Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

De depra.

vationibus, quae dicuntur in Evange liis contigisse.

3aa RESPONSIO AD

ipsis costantissime per omnes populos & aetates consensu invariato est propagata. Recentiores fabulas , quae a credulis quibusdam receptae sunt, Thalmudicis annumeramus fabulis , quae passim inter Judaeos recipiuntur. Evangelium Joannis quo tempore , qua occasione , aut ubi locorum scriptum sit, nihil scire refert, modo a Joanne Apostolo scriptum constet, de quo inter Christianos nunquam dubitatum fuit.

Aliud addit Vir Doct. argumentum i quod Evangelio Joannis fuerit, juxt octorum Christianorum sententiam , aliunde inserta historia de adultera a Judaeis coram Christo accusata : & EvangeIio Lucae historia de angelo Christum in horto confortante quam paulo ante Vir Doct. perperam affirmavit in Evangelio Joannis exstare ) dc desudore Christi sanguineo. De genealogia Christi, quod obiter insinuat , . in sequentibus suo loco dicetur. Quod vero de historiis Evangelio intrusis adfert, dico paucis: Quod historiam de angelo confortante & sudore Christi crassiore instar

grumorum sanguinis in terram decidente, in aliquot exemplaribus olim fuerit desiderata, non ex

eo profluxisse , quod in quibusdam primi aevi exemplaribus lecta non fuerit sed quod quidam audaculi, qui eam majestate Christi indignam judicabant , temerario ausu eam eraserint: Quod sane Evangelii veritati, codicum antiquiorum fide constanter asservatae , praejudicare nequit.

Historia de adultera etiamsi inserta fuisset, nihil illa momenti ad fidem Christianam habet: Et si

velimus a Joanne scriptam non esse, liquet historiae puritatem in plurimis exemplaribus, in quibus ea desideratur, conservari. Sane exigui nimis

342쪽

mis momenti ea historia est , quam ut inde arguis mentum ad probandam in Evangelio depravati nem deduci possit.

Progreditur porro Vir Doct. & ait: Autogrm De Evaent..phum Matthaei , quod Hebraico Hismate scrinisse femtur , periisse, O exstare tantum translationem ab incerto autore factam. Esto : translatio illa jam Apostolorum tempore exstitit, & approbationem obtinuit: Non autem historia aut doctrina ullam, etsi alia enuntietur lingua , mutationem patitur:

sed eadem pluribus linguis eodem sensu enuntiari , scribi & legi potest. Exinde autem liquet , quod ante dixi , Graecam linguam omnibus feris me populis fuisse communem : Ideo Matthaei Evangelium in totius mundi usum mox in linguam

Graecam est translatum: Qua tranStatione appro- . bata , ipsum exemplar Hebraeum , quod solis ex Judaeis conversis inservire tantum posse videbatur , non ea qua Graecum cura ac diligentia assese vatum fuit. Quae Marco objicit adeo exilia sunt, ut refuta- Et Marei. tionem vix mereantur. Esto, Marcus Evangelium Matthaei maxima sui parte compilaverit, quid in eo peccatum ' modo nihil Marcus scripserit, quod non plene exploratum habuerit. Sive Romae sive alibi a Petro dictatum fuerit, non minuit illud illius autoritatem : circumstantia ea est

adeo exilis, ut referri non mereatur. Quaeritur solummodo , an Marcus in comitatu Petri vixerit , &ex ipsius ore de omnibus quae scripsit certus esse potuerit. Et quod Papias, Irenaeus , & Clemens illius meminerint, Evangelii ipsius antiquiatatem & γνησιοτητα probat. Alium in finem haec testimonia non allegantur, nisi ut de antiquitate 'N a ejus,

343쪽

De Epist

lypsi.

3 RESPONSIO AD

ejus, ac genuino autore constet; Non vero , ut per istorum doctorum testimonia ipsi Marco autoia 'ritas quaedam concilietur. Perinde uti Judaei per traditionem patrum suorum sibi constare ajunt, libros quos habent ab ipso Mose esse scriptos: non autem ea traditio Mosi aliquam , qtram per se non

habet , autoritatem conciliat.

De Epistolae ad Hebraeos autore variant Christianorum sententiae, aliis eam Paulo, aliis Lu- eae , aliis Barnabae, aliis Clementi adscribentibus. Cujuscunque ex his quatuor sit , antiquissima est,& Pauli aevo scripta; siquidem hi tres Pauli coaetanei fuere: Ejus antiquitatem etiam probat Clementis quae exstat ad Corinthios Epistola antiquissima, siquidem verba ex hac epistola desumta in Clementis epistola occurrunt: quae causa fui s. se videtur , quod aliqui eam Clementi adscripserint. Sed cujuscunque ex tribus illis fuerit , dubitandum non est, quin doctrinam in ea contentam , praesertim de typorum Veteris Testamenti impletione in Jesu Christo , ex ore Apostolorum, praesertim Pauli, habuerit: & quia doctrinam , quam toties ex Apostolorum ore hauserant adeo egregie explicat, ideo etiam primis Christianis ut per omnia illi conformis , recepta est.

De Apocalypseos libro non necesse est multis disserere: Continet ille non dogmata fidei, sed visiones quasdam propheticas, aenigmaticas & obscuras, Ecclesiae Christianae statum in hisce terris

concernentes. Quod quidam olim eum Cerintho adscripserint, id non fecerunt certa quadam ratione inducti , sed ex mera tantum conjectura ', quia Cerinthus dogmata quaedam sua ex Apocalypsi adstruere conabatur , illisque ea perperam in- tollecta

344쪽

ΥERΥIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3 a

te lecta Cerinthi dogmati aliquatenus favere vid bantur. Verum si talis paucorum conjectura ad librum quempiam reprobandum , aut genuino suo autori abjudicandum suffecerit, nullus libera censura immunis erit. Causam autem nullam justam esse eum Cerintho adscribendi , arguit prumorum Christianorum , qui eum Joannis Apostoli foetum agnoverunt, traditio : Quibus antia quissimi , quorum scripta habemus , Doctores Chiistiani , Justinus , Irenaeus , Tertullianus, Clemens Alexandrinus, Origenes, &c. conse tiunt. Quibus alias non addam rationes. V rum , ut dixi, liber hic nulla dogmata fidei, verum aenigmaticas tantum & obscuras quasdam prophetias continet ; ita ut, licet ille abesset, fides Christiana nullum esset passura detrimentum.

Quid vero Vir Doct. Epistolis Apostoli Pauli objicit ' An aliquis eas ipsi abjudicavit, & ignoti

esse autoris asseruit φ Nemo. Bene est, quod hae, perinde uti Evangelium Matthaei, Joannis, Lucae, & Acta Apostolorum, ipse non refragante, genuinorum autorum nomina praeserant.

Tandem Vir Doct. Novo Testamento objicit, Re varia variantes quae in diversis codicibus reperiuntur p.: Iectiones, quas verbis Isaaci Vossit de atate mundiationibuα cap. a. adeo multiplices esse ait, ut si quis omnes inter se committeret codices, quot verba, totidem pene imventurus sit discrepantias. Verum si quid viro celebri ad opinionis suae stabilimentum excidat quod hyperbolen sapit, an putat Vir Doct. ex ejusmodi

verbis, contra e Terientiam cuivis obviam pro

latis , solidum posse deduci argumentum omnes antiquiores codices hodie summa diligentia sunt excussi , variantes lectiones maxima sedulitate N 3 cer-

345쪽

ExplIcan tur verba quaedam

316 RESPONSIO AD

excerptae, textui vulgari appositae , & omnium oculis expositae: Indo quam αυξητικὴ hyperbo- Ie usus sit D. Vossiius, liquido constat: quod in istiusmodi casu in Viro magno facile excusari potest. Tum maxima variantium lectionum pars adeo nihil facit ad immutationem sensus , ut quocunque modo legatur , sensus per omnia idem sit: veluti si Latine quis legat, enim , vel nam: igntur vel ergo : dicebat, vel loquebatur: ac similes:

Quae sensum aliquatenus immutant , rarioreS: nullae vero , quae dogma necessarium creditu ad salutem concernunt, aut aliter credendum esse vel

Ievissimam suspicionem ingenerare possint. Quod mihi vel maximum ac certissimum providentiae divinae circa Novi Testamenti codicum conservationem argumentum est. Ejusmodi autem variantes Iectiones etiam in diversos Legis codices irrepserunt , Quod ex collatione codicis Samaritani cum vulgari Judaeorum codice , ex antiquis Masore-tharum libris, ex Judaeorum Orientalium & Occidentalium , Ben Aser de Ben Nephthali lectionibus , atque ex manu scriptis optimae notae exemplaribus , quorum nonnulla diversas codicis Hilleliani lectiones exhibent, doctissimi Critici ostendunt. Quin & ipsa Graeea Lxx interpretum Ue so documentum est satis evidens, in exemplari, Hebraeo , unde versio haec facta est , multis in Iocis aliam fuisse lectionem, quam in hodiernis Iudaeorum codicibus. Quod vero Vir Doct. ex Vossio estat, quod Deus nullam habuerit curam eorum , qui descripsere vi deris libros , verba Vossit non bene intel-Iexit. Hoc enim hic non affirmat Vossius , sed

tanquam consequentiam absurdam ex eorum quos oppugnat

346쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 3r

oppugnat opinione deducit. Illi enim contenisdunt, Hebraeum codicem mansisse plane invari tum, idque peculiari providentiae divinae adscribunt. Inde colligit Vossius , quod sequeretur, quoniam tanta est lectionum varietas in N. Test. quod Deus ergo nullam eorum , qui Novi Foederis descripsere libros, curam habuerit: Quod ipsi absurdum est 3 quod nempe Deus continuo adfuerit Judaeorum librariis, nullam vero eorum qui Novi Foederis descripsere libros curam gesserit;

cum tamen magis ita teresset eos servari incorruptos , quam Veteris Testamenti. Qui sensus ex tota ejus collectione manifestus est. Sed Vir Doct. qui verba Vossit truncavit , illationem quam V ossius ex aliorum sententia colligit , tamquam sententiam Vossit proponit. Quod Vir Doct. addit, de exactissima cautione De eautio

quae hodie in Iudaeorum Synagogis adhibetur, ne

ulli in codices sacros irrepere possint errores, aut Syriagogis lapsus arguunt quidem , Judaeorum exempla- adlliberiria post inventam Masoram non facile ullam posse pati immutationem: Verum ea non potest abolere variantes lectiones, quae ante inventam Masoram in codicibus Hebraeis jam apparuerunt. Μulto minus dissicultates illas tollere , quae circa collectionem librorum sacrorum in unum volumen, temporibus Esdrae, a pluribus observatae sunt. Quibus omnibus inter se collatis , & compara- ΗΠκrboletione inter certitudinem librorum veteris & Novi. Testamenti accurate instituta, non dubito, quin y

unusquisque mecum admiraturus sit praejudicium Viri Doct. quod per hyperbolicas expressiones contra Novi Testamenti libros , & pro volumine Pentateuchi seu Legis , in scripto suo indicavit X contra

347쪽

328 RESPONSIO AD

contra Novi Testamenti libros ; hisce verbis. Nullus liber , nulla fere Apostolorum epistola , neque acta Apostolorum, absque contentione a primis σρ seris Christianis accepta fuere e quantu vis multa sint solutiones , variis temporibus ab insignibus viris excogitata , quibus hae Evangelii macula abluerentur. Pro Lege vero: M liber Moses ita perfectus, σpm

rus , atque ab erroribus alienus, ab ejus conditore per tot secula variis in nationibus servatus , ut catera na turalia, qua Deus non corruptioni exposita creavit;

ut coeli , sol, ct astra: quae a sua formatione non majore providentia incorrupta servantur , ct subsistunt, quam divina Legis libri , qui nunquam aliquam muta-- tionem experti fuerunt. Prosecto, addo ego, miraculum ergo esse, quod ipsum volumen manu Mosis eonscriptum interire potuerit: nisi forte &illud alicubi a corruptione , perinde atque sol ac ' astra, immune latere , suo tempore denuo in i cem protrahendum , Judaei asserere cupiant. Evangeliis Gndem & argumento quod Novi Τestamenti: Us libris objecit, & in plures Veteris Testamenti listianaeon- bros retorqueri posse Videt , occurrere conatur; tinetur. quod nempe multorum librorum , qui in Veteris Testamenti volumine exstant , genuinos autores

assignare non possint Iudaei : Cui ita respondet: Totam religionem conmere in libris Moses, in reliquis nullum fidei seu legis dogma fatui. δε vi Testamenti autem libros omnes religionem Christianam constituere, ' fidei dogmata instruere, pro quibus quatuor Evangelia

minime sincerent, praesertim se Paulus non scripsisset, ex quo totam Chrisianam Theologiam effluxisse ait ;cum tamen Petrus eam docilem, O non nise multa cum cura legendam putaret. Verum valde fallitur

348쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 329

Vir Doct. Nam Sc similiter tota religio Christiana, omnia illius dogmata fidei & praecepta vitae, ad salutem necessaria , quatuor Evangeliis , imo unico Matthaei Evangelio, continentur: Neque ex Epistolis Apostolorum , imo nec Apostoli Pau-Ii , ullum dogma ad salutem creditu necessarium Proseretur, quod non antea in Evangelio clare expressum exstat. Judaeos, qui varia Evangelio objiciebant, Apostolus Paulus pluribus in Epistolis refellit : & in illis disputationibus multa occurrere non diffiteor obscuriora , propter stylum Pauli concisum , & nonnullis in locis abruptum , & quod non semper exacte & distincte indicet , quaenam verba adversarii objectionem, quae vero suam contineant solutionem : verum solutiones objectionum non continent nova fidei do- gmata antea inaudita, sed eorum Veritatem ab adversariorum cavillationibus vindicant. Ausmitaque dicere, etiamsi sela quatuor exstarent Evangelia , nos perfectum habituros canonem seu regulam fidei ac morum : Neque Stephanus proto martyr imperfectior fuit Christianus , quam qui postea vixere, eo quod expistolas Paulinas non viderit. Verum tanta est erga genus humanum benignitas divina , ut quae in Evangeliis plene ac perfecte tradita sunt, etiam in Apostolorum Epistolis saepius repeti, & a variis objectionibus vindicari , ad majorem fidelium in fide confirmati nem ac constantiam , singulari providentia voluerit.

Haec quidem fuse dicta sufficiunt ad solutionem omnium, quae Vir Doct. religioni Christianae o jecit circa primum argumentum, quo se permotum ait, ut Mosen agnostat Prophetam & Legis-

X s latorem

349쪽

De praedictioniblis D. Jelii &Apostolois

33o RESPONSIO AD

latorem divinum, desumtum a continua patrum traditione ad hane usque aetatem continuata.

Quae Religioni Christianae objicit circa secundum argumentum , desumtum a praedictionibus futurorum , in quibus dixi D. Jesum Mose multo esse superiorem , revera nullius sunt momenti; nempe, quod scripta sint post res gestas; facile amtem sit , seribere quaedam esse praedicta, ct proportionatam historiam contexere, in qua illa quasi futura pr

nuntientur. Primo enim , jam ante argumentis

validissimis historiae Evangelicae veritatem com probavi ; ita ut haec objectio , nisi primo eversis omnibus illis argumentis, in eam torqueri nequeat. Sed porro , licet quaedam jam gesta sint, ante Evangelicae historiae conscriptionem , plura tamen post illius conscriptionem sunt impleta, consentanee praedictionibus quae in Evangelio exstant. Matthaeus Evangelium suum non multis post adscensionem Christi , pluribus vero ante Hierosolymorum excidium annis conscripsit: in illo tamen excidium illud cum omnibus suis cim eum stantiis adeo graphice describitur, ut expres,sius non possit. Varia statum Ecclesiae Christianae

concernentia, quae ibi leguntur, eventus cominprobavit. Τum & praedictio Christi, de calca- tione Hierosolymorum a gentibus , etiamnum hodie impletur. Ne quid de Apostolorum praedictionibus addam. Verum Vir Do t. facile videbat , ex Christi praedictionibus , & praesertim de sua resurrectione , argumentum insolubile peti pro divinitate doctrinae quam annuntiavit ; cujus ictum cum nullo alio effugio se declinare posse via debat , voluit historiae veritatem in dubium Vocare. vorum illa in antecedentibus tam valide asserta

350쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 33r

asserta est , ut verbum addere superfluae futurum

esset operae.

QUAESITUM PRIMUM.

CAPUT I. De necessitate Fidei in Jesum Christum.

πη Actenus argumenta , quibus Vir Doct. divinitatem Legis Mosaicae comprobat , fortius Pro Evangelio quam pro Lege concludere ostendi: Restat nunc ut ab objectionibus viri Doct. vindicem responsiones meas ad ipsus quaesita, quae proprie continent objectiones contra Religionem Christianam. Hic varia occurrunt, non directe disputationem nostram concernentia : Quia tamen ad illam aliquatenus referri possunt, & Vir Doctissimus disputationi suae tanquam fundamentum substernit privatas aliquot quorundam Christianorum opiniones, quibus 8c me imbutum credidit ; ut disputatio nostra omni ambiguitate careat, presse rem ipsam a fundamento excutiamus , etiam de illis sententiam meam clare ac dilucide explicabo. De necelsitate fidei in Iesum Christum, de qua rides in sententiam meam requirit Vir Doct. ita sentio. Atempore revelati Christi Sc promulgati Evangelii titu. fidem in Iesum Christum unicuique ad consecutio- teni illis nem salutis aeternae esse necessariam ; utpote unicum a Deo ordinatum medium ad salutem .. Hinc est reuela sequitur , omnes qui fide in Christum carent , tus. etiam destitui mediis quod Deus ordinavit in hominum salutem. Eorum autem quo considerari

possunt genera : Alii quidem Evangelium fibi

praedicatum

SEARCH

MENU NAVIGATION