장음표시 사용
241쪽
nil habe in hant, quod pro Evangel io perderent. auti famae, aut
lium bono rum. Mu tum potius honoris lucrabantur.
Ad Cori thios Ep. a. Act. Apost. Non ex praedicatione perticulum sub
Horum rationem exacte reddere me non posse, libenter sateor ; nec etiam teneor, cum adhuc plura meo tempore contingant , de quibus nullam rationem exhibere queam ; quanto minus de rebus, quae a tot seculis actae fuerunt ; & ab homi num arbitrio totaliter dependebant. Coniectiirale est argumentum , ideoque ex conjecturis erit etiam solutio. Qisa Apostoli nec famam, nec honorem ex sua praedicatione conquisiverint, dubium est: id tamen certum , quod neque famam ineque honorem amittere poterant 3 quippe non habebant . eum homines infimae plebis, & abiectissimae sortunae essent. ut constat ex Evangelio, pauperes piscatores , & Paulus corio rum sutor: non enim solent tales proprio decori. dc famae maxime conssilere. Praemium erat pauperibus piscatoribus pro divinis habitis omnia tradi. omnia a suis credentibus subjici. Reliquit Petrus trita retia , fracasatam cymbam , stolidos comites : & postea a plurimis prae oraculis ejus verba observabantur, quocumque diverterent Apostoli certissimum hosipitium. Propterea non erat parvi pretii transitus ab eo misero statu ad divinarum rerum magisterium : Et quamvis non apud omnes famam, & honorem adquirerent, saltem iis, qui suis verbis auscultabant, in magno pretio habebantur: ut solent omnes , qui nova dogmata introduxere, ut ex Epistolis Pauli satis liquet. Divitias non adquirebant, quia non nisi inter infimam plebem vagabantur Sed neque aliquas habebant, quas pro Evangelio enuntiando perderent. Saltem commodum victum ex eadem praedicatione consequebantur, ut ex plurimis epistola rum loeis constat: siquidem collectae ab ecclesiis tune enascentibus flagitabantur . quas gratia nomine Paulus appellabat. Atque pro spirituali us, quae ipse largiebatur, temporalia petebat, textum sacrae paginae explicans : Non obturabis ora bovis trisurantis. Fortasse tales gratiae non erant valde exiguae, siquidem, vendebant omnia, qua halebant, ct Imponebant pretium pedibus Apsolorum. Nonne hoc erat satis honorificum . atque proficuum I Non erant divitiae, fateor, sed erat, quod sufficeret, ut commode vivere possent. . Et quanta, &qualia pro hoe solo fine homines cum mortis imminenti periculo committere solent, quamvis experiantur plurimos pro eicdem capitali poena punitos e nee Omnes alieno periculo emendantur.
Quod attinet ad suae vitae periculum t nullum timebant. nisi in Judaea, quam propere effugientes, ad Graecos recurrerunt, caeteris in Judaea latentibus, sertasse paucis, A Graecis, postea a Romanis non multum timendum erat, qui in Diis novis, novisque cultibus admittendis non erant nimis scrupulosi rCum dc vivis, Rabominationibus templa erigerent, di sacri-
242쪽
seia libaverint. Nec diffiteor quod ex una tabularum Lege prohibebatur novi Dei cultus introductio, absque senatus praevia notitia oc permissione. Ideo & fertur, cum Tiberius Christum inter Deos numerari voluisset, Senatus impedivit , quod Pilatus non ei priusquam Caesari illius notitiam miserit. Ita facile tunc Dii conficiebantur Sciebant tamen gentes Apost los esse Judaeos aliumque unicum Deum adorare ex Religionis instituto : di in eo ordine Apostolos habebant: Et Evangelium novam aliquam circa Legem Mosis disceptationem, ejusdemque Judaismi Sectam aliquam putabant. Et cum Judaei ubique permitterentur; pollent absque timore inter gentes, ut Iudaei, versari , quamvis in Judaismi opinionibus differentes : Sie Christianos Tacitus in sitis annalibus Jud rum Sectam appellavit. Et si quid Apostoli gentes contra Deorum cultum edocebant , non eae erant in hoc negotio ita severae, ut inquisitio Hispanica contra Judaeos, ct Resormatos. Hoc clarissime patet ex adtis Apostolorum : Siquidem Paulus, di discipuli quando agentilibus in carceres mittebantur, facillimo negotio libertalom obtinebant , quod nullius criminis rei convincerentur: cum totum consisteret in diversis eiusdem Legis opinionibus, di ita aberat periculum, ut aliquando Praetor suppliciter a Paulo veniam deprecaretur, quod eum verberatum in carcere servaverit unica die. At in Iudaea ubi evidens erat periculum, eum Propter legalium praevaricationem accusatus , a procuratore Romano captus suisset, coram Festo, & Agrippa omnia de quibus acculabatur negavit, dicens, quod nil contra circumcisionem , aut contra patrias Leges docuerat; sed quia mortuorum resurrectionem praedicabat, & visionem aliquam coelestem se vidisse referebat cui Pharisaei contra Sadducaeos maxume annuebant) dc quia peccatorum poenitentiam consulebat: ideo populus eum persequebatur. Cum tamen verum esset non propter haee populi odium concitasse, sed quia Iudaeos a ei cumcisione, de aliis legalibus avertebat, ut ex eisdem Aposto lorum actis , & Epistolis abunde dignoscitur. Ecce quomodo pro viribus periculum effugiebant. Praeterea non novi in Novo Testamento, quod Apostoli contra Deorum cultum publice conesonarentur, asserentes esse falses Deos&minime adorandos : hoc quidem nunquam secere: maxime proselytis, dc iam credentibus, quibus iam secure possent hoc secretum absque periculo credere: id quidem latenter fiebat, dc maxima 'eum prudentia, non in foro, non in plateis, non coram Saeerdotia. bus, di Principibus, a quibus puniri possent. Et qui fratres introducebantur, & secretum revelabant, falsos fratres appellabant. Ideoque quando Paulus in Epheso argentarios urge
bat quod divinitas nequit in imagine repraesentari, discipulus
eos sugiebant, a quibus aliquando pulsaban
tibus quarum idol latriam non palam
243쪽
captus a populo a Judice excusatus suit, dicente, quod homo ille nihil pectaverat, siquidem contra templi maiestatem minime fuerat locutus: Ex quo evidenter colligitur, idololatriam gentium nunquam clare di publice palam omnibus reprehendis. se, aut ut profanam damnasse. Et erat satis diversum , filium Dei natum, & iniuste mortuum, di resurrectum gentibus enuntiaret quippe similibus erant fatis assuetae; quam omnes suos Deos falso dc adoratione indignos asserere. Profecto si alia quando hoe publice fecissent, quamprimum crucifigerentur riad nunquam hoe ausi fuerunt tentare: maxime vero posteri ea fide iam animis imbuta, quam sui majores ebiberant. Paulum vero alii eordati despiciebant: alii, ut philosophi Athenienses, irridebant, quia de animarum resurrectione concion batur, non vero contra Deos; tamen non occidebant, quam-tumvis illum Deum ipsis ignotum praedicaret quia alterum
inter tot Deos recipere , non erat inconveniens. mam conia quomodo a gentibus audirentur, ut a Deo missi e nisi cum ad
tinebat mirabilis sanctimoniae praetextu. QDd si criminalia consule-
moralem rent: rebellionem, homicidia, adulteria. latrocinia, vindi- doctrinam. mutuum odium: praeterquam a nemine crederentur, a iudicibus, ut criminales cito condignas poenas luerent, & eapite plecterentur: quod ii non quaerebant. Et adhuc Mahomet barbarus imposior in toto Αlkorano omnes virtutes comis mendat, di vitia perpetuo damnavit. Certe nil aliud continet, quam praecepta decalogi suo modo ruditer praescripta. Unius. Dei adorationem, amorem, dc obedientiam : decimas pauperibus singulis annis largiri, iudicium finale semper ob Oe los habere, & his similia r quae omnino bona sunt, & saerae dominae , quamvis barbaris conceptionibus expressa. Sed praecipue totus est in idololatria detestanda, publice & in mul- tis orientis regionibus eam doctrinam hominibus gentilibus. Christianis, dc Judaeis enuntians. -d Apostoli nunquam publiee fecisse dicuntur, ideo vel semper, vel paulo post eo istum mortem in Christianismo usque in praesens perseveravit. Quod propter Evangelium , quod praedicabant, mortem subierint, nil probat: plurimi in Republica capitali poena damnantur propter id commissum,quod crimen esse secundum suas leges putaturi nee semper sufficeret de factis poenitere, ut mortem evaderent. Haec ignoramus, & quam mortem Apostoli obierint naturalem, an violentam, neque Christiani certo sciunt: eum nullam post Evangelium de Apostolorum fine authenticam historiam habusrint. Saltem ego non vidi, praeter vagas aliquas
angelium sanctis 1--d Evangelium sanctissimam inculcabat doctrinam , ego
saepe concessi: omnia siquidem moralia ex veteri Testamento desumpta fuere: quod si talem doctrinam non praedicarent.
244쪽
historias de vita & morte Apostolorum, mille seperstitionibus inspersis, di martyrologia a Papistis iam a multis seculis confi-: cta , in quibus non pauca idololatrica Apostolis tribuunt: in quibus Thomas fertur in India eum cruce aenea plurima prodiagia. & stupenda miracula edidisse, tandem ibi martyrio o ei sus t & post longum tempus crux eadem inventa ad Goam civitatem per Lusitanos deportata a miraculis faciendis nequa quam cessavit. Quis huic & similibus historiis fidem praest bit r Petrus dc Paulus Romae dicuntur a Nerone enecati eum plurimis Christianis, propter incendii crimen eis falso imposi- oportet tum. Tamen Resormati dicunt Petrum nunquam Romae ex- recurrere. tisisse , & de Paulo quis novit, ubi quando & quomodo dies tradi- suos fini verit. tionem Ε His coniecturis Doctissimi Viri, eoniecturalibus etiam ratim clesiae, cu-cinationibus, quantum capere potui, satisfeci: fortasse non jus origi- certae sunt, ut a me excogitantur, sed alio modo res processit nem novit eo seeuto. & Christianismi rudimentis, quem ego nune intel- nemo ne-ligere minime queo: Sed non ideo similibus conjecturis convi- que cumctus debet Israel a divina Lege recedere, aliamque eontrariam certitudine amplecti: aliumque Deum adorare, quem non cognoverunt asseri P Patres nostri. test.
' Num. Iv. ' 'Contra Ethnicum non oportet disputare.
INsuper aliam considerationem, ut me ad Evangelii fidem suadeat, adducit Doctissimus Vir. Qiod si ethnicus Prophetiam Mosis negaverit, eumque Judaeis imposuisse sustineret, ut sibi imperium compararet: sagacissimumque fuisse hominem, non vero divinum dixerit: qua ratione possem eo n- trarium convincere, quae eas, quas Evangelii sequaces possitne producere, essicacia superare valeat f Respondeo, me nullai demonstratione Mosis Prophetiam divinam esse, contra Ethnia cum probare posse: quippe id demonstrabile non est. Sicuti si'. Deum ipsum negaverit, ejus existentiam demonstrative convincere nee possem : quia hoc modo scire est rem per suas cau-- sis cognoscere : eum vero divinae existentiae nullae sint eauis , ideo non a priori demonstrabilis est: maxime a posteriori, id est, ab effectibus: Sed cum hos ab aeterno fuisse ethnici cum desine Aristotele Paderentur οῦν imo quod totum universum infinitum est praeter quod nil aliud quid sit, quia infinitum esse nullum esse excludit, aliter in linea essendi non esset infinitum runde colligunt totum universum esse Deum, infinitarum proprietatum principium, quae in omnium rerum varietate consistunt. cum Doctiss. Viro, qua philosophica, aut, ae metaphysica
245쪽
didis TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI.
metaphysica demonstratione oppositum contra ethnicum concludere posset ' Si igitur ethnicus Mosis Prophetiam negaverit, est Atheus, quia non habet aliunde Dei existentiam certissime indubitanter credat, quamvis ex aliis principiis possit probabiliter conjectari: neque enim stissicit ratio, neque quod aliquis dixerit, de quo eadem fieret inquisitio. Hune igitur convincere est impossibile, aeque ac Dei existentiam, ac Mosis Prophetiam, per quam nobis unice constat esse Deum. Est
igitur propria de formalis disputatio Judaei cum solis Christianis, qui Mosis Prophetiae fidem absolute praestant, & non minus quam nos credunt esse divinam , atque in fallibilem. In hoc unanimes sumus, ct sola restat disceptatio : an ea quae in Lege Mosis, & Prophetis revelata fuerunt, sint jam adimpleta, ut in Evangelio refertur 8 an talis nova revelatio divina sit ' Sicuti ab utraque parte de antiqua revelatione conceditur: ex qua sollim utrique parti probationem deducere licet, ut Evangelium verum esse ostendatur, quod Per utriusque conformitatem demonstrari debet: cum etiam Evangelium ex ea suam veritatem probare velit. Non ergo sic licet disputare : Si quis ethnicus negaret Legem Mosis , non poterit aliqua ratione conviniaci , quae etiam pro Evangelio cum eadem vi non posset producit quia ille neque ad Legem Mosis, neque ad Evangelium solida ratione convinci quit: Sed aliquibus congruentiis, quae non multi roboris sunt ad humanum intellectum convincendum, maxime ad iam credentis roborandum. Eodem proris argumento poterit uti Mahometantis contra Christianos, & Judaeos, et omnes sectas adinvicem hae argumentandi ratione contradici. Quid Lilli Prophetam exaltantes, dc antiquitatem di miracula, & traditionem in eo ruptam , & multorum populorum receptionem allegaverint eQ, si negaverimus, ipsi pariter nostra negabunt. Qupd si
addiderint, quod suus Propheta a minimis principiis . pauper homunculus, in animum suum induxerit, se posse idololatriam in illis regionibus maxime vigentem, in veri, fle unici Dei fidem, dc spiritualem cultum mutares idola destruere, di domos orationis construere, in quibus quinquies in die di nocte
populi congregarentur ex omnibus nationibus, ad confitendum , & celebrandam Dei existentiam , dc purissimam unitatem , atque divinam cum creaturis inessabilem providentiam. Ouod eam suam revelationem vastissimae regiones, & numerosissin ae gentes sescepere, suis antiquis culti sus plene derelictis. Quod primo solus , quem Judaei, Christiani, de gentiles continuo persequebantur , his tamen periculis praevaluit; ut Deus ex credentibus tot pentes ipsi concesserit, ut iam non solo vembo, ut incoeperat, sed copio iis eΣercitibus, sorvssimos populos
246쪽
ad Dei sui cultum perduceret, eosque ab idololatria recedera cogeret, eamque penitus abominari. QDd totum non post multum tempus a sua revelatione contigit ; sed minus quam xxx. annis, ut ipse idem hoc iam perfectum esse videret. Cuius doctrina tota Africa, Asia, & major Europae pars, Deum non imperfectius , quam per Mosis Ibegem, adorant. Tot reges, tot principes quos nos, utpote sapientiores, barbaros appellamus, sed nos etiam illi pariter concipiunt) eundem cultum relisiosissime observantes. Qirid ad haee nos dicemus e quod iudicia Dei inexscrutabilia nobis sunt, atque ignotae quod scimus ex aliis principiis, eum fuisse barbarum impost rem, quod ex suis scriptis etiam deducere licet. Judaei, quod contra Legem Musis egit, cum tamen eam ut sui dogmatis funis damentum admiserit. Christiani, quod contra Evangelii veritatem , quamvis id non omnino damnaverit; sed inter Judaismum: & Christianismum media via incesserit: quod non doctrina , sed armis populos subjecit. Pariter di eunt Judaei. quod Christiani sinus non nisi temporis decursu fuit inter gentes introductus: quod erant pauci S miseri in primis seculis usque ad Constantinum , qui id dogma amplectens sua autoritate, 6c imperio, Christianismum amplificavit, di in varias regiones
introduxit. Postea non nisi temporis tractu per magnam mundi partem creditus suit. Polonia non nisi post decem secula fidem amplexa , Principe Stephano Golsae filio ad Christum converso. Dania , & Norvegia millesimo vigesimo secundo anno ad Christum adductis, cum Princeps Robertus, in Normandia bapti Eatus, Christo nomen dediti & sic plures aliae nationes. quas non refero. Sed Mahom et breviori tempore, & per plures regiones iam sectam propagavit, & non a ducentis annis post Athorani promulgationem , tantus fuit credentium num rus , ut Arabes, & Mauritani totam Hispaniam subiugarent:& parum desuit, quod Ec Gallias. & totum Christianismum caperent: Sicut postea in Oriente fecerunt, Graecum imperium vastissimasque Christianorum provincias diripientes , & sub suci imperio ad praesens usque tempus subiicientes, Christianismo ingentem patiente diminutionem ; & ex Asrica , ubi tot ecclesiae, Episcopi, & sacra concilia fuerant, Christianismo penitus deleto, incolis omnibus ad Mahometicum cultum mutatis. Nec homines doctissimi a principio defuere, qui eandem fidem admiserint, ita ut tota Philoisphia, Metaphysica , & Medicina , caeteraeque scientiae naturales ab iis magistris ad Christianos emanaverint, qui tunc temporis in summa barbarie, de ignorantia versabantur. Susticis unus Averroes, qui si non su-' .peravit Aristotelem , & Platonem , altem aequavit. Avicenna doctissimus medicus, dc Philosophus, Avenaoar, Mesues, P a de
247쪽
dc alii, quos Scholam Arabem communiter appellamus. Et innumeri alii qui in Fecensi Africana . Cordubensi, & Hispalensi Hispanieis Academiis parum post Mahometi seculum floruere. Nonne istis suppositis asserere possynt, quod si Maho-
meti revelationem negaverimus . Mosis etiam dc Christi negare possunt, cum nullam rationem producere queamus, quae tuae sectae eonfirnrationi non inserviat e His omnibus, si bene considerentur, plurimis, quae Doctissimus Vir pro suo intento contra me adducit, a paritate , satisfecisse puto. Linquamus igitur ethnicos, S Mahometa nos , qui nobiscum in nullo conveniunt: dc ex iis quae pariter credimus. an Judaeus Evangelium ut verum credere teneatur, amice disputemust quia nos in Evangelio eontenta Mosis revelationi contraria, cum putemus; ea non sie fuisse, ut enarrantur, credimus, nullis in
Oppositum conjecturis admissis, quae nobis aliud dictamen i gignant. . ' . Ad maiorem sui ararumenti confirmationem urget Doctissimus Vir. - ego postemfortiore aliqua ratione Ethniso satisfacere , si assereret Mosem fuisse homine agacem, qui miracula confinxit, quibus populum siludebat, ut in eum faboret Hum 3 vel si omniso Mosem nunquam extissise contenderet stJam supra dixi. quod alicujus praeteriti, nec etiam Dei, exissentia, ulla ratione demonstrari potest. Ideo argumentum nequit esse cum ethnico, sed Judaei cum Christiano Veteris Testamenti aequa fide ab utroque supposita. sola Evangelii veritate in dubium vocata. Quae vero ratio in hac linea convincens si pro Lege Mosis, quae pro Evangelio Formari nequit, parum
Probatur nostram traditionem esse infallibilem , alteri non comparandam.
ACcedit Doctissimus Vir ad impugnandam rationem, quam praestiteram pro veritate Prophetiae Mosis quam ego fortissimam putabam: tamen Doctissimus Vir maxime deis bilem , de ineffieaeem censet. Traditionem nostram, utpote a Patribus ad filios, de in sua origine veram , infallibilem esse sustinebam i Quippe parentes filios fallere in re adeo extimabili, ut animae salute, haud credibile est. Regerit Doctissimus Vir ; Primum, quod ego suppono , quod probare tenebar, si eum ethniso rem haberem: quod scillan ea traditis in sina orstiane vera fulset: hoc enim es quod ab ethnico negatur. Fateor bene argumentari, si ego in iis dumtaxat verbis sisterem, &ultra non progrederer , dicens, quod nostra traditio probaturego
248쪽
esse in sua origine vera , quia a principio parentes dixere, quod viderant, & audiverani omnia quae de Mose in Bibliis enarrantur : & quod ii non mentiti fuere, probavi: quia non est cre-δibile, omnes patres filios decipere voluisse, de inutilibus falsitatibus onerare: quod etiam nunc assero. Concedit Doctissimus Uir , magnam impressionem filiis ingignere parentum educationem: verum addit: teste experientia: quod nil fabulosum est, quod filii indelebili praelii dicio non acceperint eorum animis ea traditione fascinatis, altissime imbibita , ut in omnibus falsis sectis liquet a filiis pertinaciter observatis. Pariter Judaeorum parentes potuerunt a Mose sedlicti filios in falsa religione instruere, ut Romani a Numa Pompilio decepti sic filios aerudiere. Respondeo, totum id verum esse, quod supponitur: magna tamen cum differentia: quia caeterarum gentium
parentes primo ab aliquo impostore decipiuntur, & veram doctrinam esse credentes eandem filiis instillant: quibus postea creditur in fallibilis , sicuti Jc parentes in sua origine putarunt ut Romanis contigit eum Numa Pompilio, & Arabibus cum Mahometo, isti potuerunt eos primos parentes fefellisse : quia quae ipsi nee videbant, nec audiebant, facile credidere, sicuti Numa asserens se ea a Nympha AEgeria in nemoris solitudine divinitus prolata, accepisse: dc sic de aliis, qui Deum, vel deasse vidisse, & allocutos fuisse testabaa turr quod mendacium populi reciperent , crederent , & suos posteros edocerent. Verum Judaeorum parentes sic decipi non potuerunt: Si quiadem hoe in deserto Synai fieri oporteret: quippe in terra Κ naam Moses amplius non subsistebat. At in deserto non dicebat Moses, ut Numa Pompilius Romanis , Deus hoc mihi re- , velavit, ut vobis notum facerem , sed quod ii ipsi per mare sic. co pede transiverant, quod vocem Dei audiverant, quod co- , lumnam nubis, quae eos praecedebat singulis diebus, videbant. quod seditiosorum mirabilem punitionem ipsi periclitati fuerunt: quod manna per quadraginta annos vescebantur. Et quamvis post Legis in monte promulgationem populus Dei vocem Propter timorem non audiverit, non omnino audire desivit: quia saepe Dominus loquebatur, Moses respondebat, de totus populus audiebat. Praeterquam prodigia semper in conspectu habuit. ex quibus, & ex praeactis, quae viderat, Mosem divinum legatum esse, dubitare nequibat. modo e .go ut Romani fallerentur de ut caeterae gentes, quarum Parentes
nil se vidisse filiis dicebant, sed quod ue ab aliquo receperant, cui fidem dedere ρ At Judaeorum patres, cum quibus tota Lex praesentialiter loquitur, non se a Mose, sed a Deo intuitiva notitia fuisse edoctos, & hae incorrupta traditione filios educ runt, quos non credibile est decipere voluisse; nec possent:
249쪽
Deut. p. IV. vers. 3,q, 9, H, I 2, 33, ῆ6. Cap. V. vers. 3, 23.2q, 26. Cap. VI. Uers 2O, PI, 22. ina enim ratione diceret Moses, atque suaderet populo adeo durae cervicis s vidἰ-
sis: Vos audisseis ' An possent falli credentes se Mannam perquadraginta annos singulis diebus e coelo descendentem comedisse, hoe falsum esset e Ideo in tota Lege semper additur roram toto populo: de , apparuit gloria Domini toto populo via uente e certe hic non poterat esse fraudis suspicio. An poterit aliqua traditio gloriari, quod talis fuerit in sita origine e Maxime quod aliqui dixerint se vidisse, de aliis enarraverint, quos falsos damnat Hieremias Cap. xx III. vers. II, I 8, 22. Sic omnes falsae sectae fuerunt in mundum introductae r quia . ut dicebam, non incredibile est . quod patres ab aliis seducti eodem errore filios imbuant, nec quod aliqui caeteris, qui filii non sunt, propter motiva nobis nune abdita, imponere voluerint. Cum hoe recte eonceperit Doctissimus Uir, aliam responsionem paravit: dicens, Verum esse quod non es eredἰbile parentes filios suos, eis exitiosa, quam putant fraude, veste dec0ere. Sed se quis o Diat: parentes Iuriorum duce Mose in fraudem conspirasse , non ut Asis existam erearent: sed bonum fillarum publicum procurarent : quod nempe considerantes sine legibus nussam posse consistere Rempublisam: ut legIus omniam consensu
eonu tulla reverentiam concilἰarent, eas, ut a Deo acceptas, filiis tradiderint , atque Ita eternitati consera, e voluerint 'Luibus argumentἰs Homodἱ homInem convincerem 'Ego responderem: quod nullis, siquidem non oportet ethni eos de Legis divinae veritate persuadere, Ec suis spontaneis meditationibus satisfacere. Ideo rem habere debemus eum Christianis, ut saepe dixi, qui nobiscum in plurimis conveniunt: -rum religionis nostra divina Lex est unicum fundamentum . quamvis novum ex nova revelatione accepisse dicantur. Nec disputamus , quae rationes ad credendurn , suae , aut nostrae efficaciores sint; sed an ex Veteri Tinamento eui fidem praestant, dc praestare per stram religionem tenentur, probari possit hane esse veram, S cum illa compatibilem ' An Deus qui primum dixit, posset sua veritate divina indemni, haec in Evangelio continentur etiam dixisse s Hie est noster quaestionis status, non alter. Sed ut Doctissimi Viri argumen eo etiam respondeam , dico. Quod id quod supponit, est de moraliter impossibilibus , S ut Scholastici ea sus metaph
scus in re nunquam valens existere. modo credibile, aut possibile est, omnes parentes , homines & eminas numer sissimi populi, in unam fraudem convenire, quisvis finis, aut praetextiis consideretur ρ Qi md omnes unanimiter vellent suam bonam , aut malam religionem abjurare, di novam constituerei ab
250쪽
ab omnibus , ut divinam praedicandain , quam non esse, omnes evidenter sciebant f nunquam talis hominum conformitas visis fuit in rerum natura. Praeterea parentes non sufficiebat, quod in eamdem fraudem conspirarent: Oportebat etiam filios ad eam concurrere pisve non omnes erant parvuli, qui decipi possent e sed ingens juvenum & adolescentium multitudo omnium aetatum, quibus non erat possibile persuadere , quod Deum audiverant, quod columna nubis apparebat super tabernaculum, eosque in itinere praecedebat, quod manna coelitus demissa vescebantur, & similia , in quibus fraudem ellia possibilem , nemo assereret. m bene eae sceminae, de ii iuvenes secretum posteritati se varent, & divinum esse constanter dicerent, quod purum λgmentum esse sciebant e hoc est impossibile: QDre sic proponenti nil aliud me respondere oporteret. Et ratio mea effica cior Doctiis mi Uiri propositione evadit : quia, ut fatetur, non credibile est, parentes velle exitiosa , quam sciebant, fraude, filios decipere: & cum praetextus propositus, eiusque executio impossibiles sint, restat mea ratio valide convincens, qua huic traditioni nullam aliam similem esse probabam: cum nulla fuerit in sua origine a parentibus in filios derivata : ideo isque omnes a sua origine queunt esse fallibiles, & ab aliquo, vel aliquibus confictae, praeter Iudaicam. re frequenter in sacra Scriptura Deus populum admonuit, quod ut constanter Legi divinae obediret, ejus veritatem a parentibus non ab
extraneis sciscitaret. Deut. x G. vers. 7. Memento dierum antluorum e lateθοῦν annos de generatione in generatisnem equare a patre, is enuntiabit tibi: a senioribus tuis, is disent
tibi: Huiusmodi traditio placuit Deo, utpote minime fallibilis, aut fraudi exposita , quae ad antiquos, leti primos utque mittebat, id est, ad primos parentes, qui viderant, & audiverant, qui neque ab aliquo decepti fuerant, nec decipere filios vellent, in quos contInuata successione profluxit .' de quo caeterae traditiones gloriari nequeunt; sed levibus congruentiae rationibus stabiliri. Tanti Deus fecit a patribus, qui oculares restes fuerunt, traditionem , ut ea suam deitatem Israelitis confirmaverit, caepissime inculcans, non adorabis Deos, quos patres tui non cognoverunt: quasi a suis patribus non fuisse cognitos sufficiens ratio esset, ne adorarentur.
Aliam rationem Doctissimus Vir huic veritati opponit: quod parentes Judaeorum saepe eos decepere , idololatricum cultum eis inculcantes r praesertim in decem tribuum defecti ne, quae per aliquot secula duravit, omnibus, sicuti in Judaea a patribus idololatriam ebibentibus . pertinacissimeque conservantibus. Resp. Istaclitas tunc temporis eo prorsus
