장음표시 사용
321쪽
3ot RESPONSIO ADtentus, sed quicquid hic Vir Doct. recenset, ipse .
praecepto circumcisionis continetur. Sed si ritum quempiam lege scripta non contentum vir Doct. necessarium urgeret , exinde , consentaneae stoargumento , deduceret legis oratis necessitatem rSed & ego exinde inferrem, legem illam esse aliam a lege scripta , & aliquid determinare , quod lex indeterminatum reliquit. Fimbrias debere pendere ex quatuor vestis angulis praeceptum esse dia vinum Vir Doct. ait , sed lex non definivit , qu Ies eae esse debeant. Sed respondeo : Si id defunivit lex oratis, jam quid definivit , a lege non definitum , atque ita novum legi scriptae praeceptum superaddidit. Nam secundum legem sussucit fimbrias annectere vestibus , & quidem hy einthini coloris , Num. xv. satisfecit ergo legi , quicunque fimbrias vestibus suis annexuit. Si vero lex oratis varias de illarum longitudine , te, tura , annectendi modo, smilibusque adjunx rit , illi neutiquam satisfieri potest , nisi omnia ista rigide observentur: ac proinde , qui legi seruptae satisfecit , peccare potest contra legem or lem. Idem in reliquis exemplis ostendi posset. Atque inde liquet, legem oralem novam esse I lem , aliquid praecipientem ultra legem scriptam. ρ definientem quod lex scripta non definivit. Inde a. insero , quod haec tam frivola adinvenistio argumentum sit evidentissimum , legem illamoralem non esse prosectam a Deo , aut Mose; sed lesse posterioris aevi commentum , quando a sim iceritate eultus divini recedentes , eam collocarunt in superstitiosa ceremoniarum observatione , in qua dum exacti & eximii esse cupiverunt, cerein monias amplificarunt, & circa minimas in earum
322쪽
observatione eircumstantias novas leges excogit runt ue atque ita suas inventiones & praecepta o servantes , majorem sibi adscripserunt sanctitatem , quam si iis neglectis cultum verae pietatis 'sincere Deo exhibuissent. Quod jam temporibus Esaiae inolescere coepit qui propterea nomine Dei ipsis exprobrat , quod Deum timeant mandato σdoctrinis hominum , ED. xx IX. z3. Quae super stitio , post exortum Pharisaeorum, mirum in modum aucta est , qui circa externa Valde fuerunt severi ac superstitiosi, animo intus pravis cupidiatatibus aestuante. Atque ita ipsis accidit , quod
Papistis contigisse vir Doct. ait , . quod si non in idololatricas , saltem stultas superstitiones paulatim
degenerarint. Et hae traditiones a posterioris aevi
Rabbinis collectae constituunt legem illam oralem, non vero mandata Dei, Mos , ut Judaei volunt , in monte dierum quadraginta spatio data , & per Mosen postea coram Aarone, ejus filiis, septu
ginta senioribus, ac tandem populo , enuntiata, M per varias' traditiones conservata, donec tandem circa annum post eversum templum septu
gesimum in Thalmud sunt congesta. Non enim traditiones hasce esse a Deo , evidemtissimis argumentis Christiani comprobant ,
Virum Doct. legisse quidem nullus dubito, seu & Lege. solidi nihil quod iis respondeat habere persuasus
sum. Ego ex multis duo aut tria tantum seligam. r. Nusquam in Lege aut Prophetis ulla vel miniis ma Legis hujus oratis mentio fit , nec cum com mendatur Istaeli Legis divinae observatio , nee quando violatae legis arguuntur , nec etiam quando ad illius observationem a transgressionibus suis revocantur. An credibile est , Deum nunquam
323쪽
Legis illius oratis , sine qua lex scripta, secum
dum Iudaeos, observari nequit , imo quae , uti ajunt , scriptae .legis anima est , siquidem in rerum natura exstitisset, mentionem facturum Dic se φ, Hine est quod dc quidam inter Iudaeos , Κaraim dicti , legem eam non recipiant , sed solam scriptam agnoseant. a. In dubia a. Siquidem Μoses in monte legem illam or is Moses lem aecepisset , in dubiis quibusdam casibus , ieonsul.f. etiam Vir Doct. allegat, nempe blasphemi Dominum. illius , & lignorum collectoris in die Sabbathi, filiarum 2Sophad , & eorum qui tempore Paschatis impuri erant super cadavere , non necesse habuisset consulere os Domini ', cum Lex oratis , quam jam in monte accepisse fingitur , eum de
omnibus instruxisset , dc casus hos dilucide solviL
3. Lex serru 3. Quod magis stringit. Legimus Iegem scruptam neglectam a Sacerdotibus fuisse , ut se quomodo memoria illius in populo perierit: tempore autem ora- nimirum regis Iosiae ue cum enim jussu pii regis
ii consila templum repurgaretur, in illius repurgatione repertum fuit exemplar legis diu neglectum: cumque regi ae populo lex praelecta, omnesque comminationes divinae auditae essent , rex vestimenta sua scidit: a Reg. HII. Io. & a Parat. XXxxv.
I . oe seqq. Evidenti documento , quod non tantumipuim Μosis autographum uti quidam volunt desideratum fuerit, sed tota legis momoria in populo interierit, nullumque prae manibus fuerit exemplar , undat Legis cognitionem haru ire possent. An credibile quidem est , homines , adeo negligentes in Lege scripta assem vanda , legem ilita oralem tam operosam, &
324쪽
tanta praeceptorum ac regularum mole consta tem , & tantum memoriae hominum concreditam,
fideliter conservasse φ Praesertim cum ipse Vir Doct. fol. seq. amrmet , bomines illius temporis on
res Thesmudis studio caruisse: Qua ratione igitur lex illa oratis fuit servata l4. Moses, postquam toto Levitici libro varia 4.-seria Praecepta dedit, cap. xxv I. ct xxv I r. ita conci bl pq ait: Haec Iunt Iudacia atque praecepta σ leges, quas quod sit dedit Dominus inter se filios Israel in monte Sinai lex. per marium Mosis. Et librum Numerorum similiter claudit: Haec sunt mandata atque judicia, qua mandavit Dominus per manum Moses ad filios Israel in campestribus Moab supra Sordanem contra Pericho. Quod si alia essent mandata Mosi a Deo tradita, dici debuisset, haec sunt pars mandatorum , aut, haec sunt mandata , quae Deus scribi voluit per Mosen, ad distinctionem eorum, quae per Oralem solummodo traditionem conservari voluit. Quin & ipse Moses morti vicinus , valedicturus populo , legem in libro scriptam Sacerdotibus tr didit , jussitque quovis anno septimo coram toto populo legi , ut audiunt , ct discant, ct timeant Dominum Deum , custodiantque oe observent omnia verba legis hujus; Deut. XXXI. 9, IO, II, I 2. Anquis aliam oralem credere potest esse legem , ejus dem cum hac autoritatis a Deo per Mosen latam, cujus nulla in tam solenni actione a Mose jam in aeternum populo valedicente fieret mentio , nulla habita ratio, nulla conservandae cura, sed populi negligentiae & socordiae prorsus commissa φ Quid hoc aliud est, quam aeternae eam oblivioni tr
325쪽
s. Non be- Ac tandem, an credibile esse potest, Deumrie consi omniscium, quique omnium futurorum eVentus Deus, ne certo praescit, ac proinde etiam periculum, quod obliterar nempe per dispersionem Judaeorum lex oratis facile obliterari posset , praevidit, isti periculo matura illius scriptione obviam non ivisse; sed quod illius temporis Rabbini , hac in parte Deo sapientiores , illam ex variis chartis in unum corpus compingendo eam ab interitu vindicaverint ' Haec omnia legis illius oratis vanitatem evincunt, &nuperum tantum Rabbinorum esse commentum non demonstrant. Eam tamen hodierni Judaei, ut a patribus ab ipso Mose acceptam, & ad hoc usque tempus in liberos continua traditione propagatam , ut divinam recipiunt. Et hoc potissimum respectu argumentum a traditione sumtum, alias validum & fortissime concludens , imbelle Vocavi: Quoniam figmentum legis oratis similiter traditione patrum ad se delatum crepantes, infidelibus totum suum de traditione argumentum suspectum reddunt.
Traditio Addo aliud: Iudaei in Hispania creserente id - i. colloquio ipso viro Doct.) parentum suorum
daeorum in traditione edocti credunt licere sibi, metu inqui- Hispania. sitionis Hispanicae , Christianam religionem, quam in corde ut falsam damnant, profiteri, s que eam veram agnoscere declarare, idque jur mento manu cruci imposita confirmare, suilIam edere, aliaque praecepta legis , ex quorum o servatione Iudaei esse agnoscerentur, transgredi. Atqui hoc quam maxime impium est & horrendum. Licet enim Christianae religionis professio revera veritatis sit professio : horrendum tamen
erimen & impietas in Deum est maxima, si Judaeus a
326쪽
daeus , credens religionem Christianam esse falsam , taman eam , & quod pessimum est ) eum
juramento quidem , profiteatur esse veram , seque Judaeum neget , & ut negationem suam confir mel , praecepta legis , quae divina agnoscit de aeterna , ac proinde etiamnum ipsum obligantia , violare non Vereatur. Quae enim major & aper tior erga Deum irreverentia cogitari potest ' Et tamen traditio parentum id licitum docet , eaque
traditione freti, in media illa abnegatione securi sunt , seque nihil Legi adversum quo Deum o
fendant committere credunt. Uti ipse vir Doct. vivum nobis ac praesens exemplum est. pag. II . Atque huc respexi , cum duriore vocabulo utens quasdam traditiones impias vocavi. Alterutrum
hic necesse est vir Doct. dicat, aut Iudaeos Hispanos huic suorum patrum traditioni ausculantes recte facere, & peccaturos siquidem illi immoria geri essent, ac proinde recte facere quod legem abnegent, peccaturos quod legem profiteantur , quod sane dicere horrebit : Aut , traditioni parentum , eo ipso tantum quod 1 patribus tradita sit, tuto Judaeos acquiescere non posse ; sed tra- ditionis originem esse inquirendam , & examinandum utrum patres justa ratione permoti traditionem illam filiis communicarim. Quod in negotio apostasiae sub Ierobeamo & sequentibus re- gibus bene observavit. Hoc itaque cum a quovis veritatis ae gloriae di- Traditio vinae, & salutis suae studioso faciendum sit , facile nunc animadvertit vir Doct. quam debile sit am daeo sum-gumentum ipsus , quo in initio hujus ultimi quae--arg siti rationem reddit , cur iisdem argumentis , quibus moventur Iudaei ut Mosen agnoscant prophe- Evang V a tam lium.
327쪽
tam a Deo missum , non & similiter moveantur ad recipiendum Jesum Christum e nempe , quod a tempore quo gelium coepit non interrupta traditi ne a preentibus suis receperint, ea non ita fuisse , ut enarrantur o creduntur a Christianismo. Sane non negant Judaeorum patres , doctrinam, quae in Evangelio traditur, a Christo publice in Iudaea esse prolatam , aut Iesum multa in Judaea prodigia ac signa fecisse , aut tandem ipsum crucifixum esse rSed negant ex mortuis resurrexisse, negant esseMes sam a Deo populo suo promissum: Non quia ea
quae recensui vera negant: sed quia eorum quaedam Messitae non competere, quaedam, nempe prodigia& signa, eum non certo & indubitato indicare credunt. Quod resurrectionem attinet, non testantur, sibi compertum, eum non resurrexisse; aut sibi evidentibus documentis constare, praedicationem de
ipsius resurrectione esse confictam : videt. quod Christi cadaver viderint, postquam Apostoli eum a mortuis resuscitatum praedicarunt: aut quod sibi compertum sit , Apostolos cadaver Christi furto abstulisse dormientibus sepulchri custodibus: quae fabula, antea a militibus Sacerdotum persuasione disseminata, sua absurditate evanuit: Non enim, etiamsi voluissent, eadaver Christi e sepulchro a malis militibus septo vi auferre potuissent ; multo minus fraude, somno sepultis militibus: Quis enim credat omnes milites, cadaveri custodiendo
missos, simul in somnum incidisse , & quidem
adeo profundum, ut amotionem saxi a sepulchro non audiverint Sed demus , somno indui sisse rAn omnes ita fatui , ita capitis negligentes fuerunt, ut nemo inter illos, cum alios dormientes
videret, juxta saxum illud quod sepulchrum cla
328쪽
sit procumbere vellet ' Si illic se selum resinasset ,
quantumvis somnolentus , securus dormire potuisset, & tuta fuisset custodia. Quis credat, discipulos momentum istud, quo somno oppressi fuere milites , ita exacte observare potuisse' Quis tandem eredat , discipulos istius furti suspectos fuisse , & nusquam coram Iudaeorum tribunali istius reos actos ' Nihil horum sibi certo compertum testantur Judaeorum patres. Quid igitur φ
Quod Jesus fuerit populi seductor: Quod se falso
Messiam venditaverit , similiaque. Verum nunc posterorum ossicium est exquirere sedata mente ac
pio salutis studio an traditio illa in sua origine sit Vera ' an patres sui jure Jesum dixerint imσst rem φ Fieri enim posset, quoniam hic non peruabent testimonium rei a se certis documentis infallibiliter exploratae, sed judicium proserunt de homine Iesu Christo , quod non sit Messas , ut in judicio hoc
erraverint r Quam traditionem si filii carea ob dientia recipiant, eo quod 1 patrum traditione ipsis recedere sit nefas , una cum parentibus in eundem errorem ut abripiantur necesse est. Quod si obtinere debeat, necesse est ut omnes homines in erroribus &falsa religione , in qua a parentibus educati sunt, consenescant; Sc de ea deserenda aliaque, licet veriore, amplectenda cogitare, erit nefas. Quid ergo de veritate religionis Christianae
aut Iudaicae disputamus ' Quis fructus & finis ejus modi dis utationis ' Apage igitur ficulneum illud
a sela traditione parentum desumtum argume . tum, Viro Doct. indignum, Scres cum re, ratio eum ratione certet; & inquiratur, an ullae justae snt rationes, propter quas Iudaeorum parentes I
sum Christum jure rejecerint, & morti tradiderint.
329쪽
Quae & quanta sit certitudo, libros Veteris
Testamenti incorruptos ad noSpervenisse. Η Actenus collatione instituta inter argumenta,
quibus certitudo traditionis de veritate ac divinitate Legis ac Evangelii in sta origine comprobatur , evicisse me credo, nulla posse pro Lege afferri argumenta , quin validius militent pro Evangelio , quam pro Lege , Restat nunc ut illius propagationem ad nos usque , per libros sacros, quibus ab initio utraque conscripta, & in quibus ad nostram usque aetatem conservata est , inter se eonferamus. Evang Hie primo vir Doch. magnam Legis prae Eva lium niti- gelio praerogativam colligit , ex generali , , bu, ω ' om t tum , sed O tari ianorum ct Maham igumentis thanorum confessione , qui omnes , solis Paga is ea lyu m Le , reptis , unanimiter librorum Mosis ivinitatem agno- lautem chrisiani Ga elium , a Sudaeis nis, Lex ct Mabomethanis reiectum , recipiant. Non igitur vero a Iu- quod ab dualus hominum partibus in dubium vocatur ,h hi, comparariposse cum eo libro , qui ab omnibus ut Mahomta verus ct ditanus , M sque dubio σ disputatione rei thanis, giosissime recipitur. Sed quoniam ipse Vir Doct. νης-Pi in , agnoscit, hanc rationem , quantumvis speciosam,
ene tantum congruentiae , non evidenter concludentem , licet librorum Mosis dignitatem com- mendantem , non est quod operose eam refut mus 3 quia praeter speciem, qua homines simpliciores, superficiem tantum non ipsam quaestionis medullam considerantes , capi possunt , nihil habet.
330쪽
i habet. Potest siquidem contingere, ut id, quod ab aliquibus tantum recipitur , solidiore nitatur fundamento , quam id quod ab omnibus receptum est: Quando nimirum quod aliqui tantum recipiunt , aliquatenus dependet ab eo quod universale est omnium , illique testimonium perhibet veritatis : Tum enim istud recipere nequeunt , nisi simul generale illud cui hoc perhibet testimonium veritatis simul recipiant : Licet quando utrumque in se & solitarie consideratur , & assi menta quibus utrumque nititur inter se conferantur, validiora militent pro hoc, quam pro illo. Et ita se res habet cum Lege Sc Evangelio. Evia dentiora minoribusque exceptionibus obnoxia sunt argumenta , quibus Evangelii , quam quiabus Legis divinitas adstruitur. Interim Evangelium praeter ista argumenta etiam a Lege sibi aut xitatem confirmat , dc Legi divinitatis testim nium perhibet. Etiamsi itaque omnia alia assi menta deessent , solum Evangelii testimonium , quod Christianus divinum agnoscit , suffecerit Christiano ut Legem agnoscat divinam. , Hoc a tem argumentum Judaeo, Evangelium ut fabul sum rejicienti, in testimonium veritatis Legis i iservire nequit. Itaque ea argumenta , quibus f Iis Judaeus permotus Legem recipit, conserenda 'sunt cum illis , quibus Christianus persuadetur de divinitate Evangelii: & si fortiora sint aut fortius concludant pro Evangelio , quam pro Lege, iterum concludo, Judaeum nullam posse dare rationem , cur eum argumentis illis inductus
