed potius omni main lorum genere homines deterreant. Talis religios propagetur a gente in gentem , multo se credi-
107쪽
biliorem ostendit, quam quae a parentibus soIu- modo in filios propagatur. Fieri enim nequit , ut illa se commendet, nisi doctrinae sanctitate ,& miraculorum , quae ad ejus confrinationem facta sunt, gloria. Mirabilis Et sane mirabilis doctrinae Christianae progres et Iazis sus Veritatem miraculorum , quibus confirmata
progreius narratur , sole meriano clarius demonstrat. Pa miracul ei quippe homines , viles & abjecti , nulla erudirum 'Π tione aut arte dicendi instructi, nulla potentia hu-
firmat. i mana armati , doctrina , carni humanae ingrata ,
dura, ac dissicilia praescribente , paucos intra an- l
nos totum terrarum orbem repleverunt , omnic
que generis homines ad fidem illius perduxerunt , non rudes tantum dc plebeios, sed & eruditis , mos , prudentissimos , dc maxime potentes 3
adeo ut, relictis patriis religionibus in quibus nati
&educati erant serga quas quam valida sint praejudicia ipse vir Doct. hoe suo argumento luculente testatur, quia in animum suum inducere nolunt homines quiequam falsi sibi a parentibus traditum eertatim harie doctrinam sint amplexi ; non inn- tum nulla commodi terreni spe allecti , sed ne gravissimorum quidem suppliciorum metu deterriti ue illamque fidem ae confessionem morte diris sima obsignarint. Hoc qui ablque miraculis fa- . ctum esse dicit, is miracula tollendo multo majus ponit miraculum. Paveos enim & rudes homines tali doctrina quosvis potuisse imbuere absque miraculis, multo majus esset miraculum , quam miracula quae ab ipss facta narrantur. Fessae do- Quid smile invenies in Ethnicis, quorum sa-rehi;, diVorsa , ut unaquaeque gens cultu
mundana Muciat poculiari , dc religionibus contrariis:
108쪽
sbla vi armata ac potentia mundana fulciuntur , pro gra-
quibusque tanquam fulcris suis destituta statim collapsa sunt & evanuerunt ' Quid hisce consertimerentur Monachorum ficta miraevia , quae lucem non ferunt , sed pleraque in occulto neri diis cuntur , nec diligentis inquisitoris examen ferre possunt , s xl mox fraudis ac mendacii arguuntur 'imo quae fraudis convicta ipsis impune cedunt , fraudis autem convincere nulli tutum est , uti ipse Vir Doct. agnoscit. Ut alia nune praetermittam. Nee in doctrinae Christianae ad nos usque propa- Libri N. gatione minor est certitudo. Libros enim iacros, quibus rei gestae historia ab ipsis Apostolis consi ad nos per
gnata est , unceros & incorruptos ad nos pereein venerunt. nisse , certiore multo documento nobis constare
potest , quam Judaeis de Veteris Testamenti libris. Fuere enim libri Novi Testamenti mox per omnes terras ac populos dispersi , in varias conversi linis suas , 8c tamen mirus omnibus in exemplaribus est consensus. Anne credibile est , etiamsi exemplaria librorum Novi Testamenti Apostolorum s
elatores mutare voluissant , tot homines , in regionibus adeo remotis , ita potuisse conspirare , ut omnia exemplaria , nullo excepto , deprava. rent i & tam consentiente impostura , ut nulla alicujus momenti in tot exemplaribus reperiatur diversitas φ Fieri hoc potest , quando in una tan. tum gente sacri codices asservantur: ut autem tot Sentes unanimiter in eandem mutationem conspirent, impossibile est. Praeterquam quod diversa gentium studia , & commoda unius alteri adver-la , conspi rationem in eandem fraudem non permittant. Quibus adde , inhumanum admodum ossu ac durum , tot hominibus , per totum torram F s ἔ--
109쪽
rum orbem dispersis quique mortem etiam atrocicsimam praeserunt abnegationi prosessionis suae , tantam adscribere impietatem , ut libros , quibus salutarem doctrinam contineri credunt , fraudulenter vitiare velint. Absit tale nefas. AEqiis valia Potestne vir Doct. simili argumento convinc
, ,e ' incorruptos , prout ab ipso Mose Test.ostania scripti sunt , ad nos pervenisse ' Quid si aliquis
di nequit. contendat , libros Μoss in captivitate Babylonica interiisse ρ, a piis vero quibusdam lacinias quasdam conservatas , quae a reducibus ex captivitate sunt eongestae, &a Synedrio magno praeside Esdra in lunum volumen collectae uti notum est , plures in ea esse sententia , & varia occurrere in Scriptura quae opinioni huic favere videntur: An posset Vir Doct. librorum Moss γνησιοτητα adstruere aliquo largumento , quod certitudine ac evidentia cum eo , quo ego Novi Testamenti libros esse genuinos l& incorruptos adstruxi , ullo modo certare possit φ lTale ego argumentum requiro. la. Praedl- Alterum Viri Doct. argumentum est , quodctiones fu--spiritu prophetico futura contirgentispraedixerit. Iri illi, J. Verum & in hoc argumento Dominus noster Mo- Christus sen Iongo post se intervallo relinquit. Praedixit quippe varia , tam seipsiam , quam Ecelefiam aut Mosita fideles sitos concernentia. Cum adhuc summa in
existimatione esset , se mortis supplicio afficiendum praedixit , & quidem, quando , a quibus ,& quo mortis genere. Mazib. Xv I, 2 I. praeterea sse a discipulo sito prodendum , man. VI. 7 . --tib. XXVI. 2I. a Petro , qui omnes zelo antecellebat, ter ea qua caperetui nocte abnegandum ,
ibid. vers. 3 4. praedixit erucem & ais ictionem suorum, & speciatim Petro quo mortis genere esset
110쪽
interimendus, Fum xxx. x8. summasque ob d ctrinam suam exorituras contentiones , non aliter
ac si gladium non pacem missurus in terram venis, set: ac nihilominus tam arcte ac constanter sibi avi haesuros suos fideses , ut charissima pignora, pa- Tentes, uxorem, liberos, deserere malint quam fidei suae professionem , Marab. T. θ sese Quae ita eontigisse eventus docuit. Hieroselymo-Tum excidium , quadraginta antequam exscindo retur annis, cum maxime adhuc floreret, ita ex che praedixit, eum omnibus suis circumstantiis, ut magis rei gestae historiam , quam rei futurae praedictionem verba ejus continere videantur, tum & varia Ecclesiae suae statum concernentia , ' adventum pseudoprophetarum , aliaque plura rquae omnia legere licet Matth. xx I V. Mare. X III. c. XXI. Potissimum vero resurrectionem suam ex morte tertio die praedixit, Matth. X I . 3 9, O. quae cum ita contigerit, indubitatum divinitatis doctrinae ipsius est argumentum. Fieri enim ninpotest, ut Deus impostorem , qui falso se a Deo missum jactet, & missionis suae divinae argumen
tum rogatus, ad resurrectionem suam tanquam irrefragabile argumentum provocaVit, ex morte
suscitet, signoque hoc omnium illustrissimo gloriosum reddat. Quid enim hoc esset, nisi mendacio autoritatem conciliare , & imposturam h mini pio ae salutis studioso reddere inevitabilem Quod cum de divina sanctitate cogitare sit nefas, ex hac Domini praedictione eamque secuta resurrectione, doctrinae ipsius divinitas argumento omni eXceptione majore comprobatur. Tandem &praedixit ultimum judicium , suumque ad judicium illud adventum, Matth. xxv. Quod quidem
