Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rodi ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

Batos legimus, praeter Regem filium Davidis a nobis expectatum, quem Messiae nomine in toto sacro volumine nescio qua providentia) significatiim non invenimus , saltem non memini. At Sachariae verba a Luthero, & Johanne Calvino commodius, & verius de populi poenitentia explicantur pro iis quibus a lege divina defecerant; cum Judaei Christum nec Percusserint , nee malum aliquod inflixerint , sed Romani. ergo: ob has, de similes conjecturas, clara, & aperta Prophetarum verba , derelinquenda sunt, dc nova gentium dogmata amplectenda ρ

Quod quamvis Messias revelaretur, 'ut nunc

creditur, sua munera postea posset efficere. Quod neque aliquando fuerunt homines sub Dei maledictione. .

s in Ddii Doctissimus Vir, quod si Prophetae, ut ego exigebam, clare, dc non sub figuris Messiae munus revela L. sent; nil restaret quod Messias in suo adventu faceret, ius proprium officium erat, divinam gratiam , dc c este Regnum hominibus enunciare , eosque Deo reconciliarer QDd si Prophetae praedixerint, non amplius necessarius foret Messae adventus.

Nihil solidum in hae ratione invenio, quia non est idem praedicere, quod officium Messias facturus est, ae id ipsum bia

sicium facere: Non est idem, futuram gratiam ae reeonciliationem cum Deo promittere, ae eam gratiam, ae reconciliationem consequi . de efficere : An quia Propheta praedixit Deum Israelem Babylonis visitaturum, δc in patriam reducturum, iam hoc amplius non restabat agendum s Deus promittit quod tempore redemptionis Istaelis eorda circumcidet; ergo eo tempore hoe non restat efficiendum ' Non ergo bene sequitur: quod si Prophetae praedixissent Messam regnum Deieceleste revelaturum, iam non ipsum faceret quando veniret: 1mo neque aliquid inauditum praedicerent; cum antea David, postquam omnes Prophetae frequenter regnum Dei futurum praenunciaverint, divinis elogiis eius temporis, de Regni selieitatem eelebrandi: quid ni t hoc iam novum non erit, quando opere exequatur ρ Neque ideo quia praedictum, non restat amplixis agendum. Posset quidem promitti filius Davidis, qui Israelem, & totum genus humanum erat restituturus, 3c Deo

iis irato divina consequuta gratia conciliaturu3.

122쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. io 3

Ait Doctissimus Uir in hoc paragrapho, quod nulla injuria fuit Israeli illata, quod Messias, quamvis ab hostibus non liberasset , miraeulis , dc portentis suam divinitatem asserena, eum ab ira Dei, de peccato liberaverit. Profecto ut Messias ab Israele admitteretur, & a Deo missus crederetur, non necesse erat ea quae reseruntur miracula fecisse ;sed alia a Prophetis clarissime praenunciata, ut Prophetia sensibiliter adimpleretur: videlicet , cum recepta a Deo potentia Populum congregare ex omnibus mundi partibus , Davidis thronum iam per tot secula dirutum . in pristinam , & maiorem majestatem restituere , omnes reges , & gentes ad Dei omnipotentis cultum , atque Israelis sanctum amorem perducere : Haec vere insignia fuissent miracula omnibus nota , quae a nemine in dubium vocarentur, & iuxta naturalem Prophetarum sensum effecta : tunc enim si sublimiora coelestia praestare Posset, etiam faceret, quae ex praeactis quae revelata suerant, di exequuta, merito etiam crederentur, Sed praedicta a Pr phetis nullatenus emcere ; de invisibilia promittere , quae ab

hominibus nulla experientia probari possitnt, Israeli fuit omniano extraneum, & a fide quam Prophetis praestiterant fatis ali num. QDd attinet ad miracula, infra latius disceptabitur. QDd Messiam esse, quamvis Israelem ab inimicis suis non liberaverit , neque in patriam restituerit , credere tenebantur Judaei, quia excellentius fuit eos a peccato, di ab ira Dei, a que aeterna maledictione liberare , quam ea omnino terrena efficere. Respondemus, quod non constat ex toto sacro textu illa ira Dei contra genus humanum , neque illa aeterna maledictio : n

que memini in quatuor Evangeliis me legisse hoc secretum a Christo fuisse detectum di quare putamus id postea inventum ut aliis dogmatibus fundamentum substerneretur. Id vero claro ex divinis scriptis liquet, quod Henoch & Elias vivi ad Deum fuerunt assiimpti: quod Patriarchae, Moses, & David, cael rique divini Prophetae, de ex popularibus pii, erant Deo benedicti, dilecti, & in hominum oculis sanctificati; quod Domianus iubet Aaroni, dc semini eius, populo benedicere; Et ponam beneiactionem meam super eA, se erunt messiri Ir Eritis sanctἱ, eoram me is dis expiationis: Et, Sunctἱ sole quia D ctus es DomInus Deus vester: Dixitque Bilhamo: Ne maledisas populo , quia benedictus es Ere. omnia aeternae malediactioni adeo contrariantur, ut neque Deus ipse posset ea commisnere : quia maledictio Dei, de benedictio Dei eodem tempore circa idem subjectum, suapte natura sunt incompatibiles, sicuti Deum hominem amare , eumque simul odio habere.

Iam video Theologos Christianos hic plurima congerere de crb

123쪽

ιοι TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

mine laesae maiestatis infinitae, ideoque ad mensii ram peerati infinita malitia, iustitia divina aequam satisfactionem exigente, quam homo ob sui limitationem , & corruptionem praestare nequit, & caetera quae ex iis consequiintur: Sed haec e c similia pro Christianis necessaria sunt, aliter non esset it Christiani: Israel vero has theologias, sine fundamento in divina lege non admittere tenetur ; sed constantissime eam servare, Deo ipsis admonitus ne ab hominibus scientiam aliam discere audeat.

Haec est vestia sapientia , hic est vester in testectus.

Quod quamvis praediceretur Messas ut Rex

coelestis , Israel nec animo deficeret, neque a Lege recederet: potius oppositum faceret.

PRosequitur Doctissimus Vir, quod omnia quae Deus Israeli

in lege promiserat non erant inutilia r ut ego pro inconveniente objeceram. Quia promittens Messiam, qui euma eaptivitate, & inde sequutis miseriis erat liberaturus, coeleste regnum oportebat non clare enunciare, scilicet cum Messia crucifixo, ex coelo post resurrectionem regnaturo, suis fideli-hus non terrenam aliquam felicitatem ; sed persecutiones, crucem, ut tandem his coelum consequeretur. Messiam terreni carnalesqile homines nullatenus optarent, dc in obsequio, & legis divinae observantia non continerentur, ut essent unus populus separatiis, ut Deus pro eo statu intendebat; neque illis spiritualibus futuris allicerentur : fuit igitur Israeli maxime utile in iis umbraticis ritibus, & temporalibus promissio. nibus terrenique regni spe tune detineri, quousque tempore iam maturo, adveniens Messias secretum id revelaret, & quod in involucris fuerat tectum, manifestum faceret, ερ Israel iam maturus facile resipisceret. An talis Dei summe veracis cautela. utilis suerit Israeli pro suo Deo Messia agnoscendo, ut vitam aeternam consequeretur, fidem praestanti e Eventus ipse satis patefecit, qui non aliunde infauste provenit, quam ex observantia , dc amore regulae quam tot en mi is Deus extulerat, & in Lege , de Prophetis commendaverat: δc si Dominus Israelis salutem expetebat, actus prudentis iudieii foret ea media eligere pro fine obtinendo, quae eius consecutioni contraria non forent; maxime si intendens certo praesciverit quod ea media futura erant in causa.

in non propositus, sed contrarius finis insequeretur. ConcIudit

124쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. ros

Concludit Do t. Vir , quot ut Israel in afflictionibus in divina lege contineretur, bona terrena in ea contenta , Olebat divi Da sapientia ut constanter expectaret, usque ad Messae adventum, quo illis minime concessis, tamen sublimioribus spiritualibus frueretur. Poterat quidem facillimo negotio utrumque Israeli praestare, M terrena bona , & sublimiora coelestia, ne Israel promissionibus falleretur: praesertim cum spiritualia non nisi per fidem li-cgat experiri; quae certa crederentur, si ex visibilium promis. sorum comt ι nento siladerentur. Neque Israel in suis afflictionibus an utio deficeret, si ei Messas promitteretur qui coeleste regnum, mediumque ipsi im consequendi revelaturus erat ;cum etiam nunc Israelis praecipua spes consistat in illa a Deo saepe promissa cordis circumcisione, & sanctitate pro vita aeterna consequenda, quod si praediceretur a Messa ut Dei instrumento efficiendum, nec populus contristaretur, neque divinam legem despiceret. modo propter Christianismi erucem. si praediceretur, a lege deficeret, qui per tot secula propter eius observantiam mavult captivitatis extremae labores pati, quam Christianam satis commodam libertatem admittere , de hoc non Messiae aut terreni Regni spe allectus, sed divinae gloriae , quam per legem se consecuturum credit, & semper antea credidit ' Quis Iudaisinum profitetur tot cum laboribus, ut coryOraliter, fbrtasse post multa secula redimatur, aut Regnum te renum Messiae videat ' Certe nullus, adhuc insensatus: Sed quia credit se per legis praevaricationem in perpetuam abiturum damnarionem, a quo aeterno exitio credit per legis observantiam liberari. Quod si Prophetae praedixissent quod Messias securiorem , dc faciliorem modum , pro salute aeterna obtinenda erat adducturus, id maxime desiderarent, dc amplecterentur, sicuti nunc futuram cordis a Deo circumcisionem , neque ideo a lege deficerent, sicuti per tot secula non desecere ; nulla habita consideratione de selicitatibus Messiam secuturis. Hanc veritatem ex antiquis. & pluribus nostri seculi Christiani Doctores agnoscentes Christum in mundum rediturum credunt, regnumque Israeli terrenum restituturum . de omnia quae Prophetae praedixere , realiter, dc ad litteran simpletu

rum , dc satis diserte probant, niillam ex prophetiis quae ad Judaeorum futuram felicitatem spectant in Christo sutim complementum habuisse t isti sunt Chiliastae seu quintae monarchiae Propugnatores, neque pauci, neque indocti, neque Christo infideles ; Apocalypsis prophetiae valide innixi. Rusd addi, , Israelem per varias amictiones maturum evasisse, Ac per legem praeparatiorem ad Messiam recipiendum rCerte non intςlligo ; siquidem in omnibus afflictiovibus a Pr

se 1 phetia

125쪽

phetis admonebatur quod legem divinam servaret, quod erat unicum medium , quo in Dei gratiam restitueretur; nunquam vero dixere, quod in futurum Messiam spem haberet, sed in Deum, ut ab inimicis liberaretur, & in sui gratiam restitueretur. Quod si aliquando de futuro rege loquuntur , non ut contineretur in divina lege propter Messiam , sed de eo ut circumstantia aliqua redemptionis futurae, post multa commissa iPeccata, & eorum longissimam punitionem : Sicuti de summo Sacerdote, templo , dc sacrificiis. praeterea ncin bene intelligitur quomodo per exactam legis observantiam taeparabatur . , ut Messiam qualis a vobis creditur admitteret: Etenim divina lsapientia saepissime admonuir, iit precepta, leges, oceremst . lanas, in eo libro tunc temporis scriptas, toto corda, ct anima lobservarentsemper, degeneratione in generationem, cultusem lpitemo, reistione perpetna, tu ct smen tuum, o semen semia lnis tuἰ, donee visus fueris super terram, & hoc adhuc redemptionis tempore : Malachias Capite ultimo, & per totam scripturarum seriem. Talis fuit Israelis praeparatio ut facillima Messiam agnosceret, qui totam legem, praecepta, & ceremonias, praeter ea quae a natura sunt) relaxaret, & ut non amplius utilia, nec Deo grata rejiceret: Eventus id ipsum docuit, eum totus Israel praeter paucos, quorum indolem non novimus ) eum Messiam ut in praesens reiecerit, adeo, ut ait Doct. lVir, ut abiecto Israele Evangelium ad gentes ut crederetur re- lcurrerit: Merito quidem novo dogmati non credidere Judaei, utpote a Deo satis instructi, & praeparati variisque captivitati- .hus amicti propter divinae legis praevaricationem. adeo ut PΟ-sea ei obsequentes in eadem lege perseverare maluerint, quam nova, & contraria dogmata admittere, sive Messias cito veniat, sive per multa annorum millia non venerit, aut si pombile esset, quamvis nunquam venturus esset, neque ea terrena redemptio corporalis.

Num. VII.

Quod per Evangelium verbum Dei non iclarius evasit, potius majora dubia enata, inec Christus, quod sub cortice literae latebat, patefecit, sed i

contrarium. Post vero ait Doct. Vir sine typis & figuris, quae sub legis slegis cortice latuerunt, Evangelium patefecit. Nunquam usque ad Evangelium verbum divinum tot dissicultates.

tot dubia, tot varias intelligentias pertaessum fuit: Unde enim

126쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. Io

tot sectarum differentiae exortae, nisi ex Veteris, &Novi T s amenti diverso intellectu ρ Cum antea lacra scripta sincere ab Israele fuerint intellecta; nulla nova secta in populum invectac praeter aliqua ad Dei cognitionem neque ad Legis essentiam pertinentia , quae depravato iam seculo emersere, & paulo post per divinam misericordiam penitus evanuereὶ conservaturque populus per totum orbem dispersus adeo in religione unitus, utram nulla secta, nulla haeresis, sine rege, sine iudice , sine Dianitione pro transgretaribus ; Sed unica ubique facies ecclesiuae, unus intellectus, una fides. Sed a nascente ecclesia Christiana. quod fuerunt sibi contraria Evangelia, ex quibus plurima iam diu fuere reiectat Nee defecere dissidia inter . Apostolos, neque haereses sequentibiis, iisque ad nostrum seculis : Non quidem in rebus parvi momenti , sed quae ad Religionis essentiam pertinebant: Circa trinitatem , Christi divinitatem, aequalitatem, & eonsubstantialitatem cum Patre, personalitatem , humanitatem , corporalem , aut secramentalem praesentiam in eucharistia, in sacra-rmentorum numero, & essentia. in baptismate , an de necessitate salutis, an non ita e Inde Ebionitae , Arriani, Anabaptinae, Manichei, Sociniani , & alii plurimi sectarii, quorum hoc tempore non modica propago : sed quid de idololatria pa-pistica , quam ab Apostolis traditam totus Christianismus plus quam per mille fit tercentos annos defendit, & nunc in potiore Christianismi parte perseverat, caeteros de haeresi convictos asseverans. Unde igitur tot discrimina, tot sectae, nisi ex Veteris & Novi Testamenti adeo diversa intelligentia, ut hos amaros fructus pepererit Haec suit perspieuitas, haec sine typis clara revelatio , ita clara ut hucusque a Christianismo non fuerit intellecta : adeo ut si Israel per tot seeula e celesiam Christianam ingredi voluisset , idololatriam papisti eam amplecti

cogeretur, quippe nullus alius restabat aditus, nisi forte ad Manicheorum , vel Arrianorum haeresim confugeret; quae dinscultas adhuc viget, donec Christianismum non unam, sed sibi contrarias ecclesias a principio, de nune Israelitae viderint: Ergo Christi revelatio non umbras fugavit, non obscura Pate- secit, sed maioribus confusionibus occasionem praebuit , ut singulae sed is absque malitia verbum purum Dei se habere glorientur. Hoc solummodo clare . plane , dc aperte, in quo omnes conveniunt sectae, revelatum suit, nempe quod lex Dei per Mosem promulgata, erat typica, umbratica, non amplius observanda , utpote figurativa, de iam post Messiam adventum nullius valoris, nee Deo grata, neque observatu digna. Haee Christum edocuisse omnes conveniunt: verum in quatuor Evangeliis id haud quaquam legimus, quia si haec claredo euisset,

127쪽

1o 3 ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

docilisset, ut postea Paulus, & condiscipuli , statim lapidaretur , ut Stephantis , nec tertium praedicationis annum adimitteret: sed profecto non fecit. Neque legem divinam typicam esse dixit, paulo post derelinquendam ; oppositum potius populo significavit. Sed omnia haec aiunt) fuerunt reservata novae alteri revelationi , quam post aliquot annos Spiritus Sanctus Paulo de sociis praestitille sertur, quibus Judaeos fidem adhibere nee tutum, nec facile fuit. Paulo post secuti Papistae, sancti Episcopi, & Archiepiscopi, Pontifices. Concilia, qui a nobis circa plurima novam fidem exigebant . cum eo praetextu quod ab Christo, α Apostolis receperant. quibus si credidissemus , essemus necessario idololatrae ; si negaverimus, perfidi Judaei: non ergo Evangelium claram Mopertam ad aeternam salutem viam revelavit. Praeterquam Christus talem intelligentiam a Judaeis nunquam exegit, ut propter suum adventum, & doctrinam antiquas a Deo praesitas leges desereret, aut ut inutiles despiceret, oppositum Potius, ut in EvangeIio fertur, populum admonuit, dicens quod nec totam linquerent, quin omnia ex lege fierent: quod

legem nolebat lvere, sed adimplere, id est opere exequi, ut usque ad mortem fecisse scribitur : & quod majus est,

populum pro suae vitae regula ad legis Doctores audiendos mittit: cum ait, quod Scriba Pharῖ ἰ In eathedra Mosissederunt . facerent Israelisa omnia qua eis dicerent. Ex hac cathedra i robi essent, vel improbi, legem Mosis, praecepta. atque ceremonias in aeternum servari decreverunt, ut antea a Deo fuerat praescriptum, nec nova dogmata populus admitteret sub ejus adventus, aut altero praetextu: quod si post unum aut alterum annum ceremonialia erant ut inutilia ceia satura, expediret , ea quae sub legis cortice latebant . viva voce detegere, suo exemplo non amplius observanda ostende. re ; tandem neque populum ad Rabbinorum doctrinam provocare, alit suadere, quam Evangelio contrariam esse non igno Fabat: non ergo quae occulta sub legis cortice latebant, patefecit, de quibus neque de figurativis verbum loquutus, praeter auctoritatem sibi a Patre concessam, quae eum legalium a

latione, vel typicis explicationibus nullam prorsus habebanta:ialogiam, nisi ipse id exprimeret, quod non esit,

Num. VIII.

128쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. ro'

od Deus nequit iis phrasibus loqui,

quas in contrario sensu intelligere tene mur : praesertim in iis quae sunt de necessitate salutis.

ADdit Doct. Vir: ideoque nemo potest criminari Deum, quando phrasibus hyperbolicis utitur, quae ab ipso lΩraese agnosci debent secundum litterae rigorem accipi

Fatemur quidem neminem posse Deum criminari , quod ut ipse velit loquatur : tamen ab tute Deum criminari videtur , qui sustinet eum tali phrasi loquutum , ut homines contrarium debeant intelligere : hoe certe non est hyperbolice loqui, neque figurative: quia inter figuram, bc figuratum aliqua debet esse proportio : sed quae proportio inter Deum , dc hominem , inter regnum terrenum , & cose ite imperium, inter Judicem , & Judicatum ' Hyperbolica noscimus in sacra scriptura , & commodo sensu , & sine errore intelligimus : An quae Deo repugnant credemus quamlum- uis affirmentur φ An intelligimus Deum posse poenitere, posse irasci, gaudere, aut alicui mutationi obnoxium , gladium suum acuere , brachium extendere ς An Hierosolymam ex gemmis , smaragdis , S adamantibus compassam expectamus p Plurima ex iis, & similia. hyperbolica sunt, quae ad litteram intelligere nefas esset, dc a rationis lumine alienum :ied ea qtiae Deus clare , & aperte praenunciat , quae in tuo naturali sensu intelleis a majestate divina digna sunt , atque ad totius sacrae scripturae seriem consequentia ; ad sensium alium ita diversum detorquere, ut verba Dei clara nil aliud

quam obscura , di tenebrosa umbra reputetur ; proselio id certius est Deum criminari. In summa ea quae fuerunt, vel futura erant de necessitate salutis, Deus neque hyperbolice, figurative, aut obscure hominibus enunciavit 1 Satius

fuisset nil praedixisse, & postea facere quod ipsi placuerit.

siquidem ea figurative praedicta in causa fuerint , ut postea veris, & figuratis fides ab Israele non praestaretur : de gentes textibus seripturae, quam non novcrant, nequaquami digebant ut crederent.

129쪽

rio NRΤIUM SCRIPTUM IUDAEI.

Num. IX. lQuod Christus literae spiritualem sensum

non explicuit, neque quod Lex erat Mystica, potius Oppositurn: Atque in plurimis

etiam Apostoli ad literam legem l

servantes. lPRosequitur Doctissim. Vir respondens ad id quod dixeram , sDeum nobis litteram mortiferam dedisse ; gentibus vero spiritum , qui vivificat; & ait: Deum primo dedisse Isis raeli si,iritum vivificantem, sed cum revelatae gratiae repugna-lverit, conversum fuit Evangelium ad gentes. Ego per spiri-ltum intelligebam verum , dc spiritualem litterae siensum, ut non fuit Christo, dum viveret, revelatus , ut supra dixi , sed oppositiim docebat. Neque etiam discipuli hanc doctrinam claram , dc apertam , conceperant; ex eis solus Petrus dixit quod erat Messias: &respondit, quod caro, nec sanguis hoc 's -- velavis , sed Pater: non ergo hoe clare docuerat. Praeterea

discipuli adhue terrenum regnum expectabant f utpote Judaei ldc quaesivere an duodecim tribus Israelis esset collecturus φ Ouibus ibi secretum quod sub cortice legis latebat non aperuit, neque de Israele spirituali verbum loquutus : quamvis aliquando dixerit, quod regnum eius non erat de hoc mundo : haec seravabantur ab Spiritu Sancto discipulis postea revelanda, sed nee tunc adimpleta, quia postquam Spiritus Sanctus super eos de- scendit, in eadem perseverabant ignorantia, legalia iam inutia lIta minime credentes: ideo Petrus respondit Angelo , quod inolebat se immundare in reptilibus: Et de gentibus ad Ecclesiam recipiendis, dubitavit . ut qui credebat in solis Judaeis Ecclesiam posse consistere: adeo illis erat ignotum Mosis legem esse ut inutilem relegandam, ut plurimi ex discipulis eas ad ipsius observantiam cogere velint: & inito in Hiero lymis consilio oppositum Petrus praecipue decrevit. Vere prosecto. ec seeundum divinum decretum, quod soli Israeli Legem commendaverat. Sed non consistit ratio Petri in legis divinae ut nune asseritur per adventum Messiae ablatione ; Sed quod ii

gum quod patres nostri portare non potuerunt non erat sine necessitate gentibus imponendum, quod nil habet similitudinis cum post sequuta doctrinat Ergo neque Spiritus Sancti influxus spiritualem intelligentiam praestitit, ut Judaeis Participaretur. Sed quo iure talem spiritum admitterent Iiidaei, eum de Chri- istum ipsum , de post eius obitum discipulos legem secundum ii inram observantes, viderint. Circumcidit Paulus Timotheum Praecisa

130쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. a II

praecise ut scirent Judaei: Venit Hierosolymam, & ne contra circumcisionem , di patrias leges , praedicare convinceretur contrarium asseelans , Nazareatum simulans sacrificium legale, di caeteras ceremonias in templo publice exercuit. Non ergo litterae spiritum Ista elem docebat , sed gentes, quae credere erant aptiores: Quibuscunque etiam aliqua in eo Concilio suere decreta, ut abstinentia a sanguine, immolatis idolis , de suffocatis, sed pro fratribus Judaeis nil prorsus decretum fuit, contentis Apostolis quod Moses singulis Sabbathis in Synagogis oppidatim legebatur : Credebant igitur hoc ipsis sufficere. dummodo Christum crederent , absque alterius spiritus notitia.

Num. X.

Quod stustra, & praeter rationem ab Apostolis , praecipue Paulo, Judaeis ritualia se Vare permittebatur: & quod verbis implicabantur.

PRosequitur Doct. Vir ut probet Deum Israelem earnalibus,& umbraticis non sesellisse, dc ait quod λώιμe Apostoli, neque Paulus magnus libertatis Chri lana patronus Missis ritualia post Chrs. adsensum prohibuere Iudais.

Sic di ego supra probavi, unde inserebam doctrinam de mystica, spirituali intelligentia Judaeis non fuisse en unciatam neque Praeceptam , cum tamen haec omnino essent incompatibialia advento iam corpore quod significabant, di donee in ipsis perseverabant spiritum qui vivificat minime habebant: Et ego quaero, quo praetextu, vel in quem finem ea observari permittebantur . an ut divina a Deo praescripta e Si ita : ergo ad vitam aeternam consequendam : quippe non est obedire Deo. nisi in hune finem: neque talia licebat agere ut indifferentia, eum semper fuissent habita divina : Quod si nune scirent non esse necessaria, ut quid religiose servavent f hoc nihil aliud es.set quam iis quae sacratissima fuere indigne ludere : quam difficilis, quam confusa fuit hae e ultima revelatio ' Idcirco caeteri Doctores Christiani aliter respondent r Quod servabantur lega. Ita ut sepeliretur Synagoga cum honore. Sed quid hoc est nisi rhetoricus , & speciosius praetextus ' At Paulus, cum omnia omnibus fieret ut aliquem Christo lucraretur, antiquos risus Judaeis permisit, plurima gentibus , quae tractu temporis novis statutis, & consiliis partim evanuere, vel pro maiori parte in toto Christianismo , praesertim papistico , perseverant..pinatur ergo Doct. Vir, quod si ego nunc in Christum cre-

SEARCH

MENU NAVIGATION