Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

erunt participes, quamvis ei parere nolint e Respondi, quod tales ex Israele oriundi iam per aliquot generationes gentibus commixti, nil prorsus habent eum populo Israelis. Si vero Legem acceptaverit, erit peregrinus, ut descendentes per Israelem ex Abrahamo, vel ex Isaaco, per Esaum , qui nil habent cum promissione facta Patriarchis, neque omnes nationes, qliae fere omnes ex Israele originem habuere, in eo partem habere putantur. Adhuc filius Judaei, & matris ex gentibus, Jiidaeus non est , neque ad Legem tenetur. Tales ergo erunt qui gentibus commixti Christianae, vel alteri sectae nomen dedere: qui si Regi Messiae non obediverint, laesae maiestatis humanae crimen

committent: dc peccatum etiam contra Deum , qui stirpremis

potestatibus parere iubet: Sicuti si quis Davidi, vel alteri ex regibus, obedire recusaverit. Quaerit igitur, an qui ad Legem Mosis eonvertatur, qui Christum antea crediderit, pari cum Israelitis honoris gradu, potiturus sit ' An in inferiori habendus e Sed ego quaesitum non fatis pereipior quia si talem honoris gradum respectu divinae gratiae intelligat; non modo ex Judaeis oriundus, sed quivis ex gentibus, talem poterit Dei amorem habere, talem fidem , ut prae omnibus Judaeis, superiorem gratiae gradum consequatur. Si autem intelligit de gradu honoris terreni, semper Israelitae in suo

populo debent extraneos praecedere : quippe ex praecepto divino neque Reges, neque Judices, ex extraneis licet constituere r& illi de quibus loquimur, gentibus commixti, sive Christiani

sint, sive alterius sectae, iam prorsus extranei reputantur, qui re- Oectu Israesis infimum loeum obtinebunt: Sicuti & eaeterae gentes ad Deum reductae. Petit textum Doctiss. Vir, sed satis constat ex variis locis sacrae scripturae. Suffieiat pro nunc Isai.

res eorum misiserabunt tibi: eum furore meo pereussero te,-b nevolentia mea mMerebor tui: de vers Ir. Nam gens 's, ct regnum, qua non servient tibi per bunt. Θgentes penisus de sol huntur. vers. Iq. Et assimabum te dem lsum filii assi gentiumra,ridiore sunt se ad plantas pedum tuorum, quicumque spernebant te: atq- vocabunt te enisatem DominI, monem Sancti

Gracili. Haec satis clara sunt, sed a Doctissimo viro pro eccle-sa Christi, & allegorice intelligenda: Nobis vero literaliter, quamvis hyperbolica locutio sit. Sed haec in sua eeclesia nondum visa sunt, neque reges, & regna, quae eam spernunt, & pe sequuntur, ruinam aliquam experta sunt; sed maiorem opulentiam, quam Christiana ecclesiar igitur haec adhue restant adimplenda, vel in vestra ecclesia, ut creditis, vel in nostra, ut expectamus, prophetiae literam in sensu commodo, & naturali retinentes. Haec susticiant, ut ab hoc particulari quaesito nos expreditarus. Num. VIL

202쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. I 83

Num. VII.

Quod Propheta ea sola Verba enuntiare debet, quae ei Deus ori suo indiderit, vel erit

VErba ex Deut. xv I II. Susiitabo Prophetam sicut tu, iam

praecedentibus scriptis , satis disputavimus. Et ego contentus sum cum opinione Joannes Calvini, quam etiam

Uir admittit, quod ibi Deus non praecise loquitur de Metasia ; sed de Josita, & successiuris Prophetis , maxime de Messia,c inquit Doct. Uir) qui omnium Prophetarum princeps futurus erat hoc tamen ex sacra pagina nunquam probabitur sed pro primo meo qilaesito haec additio nil faciebat: quia ego petebam

textum, in quo Deus eam fidem , tanquam unicum ad generis humani salutem medium, commendaverit ' Non an deberemus

credere Messiae sicuti aliis Prophetis, ex generali eo praecepto tadem Prophetae praestandi. Ideo quamvis Doctis . Uir insistat. quod ista verba maxime de Messia dicta fuere; tamen in sitis scriptis totus est in probando, quod non fuit necesse de tali fide Deum aliquando Istaelem admonuisse, quo clare fatetur, ex illis verbis, non nisi eoniecturaliter elici posse, quod quaerebam. Alias ex istis verbis directe meo quaesito responderet, & assereret Deum satis admonuisse Israelem de fide in Messiam, cuius oppositum semper sustinuit, potius quod hoc mysterium fuit Israeli absconditum, & tempori Messiae reservatum. Caeteris quae hie satis docte, & acute producit, respondere abstineo, ut ad

alia quae magis urgent, Properemus.

si ad hominem Doct. Uir contra meam responsionem a Rumentatur, dicens: quod si ego concesserim. verba ea etiam de Messia, saltem ut Dei Propheta intelligenda, omnibus quae diceret, tenebatur populus auscultari; sub eadem poena, quam Dominus Prophetae reluctantibus, in eodem textu praescripsit. Et eum Christus dixisset fidem in eum esse conditionem,& medium neeessarium ad salutemr Id Israel credere debebat, quamvis Deus Per alios praecedentes Prophetas non indicaverit: vel in iram Dei ineidere, ut in praefatis textus verbis expresse comminatur. Respondeo; quod populus tenetur omnibus, quae Dei nomine dixerit Propheta, fidem praestare: qui tunc verus Propheta Putabitur, eum praeter signum, quod dederit, a senioribus exacte examinatum, nil loquatur, quod Deus ipsi non revelaverit, de dicere praeeipiat. Debet igitur semper loqui, ut minister, ut Dei legatus; quod si ex se vel in nomine Dei, vel suo, aliqua, quamistumvis bona, dixerit, quae Dominus non praecepit, ex pseudo- Propheta, munus legati transcendit l, no a debet audiri. Ideo

M 4 semper

203쪽

18 TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI.

semper Prophetae dicebant: se dIeis Domisus, verbum DomInhali DomInus; quia a se ipsis a Deo non praeceptum aliquid prophetare, non licebat,& eo ipso contrarium agens esset falsus Pr plicta. Qui si verus sit potest a Populo suis verbis, quod fidem adhibeat, postillare : quia sunt verba a Deo ipsi indita, dc imperata, ut enuntiet: sed non debet in se ipsiim quasi imperantem,

quasi principale etiam agens, fidem expetere , aut exigere, neque in silo nomine praecipere populo, ut haec vel illa credat, vel faciat; iam enim non legatum agit, nec Prophetam , quaPr pter, neque ut talis audiendus. Q d si etiam addiderit, seu affectaverit deitatem . vel cum Deo aequalitatem. Prophetae nullam rationem induit. neque ut tali credere licet, cum ex servo se dominum secerit, ex creatura creatorem, di verba sua praedicaverit, non a Deo iussa. Et ut haec veritas clare constet, non

oportet longius abire. Si quidem ex ipsissimis allegatis muter. verbis, clare probatur, ubi de Propheta suscitando sic Deus i quitur. Et Indam verba mea orI ejus, ut eloquatur eis, quidquid praevero usi. Et vers seq. micumque non auscultaveris ver-bIs meis, qua loeuturus es la nomine meo. cte. Et infra : Verum Propheta ille quἰ μ; arrogaveris eloqui aliquia in nomine meo. qua non praecepero ei loquἰ, omniso moristur Propheta ille. Ecce clarum, quod Propheta unice loqui potest, si vertis sit, ea verba,

qua Deus ori suo Indiderit, qua pracepit, ut disat; non ex se, vel se se, Igitur qui Propheta venerit, & dicat in nomine sushaee facienda, vel creden)a, homines in nomine seo salvandos, miracula in nomine suo facienda : in se ipsum fidem exegerit ad salutem aeternam, in nomine suo, & a se peccata hominibus con donanda: Iste non est Dei minister, non est Propheta, sed Deus ipse. Non igitur de eo intelligi possunt ea verba, suscitabo Propoetam, cui ut tali fides praestanda erat: nec est Mosi similis . sed infinite dissimilis : Moses fuit a Deo legatus, ut populo quae

ille iussisset, diceret: θ nos quia sumus, dicebat Moses populo

murmuranti: qui ergo diceret, se esse omnia, fatis contrarius ecset Mos, qui nil se esse fatebatur. In summa, qui se praedicaverit adorandum, qui verba a se non a Deo imper ta, populo indicaverit, qui dixerit se, & Deum, unum,& eundem esse, nec est Propheta, neque credendus, neque aliquo modo admittendus. Jam seio Christianismum duas ibi naturas credere, divinam,& humanam, quarum distinctione omnia praefata componi possunt. Sed haec valde subtilia, & theologi ea erant pro iis temporibus, di pro illo populo ; vix in nostris hoe intelligi potest, imo nec intelligibile, sed sola fide acceptabile, quamvis rationi repugnet, ut docet Sua res in sua methapsysica : adhue non credunt Sociniani , 5: Q- . tis Christiani sunt. ae in philo phicis, & methaphysicis satis instructi: quomodo crederent Judaei, quibus nec Christus, nec Apostoli eam Theologiam edocuere ' Num VIII

204쪽

Num. VIII. Prophetae doctrina examinanda, in ejus confirmationem an vera sit vel

Uaeterea quam doctrinam praedicaverint, exam examinanis dum , an sit vera, vel vel falsa ' quod hominis iudicium ,

certe dil cernere nequit . nisi iuxta Legem a Deo datam, id examen effecerit: & verbo Dei iam antea revelato. doctrianam conformem, aut dissonam esse diiudieet: nulla quidem est alia de vero, vel falso, iudicandi regula in Religionis negotio. Igitur si Propheta aliquid contra divinam Legem noviter statuere, vel auferre tentaverit, vel Dei, vel sui nomine, italico pseudo-Prophetas judicandus, atque de medio tollendus. Non itidem si pro aliqua occasione, aliquod praeceptum , revelatione divina, dispensaverit: eo praecepto de Lege minime abscisso ; sed pro ea duntaxat occasione , intermista, pro ev dente Dei maiore gloria, & populi utilitate: ut Eliae sacrificium extra Templum , ad Dei solius existentiam, & totius L Ris veritatem publice probandum e quod in posterum . ut siesieret, non fuit in exemplum. Aliter qui Prophetae divinam Legem secundum aliquid, relaxare contenderit, suo, vel Dei nomine, ut falsus reiiciendus, quamlumvis miraeula, & pr digia in sitae Prophetiae eonfirmationem, ediderit. Constat ex Cap. XI M. Deuter. ubi qui semniator, aut Propheta minaeula faciens, populum a Deo avertere tentaverit ad euitum alium eum persuadens; quamprimum lapidandus. ut id malum de imedio tollatur: quia tentat depellere te a via, quam praestitit 'tibi Dominus Deus tuus. ut ambules in ea. Hae e via est Lex Domini per Mosem Israeli praestita, per quam voluit. quod Icrael semper incederet, ut ad Deum suum sine errore pervenire possit. Quicumque igitur . qui eum miraculis, de prodigiis nos ab hae Lege . seu via distrahere conatur, aliam viam securiorem . persectiorem, aut breviorem esse, docens : praese tim si fimul ad Deos alienos nos provocaverit, est pseudo-Pr pheta in hoe capite a Deo damnatus , & nullatenus credendus. Sed iam audio Doctissimum Uirum , cum sapiente Grotio .& aliis Christianis Doctoribus, respondentem : Eum falsum Prophetam hie a Deo damnari, qui Deos alienos, quos Patres

nostri non noverant, colere siraderet. non vero eum, qui eundem Deum Israelis, qui populum ex AEgypto eduxerat, qua Patriarchas fuerat allocutus , unice adorandum praedicaret rProphetasque, di eorum scripta veneraretur. Hic enim non

est ille falsus Propheta, qui apostasiam consuleret, dc a Deo

M ς Israelis

205쪽

iis ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI

Israelis recedere, aliumque alienum quaerere : talis si miraeula Reerit, & suam vocationem iis, in confirmationem sanctissi-- Inae doctrinae, comprobaverit . ut verus Propheta audiendus est; quamvis de Lege aliqua, vel omnia indifferentia, pro diverso populi, seu ecclesiae statu , mutaverit, dc in persecti ra , Dei jussu, reduxerit, in bonum populi, & majorem Dei gloriam. modo resiponsio veritatis specimen ostendit, eamque exacte intelligen- speculari opus est, cum ipsi Doctores Christiani, in ea sui do- dum prae- gmatis defensionem , merito possierint. Pro cuius oppugna-ceptum de tione aliqua stipponere cum Domisimo Viro , sincere, di ab Diis alie- que praeiudicio vellem. Primum , quod Israel, neque aliquis nis non hominibus habuit, aut habere potuit Dei propriam, aut adorandis. Perfectam ideam , ci: m . intellectui humano, ob sui limitatio- . nem , illius infinitudinis eogo itio , omnino repi:gnet. Ideo

solum per negationes, S remotionem eorum , quae Deo competere nequeunt ut dicunt omnes Theologi Deitatis cognitionem, homo habere possit: non vero positive divinam essentiam eoncipere. Habuit igitur Israel talem Dei ideam , qu Iem ipse voluit ei revelare: quam eaeteri homines se ipsis capere non potuerunt, ideo Deitatem creaturis misere tribuebant. Eceas adorandas sescepere. Israel vero a Deo ipso edoctus solus eum in spiritu cognovit, aeternum , infinitum, purum spiriatum, immensum, sine corpore, sine figura, nulli similem, independentem, immortalem, impatibilem , nulli mutationi obnoxium: &similiter in aliis, per quae a creaturis infinite differt, nulli prorsus, nee analogice similis, aut proportion

,, tus. Hoc adeo certum est, ut nulla egeat probatione, ex sacris literis elare , di aperte deductum. Igitur nunquam licet Israeli Dei sui aliam ideam admittere; praesertim si a Deo iam

inditae, quoquo modo adversetur: quippe semper quod Deus ad alienos Deos non reeurrendum admonuit: idem est, aς diacere , quod eum sub nulla alia idea, quam a se iam revelata fuit, credat, vel colere intendat: quare saepe dixit, ad Deos, quos Patres tui non eognoverunt, id est, quorum idem Israelis Patrum mentibus non indiderat: quia non est alter modus,

quo Deus alienus sit, nisi quod alio modo, & sub diversa ideat cognoscatur, ae Deus se ipsum voluit, ut cognoscerent: qui Pe eum, ut in sepositive est, cognoscere , supra ereaturae ea-ptum est, ob sui infinitatem, ut supra dixi. Est ergo nobis

cognitus Verus Deus, quando eum secundum ideam, quam

nobis de se dedit adoramus, & alienus, qui sub aliis ideis nobis colendus proponitur: quamvis dicatur esse idem Deus Israelis, aeternus, omnipotens. qui eduxit Populum de AEgypto,

qui Legem ex Sinai promulgaviL: hi lant effectus, ct attributaveri

206쪽

veri Dei ; tamen non vero Deo applicita. Sic fecere Israelitae in desertor sie Jeroboam vitulis , id ipsitim tribuentes: Ecce Urael Deum tuum, qui te eduxit de terra AEupti. Quod si aliquod ex astris dicerent, quod erat Deus I iraelis, quod si de aliquo bruto id homines assererent, quamvis infinita in huius

colafirmationem miracula emcerent, abjicere oporteret, ne

Mi aquam credere. QEmvis Thomas , Scotus . atque alii Theologi constanter detendant , quod Deus potest alsamero naturam bruti , adeo ut veri fleari possit, Deus est equus, equus est Deus. Deus est lapis, lapis est Deus ; ob utriusque natura: unionem : quamvis sint propositiones in materia repu-pnante. ut dicunt Logici. Sed isti iuxta suum dogma non m te philosophantur: quia non minor distantia est, sed aeque in- , finita inter hominem, & Deum, quam inter eum, & bruta, aut inanimata : quapropter, vel aeque invincibilis, vel aeque vincibilis. QDd si sub bruti. vel astri alicuius idea, Deus ad

rabilis non est, ergo nec sub alia, quae non minus distat a Deo. Dixit ergo Dominus in eapite citato, quod quicumque Pro- Explicatiopheta populum ad Deos alienos, quos Patres nostri non nove--xi ii. rant, adorandum sita serit, rejiciendus est: talis prorsus est qui .

Deum Israelis sub diversa idea ab ea, quam Deus Israeli revela- falso Pr verat, colendum proponit: sive sub astri, bruti, vel hominis pheta. idea, designetur. Si enim ille falsus Propheta tunc temporis, prodigia signa fecisset, ut probaret, aliquod ex istis esse verum Deum Israelis, nonne iure lapidandus foret Concedet abs dubio Doctissimus Uir, quamvis ille eundem praedicaret Deum, qui eduxit populum ex AEgNto , qui fecit coelum, de terram : igitur si alium hominem esse Deum Israelis suis miraculis probare. aut verificare non posset, ut ab Israele credi deis beret, potius lapidari: quare non idem si se ipsum, Deum Ic raelis esse, assirmasset, & plurimis eonfirmaret miraculis ' Pr fecto eadem est ratio sui, vel alterius, & eodem supplicio puniendus iure foret, quia Israelem suadebat Deum sub diversa

idea colere . quod idem est, ac Deum alienum, quem non co-Εnoverunt, id est, euius ideam Patres nostri non habuerunt rquipi' eognoscere nil aliud est, quam sub tali idea rem mente

concipere.

Quod vero sub idea hominis Deus adorandus proponaturς QusdChrbest Christiana doctrina: quippe adorare praeeipit Deum in eam stianismus natum, hominem Deum, siquidem verbum earo factum est; Deum subeumque facit visibilem, mensurabilem, loco conclusum. Ne- hominisque obstat distinctio in quantum Deus , dc in quantum homo e idea ado- quia hoe est quod impossibile putatur, de divinae ideae prorsas randum contrarium , scilieet quod Deus possit limitatam naturam in- proponit. duere salva eius infinitate. Sic etiam credebant prisci ecclesiae Cum ea- Doctores:

207쪽

dem uniea persona sit Deus, &homo.

Tertullianus Deit

bo; ipse

viderit.

Arianismo credidisse videtur. Propheta non in soipsum fi

Doctores: adducam dumtaxat Tertullianum , qui verbum dἰ- vinum ante incarnationem, & visibile, de mensurabile,/l eo addictum. expresse fatetur, non vero Patrem , quem utpote summum Deum, hare habere non posse, aeriter defendit; non quia pater. sed quia Deus, cuius ideae haec repugnare Cr

didit. Lub. de Trinit. mihi Fol. 6a3. Sie ait. Quod se Mem Moses ubisue latraducit Deum Patrem immensum, a squiana ne, non qui Deo eludatur; sed quὀ omnam locum eludis: neque eum qui in loco sit: sed potias, in quo omnis locus sit, omnia

contἱnentem, is cuncta complexum. ut merito nec defendat, nec ascendat, quoniam 'se omnia, o eontiset . adimplet. tamen nihilomInus Deum introducis descendentem ad turrim, quam ad Obana filii hominum quem volunt hie Deum δε- Dond7sse ad turrim illam ' Deum Patrem ' Ergo jam Deo classeditur: quomodo 'se omnia complecteretur ' Me ergo Pater descendis, ut res indicat: neqiu Angelus sa praevis, ut res

probat: Superes ergo , ut He descenderit de quo Apostolus Pam s : quἰ desee ι, ipse es qui ascendis super omnes caelos : Loces, filius Deἰ, verbum, verbum ear actum es. Ecce -- ses refert alio loco, quod Abraha visus sit Deus; at Mem Moses dieit, quod mam hominum sidet Deum, er visis: si videri non potes Deus, quomodo usus es Deus ' aut si visus es, quomodo videri non potest ' ut Iohannes; Paulus, quem nemo vidis: Ex quo intestigi potes, quod non Pater visus sit, qui nunqunm visus s. sed Filius, quἰ descendere silitus es,'videri, quia descendit; ἱmago es enim invisibitici Dei, M. Ecce octissime vir qualem ideam de Deo antiqui eoneeperint di visibilem, & limitatam, Deo Patri. quem dicunt, id

est summo Deo, repugnantem: sed verbo adhue ante incarnaistionem naturaliter convenientem, ut quod loco claudi, mensurari, videri, descendere, incarnari, posset: hocque non invisione prophetica: quia sic posset etiam Pater, sed realiter incarnari , & patibilis seri: quod idem est, ae Deum sibi contrariam induere, sub qua ab hominibus adoretur : ideoque elare dicebat: Qui videt me, videt Patrem : Erat igitur in eo iam Deus visibilis , quod ipse dixit. Ibi videt me, Uritor P trem. Idem erat ae asserere sub hominis idea Deum videri . di adorari voluisse. Ex quibus directe Doctissimo Viro respondeor Quod Pr pheta , qui in se ipsum, ut verum Deum Israelis fidem exegerit , qui Dei omnipotentiam sibi arrogaverit, qui verba sua, ut a se praecepta populo indixerit, admitti non debet, neque ut verus Dei Propheta recipiendus: quippe Deus jussit, suis servis Prophetis

208쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. I 89

Prophetis auscultare, cui verba, quae eorum ori indiderit, mise aera tintiaverint: non ei, qui se aequalem Deo , vel Deum ipsum rieordiam esse praedicaverit, aut aliis praedicandum commiserit. Praetextu a via quam Deus Israeli dederat, eum pellere conatiar, di aliam docet viam , divinis legibus, ut inutilibus, Pla- se Deum ne spretis. Et dato impossibili, quod Meilias, quem expecta-- illi 'mus, eam doctrinam Israelem edoceret, jure foret, ut Pseum aequalem,

do-Propheta, lapidandus. QDd vero ad Christiani dogmatis mihi 'mysteria attinet, non est hujus loci disputare neque de unione orae hypostatica , neque de duabus naturis sed una persona , aut subsistentia, absqtie naturarum confusione. Ηaee theologica fiant, quae magis fide, quam probatione admitti debent a po-pialo Ci ristiano, quaeque Judaei tunc scire non tenebantur, nec it aliquis. qui eas distinctiones doceret, adhuc tempore Ap stolorum, ut ex eorum scriptis liquet. QDd si absque haetheologica doctrina crederent tune Judaei ve, hominem esse Deum , vel Deum esse hominem , essent idololatrae , aut haereti ei: Sicuti hodie, si Christianus Deum fuisse conversum in hominem, vel hominem in Deum , crederet, impiam metamorphosim admitteret, di a Christianismi fide evidenter defiaceret , quae aliter docet: Sed non eo modo, quo Israel a Deo edoctus fuit, sed contrario, qui semper admonuit, se sua gloriam alter; non daturum, se mutationem nunquam suscepti rum. id est, quod nil ei inovum potest accidere, sive naturam aliam, sive unionem : quae si non semper Deo inerant, noviter ei acciderent, si Auando inesssent, atque divinae eius su stantiae superaddita, cum unio utrumque pertingat intrinsece extremum quod unitur, aliter vel unum sine unione esset unitum. Ideo dicebam, quod haec mysteria sola fide eredenda ratione inconsulta, quae haec comprehendere nequit. QDra oportet primo Christianismum amplecti, ut credantur, qu que Israel neque a Propheta, neque a Messia recipere debet, ut probavi.

Quod Propheta debet approbari a Senatu ,

ut recipiatur.

DIxeram ego Doctissimo Viro respondens, quod Israel prae

eepto divino Prophetae a Deo mita fidem tenetur praestare r Et addidi inter parenthesin approbato ab iis , ad quos de iure divino id iudicium pertinebat j. Regerit nunc Doctissimus Uir, quod ego volebam dicere, Jesum, ut blas. νhemum, fuisse a Syntario damnatum. Λt ego talibus verbis

209쪽

19o TERTIUM SCRIPTUΜ JUDAEI.

non uterer, quamvis in Evangelio expressie legantur: neque de Christo tunc loquebamur, sed de Propheta in genere, quem a senatu probari debere necesse esse, dicebam ; Sin minus, abiicere. Respondet insuper Doctissimus Uir, te non legisse in t to Ueteri Testamento quod Deus aliquando tribunal aliquod constituisset, ita infallibile. ut quem verum, vel falsum Prophetam decerneret, populus teneretur sic eum cognoscere, admittere, vel resipuere e cum tale iudicium necissario infallibila fuerit. Oppositum potius ex aliquibus sacrae paginae locis comprobavit, ex quibus constat, Reges, Principes , & S cerdotes , fuisse improbos, & idololatras, qui Prophetas oscidebant , & mille modis persequebantur: ut de Hieremia clare constat, parum minus, quam mortem, a Principibus, re

Sacerdotibus, cepe perpesso : Qimmodo igitur credendum, quod talibus hominibus, Deus darophetae veritate infallibila' iudicium commisisset e Et ego quaererem a Doctissimo Viro, An hoc argumento lprobare velit, quod iudicium de vero, vel falsb Propheta , ad

vulgum pertinebat; adeo ut quem ipse verum. & divinum, probaret, vel ut falsum rejiceret, talem totus populus acceptare teneretur, atque senatus ipse eiusdem vulgi sententiae deberet acquiescere e Foret ne hie bonus ordo Reipublicae, praesertima Deo constitutae ' eratne populus errori minus expositus,

Mam senatus ab ipso Deo praescriptus, de institutus ' Prosecto lsi senatus Christum recepisset; & a vulgi tumultu fuisset nega tushoccisiis, Doctissimus Uir, & omnes Christiani satis ra- ltionabiliter dicerent: O Judaei, vester a Deo stabilitus senatus leum admisit, & improbus, dc insanus vulgus negavit, & abiecit ; quare vos non minus insani populi sententiam sequimini, non vero sacri senatus e Propheta debebat signum suae vocationis ostendere: quis hoc signum, an verum, vel falsium esset, diiudicare tenebatur, ut infallibiliter erederetur, esse divinum φ Certe non vul. gus, qui inter Dei. & diaboli opera, minime discernit. seam doctrinam examinaret, an haeretica, an orthodoxa esset ς minime vulgus, qui haee non callet: Sed miracula, & prodigia, minus posset populus dignoscere . . an magica, an Dei opera , effecta , praesertim cum vulgus novitatibus, de extraordinariis, delectatur, & facillime seducatur : ut in Pontificiis continuis falsis miraculis experimur: Zc quod talia a falso

Propheta fieri possint, praeter Deuter. text. constat etiam ex Evanstelio Matthes xx Iv. 14. Excisabuntur enIm Pseud

Chrsi, Θρseudo-Prophata. Θ edent si a magna, omis cula, ita inseducans si fri posset in etiam electos. Ouid ergolaret, si talia miracula , di signa, ad vulgares examinanda,

pertinerent,

210쪽

pertinerent, eaque probarent f Quod si nunc ad Batavos Propheta aliquis falsus adveniret, miracula faceret, & novas doctrinas praedicaret , pertineret ne hoc iudicium ad vulgum , ad nautas, ad mulierculas ' Non certe, sed ad Doctissimum viarum . suosque confratres verbi Dei Ministros. sacris doctrianis imbutos, qui certo talium falsitatem detegerent ι dc populos ad veram doctrinam perducerent. falso Propheta jure divino damnato. Eo prorsus regimine Israel a Deo gubernabatur, tali iudicio popularibus minime concessis, sed sacro senatui s lummodo, commis . Sed Doctissimus Uir textum exigit, ex quo tale Deum tribunal constituisse probari posset: Sed statim occurrit ex cap. XIII. ut. ubi, si Propheta, vel somniator miracula fecerit. futura praedixerit, de his populum a Deo avertere praetendat, illico lapidari iubetur. Ecce tribunal satis divinum , utpote a Deo stabilitum pro Propheta, & iudicando, di capite plectendo , si falsus esse inveniatur. Sed cum haec capitalis poena non a populi tumultu fieri deberet, sed a iudicum lata sententia . ad eosdem absdubio illius Prophetae falsitatem examinare, dedisquirere, pertinebat : Siquidem ad eumdem iudicem, ad quem attinet sententiam ferre, pertinet etiam inspectio causae. Erat igitur senatus a Deo statutus, qui Prophetam, falsus, v rus ve esset, determinaret; neque populus de iis iudicare poterat, ut supra dixi. Haec Doctissimum Uirum fateri, non dubito, quippe vera sunt; & naturali rationi consentanea. Tamen adhuc poterit contra meam sententiam urgere. QMd Doctissimus Uir non negavit fuisse a Deo tribunal statutum , ad quod, ec iudicium de Propheta, & caetera legalia, & politica decernenda , pertinebant: non tamen concedit huic tribunali eam infallibilit tem . ut si falsum esse Prophetam determinaret, necessario id iudicium verum esset, quamvis populus ex evidentibus mir culis, ad oppositum suaderetur, & quamvis verus esset Pr pheta debitis, dc majoribus signis, suam vocationem ostendens. Respondeo, quod pro Propheta ut vero acceptando suffiei bat signum dare, quod praedixerat, quo evento non pluribus egebat, ut crederetur. Sed ut constaret tale signum esse a Deo, Dominus ad Judices illius examen revocabat, ut exacte cognΟ-scerent, an id esset vere divinum , an id confirmationem vera doctrinae in quo consistit tota ratio miraculi: quod si non fuisset, & sub aliena idea , quam Patres nostri a Deo non habuerunt , eum adorandum proposuerit: aut contra Legem aliquid docuerit, capite plectendus , quamlumvis miracula, de

prodigia ediderit. QDd vero hoc iudicium erat infit libile bene nobis concederent Papistae, qui eum, dc sitam ecclesiam in-

fallibiliter

SEARCH

MENU NAVIGATION