Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

RESPONSIO AD

esse adversim. Solum Petrum ait eredidisse, quod Jesus esset Christus. Solus quidem Petrus respondit ; verum non suo peculiari, sed omnium

nomine , omnesque responsionem Petri , se audientibus & adstantibus clare enuntiatam , coninsensu suo approbarunt. Ex verbis autem Domini , Caro sanguis tibi hoc non revelavit, sed P.

ter , concludere , ergo hoc non clare docuerat,

est illatio ita aliena & a mente Domini, & a veritate historiae Evangelicae, ut alienius nihil concipi queat. Primo enim hoc Joannes Baptista aperte testatus est coram sitis discipulis , ex quibus primos suos discipulos D. Jesus collegit: man. I. 29. seqq. idque ita notum fuit inter eos , ut alter alis teri diceret, se invenisse Messiam: Hoc Andreas dixit fratri suo Simoni, Ibid. U. I. & Philippus Nathanaeli, vers. 4s. Et cum Joannes in carcere duos ad Iesum mitteret discipulos , qui nomine Joannis Jesu testimonium perhiberent, Tu es qui venturus es: Iesus, praesentibus suis dustipulis ex miraculis quae plurima & omnis generis edebat veritatem testimonii Joannis comproba-Vit, Matth. XI. 2, 3, 4, s. Quin & in toto Evangelio se coram discipulis Messiam ostendit, ipsi.

que eum ut Messiam honoraverunt. Sensus ita que verborum Domini, Caro ct sanguis non revelaoit tibi, sed Pater meus qui in caesis est , hic est: Humana industria hanc tibi cognitionem non comeiliavit ; nec conciliare potuit: sed eam habes per revelationem coelestem , quam Pater tibi per me communicavit , & miraculis confirmavit ; quae eum tu attente consideraveris , & cum doctrina mea contuleris, in animo tuo penitus es persuasusina asse Christum. Non itaque hare de immediata,

382쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 363

sed mediata Patris revelatione intelligenda sunt. Quod enim Pater per Filium revelat , ipse Pater revelare dicitur: Consentanee iis quae Dominus dicit Matth. x I. 2 7. A emo novit Filium nisi Pater ; neque Patrem quis novit , nise Filius, ct cui voluerit Filius revelare. Et tandem , admittatur explicatio Viri Doctis . ad summum inde concluderetur , D. Jesum ante ingenuam hanc Petri confessitonem non aperte discipulis revelasse , se esse Memiam : At cum Petrum coram discipulis ob hanc confessionem beatum pronuntiat , dicitque id ipsi a Patre suo coelesti revelatum , sine ulla circuitione , planis ac rotundis verbis se Messiam omnibus discipulis praesentibus professus est. Quomodo ergo ait Vir Doct. Christum durei viveret id nunquam revelasse. Imo nullam aliam ob causam , quam ob ingenuam hanc confessionem a Judaeorum senatu damnatus , & Pilato traditus est, ut cruci affigeretur. Aperte ergo satis dixit, se esse Christum , seu Messam. Sed tamen non omnia quae regnum Christi spe- Non tactant cognita habuere discipuli ; somniabant adhuc regnum terrenum. Verum causa unica fuit eius spe praejudicium commune Judaeorum , quod ipsos clantia dia ta fascinatos habuit, ut licet Iesus expresse praedi- .

ceret, oportere ut ascendat Hierosolyma, & mul-ta habueta patiatur a scribis & senioribus & principibus runt. Sacerdotum , ut occidatur, & tertia die resurgat, hoc non intellexerint, nec crediderint ; sed noeesse fuit, ut eventu ipse erudirentur.

Negandum tamen non est, non omnem rationem regni Jesu Christi Apostolis ante mortem Iesia

ejusque resurrectionem & adscensionem in coelum fuisse revelatam, praecipue quae vocationsm gentium

383쪽

Cur non

satim Apostolis

fuit revelatum, etiam gentes v caudra.

364 RESPONSIO AD

tium spectant. Decreverat quippe Deus primo Evangelium annuntiari Judaeis, & illis ad fidem converss , aut Evangelium ingrate rejicientibus , gentes ad ejusdem fidei & salutis communionem

vocare: Hinc & Jesus ipse solis Judaeis Evangstium praedicavit: & Apostolos primo ad solos Judaeos ac Israelitas, non tantum in Judaea degentes, sed & per omnes gentes dispersos , emisit, ipsique in initio solis Judaeis Evangelium praedicarunt : Noluit enim Deus statim Evangelium ad gentes deferri ; ideoque nec Apostolis, qui ex communi Judaeorum praejudicio credebant Judaeis solis tantum bonum destinatum , in initio revelavit , Evangelium etiam ad gentes' propaganduha; ut ita Judaeis solis convertendis toti intenti essent. Quod si statim etiam ad gentes dimissi essent, quam avide calumniandi & criminandi materiam Judaei arripuissent , quod ipsi scilicet negligebantur, gentibus vero esset annuntiatum Evangelium ; Cum nςc jam, cum nihil docuerint aut revelarint gentibus, nisi prius revelatum , eorum criminationem evadant, quod in

te spiritum Israelem non docuerint, sedgentes. Ita ingratis nunquam satisfit r, de quod ipsi beneficium indigne rejciunt , sibi collatum praefracte

negant.

Quae porro Vir Doctiss. sareastice adjicit de Spiritus Sancti revelationibus , qui non omnia simul Apostolis re vesaverit, qui balbutierit cum Ecclesia in infantili aetate, similiaque scommata; ea alio loco apud me non sunt, quam apud Virum Doch. hominis Ethnici contra Mosen scommata forent; sismili modo Mosen , aut potius Deum cavillari

velit, quod cum Mosi in monte spatio quadraginta

384쪽

ginta dierum totam legem revelaverit, &, ut Iudaei nugantur , omnia illa Pharis,orum deliria,

quae lege orati comprehensa Volunt , exacte pate- fecerit, quae rationem exequendae legis continent,

tamen Moses ignoraverit, quid in negotio filiarum Telaphaad esset statuendum: adderetque iam castice , hoc servabatur a Deo Mosi postea revelandum. Rationem jam dedimus. Spiritus Sanctus omnia ad salutem necessaria Apostolis revelavit, illique praedicarunt Judaeis. Quamdiu Evangelium ad solos Judae . propagandum fuit, necesse non fuit Apostolis revelari, gentibus idem praedicandum. Maturo jam tempore , ob Iudaeorumigratam Evangelii rejectionem, Spiritus Sanctus Apostolis patefecit gentes esse vocandas , easque neutiquam ad observationem ceremoniarum legalium , quod conversi ex Judaeis praepostero erga legem Zelo urgebant , constringendas. Dices. Hoc non docuerunt fideles ex Judaeis. Resp. Eo ipso quod hoc gentes docerent , etiam Judaeos docuerunt ; nim: non quidem abrogandas esse ce- Temonias , verum earum observationem ad salutem consequendum non esse necessariam. Qui

enim contra Judaeos docebant, gentes sine ceremoniarum legalium observatione salutem posse consequi, docebant, earum observationem non requiri, ut salutem adipiscantur. Et hoc Zelotae illi satis cognoverunt, ideoque acrius se gentibus opponebant, & ad ceremoniarum observationem constringere Volebant. At, inquit, quaedam fuere decreta prout abstinentia a Diguine, sustocato , ct imus -- lis; pro fratribus autem Sudacis nil prorsus decretum gratiamJu-

fuit. Verum longe errat Vir Docliss. Haec non daeorum. ingentibus, Decretum

385쪽

366 RESPONSIO AD

in gentium , sed Judaeorum gratiam decreta re : gentibus enim haec ad tempus, donec gentilisnius 8c idololatria passim in mundo vigerent, ' fuere imposita tanquam onus, ut aliquatenus Zelotis pro lege satisfieret : ita enim expresse inquiunt Apostoli, xv. 28. est Spiritui Studio , ct nobis , nihil ultra vobis imponere oneris quam hac necessaria. Quis unquam audivit, im- positione oneris alicui gratiam feri φ Pro illo a tem illud decretum recte dicitur , in cujus gratiam alteri onus aliquod decerni. r. Interim omnes aperte docebantur , externorum ejusmodi observatione sinceram ac genuinam , quae Deo ad salutem placeat , obedientiam non absolvi Sed requiri puritatem animi , fidem in Jesum Christum , actusque externos pietatis animo tali consent

Pa illis non Ad ea quae de simulatione Pauli adjicit, paucis my λὶψ ix Quod semper Vir Doct. sibi Apostolos d pingat per omnia Iudaeis Hispanis similes , suorumque popularium crimina hominibus ab omni , . fuco & simulatione alienis impingat. Nulla in Paulo fuit simulatio , quod Timotheum circumciderit , Sc ceremonias NaZareatus observaverit in templo , aut Judaeis factus sit Judaeus : licet enim

ceremoniae legales non essent observatu necessariae, non tamen erant illicitae aut vetitae Judaeo: nullius amplius erant usus Sc dignitatis apud Deum ;sed nec earum observatione peccabat coram Deo Judaeus. Qui itaque docet , ritus illos non qui- sdem illicitos , attamen nullius amplius esse pretii lapud Deum 3 & tamen eos observat ut indissi rentes , ne infirmioribus offendiculo sit, isne Sti

mulare dicendus est φ, Colligi:

386쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 36

Colligit Vir Doctiss. me opinari , siquidem Error estumne in Iesum Chris- , ut verum Messam , crede- iret, O simul , ut conscientia sua satisfaceret a cere servare. monias legis observaret , quod nullius eget criminis reus , ct optimus ac orthodoxus Grinianus : Verum qua sequela talis opinio mihi tribuatur , ego non video. I. Enim, alia nunc est ratio observationis ceremoniarum, destructo jam per sexd cim secula templo , & ceremoniis jam in Ecclesia 'Christiana plane exoletis, quam in initio , stante adhuc templo , & plurimis pro lege acriter zelantibus fidem Christianam amplexis . a. Licet criminis aut impietatis non incusarem Virum Doct.

non tamen eum orthodoxum, hoc est, etiam in hoc articulo recte sentientem , agnoscerem Christianum ; sed ut infirmum tolerandum, non autem cum Inquisitoribus Hispanis flammiMdjudicandum censerem. Audio esse , aut saltam ante

paucos annos fuisse, Londini in Anglia Ecclesiam Christianorum , qui observant diem septimum, eumque, ut Legi Mosaicae obedientiam praestent, pro Sabbatho suo observarunt ; qui tamen nec pro Judaeis, nec haereticis, sed Christianis, at hac

in re errantibus, habebantur.

Sic & simul corruit, quod vir Doctiss. addit ; QDmodo

praetextu ea observari permittebantur Φ Resp. Ut indifferentia ; quorum observatio in Iudaeis offservare tolerabatur, & simul, non necessaria esse aperte Pstri DNς docebatur. Addit Vir Doct. Talia non licebat axem, ut indisserentia , quia semper erant habita diatana. Resp. Fuerant etiam vere divina , sed adtem Pus tantum instituta, donec adveniret corpus cui adumbrando inservierant. Observanda ergo,

donec venisset ille Propheta, qui Mosis loco audiendus

387쪽

RESPONSIO AD

diendus erat. Tolerabantur autem aliquamdiu in infirmioribus Iudaeis ; sed brevi sponte erant evanitura , instante populi eversione, & templi destructione ; tunc enim ceremoniae , quae jam languebant ac moriebantur , honeste sepulturae sunt traditae , dc exinde penitus in Ecclesia Christiana evanuerunt: destructo nimirum templo, cui potissima cultus ritualis pars alligata erat , simul cultus illius finem advenisse , sibique cultum mora lem absque ceremoniis , non ut cultui antiquo contrarium , sed ut ejus consummationem dc pe fectionem, placere , Deus declaravit.

CAPUT UI. . De spe remissionis peccatorum & vitae 'arte nae per Legem , aliisque. An e diverticulo in viam redit vir Doctiss.&postquam quaedam ad Judaeorum excus tionem dixit, quod non ex malitia, sed ex igno- rantia invincibili D. Jesum rejecerint , quae sequente Capite expendentur, refutare contendit, quod dixi , aequum non fuisse , ut propter sequentium infidelitatem Deus nullam antecedentium rationem haberet, qui promissionibus istis typicis de Messia maxime erigi, & in Legis observatione , pro statu in quo tunc erant, confirmari

potuerunt.

Ex lege, si- Contra haec contendit vir Doctiss. pro- liberationis spiritualis nequaquam Urassitarum sam, vita animos conturbasset ς quia nemo 'udaeorum ferυat, aeterna ob- nec aliquando Legem servavit propter Messiam aut fu- 0ς ιδεο turam redemtionem , sed propter vitam fiternam com Resp. I. Nomo Sadducaeorum, qui

tamen

388쪽

tamen sat magno numero in populo Judaico fuerunt , dc quos resurrectionem mortuorum ac vi tam aeternam penitus negasse constat , spe vitae aeternae consequendae Legem observavit. 2. Non nego pios sub Vet. Test. vitam aeternam sperasse: Eam autem ex pacto Legis, tanquam praemium

juxta Legis formulam dandum, exspectasse, plane nego : Sed ex gratia divina , Legi non inclusa, sed quam Deus propter Messiam piis exhibere voluit , licet illi hoc ignoraverint , aut saltem non nisi confuse & sub umbris in eam respexerint. Nam ex nullo promis o Legis , sine respectu ad

Messiam , Judaei vitam aeternam exspectare potuerunt. Quod argumentis aliquot ostendam. Primo: Nullum exstat in Lege clarum ac di- Non exstat sertum Vitae aeternae promissum; sed omnia eius

promiua 1pectant Vitam hanc terrenam , & feli- exprestumcem in terra Canaan habitationem. Verum est , vitae aeter-

generalis vitae promissio exstat in Leger Atqui illa primo ac literati sensu significat vitam hanc praese tem in terra Canaan feliciter degendam: Sub verborum generalitate quin vita aeterna etiam comprehendi , atque ita ad senuim sublimiorem ea etiam extendi possit, non nego : Verum sensus ille non tam ex vi verborum fluit, quam ex gratiosa Dei extensione , qui cum decreverit gratiam in Messia majorem exhibere populo suo , ejusmodi verborum generalitate usus est , quorum sensum semper ampliare posset. Sed distincta ac specialia promissa Legis ultra hanc vitam praesentem non spectant. Quod vel ex ipsa Viri Doct. deductione in sequentibus evidentissime liquet. Quae enim argumenta adducit, ad probandum ex Lege vitam aeternam , magis ex analogia quadam & ra-Λa tiocina-

389쪽

tiocinatione a benignitate divina sunt desumta, quam ex Legis verbis ac claris promissis deducumtur. Uti illic ostendam. Nee remisi Secundo: Variorum Sc gravissimorum, etiam si, ni Pςς' juxta propriam Viri Doct. consessionem , peccat η x0xv Iudaei constituunt reos. Lex autem tali' bus denuntiat poenam mortis , nullum autem pro iis quo expientur constituit sacrificium , nec ullum habet remissionis ejusmodi peccatorum in Lege promissum. Atqui sine remissione talium peccatorum , vita aeterna nullatenus obtineri potest. sansus Dicet forte Vir Doct. promisi um illud exstare

Deur. M A. Deut. xxx. Verum non est hoc promissum unicuique privato , sed toti populo factum , siquidem integer populus a Deo deficiat , & a peccatis

suis ad Deum convertatur. Nec est promissum vitae aeternae , sed restitutionis in terram Canaan, ex qua secundum comminationes Dei Cap. xxv I II.

fuse denuntiatas, Deus populum idololatram ejiciet , & resipiscentem restituet ; quemadmodum ipse Vir Doctissimus hac in sequentibus ad Quaestionem secundam urget 3 inde enim argumentum desumit, Israesem adhuc restitutionem in terram suam jure exspectare , si modo resipiscat. Nihil ergo hoc promissum facit ad spem vitae aeternae. Annuo sa- Memini me in Judaei cujusdam disputatione Is lerificio mi- quod promissum remissionis probare cone- ltum delicta solenni illa expiatione, qua Pontifex cum sunt expia- sanguine hirci pro peccatis totius populi immolati l quotannis ingreditur in Sancta Sanctorum, ad pec- leata toto anno commissa expiandum 3 prout legimus Levit. cap. XVI. Verum res ipsa loquitur , non aliorum peccatorum expiationem hic promi

ti, nisi talium, quae sacrificiis expiari poterant. Cum

390쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 373

Cum Vero graviora peccata sacrificiis expiari non potuerint , vel ipso Uiro Doctis . teste , Num. XVIII. ad 2 stionem quartam, ubi ita ait: Pro peccatis voluntariis , homicidio , stupro , adulterio , incestu, idololatria , oe similibus, nullum a Deo pra fixum est sacrificium: Manifestum est, nec ea sacrificio hoc annuo fuisse expiata. Addunt alii , promissa remissionis resipiscenti-Sensius

bus facta, ED. I. I 6, II, I 8. E cb. XVIII.

alibi passim. Verum haec sunt non tam promissa ii, iii Legis, quam gratiae Evangelicae, quam Prophetae illi jam propius praedicere , & quasi per transennam ostentare incipiebant. Promissa Legis proprie continentur libris Mosis : in illa itaque si

remissionis aeternae promissum non exstet , nec

Lege comprehendi dici potest. Prophetae praenuntii fuere Evangelii: icquid ergo ultra Legem promittunt, proprie gratiae Evangelicae est ,& Lege quid praestantius , & magis eximium. Posset nihilominus objici , sperasse plures Vitam Qto sun- aeternam. Agnosco : illiusque clariora habemus indicia temporibus insequentibus , quae proxime adventum Domini nostri Iesu Christi antecesse-nam sper runt, cum Judaei variis afflictionibus sub Antiocho aliisque tyrannis pressi, sensim maturescere inceperunt, & ad Evangelii receptionem praeparari : Deficientibus quippe terrenis illis felicitati- 'bus in Lege promissis , animos ad sublimiora a

tollere coeperunt , vitamque aliam post mortem

exspectare , cujus tunc inter fideles apertior & pl nior fuit traditio , quam in Lege disertis verbis contenta fuit. Interim & mansiit illa terreni r gni exspectatio, qua simul sustentabantur 9 n que illa , nisi per claram regni coelestis revelati

SEARCH

MENU NAVIGATION