장음표시 사용
401쪽
bilam, sed Quae ortum suum malitiae eulpabili α- facile vincibili debet. ΕYemplum Ipsius Pauli alia longe ratio est: nulla in eo fuit Pauli. animi malitia , sed vehemens & caecus pro Lege zelus, qui impediebat , ne Christum ejusque doctrinam prout oportet consideraret & ad examen revocaret , sed caeco impetu rejiceret. Licet itaque hic minor multo fuerit culpa, dc ignorantia. excusatior, non tamen fuit invincibilis. Neque id Apostolus de se affirmat ; sed contrarium, quod fuerit illo tempore peccatorum primus, seu maximus , I Timoth. I. I . quod nemo ob factum per ignorantiam invincibilem, quam a crimine penitus excusare omnibus notissimum est, commissiim de se pronuntiabit. Nonne- Sed ait Vir Doctiss. Cur ergo omnes Sudaei non cesse est ut etiam in coelini rapti ut Paulus ἰ Respondeo Ver-
hiau bis Viri Doctiss. ad III. Num. pag. I 68.
inde ut Haec speculatio ad Dei abditum in scrutabile secretum Paulus in adse ere assectet , ad eum satis foret inquirentem Ium i Ne tamen responsionem declinare me piatur. credat vir Doctiss. addo : Paulus absque isto in coelum raptu credere potuisset, & procul dubio credidit: non enim constat, nec verisimile est, raptum illum in tertium coelum fuisse illam coelestem Christi apparitionem quae Paulo Damascum proficiscenti contigit, & per quam conversus est )sed ea Paulo contigit ut esset Apostolus, & vere de Christi gloria testari posset, quod eum vidisset ;quia Christum hic in terris versantem non viderat, perinde uti reliqui Apostoli. Si aliquis itidem rogaret , cur non alii populi a Deo eodem modo quo Israel sanctificati, & ad conspectum Dei legisla-' tipis admissi, cur Iacobus electus & Elavus Iopudiatus l
402쪽
repudiatus & plurima ejusmodi , nonne Vir
Doctiss. miraretur intemperantiam ne dicam an imis pudentiam hominis , rationem requirentis providentiae divinae munera ac beneficia sua distribue
tis φ Quasi Deo non permissum sit , idoneos ad certa officia homines eligere , nisi aliis rationem reddat vel hoc non possit seni a Deo , nisi ejus consilii participes faciat homines , adeo ut semper rationem reddere possint, quare hoc potius quam illud factum sit ' Visum est sapientissimo Deo Samuelem , Eliam , Elisaeum , aliosque subinde Prophetas Spiritu suo illuminatos , visionibus divinis supra alios homines elevatos , ad populum suum mittere. An inde viro cordato hujusmodi quaestio oriri potest, cur non etiam totum populum ad eam dignitatem evexit φ cur itidem universis plebi semnia & visiones non concessit φ λ cuit Deo novum praeconem Evangelii duodecim Apostolis adjungere placuit ob causas soli Deo notas Paulum eligere : An igitur , quia Paulus ut Propheta populo mittendus erat , totus etiam
popul us eodem modo initiandus fuit ' Sed toti populo ostens es olim in deserto gloria Dei. Resp. Et toti populo non minor Dei gloria ostensa est omniabus illis prodigiis , quae coram omnibus per J sum Christum , & per Apostolos in nomine Iesu Christi edita sunt. Sed non vidit ea quae Paulus
vidit. Nec populus olim cum Mose suit in momte , nec omnia vidit quae Moses vidit nec Deum ea loquentem audivit , quae Moses audivit ; sed Mosi ea referenti , ob ea quae vidit, fidem habuit. Ita & Apostoli ob ea quae ab ipsis & pr pter ipsos fieri videbantur , fidem mcriti sunt. Quae
403쪽
Carnalis Quae ergo causa est, quod Judaei Iesum , siquiadem sit russas , non receperint ' Sane eae ex an d h redictis jam facile colligi possunt. Verum indi. Christum gne fert Vir Doct. quod inter causas illas recensue-imPςdit, carnalem quendam affectum, qui terrae ita sit assaxus , ut animum ad coelum & coelestia minime attollere velit. Quaerit, qua in re carnalis ille affectus consistat in an in amore patriae ct bonorum te . poralium, an in doctrina carnali spirituali opposita , an in utroque e Respondeo : In amore patriae Mbonorum temporalium. Quamquam enim ce tum sit externis ritibus valde esse addictos Judaeos, ideoque abhorrere a doctrina Jesii Christi , quaeritibus illis abolitis internam animi sanctitatem , ritibus illis adumbratam unice exigit; tamen ad ea hic non respexi : Quare & quae Vir Doctiss. prolixe hic disserit de persectione Legis , quae nulla in parte Evangelio cedat , commodius in s
quentibus expendentur. Carnalis ergo affectus quidam animos eorum terrae Canaan ita affixos tenet, ut regnum terrenum ibi cxspectent , &coeleste non apprehendant.
Sane terram illam jure potuisse Israelem olim diligere , nemo inficias iverit: cum & Abrahamo ejusque posteritati a Deo sit promissa, & longaevam ac omnibus bonis affluentem habitationem' populo legem observanti Deus promiserit , ac proinde amore ejus ad legis observationem populum excitare voluerit: tantum abest , ut illius amor cum amore Dei consistere nequeat: Sicut &divitiarum possesso cultui Dei neutiquam ossicit l, sed cultus Dei legitimum earum usum producit. Verum ostendunt carnalem affectum Judaei , quod a dena erga patriam illam amorom servent,
404쪽
postquam Deus meliorem illius loco ipsis obtulit,&ob terrae illius amorem impediantur, quo minus ea quae Deus de regno coelesti , sub involucro terrenorum, praedixit , ad animum regocent, nec attendant ad ea, quae in Prophetis praedicta sunt, ex quibus discere possent, si ot mia accurate inter se conferantur, sublimius quid Deum innuere voluisse ; praesertim, postquam Deus per Messiam, quem ipsis misit, clare id revelaverit. Amorem vitae aeternae Judaeis absit ut denegem: Quis enim aversetur beatitudinem φ Verum dc
amor terrae Canaan , & regnum Messiae terrenum ita occupavit eorum animos, ut evelli nequeat.
C A P U T VIII. Quod ea quae sussiciunt ad gentibus suade
dum Evangelium, etiam susticere debeant Iudaeis. Redit Vir Doct. argumenta quae protuIi suffice- re quidem suadendis gentibus Evangelium,
non vero Iudaeis. Ego autem contendo, quae sufficiunt ruadendis gentibus , ea etiam Judaeis sufficere debere : Quia non poterat gentibus sufficere revelatio, nisi quae sufficientibus documentis
probari potest esse divina. At quid magis a Judaeis exigi potest φ. Quod enim sulficientibus ar gumentis probari potest esse divinum, id apud
quemcunque, Judaeum aeque ac gentilem, fidem meretur, dc ab utroque aequaliter recipi debet. Explicat nunc vir Doctiss. mentem suam, quod noluerit dicere, argumenta Me , utpote valida svera , suffecisse pro gentibus : Itaque fateor me haeratione argumentum istud contra Virum Doctis. B b IetOD
405쪽
retorquere non posse : Quid ergo i gentes propter suam inscitiam iis facile potuerim convinci , non enim habebant principia illi repugnantia , sed mmilibus, qualia de Christo narran r , erant assueti. In eo autem valde fallitur Vir Doct. Plane adversa est doctrina Evangelii doctrinis gentilium. Nihil ipses magis offendit, quam Christi crux rideo & Paulus ait , sum crucifixum gentibus esse sultitiam : & passim Christianis a gentibus illusum est , quod in crucifixum Dominum crediderint. Ipse doctrinae genius , quae seipsum abnegare , quin & vitam pro nomine Christi profundere , &abnegatis praesentibus futura & invisibilia sperare jubet , adeo alienus est a sentium doctrina & indole , ut statim atque inter gentes propagari coepta est , acerrimos experta sit adversarios , totius que mundi odium ac crudelissimas persecutiones
sustinuerit. Illis autem animose restitit, & Ω- perior evasit, & late se disseminavit: Quod fieri non potuit, nisi divinitate sua hominum animos in obsequium traxerit. Posterioribus seculis magnam esse invectam corruptionem quae gentilismo originem debet , dolentes agnoscimus. Verum eam non esse Evangelii doctrinam , sed ab Evanio defectionem , Evangelium legenti manifestum est: Neque quoniam haec a gentibus desumta facile I gentibus recepta sunt, inde consequentia deduci potest, puram ac sinceram Evangelii doctrinam , gentium doctrinae & indoli fuisse consentaneam. Omnia enim sunt adversa & repugnantia. Exaltatio Christi in coelum quid commune habet cum gentilium αποθείσει φ illa enim omnes gentium Deos ac divos plane destruit. Nam agnoscendo exaltationem Christi , qui
406쪽
Deum Israel praedicavit solum esse verum Deum , eo ipso omnes suos ac divos , tanquam fictitios& idola repudiabant. Judaeos hodiernos & qui promulgationem Ev- Evang angelii secuti sunt , cotraria doctrina esse imbutos,
non mirum. Poliquam enim a Synedri ipsorum est dela-
Jesus Christus tanquam blasphemus est condemna- tum ad J tus , ipsis odio esse coepit ; & nunc omnes eadem opinione a parentibus imbuuntur , ita ut ante- ad gentes. quam ad discretionis annos pervenerint , jam Christum ut seductorem aversari didicerint. Quod addit , Sudaeos monitos ut sibi agentium doctrina cave- irent, huic negotio applicari nequit. Non enim
Evangelium a gentibus ad Judaeos delatum est , sed a Judaeis ortum duxit, & ab illis ad gentes est propagatum. Ipse Jesus Christus non nisi inter Judaeos praedicavit. Apostoli , omnes Judaei ,
primo Evangelium praedicarunt Hierosolymis , exinde porro propagarunt per totam Judaeam mOX per omnes terras quocunque Judaei essent dispersi , ac primo Judaeis , illis autem id rejicientiabus , tum demum gentibus illud annuntiarunt, atque ita Judaeis ob infidelitatem rejectis , gentes quae ad cultum unius veri Dei quem Judaei colunt,& fidem Filii ipsius Iesu Christi , abjecta idololatria falsisque suis doctrinis , sunt conversae , in Judaeorum locum sunt adstitae, & Dei populus censentur. Cum itaque primi praedicatores Evangelii non fuerunt gentiles , sed Judaei , ita etiam doctrina illorum nullo modo fuit Ethnica , id est, idololatrica . Atque hic apparet Judaeorum ma- litia & ignorantia culpabilis , quod cum praediactus esset Messias , eumque jam venisse dicant
Christiani , id nolint examinare, nec inquirer*. Bb a an
407쪽
an conveniant cum praedictionibus , vel non shoc usi praetextu scilicet, quod emendum sibi es agentium doctrina. Quasi doctrina de Messia possit, esse ullo modo suspecta tanquam gentiles 3 cum de Messia gentes ne per somnium quidem unquam cogitarunt. An hoc est candide & sincere, an malitiose agere φ Candidius certe ac magis ingenue hic agit Doctor LumbroZo , qui in suo Pro- . pugnaculo Sudaismi, ad articulum Grotii xv c. lib. v. de Veritate Religionis Christianae, doctrinae Chri litanae originem non attribuit gentibus, aut Graecis , sed Judaeis. Enumerans enim Judaeorum peccata , propter quae Messiae adventum differri contendit , inter alia haec habet. His adde horrendam
idololatriam , quae ab ipsis. Fudaeis NB.) adinventa fuit os citata in Perusalem, videt: ta ridianismus, per quem tota Lex divina ut insupportabile juxum des ta fuit oe exterminata , quem non pauci Iudaeorum amplexi fuerunt, ct per tot secula usque in prasens
eodom errore misere inficiuntur. Deum per Prophetas Messiam aliis coloribus Israeli non depinxisse, ex antedictis & mox contra Viri Doct. assertionem dicendis , constat.
CAPUT IX. Qia' sensu Judaei Regem coelestem
viderint. Jesum re π TT ostenderet vir Doct. Messiam quem Judaei gnare in . exspectabant non venisse , dixit , Rex Israeli promissus est: At regem non vidimus. Reges. si ', non esse visum regem terrenum , sed coelestem. Objicit nunc Uir Doct. Regem coelestem non esse
posse, nisset ipse Deusa Illum autem esse invisibilem:
408쪽
nec Israelem potuisse cognoscere, hominem aliquem esse Deum. Respondeo : I. Si ex hoc argumento pendeat decisio quaestionis inter Iudaeos & Christianos, utrum Christus sit Deus , haud magno acumine optis est, ut Christianus probet, Christum esse Deum. Jesum enim esse Regem coelestem ante probavi manifeste constare ex consentiente Apostolorum , qui eum in coelum adscendentem conspexerunt, testimonio , & ex Spiritu
Sancto quem decimo post adscensionem suam die, ipso Pentecostes festo , Jesus Christus ei coelo in Apostolos sios , juxta promissum situm, misit.
Si ergo Judaeus admittat hanc connexionem, qui in coelo regnat, est Deus; non potest argumentari contra Christianum hac ratione, Christus non est Deus , ergo non regnat in coelo : Quia sic assumit quod in quaestione est ; sed aliunde ostendere debet , Christum non regnare in caelo. Et si Christianus ostenderit, Christum vere regnare in coelo , jam contra Judaeum ita disputantem probavit, Christum esse Deum. Sed vero ut pressius respondeam, dico 2. Quan- Fides exido exigitur fides in Jesum Christum, nusquam in toto Novo Testamento exigi, ut credamus Iesum Ch istum
esse ipsum Deum , sed, Fesum esse tardium seu seu Filiivn. Messiam olim promissum , vel, quod idem est, esse Filium Dei: Quoniam appellationes Chrisei &Filii Dei inter se permutantur. Cui denominationi occasionem dedisse videntur verba Davidis , Psal. II. 7. Filius metu es tu, ego hodie genui ter 8c Dei, a Sam. VI I. I . Ero in Patrem , ct ille erit mihi in Filium. Quae sensu sublimiore Messiae applicata sunt. Inde factum , ut denominatio
illa Christi seu Messiae, dc Filii Dei, inter Iudaeos
409쪽
& discipulos Christi pro eadem habita fuerit.
Quod variis locis Novi Testamenti evidenter comprobari potest. Quando Philippus Nathanaeli dixit, Invenimus quemscripsit Moses in Lege oe Pr pheta , &e. postea Nathanael viso Domino Jesu inquit, Tu es Filius Dei , tu es rex IsraA, mo.
I. 6, O. Petrus omnium Apostolorum nomine respondens quae itioni Domini , interrogantis quem se esse dicerent, ait , Tu es Christus Filius Dei visi , Matth. xv I. I 6. Quae verba Marcus recensens , solummodo habet , Tu es Christus , cap. v m. 29. & Lucas , Tu es Chri s Dei, cap. IX. 2 o. Sic Matth. x Iv. Discipuli dicunt Jesu, no tu ad ipsos super mari ambulanti , postquam in navem adscendisset ; Vere Filius Dei es tu.8c M. VIII. 37. eunuchus reginae Candaces:
Credo Iesum Christum esse Filium Dei. Et quod
omnem dubitationem tollit, Pontifex Dominum Jesum coram tribunali suo stantem adjurat per Deum vivum , ut dicat, si sit'CAristus Filius Dei ,
Matth. xxvi. 6 3. Quod clarius apud Lucam exprimitur cap. XXII. nam postquam vers. 66. Seniores & Principes Sacerdotum interrogaverant, Si tu es Christin, dic nobis; eandem quaestionem repetentes Uers. 7 o. quaerunt , Tu ergo es Filius
Dei ρ Manifesto indicio, Messiam seu rariseum , &Filium Dei esse, idem plane significasse. Et ne
forte vir Doct. excipiat, hanc esse meam peculiarem explicationem ;i operae praetium est ostendere , etiam praestantissimos & maxit ne eximios inter Christianos Theologos Ioca haec in eandem mecum sententiam explicare. Non hic producam explicationes Episcopii, cum meis plane easdem , - sed duorum maxime eximiorum, & cum quorum eruditione
410쪽
TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. . 39I
eruditione Sc ingenii acumine vix ulli inter erudia 'tos comparari merentur , Desiderii Erasmi , &Hugonis Grotii. Verba Nathanaelis ad Domianum Jesum Ran. r. o. ita explicat Erasmus in sua Paraphrasi: Rabbi , Tu es ille Filius Dei, per quem Pater decrevit liberare populum fui : Tu es ille rex Israel, Prophetarum vaticiniis olim promissus.
Verba autem Petri Matth. xv I. I 6. in eadem Paraphrasi ita explicat es ille Christus , Filius Dei vivi , non suspicionem proferens, sed certa ct indubia lata sententia profitens , illum esse Messiam a Prophetis promissum , singulari quodam more Filium Dei. In Apologiis autem suis similia multa habet. Ad Sanctium Creanum tom. I x. pag. 3 3 6. ' P trus Rum profitetur Filium Dei vivi , quamquam P tris assam dixit, tamen credibile non est , illum id temporis plena fide credidisse, 'esum esse Filium Dei secundum naturam , eiusdem cum illa mentia. Et Supput. errorum Bedda , Propos. LIV. pag. 9 6. vinolipost tot cosecta miracula , post editam illam caelestem professionem , Tu es Christus Filius Dei vivi, tameη velut illa per somnium dicta fuissent, multa de eo taηquam de homine puro loquuntur. Ibid Propos LXXX. pag. s I 3 , si . differens de Nathanaele Petro , ita tandem finit. Deinde quod ait stil. Bedda nomen Filii Dei non competere nisi in unum rilium , refellit ipse Do minus , qui sanctos viros etiam Deos docet appellatos fuisse , non modo Dei filios. Caeterum quod ad articuli vim attinet ο υιος, etiam in Nathanaelis professione additus est articulus. Et mihi probabile videtur , utrumque idem de Christo sensisse , sed veluti per somnum , licet Petrus jam multis conspectis miraculis sublimiorem de Gariso concepisset opianionem , eoque mjore cum ardore professionem reddia, Bb 4 . derit,
