장음표시 사용
71쪽
& miraculis claruit, crucique assi xus est, sit promissus ille Israeli Messias : quem cum Iudaei non
agnoscant, nec etiam Deum recte colunt. Hoc
praemisso jam ipsam responsionem examinabo. Cum Deus toties & tam sollicite Messae adventum praedixit , manifestum est, voluisse Deum ut ab Israele reciperetur. Necesse non fuit, ut Deus omnia ita plene & exacte praedixerit, ut rael , etiamsi vellet , eum cum Veniret rejicere non posset: voluntarios siquidem sibi Deus subditos vult, qtu obsequium sibi gratum praestant. Sussicit , quando Messiam misit , eum illis instruere donis, quibus omnes, quorum animi pia docilitate sunt imbuti, & minime refractarii, abunde convinci possent. Sive enim DeuS antea eas adhibeat praecautiones, sive per Messiam , donis ex quibus agnosci posset sussicienter instructum , clare quomodo recipi & coli debeat, praecipiat; nulla praefracte eum respuentibus excusatio superest. Neeesse Sedeur Dein praedixit idololatriam Israelis in fulm , . sis sa feci sis , rejectionem autem Messia nequaquam , praedictam crimen idololatria multo deteriine Resp. Aut tales MeJaere- requirit Vir Doct. de Messia praedictiones, qui- ectionς -- Israel ita convinceretur, ut quando Messias venisset, etiamsi vellet, de eo dubitare minime posset: aut quibus de Messia sussicienter posset instrui, eumque quando Venisset agnoscere ; non
tamen ita evidenter necessario convinceretur,
quin si animo sit refractario eum rejicere posset. Si posterioris generis praedictiones requirit , eas exstare dicimus 3 & licet exstarent clariores, modo non tales quae invitis assensum exto querent,
fieri tamen posset , ut Israel , maxima sa item Istaelis
72쪽
Is aelis pars, eum rejiceret: neque rejicientibus omnis deesset praetextus , quia semper quid invenirent quod cavillari possent. Si prioris generis praedictiones: praeterquam quod eae cum voluntario obsequio consistere nequeant , uti statim diximus aero, an ullas ejusmodi dari posse credat φ An licet sint evidentissimae , Israes tamen non posset semper praevaricandi praetextum, si quidem vellet, sibi quaerere φ Num clariores dari Possunt, quam praedictiones de idololatria, δρPraeceptum divinum toties in Lege inculcatum de non colendis idolis , seu diis alienis φ Num propterea Israel ab idolorum cultu abstinuit ' Nonne saepius in idololatriam gentium , quas Deus c ram facie ipsius e terra Canaan delevit, lapsus &Telapsus est φTandem, quoniam Deus comminatur, se Icraelem ob idololatriam dispersurum inter gentes, nullumque inter peccata Lege vetita gravius sit idololatria, dicat Vir Doct. ob quodnam crimen Israel nunc ita dispersus sit inter gentes, & pluribus jam seculis e terra Canaan extorris inter gentes oberraverit. Non ob idololatriam. Quia I gimus quidem in historia sacra, Israelem ante captivitatem Babylonicam aliquoties se foedo idol latriae crimine polluisse , & ob id crimen Babylonem in captivitatem abductum. Post reditum autem e captivitate Babylonica , gravissima illa afflictione melius edocti, nunquam leguntur in id Iolatriam relapsi Judaei, sed alia quidem crimina& peccata commisisse : imo in hodiernum usque diem, licet peccatores uti caeteri, ab idololatriae
tamen crimine puros se conservant. Explicet er
go Vir Doct., quodnam illud crimen idololatria D s gravi
Praesentis diutiirnae dispersionis causam nullam aliam pos. se dari, quam Mes.
73쪽
gravius sit , cujus poena per tot secula Israelem premit , & quod nulla sua poenitviatia , nullisque
poenis , quantumvis diuturnis , eluere possit. Sane si maturo judicio rem expendere velit, rationemque investigare quae homini cordato in conscientia satisfacere possit , nullam aliam reperire poterit praeter Messiae contemtum. Legimus ob
idololatriam Israelem olim in hostium suorum potestatem traditum, sed quamprimum resipisceret, seque ad Deum convertet , jugo hostili liberatum: Babylonem in captivitatem abductum post septuaginta annorum captivitatem libertati Sc patriae restitutum et interimque Deum per Prophetas suos
spem fecisse liberationis , eaque Israelem in mediis
ea lamitatibus erexisse. Nunc autem ultra sexdecim secula extorres e patria vivunt, dissipati in ultimas usque mundi regiones, neque ullus Propheta nomine Dei eos erigit, aut miseriae finem ostentat. Minatur Deus, se parentum idololatriam vindicaturum in liberis usque in tertiam &quartam generationem : Iam autem plus quam triginta aut quadraginta generationibus exilium hoc sustinent. Promittit Deus populo poenitenti restitutionem in terram suam. An verbum hoc
Dei excidit ' Absit. Quodnam ergo est crimen illud idololatria gravius, quod ipsos tot seculis in exilio hoc detinet, quodque sincera ac constanti sua in Deum fide, & Mosaicae Legis professione expiari non potest y Si enim Judaei jure Dominum nostrum Jesum Christum rejecerint, seli sunt hodie in terra veri gloriae ac veritatis divinae assertois res ac patroni. Et quid Deus benignus & misericors ob tam constantem Legi suae adhaesionem tam longinquo exilio, quin Sc tot amictionibus ac calamita-
74쪽
Iamitatibus , quibus nonnunquam a quibusdam Christianis, perverso Zelo contra religionis suae genium in eos tavientibus , misere amiguntur, testatam, fidis suis cultoribus non esset condonaturus φ Proserat ergo Vir Doct. tale peccatum, ob quod Deus, non obstante hae Israelis fide &constantia, iram erga eos tot seculorum decursu ostendat. Dixeram ego, Necesse non esse, ut. Deus id pra- Potuit moneret Israelem; suscere ut Messim mittereta σπε am per illi inobedientibus poenam denuntiaret. Agno- si in Israescit Vir Doch. suffecisse Messiae promissionem : vG lis salutem rum inde longe aliud quam ego concludit: ad dens ; Siquidem non egebat aliqua suasione, ut reciaperetur is , qui in sun am Isra lis felicitatem promittebatur. Fateor, quando veniens felicitatem actu ipso confert, licet aliam quam homo exspectaverat. Ita licet Jesus , Dominus noster, cum coelesti gloria venisset, omnesque Judaeos in coelum , coram oculis suis apertum, introducere paratus esset, plurimosque ipsum prompte recipientes coram aliorum oculis in coelum assumsisset, gloriaque coelesti vestitos ostendisset, dubium minime est, quin omnes Iudaei, licet nunquam de coelesti illa gloria cogitassent, sed regnum in temra gloriosum exspectassent, unanimes nemine e cepto eum pro rege & Messia promista recepissent: neque necesse fuisset id ipsis praecipere , praeceptumque istud poenae comminatione sancire: quoniam felicitas bonum est summum , hominesque iam potenter in amorem sui trahit, ut refragari non possint. Alia vero est ratio, quando pro mittit felicitatem futuram , mediumque felicitatem illam consequendi est cultus carnali hominis
75쪽
inclinationi adversus t tum enim facile a carnali homine contemni potest, qui sibi persuadere non vult, vitam desiderio suo adversam ad felicitatem perveniendi viam esse. Sane si vitam coelestem cultoribus suis promisset Jesus Christus , simulque Iudaeis regnum , quod hic in terris desiderant , restituisset , religionemque carni non ingratam, & carnali ipsorum exspectationi minime repugnantem, exegisset, num eum rejecissent Jui daei an non obviis eum ulnis amplexi fuissent φNon ergo eum rejiciunt, quia promittit quae captum hominis superant, quaeque Israel non excogitaverat ξ, sed quia non praestitit illa quae Iudaei exspectaverant. Quo jure, ad primam quaestionem diximus. Quis status Ego, ut responsionem meam fortius adstrue- Iu - , quaesiVeram, an non ipse Vir Doct. agnosecat, daeis in eorum posteros , quorum parentes ex Israele oriundi. - ris- crediderunt , se unquam. bu, . sub Messias , quem adhuc hodie Sudaei exspectant , in mum
regno Mec dum veniat , esse a beneficiis ipsius excludendos, σs qu lom graciter puniendos, quoniam ipsum non receperunt e specta hi quaestionem, quae proprie est argumentatio responsionem meam confirmans forma quaestionis proposita, Vir Doct. alieno loco transposuit, ei-' que tanquam quaestioni principali prolixe respondet. Summa huc redit : Tales puniendos , non quia Messa, sed Deo immorigeri sunt. Verum ea responsio neutiquam sufficit. Manifestum quippe est, qualiscunque rex sit Messias, sive terrenus , sive spi ritualis ac ecelestis, nomine Dei eum m nus suum administrare, ac proinde non posse eum rejici sine contumacia in Deum. Hoc quaereb
tur , an exstaret locus in Prophetis, ubi illi, i qui
76쪽
qui ex Israele sunt oriundi, a beneficiis per Mes fiam conferendis dicuntur excludendi, eo quod ipsum non receperint. Talis non producitur a Viro Doct. Addit etiam vir Doct. pios ex gentibus, seve ex Israele oriundos, sive non, qui verum Deum . coluerint, qui Israelis mirabilem redemptionem adjuverint , oec. redemptionis beneficiorum fore particiapes. Quaero, an ii siem cum Judaeis privilegiis sint gavisuri sub Μessia, an vero Iudaei eminentiore supra eos honoris gradu sint donandi φ Si prius: Velim produci textum ex Prophetis. Si posterius: velim similiter ex Prophetis probari, oriundos ex Israele, eo quod in Iesum Christum crediderunt , inferiore loco sub Messiae regno futuros , quam illos , qui Christo nunquam nomen dederunt. Is locus si proferri nequeat , agnoscendum nec Christianos urgeri debere in simili casu locum proferre , sed sussicere Messiam a Deo missum, poenamque inobedientibus ab ipse com
Agnoscit Vir Doct., a Christianis inter alia Io- Uerbata afferri solitum testimonium Mosis Devt. XVIII. qui verba Dei referens , ait, Suscitabo prophetam sicut te, &c. Quare per praeoccupationem re 'Messiam, spondet, locum illum, teste Calvino , intelligendum vel de Josua, vel successuris Prophetis.- ωνles Ego breviter respondens , eam eXplicationem ta. concessi; ita tamen , ut vel potissimum Messias intelligatur: quia Deus dixit, se Prophetam si1- scitaturum sicut Mosen : inter Prophetas autem
solo excepto Messia ) neminem fuisse Mosi similem. Respondet duo Vir Doct.: Primo : Esto , etiam accipiatur de Messa, non satisfacit quaesito de
side illa peculiari, in qua constitit O consistit totius
77쪽
humani geris salus. Sed nullam rationem huius reis sponsi video. Si enim hic praecipiatur Messias audiri in omnibus quae praecepit Israeli, ipse autem fidem in se ut Dei legatum praeceperit, tanquam
conditionem ad salutem aeternam necessariam , omnino etiam in eo ex vi praecepti hujus audiendus est; & quicunque eum, etiam in eo audire recusat, eum manet poena hic per Mosen denuntiata. Alterum est: Λ nonposse urgere verba scuttu, si scare Prophetam Mose similem: quia agnosco,
totum hunc textum etiam compredendere reliquos Prophetas , inter quos ipse contendam neminem fuisse semialem Mosi: Addit autem Vir Doct., omnes Prophoras Mose fuso similes in vicis prophetico, non autem in gradu revelationis , qui Mose fuit omnibus excesse tior. Respondeo: Me jure textum hunc urgere posse, licet eum etiam Prophetis, qui inter Mosen & Messiam intercesserunt, applicandum concedam. Non enim propterea agnosco, omnia , quae hic dicuntur, omnibus illis Prophetis congruere: Sane verba illa, secut tu, nulli nisi soli Messiae aptari possunt. Quare hunc textus hujus agnosco senium. Nolo ut Israel populus meus auscultet augures & divinos, prout gentes solent: Sed suscitabo ei Prophetas, qui nomine meo ipsi responsa dabunt : Inter illos autem Prophetas unum suscitabo eximium , similem tui , cui in omnibus quae ipsi dixerit auscultaturus est : Si
quis Vero verbis ejus, quae in nomine meo loquetur, auscultare renuerit, ejus anima exscindetur. Et rationes sunt non leves in textu, quae eXplicationem hanc suadent. Primo: quia Deus dicit, fuscitabo Prophetam; quod indicare videtur, certo quodam tempore Prophetam suscitandum. Si id
78쪽
interpretari velis de continua Prophetarum in populo Israelis successione 3 omnino dicendum videtur , continuos fore in populo Prophetas , quos
audire Israel possit. Atqui id experientia falsi coarguit. Secundo: quia expresse dicitur , sicut tu , quod omnino cum Mose similitudinem significat. Dicit Vir Doct. fuere Mose similes in sicio prophetico. Imo , inquam ego , ratione officii quo Moses functus est Mose longe fuere inferiores: fuit siquidem Moses legislator : reliqui autem Prophetae ad summum Legis Mosaicae interpretes, populumque ad Legis observationem selum modo hortati sunt. Mose ergo ratione offficii longe suerunt inferiores. Ut ergo Propheta sit similis Mosi, requiritur ut , Mosis instar , legislator sit 3 ac proinde praestantioribus praeceptis Legem Mosis
perficiat. Tandem addo : Licet Vir Doct. contendat , haec ad Messiam non referri, non tamen
Domino nostro Jesu Christo obsequium detrectare potest, consentanee hisce verbis Mosis. Constat quippe, & in sequentibus fusius ostendetur, Jesum nostrum esse non tantum Prophetam, sed &Mose multo excellentiorem e cum autem omnis Propheta, quem Deus missurus erat, audiri deinbuerit , sub poena exterminii e populo ; sane tam excellenti Prophetae obsequium denegari nequit, nisi 'incurrendo poenas hic a Μose inobedientibus
Regeret forte Vir Doct. Jesum Dominum no. Non necerustruma Synedrio magno non fuisse approbatum, di 'ph. a sed ut blasphemum condemnatum : idque fortasse sit verus, quasi in transitu subindicare voluit, cum initio eum ap- scripti sui ait, Dominure praecipere, ut Prophetas eundum legem approbato ab iis , - ad quos de jure divino Jud o-
79쪽
id judissem pertinebat , populus fidem adhibeat. Fateor , tale me praeceptum in Lege nuspiam reperire , quo Deus judices quosdam constituit infallibules , a quorum judicio populus ita pendere ten retur, ut non licuerit Prophetam , qui se evidentibus miraculis a Deo missum evincit, agnoscere, . nisi prius a judicibus illis approbatum. Deut. xv III. I'. dicitur quidem interficiendus , qui Prophetae a Deo misti auscultare noluerit: nulli
vero infallibilis illa cum autoritate judicandi potestas traditur: sed signa verum a salso Propheta distinguendi adeo ibi manifesta &. evidentia indica tur, ut a quovis discrimen istud observari possiit: Hoe halebis simnum: Euod in nomine Domini Propheta ille praedixerit, non evenerit, hoc Dominin noni est locutus , &c. Neque ad istam discretionem faciendum opus erat judicio infallibili. Inde autem minime sequitur , non potuisse Judaeorum senatum ex odio, malevolentia , aliove pravo affectu , Verum Prophetam , ingrata ipsi annuntiantem , & nomine Dei peccata ipsius libere reda x guentem , respuere, dc indignis modis tractare. Plures occurrunt apud Prophetas de Sacerdotum ac Scribarum perversitate querelae: inter alia ED.
LVI. IO, II. 'rem. VIII. 8, 9, IO. Euch. XXII.
26. Madach. Ir. 7, 8. Quisquamve credat, hominibus tam graviter Legem divinam violantiabus, a Deo traditam potestatem , infallibile de Prophetis a se missis pronuntiandi judicium; ita ut , si quem illi rejicerent, nec illum ut verum Prophetam recipere fas esset φ Sie Ieremiae, quem ut pseudoprophetam & seditiosum indignis modistractarunt, ut Dei Prophetae auscultare nefas fuis. s.f. Non ergo judicium Senatus Iudaici contra
80쪽
Dominum Iesum spectari debet , sed ex ipsa doctrina miraculisque ejus indubium de missione ipsius judicium est pronuntiandum.
π πLtima quaestio bimembris est: in priore mem- Ceremo M bro quaerit Vir Doct., ut assignetur locus, in umhra quo Deus dixit, omnia legalia prater moralia fui se umbram seu Muram futurorum in adventu Messa. Respondi: Necesse non esse, ut Deus olim dixerit, ante Messiae adventum omnia legalia praecepta praeter moralia fuisse umbram & figuram futurorum : Sufficere, Deum ollim , tam per Mosen quam Prophetas , aliquoties indicasse, cultum illum ceremonialem absque morali sibi neutiquam placere; & postea per Μessam persectiorem culis tum introduxisse , quin & templum , cui cultus ille externus alligatus erat, exscindi & dirui curasse, &c. In hac mea responsione tria occumrunt , quibus probo , necesse non fuisse , ut Deus olim per Prophetas populum praemonuerit, 'ceremonias tantum esse figuram perfectioris cultus : quae tria aliquatenus inter se connexa sunt , quorum praecipuum est secundum , quod Deus per Messam perfectiorem cultum introduxerit. Vir Doct. prolixe ad primum respondet me brum , & quaedam ad tertium , nulla facta mentione secundi. Prolixus ille discursus ad primum membrum Olim rigia
totus eo tendit, ut evincat e Le is ceremonialis ob-
ς . . . . s . . . . . . . observa
eractam , quam Legis moratis; riuod aliquot allatis Oxemplis
