장음표시 사용
351쪽
praedicatum rejecerunt, salutemque in Christo sti bi oblatam respuerunt: Alii, quia Evangelii vox
nunquam eorum auribus insonuit, in mera vivunt ac invincibili ignorantia.& quia Christum
ignorant, in eum nec credunt, nec credere pos sunt. Priores, quia non ex ignorantia peccant ,
si Evangelium ipsis legitime sit annuntiatum , etiam reos se faciunt poenarum incredulis constitutarum. De posterioribus Evangelium tacet; it que de his pronuntiandum videtur , quod iis quae in Evangelio sunt patefacta , quodque justitiae ac misericordiae divinae maxime consentaneum est. Qui non Primo itaque certum mihi est , Deum nemia ἡ.s r . qui OX mora ignorantia, defectu videt. re ..ia ibri; VelationiS, in Christum non credit, propter illius non viden- fidei carentiam puniturum poenis in incredulos con-
.i. 'l' ς' stitutis: Non enim permittit illius justitia, ut ab homine exigat absolute impossibilia , ipsumque
gelio. ob ea non praestita puniat. Quare nec gentes ante Christi adventum punientur , quod fide obscura ac figurativa in Christum caruerint; nec quo quot post Christum vixerunt sine ulla Evangelii revelatione, quod fide expressa ac distincta, qualis nunc exigitur, in Christum non crediderint. Imo , ut ingenue quod sentio enuntiem , aliamnunc gentium ad quos Christiani excurrunt,
quam earum quibus olim per Apostolos eorumque coadjutores Evangelium est annuntiatum, T tionem esse credo : Non tantum, quia Apostoli miraculorum maxime stupendorum gloria auditorum animos percellebant; sed & vitae integritatem rumque sanctitate doctrinae Iesu Christi sancticsimae bonum inter eos, quibus praedicabant, odorem conciliabant: Cum hodierni prae imperitia cc doctrinam
352쪽
doctrinam divinam saepe frigide defendant ac comis probent, & moribus turpissimis ac vita maxime contaminata gentium animos a doctrina sancta avertant ex profitentium quippe moribus judicium de doctrina faciunt , quod vel non sit tam sancta quam praedicatur 3 Vel quod qui eam prae-d icant nec ipsi ex animo illi fidem habeant. Quae duo maxima sunt a Christianis ipserum fidei objecta impedimenta 3 quae sicut Deus malis ejusmodi Christianis imputabit ue ita dubitandum non est,
quin gentium culpam aliquatenus coram Deo justo audice imminuant. Quousque autem Deus pro Pterea gentibus indulturus sit, quia Evangelium tacet , nec a nobis definiri potest. Hoc selum dicere possumus , Deum justum ac nihil cuiquam in poenam imputaturum supra merita. Quaeri ergo posset , quis gentium, quibus Ev- Quis status angelium praedicatum non est, sit futurus status φ gontium, Hic nihil certi a nobis definiri potest, quia Evangelium tacet e solummodo generatim dicitur , catum Evingentes quae me lege peccarunt , etiam sine lege candas; & servum qui non cognoverit voluntatem Domini , nee secundum eam fecerit, paucioribus plagis
vapulaturum. Dicam tamen meam sententiam ,
quam ut articulum fidei haberi nolo , sed ut opinionem justitiae ac miseritordiae divinae meo judicio maxime consentaneam. Si qui inter gentes honeste secundum naturae legem vivunt, credibule mihi est , munificum ac benignum Deum non inhonoratam relicturum eorum probitatem, eos que aliquam in futuro seculo habituros partem. alis autem & quanta ea futura sit, penitus mihi ignotum est. Quia autem Christus humanum genus morte sua cruenta Patri reconciliavit, adeo
353쪽
ut redemptio per Christum unicum stad salutem Iperveniendi medium , credo Deum ex superabundanti gratia , qua Christum humani generis
redemtorem constituit, etiam illis , qui inter gentes juxta rationis dictamen vitam instituunt, reis demtionem Christi applicaturum , ut ita non aliis ter quam beneficio Christi, licet despectu revelationis sibi ignoti, ac propterea nec ab ipsis crediti, salutis sint futuri participes. Nec id absurdum videatur, Salvatoris sacrificium iis etiam applicari , qui revelationis defectu eum ignorant: Licet enim quicunque eum rejiciunt per infidelitatem redemtionis fructu priventur : nec is , secundum Evangelii legem , aliis quam eum viva fide recipientibus destinetur : nihil tamen obstat, quin Deus ex immensitate gratiae ac bonitatis suae , ultra conditiones Novi Foederis , mortis Christi beneficium etiam extendat ad illos , qui honeste secundum naturae legem viventes Christum sibi nunquam revelatum ignorant : Quoniam tales , si revelatus ipsis fuisset Christus , eum verisimiliter recepissent: ac proinde per gratiosam Dei imputationem , Foedere Novo non comprehensam , censentur, si non plene , aliquatenus saltem , ac
si eum recepissent , vel saltem ab eo alieni non fuissent. Si quaeras , quae ergo sit praerogativa Christiani prae ejusmodi gentili φ Dico, magnam eam esse& eximiam: Gentilis quippe , qui forte servatur, non servatur vi foederis divini , sed superabundanti gratia foedere divino non inclusa ; proinde
nec spem firmam vitae aeternae, qua in omnibus vitae hujus mutationibus ac molestiis sustentetur ,
concipiis potest 3 sed di solummodo generatim
354쪽
sperare in benignitate divina: praeterquam quod definiri nequeat, qualem & quantum salutis gradum Deus illi sit assignaturus. Christiano autem ex vi foederis divini in Christo erecti salus conse tur ; unde & certissima salutis spe , indubitatis Dei promissis nixa , hic sustentatur, qua mundum omniaque in mundo superare potest : Et speciatim vitae aeternae praemium & coroni immarcessibilis ipsi promissa est ut nulla ipsi dubitatio superesse queat, quod salutem aeternam per fidem in Christum vitaeque sanctitatem , praeceptis Christi consentaneam , obtinere possit. Haec fusius paulo proposui , non ut essent argumentum dispu- , lationis inter nos cita enim a principali nostro scopo nimis aberraremus) sed ut sententiam meam de necessitate fidei in Iesum Christum Viro Doct. plenius explicarem. Ex hisce jam facile colligit Vir Doct. , me nul- De statulos infantes , sive Christianorum , sive Iudaeo
rum, sive gentilium, in infantia & ante rationis morientausum morientes, ad inferorum cruciatus ablegare: tium.
Hoc enim Dei benignitati ac justitiae e diametro adversatur : sed contra potius, omnibus partem salutis in futuro seculo adscribere. Licet enim plerique salutem solis Christianorum infantibus ,& quidem baptizatis, alii non omnibus sed solis electis adscribant l, convenientius tamen est benignitati ac misericordiae divinae , magisque cum verborum Scripturae, in quibus de infantium salute agitur , generalitate congruit , omnibus omnino infantibus , ex quibuscunque parentibus prognatis, & ante usum rationis morientibus, salutem adjudicare. Verum hi non sunt articuli
fidei, sed opiniones probabiles , quae salva fide
355쪽
salutari in utramque partem ventilari possunt. Prout inter Iudaeos multae ejusmodi ventilantur quaestiones , & inter quas vir Doct. recenset quaestionem de inma Ben-Ephraim misero & in praelio miseranda morte occubituro. Hisce ita generatim praemissis, pressius nunc ipsam causam principalem examinem .
CAPUT II. Officia Messiae sub Veteri Testamento non futile plene revelata, sed sub typis &
umbriS. AGnoscit mecum Vir Doct. fidem nostram a commodatam esse debere divinis promissis. In eo ergo consentimus, neque necesse est contra . Utrum Doct. probare, clarae revelationi respondere debere fidem claram & distinctam. Unde etiam consequitur, suiscere ut obscurae revelationi adhibeatur fides obscura involuta & ut obscura & involuta fides eliciatur , etiam sufficere obscuram & involutam revelationem. Possem ergo omnia , quae vir Doch. hic habet , intacta praeterire: Verum quoniam verba mea de ratione revelationis qua Messias olim Israeli revelatus fuit,& fidei , quae consentanee isti revelationi illo tempore & in illo statu sufficiens fuit , non bene intellexit , & plane contra mentem meam interpretatur , paucis id mihi expediendum est. Credebam me mentem meam in secundo meo scripto pag. 3 a. satis clare ac distincte explicuisse: Nempe, hoc me voluisse, Credendum esse , Messam a Deo promissism venturum, licet Deus expresse non praecipiat, credetis Messiam venturum esse: , vel mia
356쪽
TE IUM SCRIPTUM IUDAEI. 337nus distinctam, vel diminiorem in ipsum fidem fuisse
requimam, pro ratione clarioris vel mimus clarae de ipso revelationis. Vir Doct. in hoc tertio suo scripto , L Num. LII. pag. 9'. longe aliani mihi responsionem , seu argumentationem, triabuit , non prout ego argumentatus sum , sed prout ipse credidit debere feri argumentum meum, ut sic facile illi respondere posset. Concipit ergo hunc argumenti mei sensum : Eud' s Iesias adeo clare revelatus fuit Israeli quando venit, ut eum esse non possiti dubium vocare: Ergo non erat necesse s dem in eum esse praeceptam. Verum hanc non esse
genuinam verborum meorum interpretationem liquet vel ipsa Viri Doct. cui respondi quaestione. aerit enim : Cum fides in Messiam redemtorem futurum non minus necessaria fuerit a mundi exordio , quam in Deum creator , imo magis, &c. Erire
Deus fidem in seipsum saepissime ct clarissime Uraeli
commendaverit is universo Vetere Testamento, ct fidem in Messam nusquam commendaverit, in qua consistebat tota salus ζ Ego respondi: Fidem nostram debere esse accommodatam revelationi divinae. Unde duo deduxi. Unum , ad obligationem fidei sussicere revelationem veritatis, etiamsi Deus nullum addiderit credendi praeceptum. Alterum e Fidem nostram esse vel distinctiorem, vel minus distinctam pro ratione revelationis divinae. Istud illustravi duobus exemplis : Primo Dei, qui se Israeli adeo clare manifestaverat, ut ejus existentiam in dubium vocare non possent, ideoque obligatos fuisse Israelitas credere Deum esse, etiamsi nusquam Deus praeceperit, credetis Deum esse. Deinde & exemplo Messiae, quem se missurum Deus praedixerat per Prophetas et ergo consenta Y nee
357쪽
nee isti praedictioni obligati fuere Israelitae credore , Messiam ad sui redemtionem venturum, etiamsi Deus nusquam expresse praeceperit, credetis Messiam venturum qiue. Sed & porro alterum explicare volui , ostendendo diversam rationem fidei ante adventum Messiae , & post ejus adventum , pro ratione clarioris vel minus clarae revelationis ossicii ipsius. Olim ossicium Messiae non fuisse Israesi plene ac perspicue revelatum 3 ideoque nec tunc expressam in ipsum fidem fuisse necessariam: Nunc autem munera Memae dillinete ac clare esse revelata: ideoque Deum nunc distinctam & claram in Messiam fidem exigere. Sic respondi presse ad Viri Doct. quaesitum. Verum Vir Doch. longe aliam mihi ataibuit responsionem: quasi voluerim dicere : Sicut Deus olim ita manifeste se revelavit Israeli , ut ejus existentiam, etiamsi maxime vellet , in dubium vocare non posset: Quod similiter nunc Messiam , quando venit, adeo clare Israeli revelaverit, ut eum esse non possit in dubium vocare: Ergo necesse non erat fidem in eum esse praescriptam. Quae est
argumentatio longe a mente mea aliena. Ego enim contra ea , quae Vir Doch. ex quorundam
Christianorum sententia supponit , dico ; fidem distinctam in Messiam futurum a mundi exordio non fuisse necessariain , idque adstruo. Vir Doch. sibi imaginatur , me velle ostendere quod necesse non fuerit fidem in Messiam praescribere,
quia, quando Venit, eum Deus adeo clare Israeli revelavit , ut ejus existentiam in dubium vocare
non possit. Atqui sic nihil ad .m respondissem,
sed plane extra oleas, ut ajυnt, vagatus fuissem. Nam vir Doct. quaerebat de tempore ante adven
358쪽
tum Messiae sub Vetere rast. De illo tempore rein spondi , dc quis fidelium sub Veteri Testamento
status fuerit ostendi. At vir Doct. concipit , me respondere de tempore sub Novo Testamento, cur necesse non sit nunc praescribi fidem claram ac distinctam in Messiam: Aut si concipit me loquentem de tempore veteris Testamenti , orationem mihi tribuit plane incongruam. Quomodo enim ego ex eo , quod Messias quando Venerit adeo ci re se revelavit Israesi , ut ejus existentiam in dubium vocare non posset, inferre possem ; Ergo necesse non fuit fidem in eum esse praescriptam olim , cum nondum venisset neque se manifestas. sit φ Incongrua haec sunt , & plane contra inte
tionem meam. Praeterea attribuit mihi responsionem , menti consentaneam Judaeorum , non
Christianorum. Judaei enim , dc ipse Vir Doct.
passim in hoc suo scripto, urgent , Messiam quando venerit ita clare se revelaturum , suamque ni jestatem ac gloriam manifestaturum , ut nemo eum ignorare possit. Cesistiani vero docent, licet Messias rationem muneris sui clare revelaverit, docueritque se regem esse non terrenum sed coel stem , adeo ut nemo Evangelium legens ambigere possit , quin regnum inibi descriptum sit coeleste: licet etiam Messias documentis illustribus comprobaverit se esse regem illum coelestem , quae fusi ciunt cuivis cordato , eaque sine praejudicio ac malevolo affectu consideranti , persuadendo: Non tamen docent , Messiam ita clare regnum suum coeleste Iudaeis conspiciendum exhibuisse , ut , etiamsi maxime vellent , id in dubium vocare minime possent. Norunt enim Judaeos olim
Messiam rejecisse, de hodiernos adhuc in i delia Y a into
359쪽
-tate & rejectione Messiae pertinaces esse vident. Sed voluit Vir Doctissimus mihi hanc assertionem adscribere, ut ita ex propria mea confessione deduceret, Dominum Jesum, quem nos colimus , non esse Christum seu Messiam , utpote qui se itas clare non manifestaverit, ut Judaei in dubium vocare non potuerint, eum esse verum a Deo ipsis, promissum Messiam. Verum haec obiter, ut Vir Doct. ex hac mea pleniore explicatione quid vo .
luerim plene ac dilucide percipiat. Nunc pe
Quo sensu Agnoscit mecum Vir Doctiss. fidem nostram a si/., h ς0mmodatam esse debere divinis promissis : V
solio Data rum contendit, Deum ossicia Memae sub Veteri vidis. Testamento non obscure sub figuris & umbris , quod contendimus Christiani, verum plene clare, lac perspicue revelasse ; quia revelavit manifeste regem terrenum , qui regnum Israelis restituet,d: sessurus est in throno Davidis , quod postr mum Christiani agnoscimus. Atqui, inquit, An Daυid habuit thronum in coelo ' Sed vero , solitem Davidis non proprie fgniscat sedem regalem Davidis , sed illius imperium ; nec, sedere in solio Duoidis significat proprie, sedere in eadem sede re-- gali in qua David sedit ; in ea enim, quoniam jam diu interiit, Messas sedere non potest, sed
- idem imperium obtinere, quod David obtinuit. David autem obtinuit imperium in populum Dei, qui illo tempore erat Israel secundum carnem ex Abrahamo oriundus. Quicunque ergo imperium. obtinet in populum Dei, quem Deus pro populo suo agnoscit, obtinet imperium & sedet in throno, Davidis, licet multa in imperio illo snt immut
ta , quin & ipsa imperii sedes translata. Sedes
360쪽
enim imperii mutari & transferri potest, imperio manente eodem. Sic sede imperii per Constantinum Roma Constantinopolin translata , idem mansit imperium Romanum : Quod pluribus in regnis & imperiis contigit. Multa in regno mu- tari possunt, & nonnunquam ipsa regiminis forma , manente tamen eodem populo idem manet imperium : ut in imperio Romano , primo per Reges, deinde per Consules, Decemviros, &c ac tandem per Imperatores ac Caesares administra-.to , evidentissime apparet. Quod si tamen Vir Doctiss. contendat , magnum inter haec duo regna esse discrimen et Non negabo : at tantum tamen
non est , ut prorsus aliud debeat dici regnum salutem ut Davidis regnum non possit dici typus gni Messiae. , . per Davidis regnum adumbrati rQuod sufficit, ut Davidis regnum vocari possit: Perinde uti ipse Messias aliquoties vocatur David , quia per Davidem est praefiguratus Euchiel.
. Et typice haec esse accipienda obiter ostendi , senses Esia. quia Prophetae non minus Messiae miserandam mortem , quam imperium praedicunt: illa autem eum imperio glorioso in terris consistere nequit. . occurrit Vir Doct. huic objectioni , aitque cap. LIII. Maia , quod a Christianis huic rei probandae ordinarie allegari novit , nihil de Messia morte '' praedicere. Elma per servam Dei, uti ab Maia pas sim, intelligaturpopulus Israel. Verum caput illud attente legenti manifestum est, de uno singularii homine, non de populo sab unius persona repra sentato, sermonem esse. In Psalmo XLI v. longe alius est sermo: Loquitur enim propheta aliquando de se solo in numero singulari, tanquam po- .
