장음표시 사용
111쪽
dem nondum impletum est, sed suo tempore implendum exspectamus.
Etiam per Neque ipse tantum Ritura praedixit , sed & Spus- multa c litus in Apostolos demita multa ipsi,
praedixit. sutura reVelaVit, quorum praedictiones , prout in scriptis ipsorum leguntur , eventus comproba.vit e Non tantum adventum falsorum doctorum ,
sed 3e dogmatum quae disseminaturi forent , I D-moth. IV. I, 2, praesertim desectionem illam magnam per ανοπιν illum & hominem peccati , a Theg. Ir. Quibus adde integrum Apocalypseos
Iibrum , nil nni prophetias continentem , quarum aliquae , praesertim quae septem Asiae Ecelssarum statum respiciunt , jam suum habuere complementum, nobisque documento sunt , etiam reliquas nondum impletas suo tempore complementum habituras. ndusio. Alia jam non addo , demonstrasse contentus ,
omnibus argumentis , quibus viri Doct. Mosis divinam missionem adstruit , Dominum nostrum Iesum Christum Mose longe superiorem esse: Ac proinde nullam esse causam , cur Judaei, qui hisce inducti argumentis Mosen agnoscunt prophetam& legislatorem divinum , Dominum Jesum, omnibus hisce Mose superiorem , non pariter I eipiant ut eximium a Deo missum prophetam , ac doctrinam ejus ut divinam amplectantur. Hic ergo pedem figamus , & fundamenta quibus Christiana religio nititur conseramus cum fundamentis Iudaismi ; ex iis facile liquebit , eos , qui Mosen xecipiunt , nullam habere causam , eur non & s- naui Jesum Christum recipiant. Quo adstructo , simul evincetur , mysticum & spiritualem prophetiarum sansum, hactenus occultum dc latentem ,
112쪽
Deo Apostolis fuisse revelatum , ac potuisse eos ipsum fidelibus aperire: Non proprie eum in funem , ut eorum evidentia infideles convincant 3 Paucas enim eum in finem urgent prophetias , ordinarie ad miracula Iesu Christi , ac potissimum ejus resurrectionem , provocant e verum ut, quibus jam per miracula doctrinae Christianae di vinitas erat persuasi , iis porro , apertione senis stium Scripturae hactenus latentium , repraesent xent summam Dei sapientiam , qui omnia, quae nunc in Christo impleta videmus, olim variis in typis, tanquam in pictura, delineavit, atque ea ratione ostendit, omnia quae in populo suo directione sua contigissent, propter Messiam esse facta, eumque illustrissimis persenis gestisque maxime eximiis fuisse praefiguratum : de quo exacta illa inter typos & Christum antitypum convenientia omnes , qui, deposito praejudicio & affectu, animo pio ac docili prophetias & res gestas cum Christo conferunt , persuasissimos reddere p0test, omnemque animis ipsorum eximete dubitati nem. Deus Abrahami, Isaaci & Jacobi, Pater
Domini nostri Jesu Christi, per immensam suam
misericordiam. velamen cordibus Iudaeorum im Positum auferat , ut nobiscum Iesum Christum Dominum confiteantur , atque ita in eo omnium Prophetiarum typorumque , tanquam in pers ctissimo exemplari, complementum agnoscant.
113쪽
A Primordiis Christianae Ecclesiae usque
in hoc seculum, omnes Christiani Doctores Israesem acerrime accusant, quod Messiam jam adventum non crediderit , neque ipsius Evangelio fidem praestiterit rinfidelitatis contumacia unica fuit nostrae ruinae causa, ob eamque in hac diuturna captivitate detinemur, quousque Messiam agnoscentes, eumque adorantes ab incred litate resipiscamus. Cum vero ex Evangelio quod nunquam admisimus) testimonia contra Judaeos inutiliter afferantur, atque Evangelium ipsium ex Vetere Testamento suam Veritatem probaverit 3 ex eo hanc fidem nobis ad salutem necessariam suadere contendunt, multaque ex eisdem sacris scriptis testimonia congerunt, quibus plane nos convictos existimant, nisi nostra obstiterit pertinacia. Cum autem totum Vetus Testamentum aVidus e scrutarer, neque testimonium aliquod occurreret, quo talis fides in Messiam, ut unicum ad salutem medium, exprimeretur I Quaerebam a Clarissimo Viro : An talis textus destignari posset, in quo Deus hanc fidem Israelem praemonuerit Z An alicubi talem infideli
114쪽
tatem nostrae ruinae futuram causam praedix
rit 3 Respondit Doct. Vir, hos, quos petebam , textus in toto V. Test. non clare extare; & acutississime contendit, quod non erat necessarium Deum id Israelem clare praemonuisse; sed omnino sumcere promisisse Mes.siam, ut ei plenam, sicuti antea Mosi, fidem adhiberet. Huic responsioni ut pro viribus satisfacere possem , aliqua scripti : tandem meum quaesitum in disputationem de religionis Christianae veritate, praeter intentionem , devolutum fuit; cum mihi pro responsione sufficeret, quod Doct. vir fatetur, ex Vetere Testamento clare convinci non posse quod haec fides erat unicum medium ad nostram,& totius generis humani salutem: quod num quam Deus comminatus est Israeli de infid litate in Μessiam: quod nunquam praedixit, quod si in Messiam crediderimus , divinae gratiae restituemur; aliter erit semper nobis
Novam aliam responsionem subtilitate , doctrina, & sapientia plenam Dodi. Vir dugnatus est instituere, cui an iterum respondeis rem , dubius haerebam , ne gravissimo viro amplius forem molestus. Certe non iacerem, nisi ejus candorem & humanitatem n
Visiem, qui & inscitiae dc audaciae meae, Qtiata sua benignitate, indulgebit.
115쪽
Quod a lapsu Adami fuit necessaria fides
SUpponebam ut Christianum dogma, fidem in Messiam necis ariam fuisse generi humano in salutem ab Adami lapsur Sie ex Christianis Doctoribus didiceram. Reipondet Doct. Uir, non fuisse necessariam ante Messiae adventiam, neque eam Deus iuste ab hominibus exigeret: saltem in sua, di sitorium Doctorum opinione: est quidem di mellis disput tio cum Christianis in tot sectas divisis, ut quod uni est orth doxum , alteri improbabile. Sit ita: Genus humanum ante Christi adventum nullam habuit fidem in Messiam praeter Judaeos , qui obscuram, confusam, figurativam, habuisse dicuntur) tamen in lege naturae omnes homines salvari pote rant: ergo sine Messa. Huie eonsequentiae occurrit Doct. Vir ut qui non audet eam concedere in quod Deus per suam misericordiam applieabat iis mortem Messiae : Verum ego nunquam legi, quod sine fide possint merita Messiae alleui applic ri r Ideo adhuc innocentes , pro quibus nemo Christi fidem praestitit, ad limbum aeternum praecipitant Pontificii, Calvi nus infidelium filios in infernum, ubi suae innocentis infidelitatis poenas luant: Doctiss Uiri Doctores nescio quo eos abjecerint: de hoc quare e quia fidem in Messiam vel venturum, vel iam adventum non habuere. Sed addit Doct. Vir, quod ante Messiae adventum Deus non iuste fidem in Messiam a Judaeis exigeret, cum eis satis revelatus non fuisset. Uidetur quod propter eamdem rationem . qua Deus non iuste exigere poterat eam fidem in Messiam , antequam veniret, etiam pomquam venit a plurimis non debebat exigere : Ab priscis non; quia non iis fuerat revelata, ut ait, atque post eius adventiunt er multa secula usque ad nostrum, vastissimis regionibus nuli Christi notitia ad gentes pervenit: Tune si in lege naturae aliqui recte viverent, an damnarentur propter infidelitatem φ-a isti, & non qui Christi adventum praecesserunt ρ An salvarentur adhue post eius adventum sine Christo e M in Dei miserieordia applicabuntur iis merita Christi absque fide clara. vel obseura in eiun f Ego profecto in vestra Theologia nondum instructus, aliquid asserere non auderem. Interim liceat mihi
dubitare, quare tenentur Lentes, quantumvis barbarae, cui
libet Christi fidem, atque miracula Apostolorum enuncianti fidem
116쪽
fidem adhibere e di si primae gentes miraculis indiguere ut ci derent, quare iam non istae neque par ratio est de Christianis M Judaeis, qui interrupta traditione , 5c solidis fundamentis a maioribus acceptis nituntur. Sed quare nunc barbarae gentes in sitis ritibus semper educatae, nostris traditionibus fidem praeis stabitnt: eo solum quod a nobis proponantur φ Ergo eadem est ratio post adventum Messiae ac antea fuerat, respectu eorum qui nondum audiverunt, a quibus Deus talem fidem non juste exigere posset.
Quod fides debet adimpleri & esse juxta
PΕrgit Doctissimus Vir, quod fides non nisi iuxta revelati
nem esse debet ; etenim si haec sit clara, 6c aperta, talis debet esse fides de eo quod revelatur: Si autem confusa, di obscura, similem fidem ingenerat, qliae tune erit clara Scaperta , quando Prophetia suum complementum habueriti exemplum adducit ex revelat Ione Abrahami, de terrae Kenaan possessione, qui redemptionis Israelis circumstantias minima Draenovit, neque quod Moses dc Josua, miraculosis obtentis victoriis, populum in promissam terram erant introducturi. ae revelatio tunc tiara facta fuit, quando plene suum habuit complementum : QDd in Messiae futuri revelatione pariter evenit, plurimis usque ad eius adventum nec explicitis, nec intellectis. Haee Doctissimi viri doctrIna adeo est vera, ut a nemine pos Dauti eam si in dubium verti. Ita debet esse fides, ut revelatio fuerit: 8. vers. iit. Clarae revelationi clara fides , quantumvis plurimae ignorentur Cap. 9. v. circumstantiae, quae vel obscure, vel nullatenus fuere revela- s. Cap. Io.tae. Ideo neque Abraham , di eius posteritas in AEgypto, de vers. 1 f. obtinenda terra Kenam dubitare poterant, quia clare, δcaperte a Deo promissa fuit , & talis fuerat de Abrahami, & populi fides, & id ipsum quod clare credebant, realiter debebat ad impleri , ne ὸivina frustraretur promissio: Sicuti de Multἱ plicatione seminis ; Ac de regibus ex eo nascitiiris, quae omnia ita . vere adimpleta suerunt, ut a Deo promissa, & Abrahamo. dc posteris clare credita, quibus Deus ex sua bonitate plura postea, de sublimiora largiri dignatus fuit, quae de clara promis sione nil detraxere, neque in diversos sensus mutarunt. S equidem est divina revelatio, ut legitur de Samuele; quod nil defecerit eorum quae dixerat: Aliter nunquam posset Prophetiae veritas hominibus ita innotescere, ut ejus divinitatem cer-G iso
117쪽
to, & indubitanter assererent. clarissime promittuntur , quorum etiam clara fides, ita suum complementum habuerint, ut nullatenus illi fidei respondeant, neque homines aliquid realiter, visibiliter experiantur, eorum quae certo. dc clare crediderant, oc exspectabant ; potius suae e pectationi prorsus contraria ς quantumvis omnia in sublimiora mutata dicantur: censereturne adimpleta est e futurorum reve-
Iatio ς Non certe: sed id quod clare promittitur, clare, Ecsine aliqua mutatione adimpletur, quin obstet sublioris effectus praetextus: Sicuti semen Abrahami realiter numerosissime multipli eatum fuit: quod si gentes plurimae tunc ut Abraham in Deum crederent, ejus semine penitus non multiplicato, aut serte exstimis; semen Abrahami sipirituale essent, & in ipsis revelatio de multiplicatione seminis sublimiori sensi adimpleretur, sicuti de vobis nune creditis : Uerum illa Prophetia nunquam suam dignitatem probare posset, quia non sensibile
hominibus complementum appareret; cum autem Prophetiae
ad intellectiam humanum dumtaxat dirigantur, qui ex sensatis cum iis collatis, quae fuerant promissa, haec iam esse adimpleta diiudicat. Ejus igitur, quod de Messia clare dc aperte a Prophetis revelatum fuit, claram, & minime consus am fidem omnes Israelitae semper habuere. Neque clarior filii promissio 'terrae Kenaan quam futuri Messiae: dc sicuti illa , ut revelata fuit, suum habuit complementum ; quamvis sublimiora tune
etiam Deus largitus fuit, quae non revelaverat, dc Abrahannis, atque eius filii ante redemptionem ignoraverant: Ita nos veram, sensibilem expectamus redemptionem, & regnum Messiae terrenum , ut clare fuit per Prophetas revelatum,
quamvis eius redemptionis, & regni terreni circumstantias pe- nitus ignoremus, & quibus mediis Rex ille se manifestaturus, quomodo omnes reges, Fc nationes Deo & sibi subiecturus est: quae portenta Dominus emetirrus , ut totus Israel sit pro fama, di honore in terris captivitatis suae. Haec omnia sunt nobis ignota, quia non a Prophetis fuere praedicta. Verum haee ignorare nil intererit, dummodo elare revelata vere, & sensibiliter adimpleantur: & ut de iis plura dicamus Sap. V. scripta nobis amplius oceasonem praebebunt: ad alia progrediamur. Dixeram quod ea quae erant de necessitate salutis, Deus non lobscure, sed elarissime revelavit. Respondet Doctissimus Vir quod ita est, ideo fidem in Messiam, ut mediatorem, Deus
ab Israele non exegerat, ante ejus adventum. Iterum ego urgeo , quod id quod erat Israeli futurum de necessitate salutis in .ec post Messiae adventum, Deus, qui ejus saluti semper consulit, ex sua infinita misericordia debebat praemonere, ut qui sciret ob futuram caecitatem onuita promissa in suo dilecto po-i Pul. i
118쪽
pulo frustranda fore: Neque sufficit, quod Patres ex Prophetis in Regem terrenum, qui populum ab hostibus erat liberaturus , fidem habuissent, quia haec fides nil prorsus habet cum vero Messia mediatore, di a peccato liberatore , haec enim dic- runt, ut caro ab spiritu e Praeterquam totum genus humanum praeter Judaeos, ea obscura fide carebat, quod licet in lege na- sturae rem viveret, absolute damnandum erat, vel sine Cluisto lsalvari, ut supra diximus.
Quod Doctissimus Vir non bene me 'intellexerit.
PRosequitur Doct. Vir, di queritur me verba sua non bens 'intellexisse, ut qui non dixerit, ita per Prophetas clare,& aperte fuisse Messiae officia revelata, ut postea Judaei . non possent ambigere, quando venit, an ille verus esset Mes.sias antea promissus: quia si hoc dixerit sibi contrarius esset, qui semper sustinuit a Prophetis non nisi obscure fit iste revelatum. Injusta profecto querela, quia id ego nunquam excogi- , lavi nee possem, cum Doctissimi Viri sententia satis clara existet in suis scriptis. Illius vero quam adducit probationis, ratem ideam concepi. Non necessarium praeceptum de credendo futuro Messia: quod hoc probat exemplo: Deus ita clare se manifestavit Israesi, ut eius existentiam non posset in dubium vocare . ideo nec necesse fuit praeceptum addere de credendo Deo : subdit. Pariter de Messia. Quod ego sic intellexit Sed Messias adeo elare revelatus fuit Israeli quando venit, ut i eum esse non posset in dubium vocare: Ergo non erat necesse fidem in eum esse praeceptam ; quae consequentia prarimissis conis cessis, satis bene concludit, & sic debebat fieri argumentum :Ideo neque ego respondi , quod revelationes propheticae do Messia ex sententia Doctissi Viri fuerant ita clarae, ut Dei Istaeis lis in deserto: mare hoc dicerem Et quae comparatio inter Prophetiam de futuro Messia cum revelatione ipsius Dei toti Inraeli praesentis: quapropter respondi, quod si sic se gessisset Deus cum Messia quando venit, aut Messias eum Israele, ut se gessit eum eo in exitu AEgypti, nunquam posset eum Nessiam in dubium vocare, neque esset necessarium praeceptum de credendo Messia. Ex quibus colliget Do t. Vir, quod neque ego ei imposui quod non dixerat. Neque mea verba fatis compre- hendit. An fides in Deum sit praeceptum, vel non Utrumque probabile ab Doctoribus censetur ; id vero certum est, quod qui non crediderit in Deum peccat, oc si Peccat, contra aliquod Dei praeceprum peccare putat .
119쪽
Quod officia Messiae fatis clare suerunt in
ADdit Clarissimus Dominus : Qus,d ego dixerim ossicia
Messiae clarissime, di plane per divinos Prophetas fuisse en tinctata : quae ipse explicat, videlicet Regnum Israesis restituturum, in throno Davidis sessurum, &c. 'Addit non revelata fuit istius Regni ratio, & quomodo futurum erat, ita clare, & perspicue, ut in dubium verti non posset quando veniret. Sed hoe videtur dubitationem affectare in re alias clarissima. Promittitur futurus Rex in throno Davidis; an hoc est obseu-rum ρ Αn David habuit thronum in coelo e Poterant etiam Prophetae praedicere Messiam obtenturum Romani Caesaris regnum : An postea posset dici id intelligendum de regno Caesaris in coelo I ppe non magis suit in coelo regnum Davidis, quam Caesaris: Estne intellectu dissicile, aut obscure dictit mut dubitationi locus supersit , praedicere, quod Messias erit Princeps, Judex in medio populi sui, eumque cum veritate, e iustitia recturum , di hoc in terra Israesis, in terra quam Deus dederat patribus suis, ubi patres sui habitaverunt, an hoc est coequm ρ Certe de iis adso claris non poterat esse dubia fides, postea in diversiim , toto coelo distantem sensum adimplendis. Ideo, ut Doctissimus Uir fatetur, Israel non aliam expectationem de Messia ex sacra Scriptura habere poterat, nisi earnalem : quia verba prophetiea in suo naturali sensu non aliud 'sgnificabant. Ei. si specitatio, & eventus talis futurus esset, ut nos credimus, non clarioribus verbis Deus per Prophetas eum significare potuisset: Sed quod haec verba praeter naturalem sensum , alterius sublim ris erant figi irativa, naturali sensu minime adimplendo , ex Evangelio satis clare deducitur; Sed id credi nequit, nisi primo fides Evangelio adhibeatur; quae an ex Vetere Testamento probari qneat, erat nostrum quaesitum : at de eius fidei veritate , vel falsitate , dubium haudquaquam fuerat institutum. Conatur Doctissimus Vir ex aliquibus verbis Sacrae Scripturae probare , quod regnum Messiae non futurum erat terrenum, ob incompatibilitatem aliquorum , quae etiam de Messia praenunciabantur, ut violenta mors LIII. Isaia Cap. descripta, quae cum terreno, glorioso Messiae Regno compati non poterat. Verum si illud caput de Messia clare intelligeretur, quamvis ibi mors, di sepulchrum reperiantur tamen juxta totam Pr
120쪽
vbi etiarum seriem, in qlia clarissimo terrenum Regnum praedici vir, hoc explicari oporteret , cum tales voces in sacra pagina non semel ladores, & flagella significent, quibus ante persectam regni revelationem Messias , utpote bonus Judaeus , indefensionem divinae legis, &populi fortasse exponendus erit ἔConstat aperte moechiel Cap. XXXVII. vers. IE. Ideirco Propheta indicens eis , sic ait Deus ; Ecce ego aperiens sepulcra v fra deducam vos ex sepulcris vestris, popule me Reduca mrus vos in terram Is elis; ut cognoscatis me esse Domἱnum aperiente me sepulcra vestra, de urante vos ex sepulcris vestris e collocabo vos in terra vesra. Ecce Doctissime Vir, sepulcrum Pro captivitate sit impium. Quod etiam dicitur in eodem Capite : eum divit bus In mortibus sitis, nihil aliud significat, quam vel Messiae, vel alicuius amicti extremos labores p patet ex est ola secunda Paulli ad Corinthios es, M. vers. Sunt misi ri Chrsi ut parum fulans loquor quod excellentur illis sum ego: in laborMus copiosior quam istἱ, in vulneribus copiosior, quam illi, is mortibus sapius: Igitur Doctissime vir
labores , eo nomine, nempe mortibus a Paulo significantur, quo eodem illus fuerat Isaias in hoc Capite plurali numero. quod naturalem mortem significare nequit ; cum statutum sit hominibus semel dumtaxat mori. Quod etiam amplius patet,
ex ultimis eiusdem Capitis versibus; Videbit semen, o prolon rabIt dIes, quae de iam mortuo in nullo sensu verificari possitiat. Pro populo in hac captivitate constituto omnia ibi praedicta fatis clare, & proprie intelliguntur, cum Israel saepissime ab Isaia sub nomine Servi Dei fuerit appellatus&pro eodem, eisdem fere verbis Psalmus XI. IV. suerit conscriptus. Atque notatu dignum est, quod si adeo clare de Messia agitur in hoc Capite mortem passuro, quod vix in Novo Testamento in sui com probationem illius mentio facta fuerit, cum nullum posset ex Vetere Testamento addueere ita clarum , & rei significativum, ut caput hoc, cum totum negotium, ut in Evangelio describitur, in eo graphice depingatur. Id quod ait de Messia Ben-Ephraim a nostrIs antiquis invento ; nil probat: quia id neque est de fide Judaica , neque contra fidem negare: Certe alicuius Doctoris Talmudici opinio fuit, ut versum Sachariae Prophetae explicaret: Et re*Ielint ad me pro eo quod trainoixero. ct plorabunt pro eo planctam, sicut. primogeniti, oc. di eum ibi ingens nationum contra Hieroso lymam bellum enarretur; videtur quod propter alicuius insignis viri mortem, talis Judaeorum planctus futurus est ; inde capta occasione fuit opinatum, quod Judaeorum in ea expeditione Imperator erit ab inimicis occidendus, quem Messiae nomine insignire placuit, ut plurimos ad dignitatem evectos sic nomi G 3 natus
