Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Inde non seqititur , eiusdem ecse apud Deum pretii eum le- , et morali.

exemplis illustrare conatur: ac proinde eam , quis supernaturaliter a Domino revelatur , ct observarida praecipitur , non minus perfectam esse , quam ea qua ratio nostra naturaliter nobis dictat. Profecto non opus erat tanta eXemplorum congerie , ut ostende- iretur, Legem ceremonialem exacte ab Israele de- ibuisse observari: quamvis enim omnia exempla snon sint accommodata , ut inter alia de falso teste, leui quidem in decalogo nulla constituitur poena , ised tamen gravissima, Deut. XIX. 18. σseqq. ta- imen sne singulatim omnia excutiendo prolixio- tres simus ea, brevitatis causa, admittam ut legitime concludentia: Sed nihil hi* contra me in- fertur: Non enim quaeritur , an praecepta cer monialia Israelem obligaverint usque ad Messiae adventum : ultro id concessi , & etiamnum um lgeo ; sed utrum fuerint typus & umbra, quae in lMessiae adventu non quidem abroganda erant ut lillicita , sed cedere debebant cultui perfectiori ac lspirituali; ac proinde nullam amplius obligandi luim habere , ted sensim ut inessicacia ad salutem

consequendum evanescere.

Sed fortasse Vir Doct. voluit hoc argumento evincere , Legem ceremonialem non minus fuisse perfectam Deoque gratam, quam moralem. Sane id nullo modo exinde evincitur. Sequitur quidem, Deum utramque rigide observari voluis se , non autem , utriusque observationem ex aequo hominem commendare Deo. Praeceptorum positivorum nulla ratio assignari potest, nisi larbitrium legislatoris : Sicut itaque pro arbitrio suo leges illas fert, ita Sc quibus libet poenis eas sancit. Unde manifestum est, siquidem gravioribus eas poenis sanciat , earum transgressionem summopsire

82쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. 63

summopere ipsi displicere : non autem, earum observationem aeque ipsi placere, aut magis quam moralium , quae gravioribus poenis non sanciuit , aut forte etiam levsoribus. Possunt esse rationes graves, cur Legislator leges minoris momenti , si in se confiderentur, severioribus poenis sanciat, quam leges majoris momenti. Et ratio hic non obscura est. Voluit Deus per legem ritualem populum suum sanctificare & segregare a reliquis na- 'tionibus ac gentibus, ut ea tanquam pariete intergerino separarentur: Ideoque & populo suo ritus praescripsit, ut plurimum contrarios gentium ritiabus ; ut ita populus ille esset peculiaris, ab omniabus distinctus: voluitque id populorum discrimen

ad tempora usque Messiae religiose servari: ut ita toti mundo constaret, Messiam ex familia gente cui promissus erat, vere originem suam ducere. Justissima ergo ratio erat , legem hanc ritualem gravissimis poenis sanciendi, ne forte negligeretui.

Eam autem non aequalis cum morali apud Non

Deum fuisse pretii , ipse Deus per Prophetas fie-

pius testatus est, cum se ritus illos, in quorum morali. observatione populus omnem ponebat Operam, detestari ait, quia populus vera erat destitutus pietate. Misericordiam volo , inquit Deus , non

sacrificium. Quin & quandoque legem ritualem impune violari permisit: ita Davidi impune fuit panes propositionis, solis Sacerdotibus concestas, comedere. Ιmo & , si non jussit, saltem spiriatus sui instinctu excitavit Eliam, ut altare con strueret & holocaustum offerret in monte Carmel, contra expressam Dei legem, qua templum Hi

rosolymitanum destinaverat sacrificus. Nihil tale de Lege morali usquam compeiictur. Et ipsa

ratio

83쪽

64. RESPONSIO AD

ratio suadet. Non enim externa rituum observa tio animum intus purgat. Homines maxime impii summum in illa observanda nonnunquam studium ponunt. Lex moralis sine interna animi purgatione praestari nequit : ideoque ejus obse vatio hominem Deo commendat. Non sunt Objicit Vir Doct.: Nonne perfectius oe ration

. . bigiis es facere qua Deus praecepit, quam qua nobis

morali. ratio naturalis bona esse suadet e Certe. Sed an non& Lex moralis, quam & ratio naturalis commendat , a Deo est praecepta φ Quaeritur selummodo: An officia illa , quae non tantum ratio naturalis

facienda jubet, sed & quae Deus Lege lata expresse praecepit, quaeque non nisi ex corde sincero proficisci possunt, praeferenda sint illis , quae a Deo etiam praecepta , sed nullum in ratione naturali fundamentum habent , & ab impio perinde atque a pio praestari possunt φ Hic non instituitur comparatio inter praecepta divina & humana , sed inter divina diversis speciei , quae utraque in eo conveniunt , quod sint a Deo ; sed in hoc diversa , quod alia sint externa, alia intus animum purgent. Addit Vir Doct.: Nulla maior spiritualitaser perfectio excogitari potest, quam Deo praecipienti obedire. Idque vere ac pie d icit: Ideoque certumi est , non potuisse olim satisfacere Israelitas, si in cultu ceremoniali negligentes forent fuisset qui pe hic summus legis divinae, quam Deus severe

observari volebat, contemtus. Inde autem mi-

iis legis ob servatio

nime sequitur ritualis legis observationem aequali apud Deum fuisse pretio , atque moralis ; sed solummodo, eam impune non potuisse sperni. Sed nec Legis moralis observario absque ceremoniali Deo placuit. Resp. Fieri non potuit, ut diligens

Legis

84쪽

Legis moralis observator ceremonialem negligeia olim non reti non enim fieri potest, quin legis moralis obis 'servatio ex summa erga Deum reVerentia procein vii h. dat ; illa autem reverentia ut & rituum i Deo Mnonialia. praeceptorum observationem producat necesse est. Ritus autem ac ceremoniae ab animo impio Deum que non sincere quaerente observari possunt , ideo que fieri potest , ut exactus ac superstitiosus earum observator Deo minime placeat. Quemadmo dum hoc pluribus prophetarum Vaticiniis comproin bari potest. Quae omnia arguunt , Deum legem ritualem populo non praecepisse ut persectam; sed ut umbratilem & typitam, & tandem meliori ac

perfectiori cessuram.

Et non eandem legis ritualis eum morali suisti cer rationem , satis agnoscere ipse vir Doct. videtur ;eum pag. it. Scripto suo id agnoscat, Deum, s- gari, R d quidem velis , legem ceremonialem posse abrogaTe. Atqui id de Lege morali dici nequit , contrarium enim illi quicquam praecipere , eamve abrogare ista minime potest: Quia ex ipsa naturae divinae sanctitate fluit, quam sicut abnegare nequit, ita nee legem moralem exinde immediate fluentem abr gare potest. verum contendit Vir Doct. , ex e dem Μosis Lege apparere, Deum eam nunquam abrogare velle. Verum hoc expresse a nolo negatur , ejusque assertionis probatio ex ipsa)ege Mosis requiritur a Viro Doct. Deinde, nee nos urgendius, legem ceremonialem per eontrariam legem proprie abruatam, sed meliori, cuius tyripus fuerat, cessisse. Religio enim Christiana r ligionis Iudaicae proprie non est abrogatio , sed persectio. Nihil enim in religione Christiana L gi Mosaicae contrarium praecipitur et Fidea in euna

85쪽

RESPONSIO AD

dem Israelis Deum exigitur , Lex Mosis agnosciatur divina , tantum ritus , qui, ut discrimen fieret populorum , ad tempus praescripti sunt, omniabus jam in unum recollectis sponte evanescunt: perinde atque leges militares pace facta sponte cecsant ', & inter omnes obtinet cultus spiritualis ritia' bus illis adumbratus. Quod licet antea temporiabus persectionis nondum impletis cognosci non

potuerit 3 nunc tamen accurata inter Veteris MNovi Testamenti tempora collatione facta, cultuque novo miraculis Mosis miracula multum excedentibus plenissime comprobato, facile ad Dei gloriam deprehenditur. Gentiles objicit tandem Vir Din. Exinde sequi, R

n- ωφῖς θ Graecos gentiles ad perfectiora oe magis spirias, tolia a Deo fuisse aptiores invenitos Davide, omnibus

cultui reci- sanctis oe prophetis, totoque populo a Deo ex omnibus Pi ''do gentibus electo , ct ab incunabulis edocto ob sui ru-,id es ditatem elementis puerilibus, camalibusque exteris lnis ceremoniis absque lyiritualitate contentis. Col rem haberet haec objectio, si sola lex ceremoni lis populo data fuisset i, gentibus autem solis per-κ sectior lex annuntiata, exclusis Judaeis. Atqui contrarium videmus. Judaeis enim primo lex persectior tempore praestituto est annuntiata, &gentibus non, nisi postquam jam a Iudaeis rejecta esset. Et olim praeter legem ritualem moralis ILraeli est praescripta, ut praecipue observanda; de qua vir Doctissimus verbis immediate sequentibus - ita magnifice disserit: decem praecepta Decalo- lgi totam spiritualem perfectionem non contineant , vel aliaperfectiora fuerint revelata. An persectior Deiacalogo lex revelata fuerit, hujus non est disquisitionis: Nunc tantum dico, quoniam decalogus,

86쪽

sECUNDUM RCRIPTUM IUDAEL

qui legis moralis summa est, ipsis praescriptus fuit,

non solam legem umbratilem , de primis elementis assimilatam, ipsis latam esse. Interim & ceremo- nialem illis tulit Deus , & ab ipsis observari v luit. . Verum non credendum est , in Davide

aliisque Prophetis eandem fuisse rudi tem, quae vulgo in populo fuit. Dubium mihi non est, quin David , aliique spiritu divino aifflati Prophetae , penitius legis ritualis naturam habuerint perspectam , cognoVerintque eam populo rudiori in officio continendo destinatam , ut sensim ad pe sectiorem cultus rationem aptior reddatur 3 ideoque nec in illius observatione pietatis summam colis locarunt : quod vel solus L. O LI. metim. evincit.

Interim eam observarunt , quia noverant eam

toti populo , ac proinde & sibi datam , ac permanere debere ad tempora usque perfectionis. Istis impletis , perfectior lex non Romanis solum Sc

Graecis, sed& Judaeis , imo uti diximus ) illis

primo annuntiata est ἱ reliquis autem non , nisi prius jam a Judaeis repudiata. Non ergo gentes , nec etiam Judaei tempore Christi , aptiores cre- duntur Davide , reliquisque Ρrophetis , ad pers ctiorem cultum recipiendum : Sed sancti illi viri accommodare se debuerunt infirmitati populi in 'quo degebant, & communem cum illis cultus rationem observare: Deus quippe legem suam totius populi genio accommodavit , non eximiis quia

busdam in illo populo; sed illi eidem serti cum i tegro populo subjecti esse debuerunt.

Ceremonialem autem legem tandem desituram, Cerem non obscure variis in locis Prophetae praedixerunt: - Unum aut alterum , brevitatis causa , seligam. a. xix. i seqq. dicitur altare Domini futurum phetae prae-' Ei . in d ςrunx.

87쪽

' mutneribus. Malach. I. D. Ab ortu solis usque ad occasis magn- est nomen meum ingentibus; eris omni loco sacrificatur ertur nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Hinc ex conditio nopartis unius , & quidem praecipuae , cultus cer monialis, licet argumentum deducere, quid de integro illo cultu Deus decreverit. Pars praecipua cultus ritualis fuere sacrificia : illa autem allia gata erant templo Hierosolymitano , juxta Deut.

TI I. e I Reg. IX. cum autem Deus hic per Pr

phetas praedicat , in omni loco sibi hostium mundam. oblatum iri , cultus fore immutationem aperte in dicat: nempe non offerenda Deo sacrificia victiamarum & holocautomatum , quae Hierosolymis ,

mon alibi, offerri debebant ; sed sacrificium laudis,

H. L. I . spiritum contritum, Psal. O. I9. ED. Lxv I. a. quae sunt hostiae purae, ex puro com

de profectae , nullique loco alligatae. Et ratio hujus immutationis ex antedictis facile colligi potest: Si enim lex ritualis a Deo lata est, ut con staret Messiam ex gente cui promissus fuit origianem ducere; nato jam Messia, de in regem cos estem exaltato , lex illa evanescere debuit , ees fante causa ob quam introducta fuit: atque ita d structo pariete illo intergerino , discrimen populorum cessare , omnesque sub Messa in unum quasi populum congregari debuerunt. cultum K- Hisce ita per Prophetas non obscure praedictis , DEu, .m tandem in plenitudine temporis per Filium li- .ssis. suum Iesum Christum, in mundum missum , per- sub Clitia sectiorem illum ac spiritualem cultum instituit;

omnesque ad ejus observationem , primo Judaeos, dein

88쪽

SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

dein gente vocavit: ad cujus praesentiam ritualis ille , velut u bra ad corporis , typus ad antitypi praesentiam evanescere ac sensim desinere debuit.

Instituto jam cultu perfectiore, Dominus Jesus ejusque Apostoli umbratilem Iudaeis non quidem illicitum declararunt ; solummodo gentibus, quibus nunquam praescriptus fuit , imponi notu runt sed nullius amplius esse usus ad Deo placendum , & justificationem ab ipso obtinendam , d euerunt : hinc & aliquamdiu a fidelibus ex circumcisione obsereatus fuit: donec Deus cultum illum externum penitus abolere volens , lem

plum , cui alligatus erat, per Romanos destruxit, totamque politiam Judaicam evertit , ipsumque populum in miserrimam tradidit captivitatem,& per omnes terrae populos dispersit ; ut ita lex corellionialis , quae Domino moriente simul quasi mortua est , honestae sepulturae traderetur. Sed excipit hic Vir Doct.: templo carem Quomodo mus , signum non est cessationis Lexis Mosaica ; eam . .

mus etiam, quamvis breviore tempore , in captisti ctione tem te Babylonica, perseverante tota divina Lege. Sed pli. vero , ex sola templi destructione ego non co

elusi cessationem legis ceremonialis, sed potissu imum ex persectioris legis promulgatione, cujusceremonialis tantum umbra fuit. Cum itaque necessitate legis ceremonialis sublata , etiam templum destructum sit , dc per tot secula desolatum

maneat, populusque ita misere . terra sua evulsus, ut omnes genealogiae penitus perierint, a que ita omne tribuum ac familiarum discrimen, unde origines agnosci debebant , penitus exsti ctum ; . manifestum est , Deum legi ceremoniali

finem imposuisse , ia sublato illo rituum pariete E 3 inter-

89쪽

RESPONSIO AD

intergerino, & populorum discrimine , omnes rursus populos in unum congregasse. Sed inquit vir Doct. Dominus jam diu oppositionem hanc solvit per Prophetam Oseam cap. III. Sed fateor me in illa prophetia neutiquam istiusmodi solutionem animadvertere: respicit enim illa non Iudam, sed regnum Israelis, seu decem tribuum, quod expresse a Iuda discernitur , cap. IV. IS. Si fornicamis tu Israel, non delinquat saltem 'uda. Decem autem tribus diu ante Judam abductae sunt in Assyriam , & qui ex iis inde redierunt accessio Iudae facti sunt. . Si autem prophetia haec respiceret praesentem Judaeorum dispersionem, Jc templi reaedificationem polliceretur , Iudam potissimum respicere deberet , in qua tribu Deus templum construi voluit. Haec fortasse causa est, quod hic nulla templi mentio fiat, sed tantum principis , sacrificii , statuae , ephod ct teraphim , quae omnia in Israele obtinebant , sine templo. lAlias enim ratio vix concipi potest, cur Deus t raphim Sc statuas conjungat Der scio, idola nimirum cum cultu a se institutis e sed si haec explic mus , uti revera explicanda sunt, de regno Israelis, ratio illius facile constat; quia sacrificia in Is raele a Jerobeamo instituta Deo minime placuerunt ; sed totus ille cultus Deo fuit quam maxime exosus, Vocaturque peccatum Frobrami qui Israue- llem petrare fecit.

Sed supponamus , hanc prophetiam etiam Judam respicere , & ad haec dispersionis Iudaicae

tempora extendendam , an exinde sequitur, templum reaedificandum , integrumque illum cultum ceremonialem reducendum fore' Nihil tale in toto hoc capite, nec sequentibus , dicitur 3, sed solummodo,

90쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. r

Itammodo , quod revertentur, seu convertentur,

quaerent Domnum Deum suum, o David regem suum. Ubi per molam Messiam Davidis filium ira telligendum esse, non puto Virum Doct. nega-tiarum. Praedicitur ergo post multos dies futura Israelis conversio ad Deum & ad Messiam. A qtii illud ipsum est quod adhuc speramus , conversionem fore generalem Iudaeorum ad Messitam , seu Christum Jesiam Dominum nostrum, quos, Iicet Dominum abnegaverint, adhuc propter patres diligi credimus 3 eoque & vocationem ipserum aliquamdiu interruptam & ad gentes translatam , denuo reiterandam, ipsisque gratiae ostium plenius & apertius reserandum: Unde hunc speramus fructum, ut tandem, ubi Dominum agnoverint, misericordiam consecuturi, quin&Christi nostri protectione tuti quietam & tranquillam vitam transacturi sint , absque tamen cultu illo externo & umbratili, quem ad spiritualis cultus..praesentiam evanescere debuisse ipsi agnoscent. Non enim omnia de Messita praedicta simul ac semel implentur , sed suis temporibus singula. Quia Itaque nondum omnia quae Prophetis continentur impleta vident Iudaei, exinde causam non habent Christum Dominum rejiciendi ; sed potius ob insignia & praecipua jam in ipso completa eum ut Dominum ac Christum agnoscendi & reliqua. quae implenda restant per sinceram fidem ac humulem obedientiam a divina gratia suo tempore e

spectandi.

SEARCH

MENU NAVIGATION