장음표시 사용
391쪽
nem, ex animis Judaeorum , imo nec Apostolorum ipserum, evelli potuit. Quod nemo propter Messim aut futuram redemtionem LCem servaverit, non puto cum Viro Doct. reliquos assirmaturos Judaeos ; quos certum est urgere , Messae adventum ob sua peccata differri , & quando debitam peccatorum paenitentiam egerunt, tum Messiam ad ipsorum liberati nem adfuturum : Quin & idem Vir Doct. prolixe urget ALII p. I s. Quod quomodo cum iis quae hic dicit conciliari queat, ego non Video. Addit, nee nune deficere Sudaeos in obserυatione m ob Legis, quam per tot secula in hac diuturna captivita- te constanter servant; imo, ut in sequentibus ad-
spania oe- d1t, incarcerantur, bonis temporalibus penitus degiι-
cidamur. tuuntur , ct vivi propter divina Legis confossionem concremantur. Resp. Primo: Ipse Vir Doctiss. novit, in scripto suo fatetur , & in propria persona expertus est , persecutiones illas quas ego toto animo detestor, & religionis Christianae genio in tantum adversari credo ut nihil aeque illi adversum esse queat) non ultro & sponte a Iudaeis sustineri, quia se ingenue Iudaeos fatentur ; sed, ipsos non tantum Legis omissione, sed & transgressione ac solemni abjuratione , & Christianis-
misimulatione ac aperta professione, eas evadere
conari 3 quin & tormentis adigi, ut se Iudaeos,
fateantur, neque mortem eVadere, nisi tormentis animose resistentes in abnegatione Legis perseverent: Solos autem cremari qui tormentorum
violentiae succumbentes inviti professionem Judaismi edunt , quique etiam , si Iudaismi abnegatione vitam redimere possent , alacri eum
animo abnegaturi essent , uti plurium , qui frustra
392쪽
frustra abjurationem illam obtulerunt, exemplo constat. Non cremantur tales pro legis prosessio.. ne, aut quia legem transgredi recusant; sed quia tormentis adacti se non esse Christianos amplius negare nequeunt. Dissimiles plane magnanimo Elea sero , qui vitae redimendae causa ne simulare quidem suillae esum sustinuit, ne junioribus scandalum , legisque violandae exemplum praeberet. Secundo: od in dispersione hac in observa- CogItati tione Legis constantes sint, nolo inficiari in ple Π JudV
risque etiam procedere ex spe Vitae aeternae ; sed in- ρi hil terim Messiae exspectatio , & spes restitutionis in
terram Canaan , animos eorum erectos habet, &in Legis observatione& constanti adhaesione perseverare facit. Utrumque itaque conjungunt, vitae aeternae spem, & regni terreni per Messiam
erigendi exspectationem ; qua posteriore collapia indubium mihi est, quin, fatentibus vel Judaeorum praecipuis, animis valde conturbarentur, Min amore Legis languesterent. Si idem antiquioribus , qui hodiernis est , Judaeis animus fuisset, omnino , si solus rex caelestis, & is quidem mis rabili & ignominiosa morte, tanquam maleficus, H cidendus fuisset promissus , Judaeorum animos in afflictionibus dejecisset ; Nec eum , licet adve nisset , recepissent, nisi ipsi oculis suis eum in cae lum ascendentem conspexissent: Quod & ipse vir Doct. hoc loco urget. Quin & tota viri Doctiss. descriptio Messiae coelestis , quem ait Deum potuisse promittere , nil aliud reseri, nisi regnum
terrenum, adeo alte opinio illa omnium Judae rum animis videtur infixa, ut etiam quando de regno coelesti loqui volunt, eam evellere nequeant.
Ait enim , Messa mortem , si a Romanis occis si Aa 3
393쪽
fuisset, Iudaei lamentarentur. At quomodo Iamenistarentur mortem,' ex qua Messias triduo post fuit resuscitatus , & post quadraginta dies ad coeleste
regnum evectus, omniumque Dominus constituistus φ Addit: Potuisse Deum per Mossam in coelo corulocatum , uti antea per Angelum in deserto, tanquam per instrumensum, omnia quae Sudo exspectant, ef cisse; ut ita Deus populi ante post Messiam viventis eandem babuisset providentiam. Atqui providentia divina ante Messiae adventum Israeli regnum temrenum exhibebat: quod maxime diversum est accelesti: Ut itaque eadem sub Mesma esset providentiae divinae administratio , s ut Vir Doctiss. v
get iterum requirebatur regnum terrenum. ET quibus omnibus videmus , quam parum conveniens & inefficax fuisset, populum, adeo terr no regno assixum, aperta regni coelestis promis sione erigere & in ossicio continere. Promissis Non tamen Deus propterea dici potest eos deesterreno' voluerit, verba sua alio sensu ab illismu pota intelligi , quem prae se ferunt: Deus enim se accompulum non modavit captui populi, locutusque cum eo est , *ς ix perinde atque pater cum infantibus loqui solet, qui se eorum aetati accommodat , postea ubi adoleverunt plenius mentem suam , ad quam plene percipiendam antea idonei minime fuerant, aperit. Non enim populum voluit constringere, ut necessario verba sua de regno icrreno accipiat:
eontra , si qui generosioris animi Sc altioris indaginis post accuratum omnium de Messiae regno praedictarum circumstantiarum examen & inter se collationem, majus quid sub literae cortice latere animadverterint squales non paucos fuisse credo, spraesertim ultimis Reip. Judaicae temporibus ἱ ad-
394쪽
ventante enim sole praenuntia lux sensim augeb tur) ac proinde excellentius quid exspectaverint, licet plene nondum perceperint quale istud esset, tantum abest ut illi Deo , tanquam a vero sensu Verborum ipsius recedentes, ingrati fuerint; ut contra hiscipsorum exactior notitia & exspectatio Deo quam maxime grata fuerit, utpote altius ingenuinum & ultimum , quem intendebat, Veseborum suorum sensum penetrans. Hac occasione quaedam dixeram de fide , quae Evange piam animi docilitatem requirat. Regerit vir Doctis . hoe esse generalissimum oe omnibω sectis com eonti mune. Sane jure merito omnes piam animi dociarium.
litatem requirere possunt: Quod & ipse Vir Doct. paulo post agnoscit: sed addit, non debere Sudaeos
esse ita blandos dociles, ut a constantia in ea quam receperunt vera fide , aliorum hominum suasione , imo
ne Angeli siquidem possibile foret) contraria doctria
na amoDeantur. Et hoc vere dicit: Qui enim somel vere persuasus est de doctrinae suae veritate de divinitate , nullis suasionibus induci debet , ut contrariam amplectathr , suamque ut falsam rejuciat. Verum hoc instituto ipsius male applicatur. Non enim Evangelium Legi est contrarium; explet ea quae in Lege erant ut futura promissa; supplet, quod suo tempore erat addendum. Evinangelium non asserit, Μosis Legem esse falsam de rejiciendam : Ejus divinitatem agnoscit & praesupponit: tantum docet, ritualia, quae tempore separationis Israelis a gentibus sunt instituta, dc Israeli propria, sub Messia, quando omnes gentes juxta Prophetas ) denuo cum Israele in
unum populum sunt coaliturae, sponte desituras& melioribus cessuras 3 perinde uti leges bellicae Aa 4 Mmpora
395쪽
tempore belli riside quidem sunt observandae,
pace vero facta sponte cessant. . Verum de hisce ad quartam quaestionem latius. Clara reve- Addit Vir Doctiss. Fidem quam Delis ab homiH-κho' seisi exigit non obstare, quo milius Deus clare revolet tempore id quod Vult nos credere , aut cui vult nos obedire. Mosis non Recte quidem. Cui etiam addo , quod ubi Deus
claram & distinctam fidem , ibi ratio de tequitas exigit claram & distini tam revelationem. Sed quid inde infert Vir Doctis . Ergo clara expressa revelatio de regno Me sua coelesti sudaeis tempore Moses erat necessaria. Id vero neutiquam sequiis tur: quia clara ac distincta de illo fides tunc non
erat necessaria: Sufficiebat obscurio ac involuta: obscurae autem fidei όbscura sufficit revelatio. Satis clara erat de Messa venturo promissio. Qualis vero esset futurus, quomodo populum Dei liberaturus, tunc clare erit credendum , quando elare fuit revelatum. Sed de alicujus Prophetae revelatione , qui autoritatem suam a Deo acceptam miraculis testatur , non opus est ut ab alio Propheta praedictum sit. Quod Deus populum suum e servitute AEgyptiaca reducturus esset, ex
praedictione Iacobi & Josephi constabat: Quod
vero Moses is erat, per quem liberationem illam efficere Deus voluit, non ex illis praedictionibus , sed ipsius Mosis miraculis , persuasum erat. Pa rem in Christo rationem inveniemus, nisi quid illius conditio , nascendi locus tempus, mortis circumstantiae, & plurima alia ad illum spectantia etiam praedicta sunt: De Mose ne verbum qui-dom. Adeo ut, si Mos propter miraculosa opera sua credendum si , sine Prophetarum praedictionibus : quare itidem Christo ob sua etiam miraculosa
396쪽
culosa opera credendum non est y cum quae de Messita praedicuntur plurima sensu literati, omnia sensu mystico & spirituali in eum , qualem se ipse manifesta it , optime conveniant. Et si ille a Doctoribus Judaeorum in Scripturae interpretatio ne disserat, cui potius credendum y An Scholae &Synagogae, ubi nihil non humanum , adeoque errori obnoxium φ An hujusmodi Prophetae , qui . miraculorum perspicua multitudine praesentem sibi adesse Dei Spiritum ubique testabatur φ Quare
concludo , aut Mosi esse renuntiandum, aut Christo credendum. Sed Vir Doct. ut praetextum habeat quod Judari jure Jesum Christum reiiciant,
semper urget, quod Deus , quando per Prophetam aliquid revelat, ita clare & evidenter convincere populum debeat, Prophetam illum a se micsum , ut nemo etiamsi contumax esse velit, ejus missionem in dubium vocare queat ; Ego vero anfirmo sussicere ejusmodi probationes & argumenta, quae Viro probo, cordato, & rem recta judicii Iance expendenti persuadendo sufficiunt 3 & naturam fidei , quae voluntarium animi est obuioquium , non permittere ut tanta sit evidentia, cui, etiamsi maxime velit, quod refragetur nishil reperire possit: Qualis evidentia in demonstrationibus Mathematicis reperitur. 'Glia autem argumenta , quae hominibus probis ac cordatis
persuadendis abunde sussiciant , ad Iesu Christi
divinam missionem comprobandum a Deo esse exinhibita , jam ante plenius ostendi. Objicit autem hic Vir Doctiss. D. Iesu , , non dixerit cum Prophetis, Sic dicit Adons : sed; 'Ego autem dico vobis: O fidem in se exegerit. Sed vobis. frustra. Dominus enim continuo affirmat , se
397쪽
3 3 RESPONSIO AD nihil quisquam posse facere a se , nisi viderit Patrem
facientem , IRan. V. 19. omnemque suam potestatem se a Patre accepisse , affirmat ibid. idem prolixe facit Cap. VII. VIII. x. 8c alibi , omniaque Quae facit ad Patris sui gloriam refert. Unde&dderte ait, credit in me , non credit in me, sed in illum qui misit me. Ioan. X II. . Cum ergo Pater Filio tradiderit omne judicium , ut omnes hon ' rent Filium, sicut honorant Patrem, ut est man. V. 22, 2 R. consentaneum etiam fuit , ut diceret, Ego autem dico vobis, quatenus nimirum a Patre judicandi potestatem adeptus. Ita ut honor quem
sibi tribui exigebat, non in ipse terminaretur, sed ad Patrem , qui ipsum potestate illa donaverat , reserretur, adeoque gloriam Dei prae omnibus spectaverit. Nec magis hic reprehendi potest Judaeo D. Jesus, quam Moses , qui non semel. dicit, mandatum quod ego praecipio tibi , &c. Deut.
CAPUT VII. Quod Judaei non ex ignorantia invincibili
D. Jesum rejecerint. nises;mήΛ Uando Doctores Christiani Judaeos malitiae ae- inter Jhi- cusant, eo quod D. Iesum rejecerint, pr '.. ,'s: prie respiciunt Judaeos qui tempore conversationis 2. h. . ' Iesu Christi in terris, & immediate post eam vixerunt : qui non tantum innocentiam & sanctitatem vitae, sed & innumera & vere stupenda , nunquam antea audita, miracula Jesu Christi viderunt , qui Apostolorum , hominum rudium &inexercitatorum, summam sapientiam, momento acquisitam , ia divina miracula, quibus testimonium
398쪽
monium suum de resurrectione & adscensione Christi in coelum confirmarunt , oculis suis adspexerunt. Aliam scimus hodiernorum esse rationem , qui ipsi miracula illa non viderunt , quique per patrum suorum traditionem gravissimo erga Christianam religionem praejudicio imbuuntur. Prodigia coram conspecta validius movent, quam
ex aliorum narratione solummodo cognita. A
cedit , quod Christiani ipsi , aut saltem Christiano nomine ornati , multa Judaeis scandala objiciant , quibus eorum animos , satis per se a religione Christiana alienatos , alieniores reddunt: Qui scuti se gravis coram Deo criminis reos constituunt, ita Judaeorum aversationi corruptis suis imoribus , cultu , & crudelitate , excusationem aliquam asserunt. Ut autem Iudaeos a malitiae crimine vindicet, In homi- ait Vir Doct. Fere excogitari nequit quod in hominem , qui mortuos suscitat , cistis Visum concedit , rum totus Wrotos sanat , ct infinita edit miracula, totus popu- populusius malitiam ct odium exerceat. Sed quid juvat aria '
gumenta congerere, ut eVincatur factum non elle, tεst.
quod factum esse constat φ Certum quippe est, non Christianis tantum, sed & ipsis Judaeis fatentibus , Jesum Christum esse cxucifixum , a Judaeorum senatu ut blasphemum condemnatum de Romanis traditum: Certum etiam est, miraculis
ipsum claruisse: solummodo contendunt Judaei, miracula ejus non virtute divina , sed vi magica esse effecta : De quo nihil nunc dicemus. Miraculis ac beneficiis sitis multorum animos sibi con-eiliaverat : ingenua ac libera sua reprehensione
Scribarum ac Pharisaeorum ac Sacerdotum a se ali naverat animos : qui omnes conspirantes eum
399쪽
condemnarunt, ac autoritate sua populum in pamtes suas traxerunt; adeo ut omnium beneficiorum ejus oblitus caeco impetu a primoribus suis instiga- tu S , necem ejus expetiverit : Quemadmodum plebs ab ore Doctorum suorum pendere solet, &eorum judicio blasphemiae & haereseos condemnatos, licet vitae integerrimae & alias maxime dilectos , execrari solet ac diris devovere: Uti omnia um temporum historiae docent. Hinc est, licet Rabbini , vita populi pro concione reprehendentes , libenter audiantur ; nemo tamen eorum sen- , tentia excommunicatum , licet antea maxime honoratum, diligere, aut illi charitatis ossicia exhibere audeat, sed tanquam profanum horreat.
Qiis sensu Sed objicit mihi Vir Doctiss. Apostolum Pa - xi R Ju- luna, qui de se dicit , quod ex ηelo legis Christi s bullii ' quaces persequeretur , ct de Sudaeis, quod ex in rantia Christum crucifixere: quis ipsum D. Iesum, qui in cruce pendens ita Patrem oravit, Pater ignoscecis, non enim sciunt quod ficiunt. Resp. Quando malitia objicitur Judaeis , mens non est, quod omnis abfuerit ignorantia , & quod Judaei in animo suo persuasi Iesum esse Christum seu Messiam promissum, nihilominus eum intersecerint. Quis ad illum malitiae gradum prolaberetur φ sed quod causa ignorantiae ipsorum fuerit malitia quaedam animi. Non ergo fuit invincibilis ignorantia, aut mera ignorantia absque omni Iudaeorum cul
pa ; sed fuit in illis quaedam hypocrisis, quod
exacta traditionum a parentibus acceptarum observatione crederent se Deo gratos ; fuit fastus quidam & ambitio, qua aegre ferebant vitia sua Laxari, atque ita autoritatem suam coram plebe
aliquatenus imminui: A quibus vitiis hodiernos Synagogae
400쪽
Synagogae praefectos esse immunes nec ipse Vir Doctiss. affirmare audebit. Inde ortum odium contra Christum libere ipsos & palam reprehendentem. Accessit praejudicium de regno terreno , per Estum & ambitionem altius infixum ; quod junctum odio contra Christum , in causa fuit, quod & doctrina & persona ipsis ingrata fuerit; inde orta est in ipsis persuasio , fieri non posse , eum esse Messiam : Qua persuasione cum semel essent imbuti, omnia illius in sequiorem interpretati sunt partem , & sibi persuaserunt, omnia sibi contra Jesum.esse licita, quin & forte, quod illius caedes Deo gratum esset futura sacrificium. Sic fuit ignorantia in Judaeis, Verum non inVin- - ,
cibilis ; sed ex culpabili causa, 8c quae abesse poterat & debebat, originem trahens. Dominus itaque in cruce pendens Judaeorum Sensusve causam Patri suo com endans, quod eorum cri-b 'x'PQ
men aggravat tacuit; & fidelis instar patroni id tantum protulit, quod illi aliquatenus excusando servire poterat: ignorantiae adscribit, quae etiam aliqualis in illis erat: non autem ab omni malitia eos puros pronuntiat. Et quis credat , Jesum Christum, qui variorum criminum eos insimula verat, & speciatim etiam injuste effusi sanguinis Prophetarum, & quod sanguinem Prophetarum, quos ad psos missurus esset, hoc est , suorum Apostolorum, essent effusuri, ac propterea horrendo excidio exscindendi, Matib. xx I t I. Judaeos in se innoxio & bene merito occidendo, ab omni malitia puros pronuntiasse , ac crimen illud
horrendissimum ignorantiae invincibili adscripsis se e Idem est sensus Apostoli Pauli, quando Judaeis ignorantiam adscribit, nim et ' non invincibilem a
