Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

192 TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

fallibiliter decernere credunt. Verum iudicium senatus Ista litici. inde constat esse infalli bibite . quia juxta divinam Legem fieri debebat, iudices probi fuissent, vel improbi. divina

quadam providentia , siquidem eis Deus in omnibus auscultari iussit, iisque non minus fidem praestare, quam Propherae , maiore poena imposita rebellibus, quam qui Prophetam non audiverint. Constat ex Deut. p. xv II. ubi in occurrendis circa Legem vel civilem, vel ecclesiasti eam , dubiis, ad summum Sacerdotem, ec iudices, qui eo tempore iudicaverint, iussit

Dominus recurrere, eisque omnino obedire. Deinde facies ex

prauisuto Elius sementia quam indicaverint tibI, a loco, qium elegerit Dominus. ει obser sis in facias, secundum omnia his doeuarist te : ex prastituto Legis, quam docuerint ter Oseeundum judicium illud, quod dixerim tibi, Delas: nec recediso ab ea sententia, quam indicaruerim tibi dextrorsum , aut fini frorsum: Vis autem illa quί eommiserit superbe, ut non ausci. tea saeerdotἰ utique morietur vir illa, εν tolles malum illud ex Israele. Ecce Doctissime Vir, ad quos pertinebat Israelis dubia circa Legem iudicare: & quod majus dubium quam de doctrina, dc Propheta eam edocente, in quo consistebat non minus quam negotium religionis, di salus tota populi ' QMdiudicium si infallibile non esset, quare Deus eandem , S malorem poenam reluctanti praescripsisset . quam ei, qui vero Pr phetae non auscultaverit φ Poterant quidem, vel malitia , vel ignorantia errorem committere ὲ sed iam Deo placuit, ut semia per secundum Legem iudicium facerent, ne errarent. Talis

fuit illa divina providentia, praesertim in iis quae ad religionem pertinebant. QDd si talis non fuit . ex Dei mandato iniuste

moreretur , qui aliquando iis iudicibus non recte decernentibus , repugnaverit, dc tunc non malus, sed bonus tolleretur ex Israele, dc iustus, qui iudicum malitiae nollet censentirer quod eum divino deereto in allegato textu, nequit cohaerere: ratis malum istud ex Israele. Ad hoc tribunal mittebatur iv. dicandus Propheta : dc quamvis miracula edidisset, eius miraeula examinanda, atque doctrina praecipue an vera esset, vel

falsa; unde inferebatur sua fuisse vera vel falsa miracula. Sie de hoe tribunali recte sentiens Christus dicebat: SerIba. Phar I in cathedra Mosis sederunt, facite omnia, qua dixerIntvsbli, dcc. Vitiosos dc hypocritas eos iudicat. sed quando doctrinam dedissent, ut si a Mose daretur, recipere absolute commendat: quia sciebat non posse senariim conspirare in veram doctrinam exulandam, dc falsiam recipiendam : Nunquam id visum fuerat in Synedrio, quamvis plurimi praecipui ex populo, dc Sacerdotibus idololatria fuissent contaminati; quippe Synedrium ex sua constitutione erat ad divinam Legem tuendam, divina adjutum speciali providentia. Oliod

212쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. r 93

Ouod si his non obstantibus perseveret Doctissimus Vir, quod tribunal illud erat e iam fallibile ; quaeram , quis Isaiam, Jeremiam , caeterosque Prophetas, veros dc a Deo millbs decrevit ' an vulgus i ple ' quod si ita est, fortasse vulgus ille fallebatur, siquidem magis fallibilis, & ad errandum proclivior

erat, quam senatus, a Deo statutus: cum Dei decreto miracula non siissecilliant ἱ dc de doctrina iudicare, populus non es set idoneus. Quis etiam hos Prophetarum , di historicos libros, quos canonicos habemus, tales in fallibiliter esse sancivit Non alius praeter Senatum, qui si in iudicando Propheta falli poterat: post et etiam in canonicis libris decernendis, spiritu i ancto si pro uno, etiam pro altero non influenter nulla quidem dispar oratio excogitari potest. Cum igitur in eorum librorum electione, & canonizatione errare non pollent, spiritu sancto illuminati ἡ nec etiam possent in veri, vel falsi Prophetae declaratione : cum hoc non minus ad divinam gloriam interesset, quam aliud : imo magis perniciosus error inseqii retur: quia sicut bonum, di verum Prophetam postent abjicere ; falsum etiam per errorem , vel malitiam admittere possent; in quo contra gloriam Dei, S in malum' populi, haeresis , Scapostasia tandem, insequerentur. Non igitur eredendum est talem lenatum ita velle, vel posse falli, ut alienas a Deo doctrinas foveret, vel falsum Prophetam admitteret, di verum damnaret. His, & majoribus pro idit divina sapientia, ne populus suus iisque in hodiernam diem a suae divinae Legis veritate aberraret, Inde est quod nullus Propheta falsus ex ptiiriniis qui tunc temporis fuere, quos populus insanus insequeb tur, fuerit inter veros stabili tus : Signum evidens illius infallibilitatis quam defendimus ; siquidem haec Dei providentia mei diis hominibus exequebatur. Fuerunt semper in senatu seniores ea pietate pleni, dc Dei gratia adiuti, ut in rebus fidei, de orthodoxae doctrinae nunquam errarunt, aut populum seducerent. Ad hos in omni eventu accurrere tenebatur Iliael in iis quae dubitaret, ex evidenti Dei praecepto. Adhuc di Mosem non ad vulgares populi. sed ad seniores , qui Israelem in AEgypto iudicabant pro eo statu, de proxima redemptione admonendos, misit. Sit ergo conelusio , quod Deus Dominus noster senatum stati iit, qui in fallibiliter Prophetarum , & caeterorum ad religionem pertinentium , causas decerneret, cui sebcapitali poena cunctiis populus parere tenebatur. Quae a Doctissimo Viro in contrarium adducuntur ex sacras pagina, selum modo probant, quod in omni tempore semper . fuerunt improbi homines. non modo Vulgares, sed Reges, s Principes, Sacerdotes , dc Levitae, & Seniores, qui non -

. Iuni Prophetas non audiebant , sed occidebam , & summe N Perseque-

213쪽

19ι ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

persequebantur, ad profanos, & idololatricos cultus declinantes. Id quidem non negatariis I sed quod senatus Israelis talis usquam misset , nemo in aeteraum probabit. Omnes eae, qtiae in sanctos fiebant violentiae, non per iudicium fiebant. neque a senatu decernebantur : progrediebantur quidem ex plurimorum malitia, & pravitate, qui quamvis praecipui erant in Republica, senatum non constituebant, eum potius odio prosequebantur. Neque constat sententia a senatu lata . Jeremiam fuisse punitum , quamvis falsi Prophetae cum eo contenderent, quos senatus coercere non valebat. corrupto eo tempore potius ab improbis , di magnatibus , absque aliqua iuris autoritate credebantur: Domino statim, ut legitur, viridictam suscipiente: Plurimi ex piis fortasse senatoribus frustra clamabant, dicentes; quod sicuti Isaias & alii Prophetae praecedentibus regibus , plurima mala Praedixerant ab ue aliquo periculo, vel iniuria eis illata o quare Jeremias pariter patienter non audiendus erat. Sed quid . quod contra eum non pauci nee ignobiles ex populo conspirallent e Id ipsum contra Deum, di Mosem in deserto fecerant. Hoc quidem contra Jeremiam tumultu factum, non a Senatu, qui eum ut verum Dei Prophetam semper venerabatur, I eius scripta servavit, de posteritati divina esse decrevit: non igitur Synedrium Hiere . miam abiiciebat aut persequebat tir. Rex cum populi tumultu sanctum Prophetam Sachariam enecavit, non Synedrii sententia, 2 Parat'. cap xx Iv. vers. 27. Et Rex Husiah a Synedrio, ut leprosus relegatus , scilicet a domo iudicii. a Paral. cap. xxv I. vers. 2o. Non ergo inepte, & sine fundamento dixi:

quod fides adhibenda Propheiae approbato ab iis . ad quos de iure divino hoe iudicium pertinebat: non a Vulgo, quamvis magna ediderit signa . atque miracula : quae, si possibile fuis. sit, electos etiam seducerent, ut in Evangelio,

Num. X.

Quod Messias perfectiorem cultum nec docuit , neque docere potest.

IN ultima quaestione petebam, ut assignaretur textus in Veteri Testamento, in quo Deus praedixerit, quod tota divina Lex, praetu moralia, fuerat umbra, typus , dc figura eorum , quae tempore Messiae futura erant. Respondit in praece denti scripto Doctissimus Vir, quod talis textus non extat, neque erat necessarius; suffieit quod Deus pluries dixerit, se non esse contentum ceremoniali cultu. neque ei placere sine morali seu interno : quod postea per Messiam persectiorem eultum introduxisset: quod templum, cui talis cultus ritualis erat

214쪽

cinnexus, dirui curaret. Haec responsio trimembris est, ait Doctissimus Vir, sed quod ego principali non respondi, sed duobus duntaxat. Primo late respondi, & ad ultimum aliquid Adixi: Medio: scilicet, quod Meisias perfectiorem cultum introduxisset, ni fallor, etiam quantum potui, satisfeci : Ne a perfectiorem cultum ἰ quam decem praecepta decalogi , introduci non posse, late contendebam. Nunc noviter respondeo, quod nullatenus colligitur ι quia Deo cultus externus, sine morali interno non placuit, quod externus erat figura alterius perfectioris cultus , dc quod erat futurorum umbra: ego nescio quomodo hoe ex illo consequitur, neque aliquam perspicere possiim inter istius consequentis, cum antecedenti, connexionem: ideo sufficit respondere: nego consequentiam, quousi. que efficaciore medio probetur. Neque Doctissimus Vir hoe argumentum plusquam verisimiliter convincere credit : Est enim , ut dicitur, ratio congruentiae: dc ego petebam textum, in quo expresse Deus talem permissionem hominibus dedisset. Hi totam divinam Legem, praeter moralia, non nisi futurorum umbram esse, a stirmare liceret: ut eo stabilito, ut vana, de inutilis releganda esset, dc non amplius ab Israele necessario observanda : quod ex similibus conjecturis asserere, valde durum est, de Israeli plusquam horribile; ideoque Evangelio fidem non praestitit. Alterum membrum de persectiore cultu per Messiam introducendo , non maiorem continet efficaciam, quia suppositum absollite negatur, nempe quod Messias alium cultum introducturus esset, dc quousque ex sacro textu clare probetur, ratio- nabiliter negatur: nunquam tamen probari poterit . quia sitalis textus exstaret in Ueteri Testamento, eodem probari posset antiquum ritualem cultum cessaturum, iam inutilem redditum t Et eum Doctissimus Uir frequenter asseruerit, quod id iabsconditum suit a Judaeis usque ad tempus Messiae; evidenter colliκitur, quod ex Veteri Testamento non constat Messiam perfectiorem eqltrum introducturum: Ideoque recte supposi- , tum, ut non Verum negatur. Et pro me hoe sufficit, eum nostra disputatio non sit ex ratione petita : seg an ex Ueteri T stamento hoc clare probari posset: non per congruentias, sed per purum verbum Dei; sed eum non possit, nil aliud nobis disceptandum restabat. Addor quod licet Messias totum cultum moralem, & internum , optimis & sanctissimis consiliis . in majorem persectionem, edoceret: Si simul ritualem Dei L gem iam inutilem, δc vanam praedicaret, non Porseemorem rigem introduceret, sed unam eius partem praeficiem, dc al- iteram destruens , totius divinae Legis praevaricatae esset reus rQuippe Deo una pars Legis sine alia minime placebat, ut ait

N a i . Doctissimus

215쪽

is 6 TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

Doistissimus Vir. nec minus severe, unius refractarios . quam alterius, punivit ; totius in aliquorum ritii alium praevaricatores severius animadvertere legimus: di si quidem horum transgressio matris displicebat, eorum observantiam plus etiam Plas cti iste, colligitur: cum contrariorum eadem sit ratio, &disciplina. Eam cultus Evangelici maiorem perfectionem . Doctissimus vir, in neutro scripto detexit, neque in Christianis aliis Doctoribus legi. Omnes cultum internum praedicant , quasi a Deo internus cultus silmma cum persectione in Lege non fuis set praetcriptus ; Tota quidem interni cultus perfectio consistit in vero, & constantissimo Dei amore , & proximi propter ipsiim Deum : hic est totus cultus internus, ex quo omnia DP Ta externa, seu moralia, seu ritualia sint, debent profluere: quae si ex hoc principio non emanaverint, imperfectissima itini, divinae Legi prorsus adversa. Si Abraham iis filium sacrificaret, non ex Dei amore, Sobedientia, certe opus profa-auim fecisset; si quis totam Legum tervaret, absque eo axendi principio, quali nil faceret: quamvis homo stitim prox mum diligat, ut seipium, eique stibveniat, famelicum saturet, statienti potum, nudo vestem largiatur, caeteraque omnia misericordiae exerceat: Si haec non propter Dei amorem, Sobedientiam fecerit, nil ipsi praestabunt animae ad salutem , nul- . tum meritum inde consequeriir: erunt haec lectin dum narii rambona , non secundiim Legem. Sed an talia absque Dei amore, di obedientia fieri possunt Maxime quidem a puris naturalibus sdispositioniblis , & ob humana motiva , quod homo propria lindole, di nativa temperie ad misericordiam, Spierat nasit inclinatus ; quia ut optime Plato : animἱ mores corpor s temperaturamsequuntur. Plurimi etiam suo honori consulentes a multis vitiis abstinent, nec stuprum, neque furtum, nec homicidium . committent, ne vel in periculum incidant, vel suo honori deficiant: Sic Stoici virtutem propter se ipsam maxime prosequebantur, honestis Tima praecepta stat itere nulla Dei amoris, atque obedientiae, habita ratione: Isti nequaquam religiosi fuerunt, nec Deo grati, quamvis honestissime, dc tota cum rectitudine, naturaliter operarentur: Sed nil spirituale habebant , nil Deo meritorium , quia non ex eius amore opera- ibantur, qui est totius cultus interni, At externi, si religiosiis sit, unica radix , & principium ; quod si non fuerit, quae bona opera efficiantur, nil cum cultu interno, vel externo a Deo Ista elis praescripto habebunt. Onortet ergo examinare , an secundum hanc veram & cath licam doctrinam Deus suo populo cultum praescripseriti δc ini quo consistat illa imajor cultus persectio per Messiani introdu-

216쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. Is

cerida , & Israeli praedicanda. Praecepit Deus per totam Lenem , t t eum amemus prae omnibus aliis, sive vita sit, sive ommia bona temporalia : & non quovis amore, sed persectissim o . toto corde tuo, tota anisa tua, tota tartute tua: id est . oes nullum desiderium de rebus creatis hunc amorem dimiri mirere possit: id est, toto corde tuo: quantum viribus naturali Bias, quantum in homine posIibile est: hoc est tota vistute tua trota An a tua: plus quam vitam tuam , quam Pro ejus amore liberater tradere, nec dubites . ei soli adharebis, eum solum tume,A. Amare Deum propter timorem poenae aeternae non est sor feetus amor, neque amare Propter vitam aeternam conse-

uiaecidam est persectissimus amor, quia uterque auror in pro Priam utilitatem dirigitur. Ille vero eil persectissimus, qtii propter Dei infinitam bonitatem est, & quia dignus quod silmmo amore diligatur; sive gloriam aeternam dederit, sive in se num. Hic est amor Israeli a Deo praescriptus, ab omni propria utilitate independens: & quamvis Deus temporalia promittat, etiam jubet quod his, & propria vita despectis, pro eius amore libenter moriamur. Ideo Israel in sila lyturgia non vitam aeternam, sed Dei gratiam deprecatur, id est, quod sidei gratus : in quo consistit tota humana felicitas: Caeteriim Deo relinquitur. An amor Dei, atque filialis timor prae omnibus creatis, in Evangelio perfectiore modo praecipiuntur e Noa certe e potius Christus ad hoc divinum praeceptum homines

mittebat ut vitam aeternam assequerentur. Et in his duobus totam Legem consistere docebat: amare Deum , Sc proximum et

quod si pro persectiore modo, amandi Deum, aliquid Evangelisem addidit, deberet a Docti ilimo Viro proponi, ut ego si

possem eam majorem persectionem perciperem. Interim soluti video, totum Evangelium percurrens, pias fatis admonitiones, re documenta de vita aeterna procuranda, de Deo obediendo .

de hypocrisi vitanda , de patie tia, de temporalium abistula det pectione, & contemptu: multis cum parabolis , quae meosdem fines tendi int: aliquibus additis hyperbolicis, quae a Doctoribus in sensu commodo explicantur: ut divitem salvari non poste, providentiam pro usibus humanis necessariam nullatenus habendam , sed divinae unice fidere, eique acquiescere: nunquam iurandum : Litem etiam iustam non instituendam ,

neque ab init ista secundum jus de sendi r sed si pallium quis iniuste petierit, dare ei etiam reliquum vestis. Una gena perciliasa , alteram percutienti praeberer ut iterum percutiat. Haec&similia , quae ut dixi, commoda explicatione moderantur, nullam persectionem divinae Legi addidere, neque ut iacent a Christianis servantur: nec servari possunt, hominibus in hoc statu vitae degentibus. Infinita, ut sic loquar, praecepta mo-

217쪽

Disputatio

de cultu

interno re

ralia sunt in Lege, quibus homo ad angelicam vitam perduee retur, si recte servaret, quae in Evangelio minime ita explicita

reperiuntur , ut in divina Lege per totum Pentateuchum , maxime x Ix. ct xx. Adhuc idololatriae crimen vix in Evangeliis detelland Lim memoratur; aliquando in Pauli Epistolis, sed non eo ardore, & emcacia quibus in libris Mosis rnee alia plurima vitia, quae tunc maxime , in toto populo, im in omnibus hominibus vagabantur. Nulla instituta poena pro horrendis peccatis , saltem ut homines abstinerent punitione deterriti, quasi possibile foret omnes ex amore Legem servaturos. Et si Leges humanae necessariae fuerunt ad turpitudinem coercendam ; quare non divinae instituerentur ρ hac providentia hominibus relicta. Potius quatuor Evangelia tota sunt in Pharisaeorum, & Scribarum hypocrisi detegenda, dc acriter criminanda : Recte quidem, sed multo maiora peccata tune erant in populo: quippe deterius, absdubio, est furtum , stuprum, homicidium, erroneae opiniones , odia constantissima, quae tunc eum communi piorum standalo patrabantur; quam ecet fasticos sanctiores velle coram populo apparere, quamvis suam

dissimulent malitiam, quo pro ratione ossicii, scandalum in populo vitare possint: nec ideo hypocrisis excusabilis est, sed peccaminosa, & absolute exeeranda, licet alia tune fuissent deteriora peccata, quae amplius repraehensione indigebant. Tandem cum nihil persectius viderim in Evangelieis scriptis ι eam propositionem de persectiore cultu a Messia introdueendo, seu introducto, non sine divinae Legis ignominia coneedere lieeret. Verum tota Evangelieae doctrinae persectio consistere videtur in ablegatione rituum Legis Mosaicae, ut sie Christiani omnino spirituales evadant: cum praeter id nullam aliam se habere maiorem spiritualitatem nobis probare queant: neque Deum magis in spiritu et edere, & adorare, quam nos, gloriari debent, Ee noster, quem externum eultum appellant, non minus spiritualis cultus est, quam Christianus cultus internus, di extemnus, ut mox patebit.

Num. XI.

Quod cultus externus, ut talis, est interno multo persectior.

PRosequitur Doctissimus Uitritualia cum moralibus stibtilia

ter eonferens, & aeutis rationibus, horum praestantiam extollens e primo, quod ritualia ex solo legislatoris arbutrio procedant, nullo in ratione naturali habito fundamento, quapropter Deus etiam aliquando ea violari permisit; non vero

moralia, quae non nisi ex Dei sωctitate profluunt, ideoque

per tua, Diqitirso by Cooste

218쪽

TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. I99

perpetua : ut ille perpetuo sanctus est. Praeterea Lex ritualis Ec externa observantis animum minime purgat, cum & impii in iis ritibus exequendis maxime sblliciti frequenter sint. Verum Lex moralis non nisi pura mente, purgato animo, exequi-potest, ideo per eam homo Deo gratus evadit. Respondeo: Quod Lex ritualis ex legislatoris arbitrio dumtaxat pendet, aliquando, vel in plurimum nullo fundamento in naturali ratione invento: Sed non ob id inseriorem pers

ctionis gradum obtinet supposita legislatoris in sinita capientia ,& bcinitate : altioris potius, & sublimioris ordinis censeri debet Si quidem supposito, quod summe bonus, & sapiens

Deus vanas de ineptas leges homini praescribere nequit; qua tum nobis earum ratio magis abdita, tantum ad divinae sapientiae secretum magis pertinere . oportet credamus: quod nobis

nec curiose . nee philosophice serutari licet, sed obedienter ejus imperio subjici, quo nostrum amorem , & debitam reverentiam stimmo creatori praestemus: omnia qliae nobis obse vanda proponit, sua infinita sapientia digna , valde bona, lepersectissima, toto eorde credentes: sive ea possit, si vellet dispensare, sive pro aliqua occasione intermittere: &insignioris obedientiae est ea observare, quam quae a Deo etiam imperata in ratione nostra fundata invenimus: ista siquidem etiamsi Deus non iussit homines scirent, & observare possent, ut plurimi ex Gentibus nullo ad Deum habito respectu secerunt, honestitatem , & omne rectum amantes, ut Stoici, dc alii Philosophie

Quid ergo quod id , quod se ipsis, si vellent, fecissent Judaei,

a Deo ita magnifice imperatum, etiam secerint, eum natur liter bonum esse cognoverint e Uerum cultus externus a Deo praeseriptus , ut talis est .

utrumque essentialiter includit ut Doctissimus Vir etiam fatetur 3 5c internum moralem in solo spiritu consistentem , de

actum corporeum in Dei obedientiam, Ac amorem, elicitum, qui eum internum cultum testatur, perficit, opere exequi tur, ideo utramque perfectionem continet. Ex quo evidenter colligitur, non solum , quod non est interno imperfectior, cum eum etiam includat, sed multo magis persectius, utpote etiam corporaliter, per Dei reverentiam, di obedientiae exec tionem, eam perficiens.

Persectissimam creditis legem Evangelieam, quae tota in spiritu sistit, persecta est fides in Mediatorem, qui passiis fuit.& pro omnibus mortuus : Sed Sacramenta , quae eorporalibus fgnis, de externis actioniblis exequuntur, persectiones sunt eiusdem legis, eiusdem fidei: imo persectiora quatenus eandem fidem includunt: ut Sacramentum Eucharisti clim , & Baptistha ; quae si veram dc spiritualem fidem non incluserint, jam N 4 non

219쪽

αoo ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

non erunt Sacramenta , neque gratiam conserent: & qui eas actiones exiernas, id est, si abs tie fide . & earitate secerit. judiciamsibi manducat, ob bit. Hic cnim cultus externus est, sed internum supponens, & includens, aliter nonent cultus externus a Christo praescriptus, sed fictilitis, divi num simulans. & nullatenus divinus. Pariter divinae Legis cultus externus a Deo Israeli praescriptus, si in solis externis actibiis sistat. non est cultus legalis , sed prorsus humanus Deo abominabilis, est turpe mendacium , quippe iis externis actibus . quibus Deo placuit, quod sui amorem , S reverentiam , homo testetur, indigne, sacrilege abutitur: ea simulans, quae prorsus non habet. & internam malitiam eultu a Deo pro sanctificatione statuto, tegere credit e contra quae saepissime Dominus irascitur, & talem hypocrisin per omnes Prophetas

criminatur. I satas Cap. LXVI vers. 3. jugulat bovem, ac si pereuteret virum ; quἰ mactat parvam pecudem, ac si δε- collaret eanem: qui offert munus, ac si sanguinem parci, qHadolet thus: ae fi muneraretur idolum : Etiam MI eistunt vias

suas, abomisattondus an a eorum delectatur. Conabantur quidem suas animae abominationes occultas facere cultu divino abutentes, sed non erat divinus cultus, sed profanus , dc sacrilegus. Noli igitur licet talem appellare cultum externum quem Deus mandavit: Ille enim hominis animam non purgat. neque sanctificat ; maxime alter, qui internam pietatem stipponit, &testatur, quo cultus divini rationem induit: quem si homo, ut a Deo exigitur, effecerit, nil ei ad summam felicitatem consequendam deficiet, quae in sanctitate vere consistit. Ego non ex me assero , sed Dominus ipse aperte promittit: qui postquam omnes immunditias corporales . Screeenset, Zc Prohibet . ecincludit: Neque abomisandas faetatis anImas vestras a besἰa, aut usta ave, aut ullo , quod premis terram , qua

decreu' vobis. ut immunda habeatis: sed eritis mul sancti, qu a sanctus ego Domlaus , qu7 dsserevi vos a reliquis populis,

in essetis meI. Ecce , Docti is me Uir , non solum praescripsit Deus externum cultum Israeli , rit separatus ab aliis populis subsisteret, ted . ut I er eum sancti scaretur, quod in plurimis locis pi,am repetit. Et eritis sancti, quia sanctus es Dominus Deus vesar. Si igitur cultus externi actus ab impio efficiatur, non est cultus legalis, ui dixi, sed sacrilegiis ; hunc potest quicumque etiam impius operari, di in eum iunt improbi maxime proni : Sed quid divino externo cultui . cum his externis aetionibus ' Hae quidem sit apte natura indifferentes itini, saltem quantum nos positamus intelligere ; quia aliquid nobis occultum iis

inest , quod altioris persectionis est , Deo ibit notum , & sus ciens, ut dignum fuerit divino decreto. Sic credere sanctius est,

220쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. zot

est, S: rationabilius , quam quod infinita ea sapientia tot leges commendaverit. nil in se perlectionis habentes, quod idem est, ac vanas, & se ipsis omni sanctitate destitutas. Sic putare oportet, quamvis in plurimis eam intrinsecam perfectionem intelligamiis. Minus quidem intelliguntur mysteria Christiana, tamen creduntur, quia Deus ea credere iussit, ut putatis; sint seipsis indisserentia, tamen ut a Deo exiguntur, essecta adeo divina sunt, ut hominem sanctificent, non quovis sanctitatis gradu , sed sublimiore, ut Dei ipsius infinitae sanctitati. Quantum seri natura creata, hominis sanctitas similis evadat: Eritis sancFἱ quia sanctus es Dominus Deus vester. Post misella in moralia absque Deo , de sine interno cultu fieri , ut sit pra de recta naturaliter operantibus, dixeram. Sed praeter hos, etiam improbi virtutem simulando, eius actus morales frequenter exercent: di proximo subveniendo, pupillo, de viduae in neces statibus pie accurrendo, & iustitiam unicuique tribuendo : Haec etiam adhuc athei absque hypocrisi

exercent, qui nullum alium Deum , praeter virtutem, reverendum , Ac amandum , sibi pro posuere. Restat ergo cultus interni vera, in fallibilis, & fictioni minime exposita ratio , in amore Dei, qui fidem , & spem in eum , ct caritatem in proximum includit, Caeteri vero actus morales fallaciae sunt expositi , S ut sic eum divinae Legis externo, vel interno cultu non minia. incompatibiles, quam caetera alia ritualia, si absque λde , de caritate efficiantur.

Num. XII. Cultus externus non minus Deo gratus , quam internuS.

VErum ex praecedenti discursu audio Doctissimum Virum,

qui statim infert: Ergo talis cultus externus, ut a Deo praescriptus, quamvis sanctus etiam sit, non est ita perfectus ac internus. Respondi : quod eum externns alterum includat, non potest esse minus persectus, cum interni pers ctioni novam insuper addat: maiorem Deo reverentiam in actu

exercito ut di eunt Theologi ) praestando. Ideo dicebant nostri antiqui magistri in Misnah. Dedis Deus Urael; plurima

pracepta, ut magis merer; possent plurish acri bus amorem obediantiam exercentes. Est enim externus cultus ut a Deo Possulatur interni cultus maxima perfectio. Hoc aperte constare

potest, siquidem nunquam internum cultum Deo placuisse legimus, absque aliquo externor quippe homo spiritu , & compore debet Deo inservire, ita ut quod carnis ei inest , qtiodam modo spirituale etiam efficiatur. Sic clare colligitur ex facris

N s literis.

SEARCH

MENU NAVIGATION