장음표시 사용
421쪽
adhuc hodie esse penes oriundos e tribu Iuda , Rabbi Manasse affirmat. Ecce quanta opinionum diversitas & pugna ; & quam coactae sunt omnes ac violentaei Quod ipsum non exiguum falsitatis earum indicium est. Et cum in nulla harum sisti de acqtitescere polsini Judaei , serio ac in timore Domini oporteret eos expendere explicationem Christianorum , quam ubi eventui qui certistima Prophetarum explicatio est per omnia respondentem deprehenderint, & sponte ex nativa Verborum fgnificatione fluere , rejectis suis coactis
ac contortis , ut Veram amplecti. Debuit venire stante adhuc secundo templo , I . I, 8, Io. Adhuc modicum , ego co movebo coelum terram , mare , ct aridam : Et movebo omnes
gentes; ct veniet desideratus cunctis gentibus; implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercit um. Meum eis argentum, ct meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus illius novissimae plus quam primae , dicit Dominus exercituum: er tu isto loco dabo pacem, dicit Dominus GeuisHum. Quibus verbis Prophetam Messiae adventum praedicere ; negari nequit. Cum enim, docentibus
ipsis Judaris, quinque eximia dona divina fuerint in primo templo , quibus destitutum fuit secundum , videlicet, Urim & Thummim, arca foederis, ignis caelitus delapsus , & veluti leo cubans in altari ac vi sua repente consumens sacrificia, divinitas, & spiritus Prophetiae, ac proinde longe inserior fuit secundi templi gloria quam primi: sequitur quod lius Memiae, per quem Deus pacem dedit, & salutem aeternam hominibus praeparavit , omnibus illis antiquis primi templi do-- nis longe excellentioris, praesentia gloriam illam majorem
422쪽
majorem templo secundo conciliare potuit. De- , ibuit ergo Menias venire templo nondum destructo, ac proinde antequam sacerdotium & sacrificia , templo illi alligata , finem habitura sunt.
Quae omnia etiam confirmantur Dan. IX. 27.
. qui etiam tempus illud expresse intra septuaginta septimanarum , seu quadringentorum &nonaginta annorum spatium circumscribit. Locum nativitatis fore Bethlehem , clare doce- Et locus tur Mich. v. i. Et tu Bethlehem Ephrata , parvula ut sis in millibus Iudae : Ex te mihi egredietur ut '' Ρ' sit dominator in IsraA , ct egressiones ejus ab antiquo . a diebus seculi. Nec obstat , quod mentio sit egressuum ipsiius; illis enim designatur , non tantum eum Bethlehemi nasciturum , quod priora Verba indicant, ex te mibi egredietur , qui sit dominator in Israel : sed & ex antiqua prosapia Bethlehem rica , quae per multas generationes Bethlehemi est propagata , originem tracturum et Ea autem est familia Davidis ; ut cuique notum est. Quid peregressiones Vir Doct. intelligat, mihi non liquet.
Matrem Messiae sore virginem , clare praedici- Mater vim tur Elia. vi I. I . ubi postquam Propheta Dei no- g mine regem Achaz hortatus esset, ne animo conturbaretur ob invasonem terrae suae per Reges Is raelis & Syriae , quoniam non essent ipsis succes.sura consilia sua , & Achaz nihilominus promissioni divinae dissideret, ac Propheta ipsi nomine Dei offerret signum qualecunque vellet , ut de proinmissi divini complemento certior esset , atque Achaz illud prae dissidentia recusaret, Deus ipse ei sgnum dat, partum nempe virginis : dicens :Ecce virgo concipiet pariet filium, ct vocabunt nomen ejus, Immanuri. Quo quidem juxta priorem
423쪽
&literalem sensem illo tempore indicatum fuit, ex muliere , tunc adhuc cum Propheta haec eloqueretur, Virgine, sed paulo post nuptu ra marito , nasciturum filium , eumque fore pignus li-' berationis terrae Judae, a duobus eam infestantibus regibus. Verum ipsa verba satis indicant, sensum sublimiorem sub illis latere, neque earum vim nativitate illius infantis plene esse exhaustam: itaque Deum illo infante tanquam typo nobiliorem longe nativitatem infantis adumbrare voluisse,
i qui non tantum signum & pignus foret, sed effector illustrioris multo liberationis , cujus prior' haec typus fuit, quique ex Virgine, etiam cum pareret, absque Viri opera esset nasciturus. Is autem est Dominus noster Jesus Christus. Hunc sublimiorem sensum varia in illo textu evincunt, quae singula non recensebimus: Duo tantum nunc dicam: Primo, quod expresse dicatur coninceptura dc paritura: Atqui tempore Achabi non, virgo concepit & peperit , sed nupta , quaeque amplius virgo non erat. Secundo: Quod dicatur signum, intellige non vulgare ,- sed Deo ad fulciendam regis diffidentis fiduciam dignum , ac proinde eximium & extraordinarium : tale autem non fuit, partus mulieris juvenculae marito nuptae , quod commune ac quotidianum est sed partus virginis illibatae , quae virum nunquam
Natus est Agnoscit vir Doct. praedictum per Prophetas, Messiam oriturum ex familia & semine Davidis: Davidis. Sed negat, quicquam constare de 'esu CBristo, quia
. a Davide genus ducat s turn quia narratur taritum g
nealogia Iosepia , cujus filius non fuit; tum ob Evam gelistarum Mattiai σ Luca in recensenda Chriui I nealogia
424쪽
nealcgia discrepantiam. Paucis dico. I. Multos in illa esse sententia , Lucam Mariae describere genealogiam , & Iosephum vocare filium Eli, quia illius fuit gener. Atque ita tollitur illa apparens inter Evangelistas discrepantia , & qua ratione a Davide genus ducat, manifestum est. Nec ulla
est ratio quae contrarium credere cogat. 2. Licet genealogia tantum recenseretur Iosephi, recte t
men ad Christum pertinere dici potest; quatenus uxores Hebraeorum transibant in familiam mariatorum , neque ex sita, sed ex maritorum familia censebantur. Sicut ergo Maria Iosepho nubens in familiam ejus transiit, etiam in illam transiisse dicendum est, quicquid illius corpori sola oper tione ac benedictione divina accessit, sine ulla ab
Quae de Patre Iosephi naturali ae legali dicun- De Patretur, non continent difficultates humano ingenio 'vix extricabiles, sed facili negotio intelligi po legali. sunt. Quid enim hic est captu adeo difficile , quod mulier Iudaea defuncto prvire marito genus
ex Davide ducente per Salomonem , secundis nuptiis fiat uxor mariti etiam genus ex Davide, sed per Nathanem, ducentis, & ex utroque matrimonio filium relinquat, qui ambo fratres sint ut rini, & praeterea ortu paterno consanguinei:
quod illorum alter uxore ducta decedat absque tiaberis ; saperstes autem defuncti vidua ducta, juxta legem fratri semen suscitet atque ita alter fratrum filii illius sit pater naturalis, alter legalis φFacilia sane explicatu haec sunt, & Legi Μosis consentanea. Verum objiciet forte vir Doct. hie esse dissicultatem inexplicabilem , quoniam lex leviratus solos fratres germanos, non uterinos,
425쪽
fratris defuncti viduam ducere jubet. Respondeo : Me non negare , legem hanc maxime respicere germanos : Sed & certum est, nulla in lege , quae exstat Deut. xxv. Verbi exstare, quae uterinos excludant. Quin imo si legis scopum inspiciamus , quandoque Sc uterinos includi deberecet tissimum est , nimirum s uterini progeniti sint ex parentibus ex eadem familia oriundis , qui proinde respectu paternae originis etiam confinguinei sunt: quales hi Josephi majores fuerunt, uterque nimirum ex familia Davidis oriundus ; &maxime quidem, quando nullus est sanguine propior, aut si st, eam ducere recuset. Per fratrem enim non solum ejusdem patris filium intelligi, sed 3c consanguineum , valde familiare est Hebraeis : talemque ad nuptias viduae defuncti abs
que liberis hac lege constringi , & si proximus
eam ducere renuat, succedere debere qui post iulum defuncto proximus fuit, ex Ruthae historia, ubi legis hujus executionem habemus , liquere potest. Booz enim non fuit germanus mariti Ruth , sine liberis defuncti, sed tantum consaninguineus, quem & alius propiore sanguinis vinc lo praecessit: verum cum is Rutham ducere detre- ctaret, solvit calceamentam suum , &sic BOOZ Ruth in coηiugium assumsit, ut suscitet nomen defuncti in haereditate sua : Cap. tu. 8, 9, Io. Quae omnes adeo exacte narratae circumstantiae indican r, hic non tantum respici legem de redimenda possessione proximi , Levit. xxv. ut plures Judaeorum
magistri docent, sed & legem quae leviro fratris de uncti viduam ducere jubet. Scopus nimirum legis fuit, ne deleatur defuncti nomen in Israel, & , ut possesso ejus haereditate transeat ad filium,. cujus
426쪽
cujus ipse pater censeatur: atque interim ea si inli manu fratris, hoc est , proXime agnati, qui viti dua ejus ducta ipsi prolem suscitare debet. Atqui scopus ille obtineri potest , si vidua & possessio
ejus si in manu fratris uterini, etiam paterna ori
u gine ipsi proxime consanguinei. Quod si Viri Doctiss. pertendat , aliter doceri a suis doctoribus, nec non in Gemara , indeque colligat, usum in F populo obtinuisse, solos fratres germanos duxi Lb se viduas absque liberis defuncti, illumque comi munem usum esse interpretationem legis: Responi, deo ; Ex Ruthae historia aliud liquere. Et si no-a bis ad manum essent plura testimonia autorum quiis ante Jesum Christum natum & stante adhuc Repub. Judaica vixerunt, certius ex illis quid in poli pulo usus obtinuerit judicare posse : Verum ex auit toribus qui aliquot a nato Christo seculis demum vixerunt id cognosci neutiquam potest: Certum: quippe est, eos ex odio religionis Christianae totost in eo fuisse, ut Legis & Prophetarum explicatio-
a nes excogitarent, religioni Christianae adversas, , ut tanto speciosius eam impugnare possent, ideo-a que nec ab antiquiorum explicationibus recedere, Veritos, quandocumque eas illi stabiliendae ullae tenus inservire animadvertebant. Quod&inh , jus legis expositione contigisse, quae adduxi argui menta satis evincunt. Ita ut nulla hic occurrati difficultas humano ingenio vix extricabilis., Addo hoc unum et Quae de genealogia Christi Difficulta-i scripta sunt, satis clara & nota fuisse illo tempo- hbi i re, cum facile investigari , & si falsa fuissent de- sunt in ge-i regi potuissent et Hinc tam asseveranter scriptor nealogiis.l Epis. ad Heb os cap. V II. I . ait, manifestam est, i quod ex Suda ortus sit Dominus noster : Non tam. Cc assev
427쪽
asseveranter hoc dixisset, si vel minimum ea de re inter Hebraeos dubium fuisset. Si quae nunc sit obscuritas , quae satis clare solvi non possit , non
hoc adeo mirum est : cum in genealogiis recensem i. dis post multorum annorum decursum facile ob- si uritas quaedam oriri possit, quae in initio , quia tum omnia nota erant , non fuit animadversa , Scnullus illorum temporum scriptor dubia post exoritura elucidaverit. Neque hoc Iudaeos offendere oportet. Nam, ut recte observat Grotius, Am. not. in Luc. III. 23. gnari sunt morum populi Fudaici , sciunt multas esse posse genealogias , quae pugnare videantur , nec tamen pugnent: idque non uno
modo accidere solere : ut se iis libris quos IIudaei nobiscum agnoscunt facile est probatu . Quod seut in genealogiis , ita etiam in Chronologia locum ha-
bet. Qualia non pauca , eaque multo adhuc obscuriora solutu difficiliora ex solis libris Regum& Paralipomenon produci possent , propter quae tamen nec Vir Doctiss. nec Judaei generatim , librorum illorum authentian & historiae veritatem in dubium trahunt. Nos syeciminis causa paucula tantum proserre contenti erimus. I Reg. V III. dicitur Ochosas fuisse viginti duorum annorum eum regnare coepisset: at I Chron. XXI I. 2. de eodem dicitur , quod quadraginta duorum annorum fuerit, cum regnare coeperit. Joachim dicitur a Reg. xx Iv. 8. decem & octo annorum λ ata Chron. XXXVI. 9. octo annoIum fuisse , cum re-
Enare coepit. Quis haec conciliabit ' Difficilius est quod legimus de Achazo , & filio ejus Esechia:
Achazo cum regnare coepit tribuuntur viginti anni , & regnasse dicitur sexdecim annis , a Reg. xv I. a. qui si conjungantur , tota Achazi aetas , quando
428쪽
quando mortuus est, fuit triginta sex annorum. MCap. xv III. a. dicitur Esechias , cum patri in regno successit, fuisse viginti quinque annorum equi si demantur aetati AchaZi , sequetur Achazum undecim annorum puerum genuisse Esechiani. Haec nobis nunc sunt obscura , &sblutu dissicillia
ma : Olim autem , cum omnes circumstantiae
exacte fuerunt cognitae , vix ullam credibile est habuisse dissicultatem. Et ne forte vir Doct. excipiat, exempla haec non exstare in libris Mosis, ac proinde non esse quod iis solvendis se fatiget, aliam fore rationem , si in Mosis libris reperire Iur, quos prae omnibus veteris Testamenti libris eximios habet , pag. I 7. Age exemplum multo adhuc intricatius proferam ex libro Geneseos. Narratur Cap. xx IX. connubium Jacobi cum Lea& Rachele. Ex calculo chronologico constat,&consentiunt Judaei, teste inter alios Rabbi D, vide Gante in sua Chro logia Hisoria sacrae , ad amnum centesimum octogesi quintum millenarii tertii, quod Jacob cum venit in ei arran fuerit filius se. ptuaginta septem annorum: servivit annis septem, ergo cum duxit Leam fuit filius octoginta quatuor
annorum. Judas fuit filiorum quartus: ergonatus non ante annum octogesimum octavum Jacobi. Cum Jacob ingressus est in AEgyptum, fuit centum triginta annorum , uti ipse ait Phalaoni , Genes xLvII. 9. Ergo si octoginta octo annos demas annis centum & triginta, sequetur Judam , cum
Jacob ingressus est AEgyptum , fuisse quadraginta
duorum annorum. Explicet mihi nune Vir Doct. quomodo omnia quae de Juda narrantur infra aet tem quadraginta duorum annorum potuerint eu
nire. Genes. xxxv III. narratur Juda duxisseCc s uxorem,
429쪽
uxorem , ex eaque tres suscepisse filios: natu maximo dedit uxorem ; illo defuncto, jussit ut secundus ducta vidua fratri defuncto suscitaret semen: sed &hhoc propter impietatem exstincto nurum exspectare iussit, donec filiorum natu minimus matri momo maturus evaderet. Illo jam maturitatem adepto , cum videret' Thamar se illi non dari uxorem, assumto habitu meretricio cum socero concumbit, & ex illo concubitu gravida gemellos peperit: eorum alter antequam Jacob in AEgyptum descenderet jam duos genuerat filios , uti narratur Genes. XLv I. Ir. Si haec omnia infra
aetatem quadraginta duorum annorum contigerunt , oportet concipiamus maritos ac patres duodecennes. Quam haec sunt dissicilia explicatui Non haec dico , quasi vel minimum dubitans de veritate historiae ; sed ut ostendam , post tot annorum decursum in calculo chronologico, ob cireum stantiarum quarundam ignorationem , posse oboriri difficultates inexplicabiles , quae , si omnes circumstantiae nobis exacte essent cognitae, facili negotio tollerentur. Idem circa genealogias facillime evenire posse, imo aliquoties evenisse , ex iisilem libris Paralipomenon probari potest. Quod quia notissimum est, prolixitatis vitandae causa nunc non ostendam. Quare cum olim, quando res per evidentia documenta poterat inquiri & demonstrari , omnibus manifesta fuit genealogia Domini ; ea nunc propter obscuritates quasdam , quae ita plene tolli non possunt, quin aliqua remaneat difficultas , reprehendi aut in dubium vocari non debet. Constat itaque ex
his , Dominum Jesum ex familia Davidis esse oriundum, & quidem ex ea jam e fastigio regali ad
430쪽
ad summam humilitatem redacta , juxta vaticinium Esa. X l. 2. Prodibit virgula e trunco su
ciso Isai , surculus 8 radicibus ejus essor siet. Et super eum requiescet stiritus Domini , &c. Atque
sic etiam patet, minimas circumstantias de genere Messia praedictas in Jesu nostro impletas esse. Ad ea quae addideram , quod Deus quae obscu- Veritas hiarius per Prophetas praedixerat, postea Messia adveniente clare &distincte revelaverit, & quidem Judaeis prius quam gentibus , multoque illustrio- bari; iumra dederit, quam secundum literam promisisse videri posset; respondet Vir Doct. Haec quidem ficere Christianis , qui jam credunt, non vero Sudatas, qui figuras istas non agnoscunt. Ad quae paucis dico: Agnoscere me, antequam probata sit Evangelicae historiae veritas, nos ex Veteris Testamenti prophetiis solide probare non posse contra quemcun- que infidelem , haec omnia figuras ac typos esse turae nobilioris liberationis ; multo minus,
qualis illa liberatio sit futura, & quibus actibus peragenda: Alias fideles Veteris Testamenti diastincte ex Prophetis cognoscere potuissent omnia quae postmodum per Eoangelium revelata sunt: Atqui hoc est naturae prophetiae adversum, quae semper ante sui impletionem obscuritate aliqua tegitur. Itaque , uti ego in praecedente scripto ostendi, a probatione veritatis historiae Evangelicae faciendum est disputationis nostrae initium. Ideoque ego ordinem disputationis nostrae nunc. mutavi, & primo de argumentis quibus Evangelii divinitas adstruitur disseruit illis adstructis, examen quaestionum Viri Doctiss. aggressus sum.
Probata vero & asserta veritate historiae Evangelicae, tum porro ex tota ratione providentiae divinae
