장음표시 사용
371쪽
autem Ecclesia Christiana fuisse sibi contraria Gange .lia , dissidia inter Apostolos, ct perpetuo in Ecclesia Chrisiana disdia de rebus maximi momenti. Resp. Evangelia optime inter se conspirare , si quis ea
conferre velit, evidentissime deprehendet. Apostolos inter se circa fidei dogmata dissensisse nunquam probabitur. Una & uniformis ipsorum fuit fides. Post Apostolorum obitum varias inter Christianos sectas enatas indubium est : Verum illae ex Evangelio , aut illius obscuritate, aut a Veteri Testamento discrepantia, ortum non habuere ; sed hominum vitio introductae sunt. AN qui dissentientes inter viros ejusdem nominis opiniones veritati religionis quam profitentur & fomlasse aliqui non nisi nomine tenus) nequaquam officit. Hoc enim si esset, religio nec Hebraea, nec Christiana, nec alia quaepiam potest esse vera 3 quippe quae diversas sectas&produxit utraque,& aluit. Non exspectandum ut omnes, qui eandem religionem profitentur, & in ejusdem religionis professione nati sunt, sincere fidem & obedientiam praestent religioni quam a parentibus hauserunt: Non omnes sunt veri Israelitae, qui sunt ex Israele ; nec omnes vere pii, & vitiorum puri , qui maxime conspicua Ecclesiae membra sunt. Pravi turbulenti , ambitiosi , maligni, in
omni societate reperiuntur, qui res quietas tu γbare , dissidia alere , novitate aliqua inter caeteros eminere amant. Sed & ubi hujusmodi pacis perturbatores non reperiuntur , non desunt tamen , qui sincere veritatem quaerens ita est imgenium humanum in diversas abeant sententias. Hoe in legibus quibusvis interpretandis semper locum habuit, dc habebit: multo ergo magis in iis
372쪽
quae spectant aeternam cujusque salutem, in quiabus homo in hominem nullum jus habet ac pol statem. Idem ergo Evangelio evenisse , uitrum non est. Praesertim postquam varii Philosophidoctrinae Christianae nomen tradiderunt: illi enim, vitio hominibus familiari , nimio erga proprias quas a magistris hauserant opiniones amore praeoccupati , Philosophiae suae dogmata in religionem Christianam invexerunt i, utque ea selicius aliis persuaderent, Scripturae verba ad sua placita detorquere inceperunt: inde inter Doctores dis sensiones de Scripturae sensu enatae, plebe interim fide simplici Evangelio unice adhaerente; nisi forinte Episcoporum suorum autoritate etiam in partes traheretur. Inde variae in Ecclesia Christiana sectae enatae. De praeceptis autem ac promissis diavinis , aliisque in Evangelio revelatis , sne quorum cognitione salus obtineri nequit , contentia
inter illas non fuit. Quod evidens signum est , non Evangelium , sed homines Evangelii simplicitatem propriis suis opinionibus vitiantes , diς sensiones in Ecclesiam invexisse. Quod Ecclesia Israelitica in principio variis opia De dissennionibus agitata non fuerit , causa fuit crebra Pr phetarum , spiritu divino agitatorum , apparitio, Istaeliticae.
quorum autoritati omnes auscultare tenebantur.
Interim ingens illud sub Ierobeamo schisina Ecclesiam mire divulsit, ut nunquam postea in unam coaluerit: Μulti in populo falsi fuere Prophetae, misere populum , ac nonnunquam regem ipsum, seducentes. Et hac quidem habemus in illa gentis Israeliticae compendiosissima, quae ad manus nostras pervenit, historia, indicia satis manifesta dodissentionibus in religione , etiam circa maxima Σ ac
373쪽
ac praecipua. Adeo ut plane mirandum sit , virum Doctis . assirmare , nullas in Ecclesia Israesitica natas esse sectas , nisi depravato jam seculo : Nisi istam seculi depravationem tempore Jerobeami velit inchoatam. Quod si tam justam & copiosam Ecclesae Israeliticae haberemus historiam , quam Christianeth habemus ; non dubitandum , quin dedissensionibus , disputationibus , sectis religiosis,
multa alia legeremus, quorum memoria in tanta
scriptorum penuria prorsus intercidit. Quis enim dubitare potest , cum populus ille jam huic jam illi cultui se applicuit, quin multa orta sint jurgia , contentiones , ac schismata de religione 'Nisi dicere malit Vir Doct . integrum populum , se
ad regis exemplum prono &caeco animo componentem , Deum vel Baal , aliosve Deos , prout
ipsi libuerit , veneratum. inod non credo Virum Doct. de integro populo dicturum: Saltem de Synedrio , quod in populo perpetuum & in- fallibile fuisse in sequentibus contendit , id assi mare nequit: credibile autem non est, Synedrium infallibile in oppugnandis idolis nullos e toto populo habuisse sequaces. Quod si tamen hoc Viro Doct. forte incredibile non sit , an id causae ipsius, unanimem populi Hebraei in cultu Dei & Scripturae intelligentia consensum afferentis, profuturumst, ipse viderit. Tandem descientibus Prophetis exortae sunt sectae Pharisaeorum , Sadducaeorum, & Essenorum, inter se contendentes de robus non exigui, sed maximi momenti ; adeo utSadducaei mortuorum resurrectionem negaverint:
Uti apud Josephum legere est. Nec hodie inter Rabbinos disputationes de sensu Legis & Prophetarum cessant. Solummodo in eo unanimes sunt,
374쪽
ut Christum rejiciant, & circumcisionem, alias.
que quasdam ceremonias , praesertim multas tra ditiones a Mose non praeceptas , observent. Adeo iut Ecclesia Iudaica a dissensionibus se liberam gloriari minime queat. Pleniorem vero ac clariorem Dei cognitionem Evange- Evangelium attulisse , manifestum est Legem cum B.; Evangelio sedata mente conserenti. HaiamuS in eogniti Evangelio claram remissionis peccatorum ac vitae nem ait aeternae piis ac sincere resipiscentibus factam promissionem: praecepta pietatis clara , quae Legis quidem scopo consentanea sunt , non tamen in Lege clare exstant, sed ex praeceptorum quorundam generalitate selummodo per consequentiam eliciuntur 3 uti in sequentibus plenius ostendetur et praecepta ac instituta animum purgantia , non camnem tantum mundantia : ac denique regnum Dei per Messiam erigendum ita plene ac nude in Evangelio est descriptum, ut de ejus verborum sensu nulla dubitatio superesse queat ; & quale illud regnum sit ex Evangelio plene constare possit. Nec
obstat , quod quidam Christiani aliquod Christi
regnum terrenum somnient. Hoc enim non contendunt ex verbis Jesu Christi, aut Apostolorum, iquae satis clara sunt: Sed quod simplicitatem ver- borum Christi deserentes, ea quae typice a PrOphetis praedicta sunt, plane secundum literam implenda cum Judaeis sentiant. Secundo objicit, Ea quae sunt de necessitate salutis obseura Deus neque hyperbolice, neque figurat e aut obscure hominibus enuntiavit. Concedo. Sed addo, 'es' ei; iquamdiu ea tantum obscure & figurative Israeli eredita. fuere enuntiata, Israel non fuit obligatus sensum illum sublimiorem sub figura latentem agnoscere: Z a nec
375쪽
nec illum eredere obstrictus fuit, nisi postquam iIIum Deus per Jesum Christum ejusque Apostolos clare revelavit, & sub Prophetiis fuisse contentum aperuit: neque is sensus literati fuit contrarius , sed sublimior, cujusque literatis typus fuit. Ty-pus autem antitypo , sicut nec umbra corpori ,
contrarius haudquaquam est. At satim fuisset, inquit Vir Doct. non praedixisse , ct postea faceres quod ipsi placuerit; siquidem ea figurative praedicta in causa fuerunt , quod postea veris ct figuratis fides ab
Israele non praestaretur. Resp. Cum constet magnam Israelis partem fidem adhibuisse Evangelio, manifestum est non figurativam praedictionem, sed aliud quid in causa fuisse, quod alia Israelis pars fidem non adhibuerit: de quo mox.
CAPUT V. inod stasus Scripturae spiritualis Iudaeis
prius sit rex elatus quam GentibUS. shrisu, contendit vir Doctiss. quod hae ratione Deus seripturae Urieli literam mortiseram dederit, gentib- υero spiritu ini spiritum qui vis cat. Ad quod cum respondissem,l e .a . Israeli hanc factam praerogativam, ut spiritus vi-
velatus vificans ipsi si datus , antequam daretur genti- v m 8ςΠ- bus ; cum vero eum Israel contumaciter rejecerit,& in lit .ra absque spiritu haerere maluerit, Deum, spreto Israele , illum communicasse gentibus: Multis Vir Doct. per digressionem satis prolixam probare contendit contrarium. Dicit itaque, se
per stiritum inelligere verum oe spiritualem literae se sum. Et ego idem intelligo : Sed istum gentibus Velatum probare non potest, neglectis Judaeis: - Quin
376쪽
Quin imo Judaeis primo eundem revelatum comstat passim ex Actis Apostolorum. Contra J daeos Apostoli D. Jesu resurrectionem & regnum
coeleste comprobarunt ex Prophetarum oraculis , quorum mysticum sensum validissimis argumentis
Sed lyiritualis sensus non fuit a Chrso dum viveret Etiam a
revelatus: Et rationem reddit vir Doctiss. in antecedentibus: se hac clare docuisset , ut Paulus ct condiscipuli, satim lapidaretur , ut Ste- ret. phanus, nec tertium praedicationis annum adimpleret.
In quo sane gentis suae malitiam prodit , quod ii minem innoxium & sanctum ob doctrinam veram ac divinam , quam miraculis manifestissime confirmavit , lapidibus obruituri fuissent. Verum Ionge errat Vir Doctiss. si credat , aliam D. Iesu in terris adhuc degentis , aliam Apostolorum, a Jesu in caelis gloriose regnante in omnes gentes &in totum terrarum orbem mitarum, fuisse doctrianam. Quod enim observationem rituum legalium attinet , ad quos nunc sermonem suum deflectit Vir Doctis . nusquam Apostoli docuerunt, iulicitum esse Iudaeis observare ritus Legis Mosaicae ;solummodo gentes , quibus nunquam eae latae fuerunt , iis alligatas noluerunt. Quod nec ipse
Vir Doctissi dissitetur. Consensus ergo summus fuit doctrinae D. Jesu, & Apostolorum. Dicet fortasse: Apostolos docuisse , Legis Mosaicae ritus , figuras tantum dc umbram fuisse cultus spiritualis. Sed vero , D. Iesus, si non iisdem verbis , aliis tamen rem eandem docuit. Rari. I V. ax, a 3. dixit mulieri Samaritanae, horam adveniare , O nunc esse , quando veri adoratores adorabunt Putrem in stiritu veritate ; non autem in monte
377쪽
Garism, neque Hierosolymis. Quo ipse satis innuebat, ritualem illum cultum cessaturum. Λ ait. XU. II. refutaturus Pharisaeorum criminationem ,
quod discipuli illotis manibus panem manducas sent, ait, Non quod intrat in os coinquinat hominem , sed quod procedit ex ore , hoc coinquinat homianem. Verum quidem est, Dominum nihil directe
dicere contra legem ciborum discrimen statuentem, sed contra Pharisaeorum traditionem: attamen ea utitur verborum generalitate , quae manifeste satis innuunt, legem illam non esse immutabilem, nec in ratione ac naturali honestate fundatam. Non tamen expresse docuit, legem illam cessaturam , inquiet forte Vir Doctiss. Verum id est: sed necdum tempus quo lex ritualis cessare debuit, advenerat. Christus , qui complementum legis erat, prius occidi debuit , atque in vitam resum gere , ut omnes legis typi in ipso suum haberent complementum : Sic docet ipse Paulus , quem Vir Doctiss. sed perperam , semper Christo opponere cupit, quod Chrillus in morte chirograpidium decreti s hoc est, legem decreta, quae ritus exigunt, continentem deleverit oe cruci vigens de medio tulerit , Colog. II. I . Ipse morte sua novum Dei cum hominibus foedus sancire debuit,
antequam vetuS antiquaretur.' Hinc sanguis ejus in morte effusus , vocatur sanguis Novi Foederis , Matth. XXVI. 28. Sanguis nimirum victimae foederatis, quo Novum Foedus sancitum est ; pem inde uti olim sanguine victimae foedus cum Israelesancitum fuit. Nondum autem sancito Foedere Novo Vetus vigorem suum obtinuit, cui & ipse
Jesus Christus subjectus fuit , docente Paulo , quod factus fuerit sub Lege, Gal. I V. q. Ut
378쪽
Ut autem pressius respondeam , dico, quod Non fuit nec Christus , nec Apostoli docuerunt , legem proprie abrogandam , aut illicitum esse Iudaeo legem observare : Sed docuerunt Apostoli , eam eam obseris
gentibus, quibus sipsis fatentibus Judaeis ) nun- νδ - .
quam data est, non esse imponendam et Judaeorum vero respectu sponte erat cessatura , quando Deus eversa Judaeorum Republica & destructo templo, cui cultus ille ritualis maxima sui parta erat alligatus , illi finem esset impositurus. Cum vero conversi ex Judaeis, quorum quidam zelotae erant legis , gentes ad rituum observationem con stringendas urgerent , necesse habuere Apostolitis se opponere, & aperte docere, gentes sine ria tuum Mosaicorum observatione per fidem in I sum Christum de sinceram pietatem posse salutem aeternam consequi. Ita ut hic nihil docuerint diversum a doctrina Iesu Christi. Ut vero tanto magis convincerent Zelotas illos legis , docu runt , ritus illos tantum umbras ac figuras esse
cultus spiritualis ac perfectioris per Christum introducendi; quod procul dubio non ita aperte docuissent , nisi Judaeorum Zelus doctrinam illam ipsis expressiisset: sed providentiae divinae acqui scentes , Judaeos simul ac gentes per judicium Dei in populum Judaeum , & templi eversionem, da voluntate Dei , ritibus illis finem imponentis, convicissent. Non enim necesse fuisset id docere vel gentes, ante Reip. Judaicae finem. Non I
daeos : Quia legem ritualem proprie non abrogavit Dominus , neque Apostoli, contraria doctriana , nec Iudaeis observatu illicitam pronunti
runt sed praedicarunt fidem in Christum , & rLtuum finem brevi instate per Reip. aversionem Z ' PraeVia
379쪽
praevidebant; itaque sponte brevi desituros ritus supervacuum erat coram Judaeis declarare non necessario esse observandos: Praesertim cum doctrina 'illa ita exosa esset futura Judaeis , ut illius praediscatores, uti Vir Doctis . affirmat, mox lapidaturi fuissent. Non gentes: Sufficiebat enim gentes convertere ad fidem in Jesum Christum , nec illis
rituum observationem imponere. Non enim
quicquam integritati fidei ipsorum defuisset, sive ignorassent, legis Mosaicae ritus esse figuras ac umbram cultus spiritualis Evangelici: ad salutem sufficiebat fides in Iesum Christum, & observatio mandatorum ejus. Verum cum Judaei, indigne ferentes gentibus salutem praedicari sine rituum
Mosaicorum observatione, gentes ad eorum Observationem constringere voluerunt, illorum conatibus obsistendum fuit, & aperte docendum , gentes iis non teneri, posseque s ne illis salutem eonsequi. Inde sequabatur quidem , nec Iudaeo necessariam esse eorum observationem ad salutem obtinendum, sufficere fidem in Christum; non tamen eam Judaeo esse illicitam. Et hanc eorum doctrinam Deus tandem eversione templi &Rei p. confirmavit , ritibusque jam languentibus finem imposuit. Iudaeis Adeo ut Apostoli nihil diversum docuerint a d
Etrina Domini Jesu: nec etiam neglectis aut prae- Iaiae fistu teritis Judaeis sensum Scripturae literalem solis re-rae quam revelaverint gentibus : Verum Judaeos gentibus Mnxibu - ceremoniarum jugum imponere cupientes refutarunt ; atque ita Judaeorum perverso pro Lege Z lo proVocati, ac tantum non coacti, docuerunt , quod res est, ritus legis Mosaicae non esse perpetuae observationis, sed ad tempus institutos, d
380쪽
nec tempora perfectionis advenissent: Atque ita Judaeos refutando , iisdem ultimam Dei intentionem de lege rituali clare revelabant, ac simul gentium libertatem vindilabant. Omnes quippe disputationes de ces latione Iegis ritualis ipsis fuerunt cum Judaeis : illis ergo primo & praesertim doctrina haec proposita fuit: cujus vel ipsa Epistola ad Hebraeos illustris limum est documentum, in quo rituum adumbratio typica plenius ac distinctius , quam in ullo Novi Testamenti libro , explicata &deducta est. Quaecunque ergo revelata ac praedicata fuerunt, Judaeis primo , deinde gentibus revelata sunt et Imo totum Evangelium ad gentes non fuit translatum, nisi prius repudiatum a Judaeis. Et quoniam ipse Vir Doctiss. affirmat, Stephanum lapidatum , quoniam doctrinam hanc cla- Te docuerat, quo jure conqueri potest , sensum Scripturae spiritualem revelatum gentibus, occultatum autem esse Judaeis: Cum Stephano eaedes
illata fuit aliquot antequam ulli e gentibus Evangelium esset praedicatum annis φVir Doctiss. ut porro evincat, spiritualem lit Christus arae sensum Judaeis non fuisse revelatum , addit; . Quod neque etiam ἐiscipuli hanc do trinam claram ct
apertin conceperint. Unde vero hoc probat 'ex eis solus Petrus dixit, quod erat Megsas: θ ipse respondit: quod caro nec sanguis hoc ipse revelavit ,
sed Pater. Unde concludit: Non ex o hoc clare docuerat. Primo de argumentatione hac , deinde de re ipsa dicam. Quod itaque argumentationem attinet, idem quod me Vir Doct. alibi, nunc ego ipsum deprecor , ut attente textum illum legat dc . expendat, quin imo totam Evangelii historiam :
