Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Nee dici Potest, legibiis umbraticis Deum deces ille Ii-

raelem.

a RESPONSIO AD

non fuisse : sed demum necessariam redditam , cum Deus Messiam misit 8c plenissime revelavit, ac distini tam in ipsum fidem ad aeternae salutis consecutionem exserte praecepit. Nihil itaque hic omissum , quod ab amore Dei , quem semper erga Israelem ostendit, exspectari merito potuit. Addit vir Doct.: Alias legibin umbraticis , cam nalibus , nihil proficientibus, exiguo tempore durα-- lris , nos decepisset; quod de sua bonitate minime esse

credendum recte Uir Doct. concludit: Deus enim , qui ipsa veritas est & sanctitas, neminem decipere potest. . Sed non video quomodo Deus , nisi ita exserte omnia quae conditionem regni Messiae spectant in antecessum revelaverit , dici potuerit Is

raelem legibus umbraticis , &c. decepisse. Justa& legitima foret haec argumentatio , siquidem

Deus Legem ritualem Israeli praescribens , eam observari noluisset, ejusque observatores mortis reatui subjecisset. Nunc autem contrarium Verum est: Voluit serio Legem ritualem ab Israeleobservari r ejus transgressores & praevaricatores severe punivit. Nec Apostoli usquam docuerunt , ne ipse Apostolus Paulus, tantus libertatis Christianae patronus , illicitum esse fidelibus ex Iudaeis Mosaicae Legis ritus observare : Quin ipse Timotheum circumcid;t, se purificavit, & dies purificationis transegit in templo: Sed gentibus ,

quibus nunquam praecepti erahi, eos a Judaeis legis Μosaicae zelotis imponi noluerunt. Verum est, docuerunt earum observationem ad salutis aeternae consecutionem esse inefficacem , quoniam jam ipsum corpus adventasset , quo adveniente umbra cessare debet. Sed Deus, pro statu Israe

lia Mantili , ritibus hujusmodi , tanquam primis l

elementis ,

62쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. 3

elementis , eorum animos ad 'perfectiorem cultum praeparare Volens , neutiquam dici potest Is raelem decepisse, quando cultu perfectiore introducto legem ritualem & umbraticam cessare facit. Non quod Deus ab Israele olim agnosci & credi voluerit , ritus legales cultus spiritualis ac pers ctioris esse typum : hoc enim cum nusquam diserte Israeli revelaverat : nec etiam illius fidem ab Israele exigere potuit e Sed quod cultus ille rudior&imperfectior revera tyrocinium religionis fuerit,& a Deo destinatus, ut, postquam perfectior cultus esset introductus, Israel illum hujus fuisse typum ex utriusque collatione deprehenderet. V rum de eo mox plura. Dixi poenitentiam , quae praescribitur Deut. Deut. xxx. XXX. respicere proprie tempora captivitatis Babylonicae r idque probavi Verbis Nehemiae , Cap. captivit I. 8, 9. Agnoscit Vir Doct. Nehemiam verbatis Baby-

haec captivitati Babylonicae applicuisse: sed addit, id a Nehemia factum, non quod omnia in ea captivitate executa fuisse crediderit : id erat impossibile: sed

quia etiam, juxta ea verba, propter Legis p maria rationem ira Dei merito sustinebarit. Dicitque, ex sapientioribus Christianis doctoribus neminem fere dubitare, quin verba haec ad praesentem Israesitarum e privitatem sint extendenda. Legi ego plures celeberrimos interpretes Christianos , qui caput hoc ad tempora captivitatis Babylonicae referunt, &inter illos quoslam, qui vulgarem Judaeorum objectionem allatis verbis Nehemiae expresse refellunt. Et dura admodum est explicatio, Nehemiam , cum ipsa eadem verba referat, quae Vir Doct. urget, Etsi ad cardines coeli dissipatusfueris, c. non credidisse, Deum omnia quae ibi minatus

63쪽

tus fuerat executum esse; sed tantum, quod propter Legis praevaricationem iram Dei merito sustinebant. Sane & in diversis afflictionibus, in ii. . bro Iudicum memoratis , modo eum essent sub potestate Midianitarum , modo Palaestinorum,

Ammonitarum , aliorumque , dubium non est, quin propter Legis praevaricationem iram Dei meis

rito sustinuerint: Nemo tamen verba haec Μosis lad illum statum unquam applicuisse legitur: Quoniam tunc in patria sua vivebant, aliorum licet ljugo oppressi. In captivitate vero Babylonica . terra sua fuere abducti, & dispersi inter gentes. Verum , ait vir Doct., non fuere diffstersi ad cardia lues usque coeli. Verum est r Sed aut in verbis hisce thyperbole quaedam agnoscenda est ,' valde familiaris in comminationibus ac promissionibus divinis ; aut argumentationis quaedam species, qua confirmetur poenitentium spes ac fiducia in captivitate Babylonica, quam ob carceris diuturnit rem valde collapsam fuisse docet mechiel eap. xxxv II.) Deum vere eos exinde liberaturum; lneque esse quod de liberatione desperent ac d bitent; quia ea est divini numinis erga populum resipiscentem misericordia, eaque Dei omnipotentia , qua omnem humanam potestatem ipsi sese o ponentem dejicere ac confringere potest, ut licet ad ipsos usque coeli cardines populus dissipatus su

rit , inde eum sit retracturus Deus. promissam Hisce addit vir Doct. patheticam admodum eo silici tm aggerationem omnium miseriarum, quas Iudaei aest adeptu, tempore adventus Jesu Chrilli , quem nos dici-Ob spretum mus esse Messiam a Deo olim promissum , expertim in. sunt, & etiamnum experiuntur, plane repugnan

rem felici illi statui, qui sub Messiae regno prae

diuiis

64쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

dictus fuit. Sed respondeor Illustris illius felicitatis promissae Israelem participem esse non pos se, quia regem Messiam ad se missum non agnovit , sed abnegavit & cruci avixit. Dicit Vir Doct. Me fieri nonpotuisse, quia Deus dixit , se rem

pore Messa circumcisurum cor populi , populumque D.u,'ho purificaturum ab remnibus scoriis , immunditiis, ct puli eorpeccatis, &c. Ad quae paucis respondeo: Deum circumcia in Scriptura dici homines purificare , non quod actu semper homines mundentur sed quia circa eos gratiosam adhibet operationem , quae ad ipsos mundandos efficax est , & ad ipsorum mundationem destinata ; licet contingat , hominem propria malitia abuti ista operatione divina, & per

eam minime mundari. Id unico nunc , omni exceptione majore , testimonio comprobabo, ex Emb. XXIV. I δ. Imminditia tua execrabilis est:

quia mundavi te in Hebraeo est Do non

es m data a sordibus tuis. Et ita Ezechielis verba, quae vir Doct. Titat, explicanda esse , evidenter colligitur ex cap. xx. ubi postquam idem proposuit promissum, vers. I9, 2 o. Dabo eis cor unum,

O spiritum no-m tribuam in visceribus eorum , &c. addit vers. a I. diuorum cor post offendicula ct ab minationes suas a bueat , dialo eorum viam in caput eorum. Μanifesto indicio , posse hominem , si contumax esse velit , gratiosae isti operationi diu

nae morem non gerere , atque ita beneficio promisso excidere. Verum Vir Doct. ejusmodi operationem divinam promissam credit, qua totus Israel cohibeatur, ne contumax esse possit, dc qua adeo valide commoveatur ad recipiendum

Messiam , ut se ei necessario subjicere debeat. Sed talis operatio diviva cum libera obedientia , qualem

65쪽

46 RESPONSIO AD

qualem Deus passim in Lege sua exigit , eonsistere nequit: nec ulla vera obedientia est , nisi quae libera sit: libera autem esse nequit , nisi facultas non obediendi adsit. Animadvertit Vir Doch. hanc sibi responsionem objectum iri , ideoque alio in loco eam praeoccupare conatus est , dicens: Abn quod Deus tam libera hominu- arbitrio sit illaturus: sed quod ex affluentia gratia in bonum feresemper dirigetur ut jam

peccato isimponatur. Sed vero, sive vim libero hominum arbitrio Deus inserat, sive intus ita potenter assiciat , ut aliud Velle nequeat , perinde est. Dico ergo: Illa affluentia gratiae divinae aut relinquet homini libertatem contrarium volendi , aut non . Si non relinquet 3 jam destructum est liberum arbitrium , nullaque superest hominis obedientia , vere ac proprie dicta. Si relinquet: fieri potest , ut affluentia illa gratiae per voluntariam hominis malitiam non consequatur effectum: lac proinde requiritur, ut homo a sua parte adserat animum docilem, ac pietatis studiosum , omni praejudicio renuntiet, seque a verbo divino regi patiatur. Et non destructo libero arbitrio, quae erit illa gratiae divinae affluentia , qua tam potenter homines in bonum dirigentur , ut peccato finis imponatur φ An erit clara praeceptorum ac promi serum renovatio φ Sed & illis posse non parere hominem ostendit Israel, cum ex ore Mosis Legem plene & perfecte audivit, & nihilominus aliquoties Mosi rebellavit. An interna quaedam Spiritus Sancti in mentibus hominum operatio φSed quae alia, quae liberum hominum arbitrium non destruat excogitari potest , nisi quae praecepta

Dei in memoriam revocet, dc promissa bonorumque

66쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI.

que promissorum certitudinem ac magnitudinent animis hominum infigat ' Sed quandoquidem ipsi revelationi divinae homo rebellare potest, etiam illi Spiritus Sancti operationi , quae in & cum illa

revelatione operatur, resistere potest. An denique potens maximorum miraculorum patratio , quae ita convincet homines, ut assensum&obedientiam sit quasi extorsura φ Verum nulla tanta dari miracula , quin animus contumaX ea contemnere possit, iisque minime flecti ad obsequium, affectui suo aut concupiscentiae adversum , exemplo suo aliquoties docuit Israel, qui licet Mosem

in montem ad Deum adscendentem conspiceret, fulgura ac tonitrua videret ac audiret, aliaque miracula Mosis oculis suis conspicatus esset, nihilominus aliquoties in deserto illi rebellavit: imo licet miraculo insolito & inaudito Corali, Dathan &Abiram a terra devoratos coram adspexisset, & 'cum fletu aufugisset prae metu ne & ipsi a terra absorberentur nihilominus postero die , quasi omnium horum obliti , animo rebelli Mosi ac Aaroni caedem interfectorum exprobrant, dice tes , Vos interfecistis populum Dei, Numer. XVI. Quae itaque erit illa gratiae arfluentia, qua homo fere semper in bonum dirigetur, & peccato finis imponetur φTandem addit Vir Doct.: Alira de hac praesente Separatio e imitate nunquara Deus Israelem praevertisset, neque verbum locutus fuisset; marime autem de praece est propter dentibus brevissimo tempore duraturis: quod omnino Meiliam, incredibile est , si modus, quo semper Israelem tractavit , recte σ cum sinceritate consideretur , σadsen--σm icos, textus clara litera destecta , ad libitum non rocurramus. Resp. Si consciremus rationem regiminis

67쪽

48 RESPONSIO AD

regiminis divini , quo erga populum Israel jam ab

initio usus est Deus, apparebit totam illam directionem respexisse Μessiam , & felicia illa quae sub Messia fluent tempora adumbrasse. ob Mes sam selum , quem Abrahamo ex semine suo pro misit , Deus discrimen illud populorum , inter Judaeos nimirum & gentes, introduxit 3 ideoque etiam circumcisionem instituisse videtur , cum stamen Abrahamo benedictum , quod sensu mystico Messiam designabat , promisit e, ut semper in circumessione promissi illius memores essent ; ide que & Deus tali signo Israelem ab aliis populis discriminari voluit, quod deleri aut obliterari non

posset ; ritusque illi praescripsit plane diversis ,

imo & contrarios aliarum gentium ritibus e ne ulla unquam inter ipsum & gentes commixtio fi ret: ut ita indubitato constaret, Μessiam ex ea gente, cui promissus erat , ortum fuisse. Inde sequitur , Deum populi sui , tanquam populi peculiaris, & a reliquis separati, curam gessisse singularem , eum per Prophetas docuisse & monuis se, usque ad Messiae tempora: hinc etiam omnes prophetiae ad Messiae usque tempora terminantur. Ab eo tempore Deus pro populo suo censeri u luit, non istaelem secundum earnem ex Abrah mo oriundum , sed quoscunque vestigiis fidei Abrahami insistentes, ex quacunque gente oriundos , voluitque ut omnes in unum coalescerent, aediscrimen illud populorum aboleretur: simulque paries ille intergerinus, lex ritualis, qua ID rael a gentibus separabatur, sponte evanesceret. Et hunc suum populum Messiae regendum tradidit. Praedicunt ergo Prophetae quanta populo felicitas sit obventura per Messiam: non quia omnes in

Israel

68쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEL 9

Israele secundum carnem felicitatem sibi a Messia oblatam corde obsequioso sunt amplexuri, ac rei psa eam adepturi: sed quia omnibus facultatem largietur eam consequendi, adeo ut si quis eam non obtineat , sibi id imputet suaeque incredulitati : dc quia quicunque per veram in Messiam fidem populus Dei futuri sunt, reipsa etiam felicitatem illam sunt conseouturi. Unde manifestum est , licet Deus per Prophetas antea diserte comminatus non fuerit , dispersionem hanc praesentem ι poenam fore rejectionis Μessiae ; juste tamen M. non recedendo a modo quo hactenus Istaelem tractavit, eam potuisse ob spretum Μessiam ipsi immittere : Quia jam ipsum regi suo Messiae regen-, dum tradidit. Et mirum non est Prophetas de temporibus Messiae adventum secuturis non ita diastinue prophetasse ac de praecedentibus , nec rejectionem Messiae , & populi Israelis propter eam eterra sua dispersionem , ita ad vivum praesignificassie: Quoniam omnes ferme prophetiae in ipso

Messia terminantur. Esaias tamen cap. LIII.

Messiae rejectionem praedixit I & Daniel-xx. populi propter ejus caedem miserabile excidium. Praedictiones autem de temporibus sequentibus Prophetis Novi Testamenti creditae sunt. --Αddideram praeterea ; Si quis pertendere velis , Sine rec verba haec etiam ad praesentem Iudaeorum suum extemdi debere sciat ille, nullam veram ad Deum resis, mula Deo scentiam esseposse, me receptione illius , quem ad po- grata est

puli sui salutem misit. Illud ideo addidi, ut sub 2sipist*R 'indicarem , licet id concederetur , nihil tamen exinde proferri posse contra necessitatem fidei in Jesum Christum. Requirit nimirum Deus a Populo peccatore respiscentiam, ut in terram suam

D restituatur.

69쪽

RESPONSIO AD

restituatur. Atqui quae poenitentia Deo grata I populo praestari potest, quamdiu eum rejicere

perseverat, quem ipsis misit redemtorem , ejusque se legibus subjicere recusati Sed vero, ut dixi, Vix quicquam Prophetae de statu populi ILraelis post missum Messiam praenuntiant ; nisi

summam eorum, qui ipsum recipiunt, fore felicitatem : quia huc usque separatio populorum duin' rare debuit: Postea omnes gentes cum Israele coalescere voluit in unam Ecclesiam. Solus Apost Ius Paulus in Epis. ad Roman. cap. X I. nobis revelat consilium Dei de Iudaeis, quod nempe caecitas ex parte contigit Israeli, donec plenitudo gentium intraret, & sic omnis Israel salvus fiet. Quae felicia tempora adhuc speramus , Vovemusque ex animo, ut Israel debita animi purgatione se praeparet ad redemtorem suum agnoscendum Scuen randum Pac ut Deus spiritus sui luce magis magisque eorum animos illustret, ut genuinum pro- phetiarum sensum, & naturam regni Messiae sibi promissi agnoscentes , per sinceram in ipsum fidem Sc obedientiam salutem sibi destinatam com

CAPUT III. I

De Quaesito tertio. Suffcit, ut Λ D tertium Viri Doct. Quaestum responderam , Messa rς- 2 laeesse non esse ut Deus olim dixerit, quod Iseum .ls.' propter infidelitatem in Messiam esset deperdendus, , promis, o abjiciendus in nationibus, ut non sit amplius populon Ius Dei, sed in aetemum damnandus , donec in Messiam cum venit crediderit: Sed susscere, Deum Israeli Messam promisisse : exinde enim manifestum esse, Deum voluisse, ut, quando veniret, reciperetur

Enosceretur ;

70쪽

oficeretur; ac proinde neminem , qui eum agnoscere recusaret, beneficiorum ejus fore participem. Haec .

ego eum in finem non dixi , quod ejusmodi textum in Sacra Scriptura nusquam extare credam e sed ut disputationem nostram in compendium contraherem: Praevidebam siquidem , si textus ejus. modi allegassem, prolixam inter Virum Doct. Scme de eorum sensu & genuina explicatione exoriaturam disceptationem: Eam ut praeciderem , dc disputationem , quantum possem , ad rei caput deducerem , & breviore gyro circumscriberem , hac responsione usus sum : Suiscere Messiam a Deo esse promissum : inde enim evidens est, qua do veniret , recipiendum esse, nec posse absque gravi peccato ac divini numinis offensione eum rejici. Agnoscit banc meam responsionem Vir Do t. legitimam esse , quando agitur de Rege aut Propheta

recipiendo. Addit vero, se non quaesivisse de hac fide, sed de Maside in Messiam Mediatore , in qua consium.

ret tota salus aterna Isratiis O generis humani , r spectu cujus omnia quae antea Deus in Lege praceperat quasi nihil erant, absque qua neque vere , neque υ

rum Deum credere possent; sed si quam fidem haberent , in Deum creatorem, futura erat quasi in non Deum, quasi in idolum. Hic primo Virum Doct. . praemonitum velim , me illorum Christianorum , qui Judaeos criminis horrendi , quasi non verum

Deum sed tantum idolum agnoscant , reos agunt, neutiquam approbare. Sentio ego , nos simul Christianos ac Iudaeos in unum eundemque Deum, caeli & terrae creatorem , quique Israelem ex AEgypto eduxit, credere 3 neque in eo Versari controversiam inter Christianos & Judaeos: Sed in eo solo , utrum Jesus, qui olim in Iudaea docuit,. Da &

SEARCH

MENU NAVIGATION