장음표시 사용
311쪽
& Novum Testamentum repugnantiam Christiani eontendunt. Quaeritur autem de genuino Vet. t. sensu. Christiani contendunt Deum , sicuti Mosi legem dedit, & Prophetis sita vaticinia r
velavit ; ita & primo per J. Christum , deinde
per ipsius Apostolos novam mundo dedisse revolationem , priore multo perfectiorem , & in qua sensum Legis & Prophetarum , involutius antea& obscurius expressum , perspicue plene dc clare secuhdum ultimam suam intentionem enarravit. Prima ergo ordine ac praecipua quaestio est , an I. Christus ejusque Apostol1 missi sint a Deo, repotestatem habuerint sensum Legis & Prophet rum mysticum aperiendi, in quo Vir Doct. co cedit , tandem totum nostrum negotium consist m. Unde autem argumentatio ad id probandum procedere debeat , inter nos dissentimus. Vir Doct. urget, probationem illam desumi debere
ex sola Lege , quia illa micum sit religionis Christ
na fundamentum. Verum valde in eo errat. Est
quidem Lex etiam religionis Christianae fundamentum , si eam accipias cum pleniore illius eriplicatione per Christum & Apostolos: verum siliteram tantum Legis respicias , non est praecipuum neque unicum: Sed miracula a Christo & in Christi gratiam a Deo Patre facta , ad quae Christus & Apostoli semper tanquam praecipuum suae missionis argumentum provocant. Proinde disputationem inchoare velle ex Lege & Prophetis , 'inde exigeret probationem , quod Deus Christum de Apostolos eum poterat Hendi miserit , est praecipuum disputatiosis argumentum declinare. Verum his est gerasinus & naturalis disputationis nostrae ordo i primo inquiratur, an I.
312쪽
Christus , illiusque Apostoli a Deo sint missi
Qu. excusso , sequitur secunda disquisitio , aaquae docuerint , Legi ac Prophetis repugnent , nec ne ' Et an verba Legis & Prophetarum eum admittant sensum , quem Apostolorum explicatio
illis tribuit ' Saltem, quoniam Vir Doli. a me religionis Christianae probatione exigit , haud
aequum est, ut mihi praescribat rationem & ordianem argumentandi: sed meum est argumenta soligere, ponderare, & quo ordine ac methodo inprobatione mea unumquodque urgendum sit. Itaque ordine primum adhuc argumentum meum,
quod hactenus fuse ab objectionibus Viri Doct. vindicavi, urgeo : Et quoniam Judaei nullum I ro suae Legis divinitate adserre possunt, quin v
idius concludat pro religione Christiana, etiam num infero, nullam esse causam cur Judaei, qui hisce argumentis moti Mosen agnoscunt Proph tam esse divinum , . iisdem non fortius movea
tur , ut credant I. Christum esse Prophetam λDeo missum. Sed tandem Vir Doct. argumentum situm, quo Tradἰtio Legis Mosaicae divinitatem adstruxit, contendit 'P tale esse, ut pro nulla religione, nec ipsa Chria in Vae mana, simile produci possit, desumtum a contiaciens pr nua patrum suorum in filios in hanc usque aetatem Propagatione, quos credibile non est, filios suos decipere voluisse. Quod argumentum ego vocari 'vi imbelle; non quod nullam ei ad probandum es-ficaciam inesse credam; sed comparative sum locutus , respectu habito ad argumenta quibus Christiana religio confirmatur, quae multo esse valudiora contendo: adeo ut illud cum hisce collatum
313쪽
comparativa est , ostendit. Alias sateor isti a gumento suam inesse essicaciam , sed non comparandam cum emcacia argumentorum quibus eon' firmatur Evangelium: praeterea quam infirmum , quam periculosum sit traditionis argumentum , si une delectu , sine judicio , sine diligente tam rein
rerum quam testimoniorum examine & aestimatione , admittatur quodcunque sub nomine traditionis per manus majorum ad nos pervenit,
iis ostendunt ineptae Sc vanae illae traditiones , quas similiter a patribus acceperunt Iudaei , quarum quasdam non tantum ridiculas , sed & , ut mox ostendam , impias ignoscat vocabulo huie
Vir Din. esse, liquido probari potest.
par Ita ergo vir Doct. argumentum suum instituit rTraditio stra probam in sua origine esse vera, quia Christi . a principio parentes dixere , quod viderami ct audis rami omnia , qua de Mine in Bibliis narrantiar; eos autem non esse mentitos , quia non est cretibile omnes patres Atios deripere voluisse. Ut comparationem instituam inter hanc Iudaeorum traditionem , &eam quae Christianorum est, inchoandum a perinsonis, qui primi utriusque religionis fuere fundatores. Iudaicae fundator fuit Moses , homo edueatus in aula regis Pharaonis , ibique procul dubio , tanquam reginae filius , instructus omni sapientia AEgyptiorum & prudentia politica: Christianae fundator fuit Iesus Christus, & illius jussuae mandato Apostoli , homines externo adspectu viles , nullis scientiarum disciplinis imbuti , nul- Io natalium aut adoptionis splendore eonspicuit Iesus Christus a fabro fuit educatus , & fabri fialius reputatus: Apostoli fuere piscatores. Moses populum eduxit ex AEgypto , eoque beneficio
314쪽
eum sibi obnoxium habebat: Christus & Apost Ii vixere inter homines sibi inimicissimos, a quiabus Christus est crucifixus , Apostoli verberati , ejecti , & quavis contumelia allecti. Quaero nunc; Si de alterutrius mirabilibus f etis dubitari a quoquam possit , in quem magis
alicujus artis , qua res non prorsus Veras nec tamias ignaro populo persuasit, cadere possit suspieio; an in virum doctum , aulicum , potentem, Iiberatorem populi e dura servitute , & omnia pro nutu suo moderantem: an in pauperculum, comtemtum , doctoribus populi invisum, magistr tui exosum , & omni humana ope ac favore destitutum ' Nec selum ea in autoribus & utriusque religionis fundatoribus est differentia , sed & in ipso populo, qui haec accepit & posteris tradidit: Tempore enim Mosis populus. diuturna &durismma servitute fractus , non poterat non esse rudis& ignarus valde , & , uti est oppressae plebis animus , paratior ad quaevis magnifica de liberato rubus suis credenda, & de iis posteris sitis majora tradenda quam iis, qui jam libertati assueti, patriis institutis imbuti, legi quam divinam h hebant addicti, nullo magno beneficio ab hoc suo Messia in praesente hac vita affecti, nullo mund no splendore vel felicitate moti, & diversa plane exspectantes ; quibus igitur nihil aliud nisi rerum ipsarum claritas argumento esse posset, ut vel ipsi
crederent, vel aliis pro veris narrarent. Hono rem novimus gentibus ex fundatorum suorum vel
divinitate vel splendore quaesitum, & inde fabu-Iosas de origine sua traditiones apud eos obtinuisse. De gente Hebraea quicquam hujusmodi nec dico ,
nec credo , Verum contrarium: Hoc tamen negari. T 4 non
315쪽
non potest , instituta inter utramque religionem comparatione , uti nunc facimus , quod haec' etiam suspicandi occasio a populo Christiano longius absit , & qui historiam Mosaicam veram esse - credit, de Evangelica minus possit dubitare. Quisiuid Quod addidi, verisimile non esse , parentes s- Iios suos velle circumducere fraude , quam ipsis eo a JG stiunt esse exitiosam , sed tamen posse quempiam do, vali- objicere , fieri potuisse, ut Judaeorum parentes diu Ju- aut Mose conspirantes , aut a Mose decepti ,h h. in i ut legibus suis , quas liberis suis salutares fore cre-Chriti, debant , autoritatem conciliarent, eas ut a De
acceptas filiis tradiderint : Res,ondet Vir Doch. Hunc esse easura moraliter inpossibilem , ut tam num rosis populus , una eum liberis ae faminis unamimiter in ejusmodi fraudem con 'iret. Fateor, si ita, prout eum Vir Doct. proponit, consideretur. Verum, cui id iobjicit se non dicet totum illum numer
populum , sed illius primores, qui quidem
aliquo, sed non admodum ingenti fuere numero, di a quorum autoritate ac ductu reliqui pendebant, fraudem illam concepisse, reliquos autem
in eredendo nimis fuisse faciles. Si dicat Vir Doct. non potuisse hoc fieri, quia toto populo inspectante haec facta sent, & Iudaeorum parentes non a M se, sed a Deo intuitiva notitia fuisse edoctos , eosque continua traditione id in filiospropagasse. Responderi posset, totum illud niti unica relatione Mosis , i in cujus libris haec historia asservatur ; qui si d perditi essent, forsitan & tota illa traditio non fuisset inter Iudaeos. Si quis ergo objiceret, uti Ethnici faciunt , non fuisse illa vera miraeula quae Moses fecisse dicitur, sed sua sagacitate M
sin fucum secto Israelitis, . eaque ipses in majus
316쪽
extulisse, ut ferme fieri solet Mosen autem ea ut miracula divina & valde amplificata seriptis con- signasse , quae a quibusdam consciis asservata, post eorum , qui cum Mose desertum peragrarunt, obitum , vulgata sint, & a credula plebe pronis animis ex pta, & postea continua tradiatione propagata: Nihil a Iudaeo ad objectionem hanc Legi oppositam retundendum reponi potest Ethnico, quin majore soliditate idem afferre posisit Christianus contra Judaeum pro Evangelio. Recte dicit Vir Doct. semper recurrendum esse Traditio
ad primam traditionis originem. Inquiramus esego primo utriusque tradita Onis originem: de u eertior est bus propagatione in posteros, sequente capite di- quam L cturi. Quando autem de traditione loquor , non 8
intelligo traditionem oralem, quae fallaci homunum memoriae commissa ad posteros est propag ea e sed traditionem scripto consignatam, & lia , bris S. Scripturae eomprehensam, ae fideliter eo servatam. De suae traditionis origine ait Vir Doct. nullam traditionem gloriari posse, prater orum, quod continuasuccessone aparentibin qui via derant O audiserant , o A adio decepti non sunt , in filios sit prσι ata ; reliquas aluem tantum levibus congruentia rationibus flabiliri. Sed vero nihil hoe ad religionem Christianam , quae non levibus congruentiae rationibus, sed validioribus & cI rioribus quam ipsa Mosis lex stabilita est. Primi Christiani miraculorum Christi & Apostolorum sequae ac primi Judaei miraculorum Mosis fuere testes oculati. Non magis ergo potuere decipi quam Judaei. Adde, quod miracula a Mose esse facta nemo testetur nisi Iudaei , qui scripta Μosis servant. Α Christo esse miracula facta non tan-
317쪽
communis non tam Deile P eest eorrumpi uuam uni
tum testantur Christiani , sed & agnoscunt Iudaei insensissimi ipsius hostes, verum non spiritu divino , sed magiae , & nomini Dei tetragram .mato, quod Christum furto sustulisse Amniant , adscribunt. Atqui non levis historiae probatio esteonsessio adversariorum. Non potuere ergo , etiam juxta viri Doct. argumentationem, primi
Christiani deeipi in iis, quae ipsi oculis suis vide.
Tunt. Accedit , ouod Judaica traditio sit antiquior , proinde obscurior quam Christiana , etiam magis interrupta temporibus eaptivitatis Babylonicae, aliisque, de qua mox pluribus. Christi na Vero , utpote omnibus populis communiέ , istam interruptionem pati non potuit, sed si opprimeretur in una gente , conservata fuit in altera,
uno in multis simul. Nee juvat, quod traditio Iudaiea sit a patribus in filios: Quia jicut ab una parte non facilis est suspicio falsitatis a patribus in filios propagatae 3 ita ab altera parte nihil proclivius est , quam liberos caeca credulitate recipere, & a tenera aetate aute imbibere opiniones parentum traditione sibi instillatas. Sed quando religio propaganda est ad extraneos, & religio, quam ex parentum tradiatione hauserunt, ut falsa & exitiosa abjicienda , tum praejudicium pro parentum traditione , de
contra novitatem ejus quae commendatur , omnia
sellicite inquirere & investigare, & ubique fra
dem metuere docet. Praesertim si religio quae commendatur sit ingrata carni, muIta contineat communi hominum opinioni ae desiderio plane contraria, nec nisi maximo cum sortunarum ac bonorum, earceris & exilii, quin & praesentis smo mortis periculo recipi possit. Praeterquam enim
318쪽
enim quod extraneorum omnia suspecta sint , hietam multa concurrunt, quae animos ab ista religione alienos reddunt, ut nisi evidenter convinis cantur de annuntiationis veritate , fidem neutiquam adhibituri sint. Itaque traditio ita de gente in gentem propagata miraculorum veritatem uti antea fusius probavi) validissime adstruit , Momnem a se falsitatis suspicionem amovet. Nec obstat, quod gentes, & praesertim Romani, aliquoties novos Deos receperunt: Illi enim suis Diis quos colebant alios novos adjunxerunt, quia felicitatem quandam in hac vita ab ipsis sperabant: Sed non rejiciebant Deos quorum cultui jam olim
erant assueti , nedum , cum certa exspectatione crucis & amictionis propter novorum Deorum receptionem sustinendae. At religio Christiana, uti jam aliquoties diximus, Deos gentium validissime. impugnavit & sustulit , nullamque in terra suis prosetaribus selieitatem promisit, sed crucem & amissionem exspectare jussit , felicitatem autem demum post hanc vitam. Unde & gentes eam 'ut stultam risere , & ut in Deos suos impiam
Ut ostenderem, Judaeos in sela patrum suorum
traditione securos esse non posse, ex S. Scriptura ollendi, Iplos aliquoties parentum traditione pra--sub Javam imbibisse doctrinam , praesertim in generali rubeam illa decem tribuum sub Jerobeamo desectione. Respondet vir Doct. quod tum decepti fuere a Fero beamo aut falsis prophetis , qui non erant eorum p rentes , reeipientes doctrinam , quam in sua orstine parentes non se certo ct evidenter scivisse dixerint. Concedo: Sed & qui decepti a Jerobeamo eam doctrinam receperunt, illam etiam liberis suis tradu derunt s
319쪽
derunt, ut Iegi Μosis non repugnantem , ipsique liberi hanc doctrinam a parentibus per traditionem haustam pertinaciter aliquot seculis retianuerunt. Unde liquet, & Judaeos per parentum, ab aliis in populo suo deceptorum , traditionem etiam posse seduci. Si enim populus jam revel tione divina illuminatus , & doctior factus , p tuit a Iero amo decipi , non impossibile dicet Ethnicus, etiam rudiorem populum , & e ten bris AEgyptiacis vixdum emergentem , a peritiore Mose decipi potuisse. Hoc igitur urgeo , ut videns Vir Doli. quam fallax sit argumentum p trum traditio , si ejus fundamentum , prima origo , non inquiratur , 8c totius rei circumstantiae accurata trutina ponderentur. Hoc si non fiat, par Viri Doct. erit decem tribuum res,onsum; idemque utrisque patrum traditionem jactantibus fundamentum. Quo jure enim dicere potest, patres in decem tribubus liberos suos decepisse , in tribu vero Iuda patres filios suos decipere non potuisse φ An prius ipsi fuerint decepti, non am o , perinde enim utrimque est. velim mihi rationem det vir Doct. cur falsa traditio in decem tribus populi potuerit irrepere , in duas reliquas
vero non potuerit. Hoc saltem non pendet ex eo, quod patresliberos suos decipere non potuerunt: in quo unica argumentationis Viri Doct. vis conis sistere videtur.
CAPUT V. De Iudaeorum Lege orati.
Λ Liud objeci Iudaeis exemplum, nimirum quod
parentum traditione etiam receperunt Legemoralem , quam tamen nec a Deo Μosi , nec a
320쪽
Mose Israeli traditam , ac proinde non a primis illis parentibus ad posteros propagatam , sed p sterioris aevi esse commentum, validissimis arguin mentis comprobari potest. Hic vir Doct. multa de legis oratis natura disserit, . juxta εommunem Iudaeorum sententiam ; sed nullo argumento , verum conjectura admodum levi, eam adstruere conatdr; nempe dicit, quod non constituat alia legem, sed illius executionis seu modi gendi explic timem : Quod exemplis circumcisionis, immacula taram tactimarum, fimbriarum in vestibus, aliisque illustrat, quae tantum in lege generatis praecepta sint, non autem modus praecise in iis observandus in ea in expressus; qui cum non dependeat ex naturaili ratione, necessario eam traditionem a Mine Sudaei baluere.
Eodem plane modo quo a Pontificiis Ecclesiae sese traditiones solent stabiliri. Uerum I. Ex hae Viri Et post Doct. deseriptione liquet, hane vere esse aliam I gem a seripta, illique saperadditam. Quod enim lex seripta non definivit, ac proinde quod diversis modis sine ulla Legis transgressione ab hominibus
fieri poterat, illa determinavit, & ad certum o servandi modum restrixit ita ut , nisi exacte omnes per eam praeceptae circumstantiae observentur, homo transgressor legis constituatur. Quod ex ipsis quae Vir Doct. profert exemplis manis stum est. Quae de Turcarum circumcisone stria
bit, etsi vera sint squod mihi vix persuadeo nis
hil ea faciunt, ad adstruendum legem oralem esse , necessariam , ad executionem praecepti de circumcisione': solummodo evincit, oportuisse ut J daei stiant, quid voce circumcisionis significetur, antequam praeceptum hoc exequi possint. Nul- Ius ergo hic est novus modus praecepto non conin
