Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

1M RESPONSIO AD

gatur in argumentum sinceritatis ae eandoris Apostolorum , quem in praedicatione sua ostenderint.

Fabulas , quibus historia illa a posterioris aevi scriptoribus conspurcata est , facile quis ab ipsa historia separabit, si antiquiores scriptores , Ap

stolorum aetati proximos , & consentientia ipserum testimonia , consulat: simplicem mox deprehendet historiam , nullo fabularum fuco deturpatam. Jacobi mors traditur XII. Petrumae Paulum Romae Neronis jussu fuisse interemtos, adeo constans totius antiquitatis tradito est , ut quo fundamento in dubium vocari possit, ego non videam. Reformati quidem negant , Petrum viginti quinque annis Romae vixisse ; aliqui etiam , putantes quod hac ratione sortius se Papistis opponant, eum Romae mortuum imo Romae unquam fuisse , negant: Doctiores autem diligentius antiquitatis tabulis excussis , id minime in dubium vocant. Sed sive Romae , sive alibi obierit Petrus , omnes eum pro testimonio Jesu mortem crucis , juxta praedictionem Domini, Iaa. XXI. 18, I9. sustinuisse consentiunt. Atque ita quidem omnibus Viri Doct. conjectuis

ris.& exceptionibus ad argumentum meum rein

spondi, prolixius & operosius quam initio destia naveram: Sed quia validissimae lunt, quae a viro sagacis & acuti ingenii excogitati potuerunt, distinctius Sc fusius aliquanto ad singulas respondendum putavi, ut liquido appareat, nihil alicujus momenti adferri posse , quo argumentum meum pro veritate religionis Christianae convellatura

CAPUT

302쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 283 CAPUT III.

De Comparatione argumentorum quibus Le-

gis, & quibus Evangelii divinitas

comprobatur. UT argumenti hujus robur Vir Doct. penitius Ualidἰotu per iceret , quaesivi an Vir Doct. aequalibus argumentis apud Ethnicos & incredulos Mosis di- ζζζ g. vinam missionem adstruere possiti Et jure id quae- angeliis vi. Oportet enim ut Vir Doct. Mosen agnoscens prophetam divinum, argumentis gravibus, quae cvim habent Mosis divinam missionem persuadendi ad fidem istam perductus sit. Si ergo religionis Christianae veritas adstruatur argumentis solidioribus , omniaque quae Legis divinitatem suadent argumenta validius concludant pro religione Christiana , rationi consentaneum est , ut qui assi mentis illis persuasus Legem agnoscit divinam, iisdem fortius de divinitata Evangelii persuade

tura

vir Doct. prophetiam lmonstrare nonposse : quia demonstratio est probatio rei per causam. verum ego de demonstratione non quaesivi r ' Ea enim in rebus fidei locum non habet , sed rationes graves , quae viro cordato, pio ac veritatis studioso convincendo sussiciunt ; licet a pertinaci & contradictiones quaerente rejici pos sint ; quia fides est obsequiosus assensus.) dc qualibus argumentis cordatus Judaeus de sita religione non dubitat , etiamsi non snt praecise d monstrativa. Miror autem , virum Doct. hic tam rotunde fateri, quod Ethnicus ad legem Mosis '

solidu

:spondet, se contra Ethnicum Mosis Non hie divinam . Deioue existentiam , d

303쪽

as RESPONSIO AD

solida ratione convinci nequeat, sed aliquibus eo ruentiis , qua non multi roboris sunt ad humanum inteli ctum convincendum. Inde enim sequitur , legem Mosis penitus esse inessicacem , ut gentes ad verum Deum convertat , & ut gentes ad Dei cognitionem convertantur opus eue medio illustriore acessicaciore. Quod non leve pro religionis Christianae divinitate argumentum est, quae doctrinae Veritate ac argumentorum quibus ea confirmatur evicacia totum pene orbem ad unius veri Dei cutitum fidem permovit. Non potest Sed quid Vir Doct. exinde concludit ' Cum Ethninis, pui nobiscum in nullo conveniunt, non essesbuta io deputandum ; sed Sudais tantum esse dii rationem 'nem cum cum solis Christianis , qui Moses prophetiam cum Ethni Q. daeis agnoscunt esse divinam: ct sola restat dii tatis , an ea qua in Lege Moses Prophetis revelata fuerunt smi jam adi leta , ut in Evangelio refertur ζ Et antalis nova revelatio divina sit ζ scut ab utraque parte

de antiqua revelatione conceditur. Sed si haec argumentandi ratio valeat , ego similiter concludere 'debeo , Christiano non esse disputandum cum Judaeo. Quia sicut Ethnico non est convenientia eum Judaeo in fide Legi adhibita , ita neque J daeo convenientia est cum Christiano in fide Evan- , gelio praestita. Et sicut Lex Christiano & Judaeo est communis ; ita & recta ratio omnibus, Christiano Judaeo & Ethnico, communis est. Et eodem jure quo vir Doct. negat Ethnico quicquam

cum Judaeo esse commune , etiam ego negare pos sum Judaeo quicquam commune esse cum Christiano. Non enim nuda verba, sed eorum sensus genuinus, Lex est. Atqui Christianus eontendit , genuinum ac plenum Legis ac Propheta-

304쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. ass

rum sensum juxta ultimam Dei intentionem peten- . dum esse ex Evangelio, ac D. Jesu ipsiusque Apostolis potestatem datam , sensum illum , involutius sub Legis ac Prophetarum verbis latentem , plene ac clare revelandi : Quod Judaeus negat.

Et in eo, uti Vir Doct. etiam concedit, tota controversia inter Christianos & Judaeos consistit. Ex Lege ergo etiam & Prophetis Christiani Eva gelii divinitatem comprobant ; sed non ex sela ;verum ejusmodi argumentis , quibus Judaei suae Legis divinitatem comprobant : Quae in praec dentibus fusius retuli. Recte ergo & optime disputatio inde inchoatur, si comparatione instituta inter argumenta quibus Legis & quibus Evangelii

divinitas adstruitur , comperiatur validiora esse pro Evangelio quam pro Lege, aut eadem quae pro Lege concludunt validius concludere pro E angelio , indeque inferatur, nullam esse causam cur Judaei , qui illis moti argumentis Legem ut divinam recipiunt, Evangelium res,vant. Quo evicto , commodius convenientia inter Legem &Evangelium ostendi potest. Praeterea , hic non agitur , an Iudaeus cum Quiessio Ethnico disputare velit, vel non ; sed de argu-ςit mentis ipsis, quibus Judaeus permotus suam amplectitur & retinet sdem, an in se sint clariora iis, an sint fomquae pro religione Christiana asseruntur. Hoc ab ' Ethnico recte utente ratione sua dijudicari potest; EVangelio. hoc a Judaeo, a Christiano ad examen revocari debet. Nisi credat Vir Doct. eam debere esse hominum de aeterno statu negligentiam , ut quisque caeca mente amplecti debeat religionem sibi a parentibus traditam. Quae opinio in Virum Doct. vix cadere potest , quandoquidem tanto animi

studio

305쪽

Diserimen

inter Pr pagati nem reli-

pionis Christianae

de Mali methanae.

,M RESPONSIO AD

studio & in suam & in alienas religiones tam aeruter inquisivit , uti ex hoc ipsius scripto patet. Rogo , si Ethnicus idololatriae pertaesus & suae r ligioni dissidens adiret virum Doct. ut ab illo su

damentum fidei Judaicae edoceretur , eam amplexurus , si in ea, quod rationi suae veritatis studi sae posset satisfacere , reperiret; an cum hujusm modi viro ad proselytismum festinante sermonem habere , argumenta pro Legis divinitate proponere , dc dubiis respondere dedignaretur , quia nondum penitus cum eo conveniret φ anne igitur recusare posset, argumentis illi persuadere , quod Lex Mosaica fuit quia nondum credidit ' Quid hoc aliud esset , quam nolle pros lytum facere , quia nondum plane est proselytus φ id si idem homo diceret, clariora sibi videri

argumenta pro revelatione Evangelica , quam Mosaica , nonne itidem respondere , & contrarium argumentis , quantum posset , demonstrare conaretur φ Adeo ut quicquid praetexat vir Doch. , etiam cum iis qui de veritate revelationis Mosaicae dubitant, disputationem prorsus evitare cum ratione ne Judaeus quidem possit. Ut autem argumentum meum a mirabili Eva gelii propagatione desumtum Vir Doct. evertat , dicit , Malomeranos eodem argumento contra oria

Rianos ct Judaeos uti; quod nempe eorum religionem vastissimae regiones oe numerosissma gentes receperint, ct quidem intra brevius multo temporis spatium, quam religio Christiana propagata est. verum quis hic non videt maximum discrimen ' Religio Christiana praedicata est a paucis hominibus , vilibus , abjectis , nulla autoritate , nulla dicendi arte instructis, nulla eruditione claris. Primus illius

autor

306쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. at

autor ac fundator cruci tanquam blasphemus & Qualia se seditiosus erat affixus. Doctrina seu religio ipsa omnes alias , ut falsas, damnabat, & per nullam earum salutem obtineri posse urgebat. Praecepta proponebat carni ingrata , molesta , ac d .ra, sui ipsius abnegationem, crucifixionem camnis & concupiscentiarum , fidem in crucifixum ut Dominum coeli ac terrae: Promissa continebat& hominibus incredibilia , ut resuscitationem ex morte et & quae praecipi non poterant ; nempe non hujus vitae bona , aut felicitatem in hoc munis do , aut aliqua carni grata 3 verum post hanc vitam demum obtinenda , dc spiritualia , quibus caro neutiquam afficitur. Et quod magis est , , praedicebat crucem & afflictiones in mundo , omnesque suos professores quibusvis persecuti nibus & cruentissimae morti quotidie exponebat. Et tamen haec religio ita a paucis hominibus Et quomo- praedicata, non artificiose sed simplici admodum P QP docendi modo, . sine ullis armis, ulla vi aut coactione , brevi temporis spatio per omnem fere orbem est propagata, omnisque generis homines, tam sublimes quam abjectos , tam doctos quam indoctos , ad sui fidem traxit , adeo ut desertis patriis religionibus , in quibus nati ac educati erant , hanc amplexi sint, non tantum nulla spe commodi mundani allecti , sed nec gravissimorum

tormentorum ac mortis metu deterriti ; adeo ut plurimi , ne eam abjurarent , mortem alacri animo subierint. Profecto mirabilis illa Evangelii vis nulli alii causae adscribi potest, quam miraculis ac prodigiis , quibus de Veritate annuntiationis Apostolicae homines plene fuere convicti. Ut

enim ad ejusmodi doctrinam a talibus hominibus , dc

307쪽

288 RESPONSIO AD

&eo quo dictum est modo praedicatam, ample ctendam mundus permoveatur absque miraculis , moraliter impossibile est. Ideoque conclusi, ex mirabili illa Evangelii propagatione veritatem mi Taculorum , quae in ejus confirmationem facta narrantur , validissime comprobari: Ita quidem , ' ut si quis miracula illa facta neget, eo ipso majus miraculum statuere debeat: oniam majus f

ret miraculum , totum mundum , aut saltem magnam mundi partem , ad fidem Christianam abs. que miraculis sela Apostolorum praedicatione esse perductam , quam ipsa illa miracula quae facta

narrantur.

Qismodo Vir Doct. videns hoc indissolubile esse argu- .h,' mentum , neque simile pro veritate miraculopagata. rum Mosis posse adduci , nihil ad hoc respondet: solummodo objicit, Malome avis idem Christimnis pro suo Athrano posse objicere. Sed tanta inter Mahometicae & Christianae religionis propagati nem est dissimilitudo , ut vix in animum inducere possim virum Doct. hoc serio & ex animo , sed disputandi tantum gratia , dicere. Non enim miraculorum patratione & simplice Alcorani annuntiatione , comitante miraculorum testimonio,

a paucis hominibus inermibus praedicata obtinuit religio Mahometis 3 sed vi ac armis, uti ipsi gloriantur , ab hominibus praedonibus , quos sibi in societarem adscivit Mahomet , propagata. Fu dator illius non fuit crucifixus; sed militiae dux ac bellicosiis: non praedixit suis crucem; sed vi ac armis subjungavit gentes , ut iis dominetur,

earumque divitiis fruatur. Doctrina non fuit adversa carni r licet enim varia contineat praecepta

sanctitatis, quod necesse fuit ne homines , quibus aliquis

308쪽

N IUM SCRIPTUM IUDAEI.

aliquis sensus virtutis vel religionis relictus erat, a se alienaret , tamen, ut ad se multitudinem alia liceret , varia etiam carni blandientia concessit; quale inter alia est indultum polygamiae , quod concedat sectatoribus suis tot ducere uxores , quot quisque commode alera possit. Promissa non sunt carni ingrata , sed illius desideria excitantia ἰ nimirum de epulis & mulierum gregibus unicuique assignandis ad voluptates veneras. Talem resiagionem armis late propagari , & gentibus per asema subactis imponi, atque ita inter multos diaspergi, non mirum. Verum quid hoc commune

habet cum modo quo religio Christi sancta & carni adversa per paucos homines viles & abjectos sela miraculorum efficacia , cum doruinae sanctitate conjuncta, propagata est Sed objicit vir Doch. quod in primis seculis ante Plurimi Constantinum pauci tantum oe miseri fuerint Christi nit Constantinum autem dogma id amplectentem Chri- esiam: tofianismum sua autoritate ct imperio amplisi se , oe Constanti- in varias resones introduxisse. Fuisse Christianos primis seculis miseros in terra, fateor: Quotidie

enim ad tormenta, supplicia ac mortem rapti fuere. Paucos Vero fuisse miror quo fundamento vir

Dost. asserat, eum contrarium clamet tota antia

quitas , & scripta non tantum Christianorum, sed& Ethnicorum. Paulus de se testatur , quod ipse solus ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum propagaverit Evangelium Christi. Tertullianus in Apologetico suo ita loquitur ad gentes:

Vestra omnia imp imus, urbes, insulas, eastrita, . municipia, conciliabula, ersera ipsa, tribus, deemrias , palatium, senatum, forum; nullamque esse ait gentem quantamcunque , unius tamen loci oe suis Ann

309쪽

aso RESPONSIO AD

bus contentam, sive Mauros, sive Μασωπα-s, siseve ipsos Parthos , quae numero Christianis possit conferri. Et ad Scapulam praesidem Carthagia nenim di facies de tantis millibus homi , tot viris ac foeminis, omnis sexus, omnis aetatis, o Ad latis , offerentibus se tibi e Mntis imbus, quantis gladiis opus erit ψ d ipsa Carrh. passura

est, decimanda a te fierentibus se tibi ρ Cyprianus ad Demetrianum ait, nimium σ copiosum esse populum ci risianum. Qui tamen ambo diu ante Conis stantinum vixerunt et gentibus autem, si falsum fuisset , id objicere neutiquam potuissent, aut fui sient aus. Et ne forte haec, utpote a Christi nis prolata , minoris apud Virum Doct. sint auis, toritatis, age Videamus locum ex epistola Plinii ad Imperatorem Τrajanum 3 in qua consulit Imper torem , qua ratione cum Christianis sit procede dum. Visa est mihi, inquit. res digna confultati

ne, maxime propter periclitantium numerum. Muiati enim omnis . latis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in pericularis, O vocabuntur. N i que enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros

superstitionis illius contetis pervagata est. Quid ex pressus, & quidem ab homine Ethnico , dici potesti Qui etiam addit, prope desilata fuisse templa, σμιrasolemnia diu fuisse intermissa , ct rarissimos

vi amm inventos esse emtores. Sed soli lucem faenerarer , si id operosius adstruere contend

rema

st tan- Iam itaque ante Conitantini imperium, in m sanxinum diis erueiatibus & iuppliciis, Christiana resigio sez; caer per omnes regiones, & cujusvis aetatis, laxus , lianorum & ordinis homines diffuderat: Licet negandum ' Pima ,qu - sit, retum imperio tempore Constantini ad christianoa

310쪽

TERTIUM SCRIPTO IUDAEI. ass

Christianos delato etiam multos non sincere, sed commodorum terrenorum spe Christo nomen d differ quo tempore etiam Christianismus multum

a priore puritate defecit, Episcopis de quaestionubus subtilibus, & potissimum de summis sedibus

acriter inter se contendentibus , plebe in partes diavisa , & pietate passim exulante aut proterve coninculcata. Quae causa videtur, quod Deus primo Gothorum aliorumque gentium septentrionalium, deinde inhomethanorum immissione Christian rum impietatem punire ac coercere voluerit. I videmus argumentum meum ne levissime quidem a Viro Doct. convelli , sal plane manere inco cussum.

C A P U T IRCollatio traditionis Iudaicae cum Christiana.

UT tanto magis Virum Doct. adstringerem , Conu quaesivi, an ullum possit excogitare assi mentum , quo Legis suae divinitatem adstruat, quod non multo illiustrius Evangelii divinitatem tuis. evincat ' vir Doct. ut argumentum hoc , quo si

pressum sentit, declinet, dicit, hune non esse quaestionis nostrae statum , sed illum silummodo, - ex Vet. TU. - Fudai dem praestant, ct praestare per suam religionem tenentur, probari post, Evangelii dominam se veram, σ Ω- illo compatibilem ἐ- Deus , - primum dixit , posset sua veritare dia vina indemni Me quae in Evamelis dicuntur , etiam dixisse e Non nego haue es. capitalem inter I daeos ac Christianos controversiam. Sed quaeriatur de modo probandi. Nullam csi. inter vetus

SEARCH

MENU NAVIGATION