장음표시 사용
431쪽
Pleraque a Prophetis praedicta
divinae tempore veteris Testamenti , ex prophetiis , aliisque illustribus eventibus , clare elucidari potest , omnia illa tantum in typo contigisse , Deumque praestantissimum redemtionis humanae , per Christum peractae, opus antea rudi quasi penicillo delineasse, ut sensim hominum animos ad id debite recipiendum & agnoscendum praepararet ; ac tandem illud consentanee typis illis divinissimis in plenitudine temporis , ad summam sapientiae, bonitatis , justitiae , potentiae ac fidelitatis suae gloriam perfecisse in totius mundi sal ,
. C A P U Τ XI. Pleraque a Prophetis praedicta jam in Iesu
Christo impleta esse. 1 Andem addidi ; Si quaedam a Prophetis prae
dicta Israel nondum in Jesu nostro Servator benedicto impleta credat , posse ea adhuc imposterum impleri, postquam plenitudo gentium in Ecelesam intraverit , & Israelem suae contumaciae poenituerit: Respondet vir Doct. Israelem hactenus nihil eorum qua de Messia praedicta fuerunt via disse, neque erga Deum, neque erga Israelem , n que erga gentes , neque adhuc erga Christianimum. Age ergo ostendamus , multa , dc quidem praecipua , impleta esse. Venit anteqsiam steptrum a Iuda esset ablatum , sc stante adhuc secundo templo: & seMessiam esse declaravit ; nemoque pra ter illum isto circiter tempore illud munus sibi a rogavit. Natus est Bethlehemi , ex genere D
vidis jam omni suo splendore denudato , & ad infimam vitae conditionem redacto, &speciatim ex
432쪽
matre virgine. Quae omnia de Messia praedicta esse paulo ante ostendimus. Fuit Propheta, ininstar Mosis , qui legem tulit, juxta Deut. XVI II. I s. &c. Legemque Μosis , sive quorundam praeceptorum additione , sive pleniore ultimi illius scopi explicatione, perfecit ; & missionem suam miraculis infinitis , Mosis miracula Ion
ge exsuperantibus , evidentissime comprobavit. Mortuus est, & quidem tanquam sacrificium ex piatorium pro peccatis hominum , juxta ED. LIII. Ex morte resuscitatus est tertia die, antequam caro ejus corruptionem vidit, juxta Psil. xv I. Ex morte resuscitatus in coelum adscendit, sedetque ad dexteram Dei Patris, ' factusque est non tantum Rex , sed & Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec , juxta Psal. cx. Inde effudit Spiritum Sanctum in Apostolos die Pentecostes,
per quos porro per impositionem manuum genera olim fidelibus est communicatus, non tantum ex
Judaeis, sed & gentibus, juxta II. Et tandem Evangelium per Apostolos ac ministr
suos, quorum ministerium contra omnes diaboli insultus , tyrannorum potentiam & persecutiones, omniumque fraudes & imposturas potentextulatus est & conservavit, in omnes gentes per totum ferme terrarum orbem propagavit, omnes que ad veri Dei Israelis cognitionem ac cultum perduxit 3 adeo ut, cum antea veri Dei cognitio Sccultus intra terminos terrae Canaan in solo Israeleesset conclusus , nunc intra exiguum temporis
spatium sese diffuderit per totum ferme orbem, gentesque passim abjectis idolis verum Deum Is raelis adorent. Qui est effectus, quem Judaei
ipsi, juxta plurimas Prophotias, sub Mossae sui
433쪽
regno exspectant. Cum itaque Vir Doctis . dicat, Judaeos hoc beneficium non sibi solis, sed omnibus simul gentibus desiderare ; idque jam aliquatenus in Judaeis , qui nim: Evangelio fidem adhubuerunt , & in gentibus impletum sit , ad Dei gloriam : Quid tandem illud est, quod Judaei
nondum impletum esse obtendunt , & propter quod Christum agnoscere recusant φ Nihil aliud superest, nisi quod Judaei ex omnibus terrae regionibus non sint collecti & in terram suam reducti , ut ibi sub Messia ejusque successoribus gloriose in terra sua imperent , gentibusque jugum imponant' Iam itaque rurius quaero, an illud terre num in terra Canaan regnum tantum Israeli bonumpst, ut Deus propterea tot jam seculis Messae adventum promiserit, tempus, locum nativitatis ,
parentesque tam sollicite praedixerit φ Praesertim cum ipse Vir Doct. aifirmet, 'udaeos regnum hoc non exstectare ob terrenas commoditates , sed solum obstirituale bonum. Genti lim Verum Vir Doctiss. negat aliquid horum sebJesu Christo esse impletum, Deus , inquit, ama ρεluim Est joribuK mundipartib- ignoratur , gentibus in idolol
exitincta. tria luto harentibus : Israel in eadem ct majore dias'ersione, quam ante ejus adventumper quingentos a
' nos patiebatur: Christianismus totus in varias sectas divisus , o fere totus a principio idololatricus: Vitia
in toto genere humano non minus regnant, quam ante
Christi adventum, vise sit in aliquibus regeneratis, quos nemo novit: diabolus etiam regnat ut antea, σfere totum mundum cum Sudaeis in infernum praecipiatat. Haec quidem maxime speciosa est objectio,
qua Judaei prophetiarum impletionem 'sub Jessi christo impugnare silenti Verum praedictiones illae
434쪽
illae non indicant , quamprimum Messias apparuerit omnia illa statim ac simul implenda , sed sensim ac paulatim , dc in ipsa Messiae apparitione omnium horum impletionis initium fore : nam per doctrinae divinae propagationem haec omnia fieri debent, quae sensim ministerio hominum secundum Dei jussum & voluntatem inter omnes gentes propagari debet. Certum autem est, quam primum Evangelium praedicari coeptum est, cognitionem unius veri Dei Israelis statim per maximam orbis partem fuisse diffusam , pluresque virtute Evangelii intra paucos annos ad unius Dei Israelis cultum fuisse perductos , quam toto illo plurium seculorum decursu per Legem Mosis: Et ab isto tempore Evangelii luce quaquaversum sese diffundente polytheismi & idololatriae caligo cc pit exstirpari, eaque sensim magis magisque in variis terrarum partibus est exstincta adeo ut, ubiacunque Evangelium receptum est, omnis idololain tria severe in Evangelio damnata desierit, & quotidie, quocunque Evangelium propagatur, eVanescat. Quod vero etiamnum hodie sint gentes quaedam in idololatriae luto adhuc haerentes, causa non est Evangelii defectus aut inefficacia ; sed vitium aliquod hominum. aut quod Evangelium illis praedicare negligunt aut non praedicent legitimo modo, nec per idoneos ministros ; sed per homines nefarios & latrones , qui non salutem animarum, sed aurum sitiebant, ideoque Christum gentibus praedicabant, non tam ut eas Christo lucrifacerent , quam ut sibi tutum ad illas aditum pararent , quo facilius ac tutius earum aurum ac divitias ad se transferrent: Qui proinde verbis Christum ejusque sanctam doctrinam praedicantea, eam
435쪽
vita profana ac scelerata destruebant , eaque rati ne gentes a salutari doctrina Christi alienas redde
Disiens, Christianismi in varias Sectas divisio , grave quidem Iudaeis scandalum est: Uerum ea non dotio, adver- urinae Christi genio, quasi illa dissensiones suadeat
santur Ese aut foveat , imputari debet 3 illa enim , ut sum- Προβο mum ac praecipuum praeceptum passim inculcat charitatem ac pacis studium: ejus etiam est indo lis , ut comparata sit inimicitiam , quae olim inter Judaeos dc gentes fuit ob ceremoniarum discrepa tiam , qua tanquam sepe & pariete intergerimo separabantur , funditus tollere : tota enim exigit cultum spiritualem & rationi rectae consentaneum, in quo proinde omnes homines acquiescere posisunt, sine ulla ob rituum in naturali rationis lumine nequaquam fundatorum varietate , quae dis sensioni causam praebere possit. Schismata ergo& dissensiones , si quae sint in Ecclesia Christiana, non a doctrinae Christi genio procedunt , sed a d pravatis hominum animis, qui praeceptis Christi, hil nisi charitatem & pacem spirantibus , aurem
praebere recusant. Diversitates autem sententi
rum si quae sint , quae sine animorum divulsione , aut Ecclesiae in partes separatione , amice ac placia de agitantur , tantum abest , ut paci repugnent, ut veritati investigandae & plenius atque Exactius percipiendae inserviant. Τales etiam inter Rabbinos non paucae agitantur: summam tamen suae Ecclesiae unitatem in hoc scripto jactat vir Doct. eo ipse agnostens, sententiarum diversitatem unitatim quois Ecclesiae non ossicere. Idololatria in religione Christiana severissime prohibetur, idololatrae regno caelorum excludun-
436쪽
tur , quin & Apostolus Paulus, gentes a Deo in reprobam mentem traditas docet , eo quod gloriam imeorruptibilis Dei transmutamerint in se ilitudinem An tinis eorruptibilis hominis, O volucrium , o quaadrupedum σserpentum. Et quatuor prioribus seculis adeo purum se ab idololatria conservavit Chrstianismus, ut & praecipui Doctores omnem sculpendi pingendique artem ut illicitam damnarint. Postea sensim imagines in templa introduci eceptae , & cultus hactenus purus & illibatus eo ruptionem pati coepit. Cui altera idololatriae spe etes , religiosa Eucharistiae adoratio , adjuncta est: verum illa fuit aevi posterioris. Interim licet haec idololatria sincerum Dei cultum vitiaverit , alterius tamen generis eam dicere possumus , quam illam Ethnicorum toties in Lege damnatam , qui Solem , Lunam , reliquaque astra coeli, & daemonia adorabant. Quippe quae cum suo corrupto& idololatrico cultu unum agnoscit Deum creat
rem coeli & terrae , & gentilem illam polytheismi
amentiam professione publica palam condemnat. Cultum illius non excussi ; nec inquiro , an non in tanta Evangelii luce contra expressa legis quam agnoscunt mandata peccantium crimen Deo magis exosum sit , quam gentium ignorantiae tenebria olim involutarum peccatum. Hoc saltem assimmo , quod ubicunque Evangelium auditur, inquantumvis corrupta Ecclesia ,- evanescunt illico fictiliorum numinum omnis exercitus Dii illi omnes, summi, infimi, medioximi, cum toto suo cultu, & stabilitur summi & veri Dei creatoris coeli & terrae nomen & majestas. Quod unum secum tantam apportat lucem, ut longe diversus
sit eorum status , quam illorum, qui Cimmeriis
437쪽
Ethnicismi olim obruti erant tenebris. Si quid itaque de illis pronuntiandum sit, dicendum hanc eorum idololatriae speciem valde similem fuisse iIli , qua Ierobeam decem tribus a vero Dei cultu abduxit, & peccare fecit. Quanquam enim istud fuerit crimen grande , quia tamen per vitulos suos verum Deum , qui Israelem ex AEgypto eduxit, repraesentare voluit, manifeste ab idololatria gemtili , qua fictilia numina colebantur, distinguitur: ut vel unico Achabi, ne alia nunc allegem, exemplo comprobari potest, de quo legitur x Reg. xv r. 3 et . quod non sufecerit ei, ut ambularet in pescatis Ierobeam , insuper duxit uxorem 'sabel, crabiit , ct servivit Baal , ct adoravit eum , &c. Sicut ergo Vir Doct. Jerobeamum & decem tribus Israelis , licet idololatriae crimine pollutas , confundi nollet cum Achabo gentibusque Baal Sc Astaroth adorantibus ; ita etiam magnam Christianis. mi partem idololatriae quadam specie sese polluentem eodem loco censere non debet cum gentilibus idola sua adorantibus, Et sicut peccatum Jer beami Legi Mosis non imputat, ita nec Christianorum peccatum Evangelio imputare debet , sed voluntariae hominum ab Evangelii puritate defectioni. Adde quod plurimi semper fuerint, imo Ecclesiae multae numero, quae a cultu isto vitioso se puras conserVarunt , hodieque conservant. Tandem ipse Dominus per Apostolos suos praedixit apostasiam illam in Ecclesia sua exstituram, a Thess. ii. Sicut ergo idololatriae Ethnicae exstirpatio, per Evangelium passim omnibus in regionibus effecta, Iudaeis veri Messiae signum est, Iuxta Prophetarum vaticinia: ita etiam defectio
illa a fidei ac pietatis Christianae sinceritate , a Christo
438쪽
Christo per Apostolos praedicta, Iudaeis signum esse debet , Jesum nostrum verum esse Messiam , illiusque Ecelesia Romana desectione sua illustre
Ex hoc fundamento facile responderi potest Viri Ubi Beel Doctiss. quaestioni, ubi Is et Ecclesiam , in qua regnisn Dei consistit, viderit per mille σ trecentos an- & silii uanos , ut ibi Ggnosceret regem coelestem e Sane regnum annos. Dei consistit in externo splendore , sed in vera fide, morum sanctitate , & vitae puritate , ad voluntatis divinae , Evangelio quam ipse Vir Doct. sanctissimam doctrinam agnoscit) praescriptae no mam exacta. Evangelium ergo ejusque doctrianam requirere debebat , illosque homines obse Vare , quorum vita professioni isti respondet: Ee in magna illa defectione prophetiae dominicae impletionem agnoscere , neque cum ea se pollue aut quicquam commune habere. Eodem modo , quo tempore Ierobeami & sequentium regum , praesertim Achabi , quo ipse Elias se solum Dei cultorem remansisse credebat , ex ipsa Lege , non ex vitiose Istaelis cultu , gloria Dei Israelis eumque colendi modus agnoici debebat. Pseud Christianorum errores , autoritate publica stabiliati, dc gravissimae persecutiones , quas omnes ab ipsis dissentientes sustinere cogebantur , gravissimum quidem fuere Iudaeis scandalum 3 verum providentia divina freti , eredere debebant , regnum Christi omnibus piis 3c sincere credentibus
esse commune , quorum curam Deus gerat , quos contra omnes artes , fraudes , persecutiones ,
corroboret , & tandem in gloriosum suum regnum coeleste introducturus est.
439쪽
Mundus per Evangelium a multis peccatis Pu gatus est. Solam requiruntJ daei sitiam restituti
ro RESPONSIO AD Mundum in iisdem peccati sordibus , perinde
ut ante Christi adventum , haerere, probari non potest. Quin imo manifestum est eum sub Jesu Christo in meliorem statum esse traductum. Olim enim totum mundum , sola Judaea excepta, idololatria fuisse pollutum , atque ita in peccato j
cuisse, constat: a Christi vero adventu per maxumam partem orbis terrarum idololatriam abolitam vidimus : & si omnes qui nomen gerunt Christianum non iis sunt moribus, quos optaret vir probus, hoc tamen dici potest , multas esse inter Christianos hominum myriadas, qui cum idololatria etiam pollutiones Ethnicorum abjecerunt,& verae pietati studentes fidem suam morum sanctitate exornant ; & ubicunque jam praedicatur
Evangelium , omnes homines pudere eorum criminum , eorumque turpitudinem agnoscere , quae olim in cultu Deorum solebant patrare , tanquam rem numini acceptam. Certum etiam est,
non tantum in initio summam fidelium generatim fuisse sanctitatem, & pro gloria divina zelum , adeo ut abnegatis omnibus quae sibi cara erant mortem gravissimis in tormentis ultro susceperint, cum licuerit sola Christi abnegatione vitam rediis mere : sed & quavis aetate plurimos fui s. pietate eximios, qui omnia vitae aeternae posthabuere,
seque a crimine non tantum puros conservarunt,
sed & exempla generosae virtutis fuerunt: Quod nee ipse vir Doct. dissileri potest; solummodo nominem eos novisse ait: in quo tamen errat: Et licet hominibus ignoti sint, Deo natos esse sussicit. Quid ergo illud est, a Prophetis praedictum, cujus impletionem Vir Din. adhuc requirit φ Uni- eum hoc, Quod Israel in eadem o majore adhue diPerson
440쪽
di permne sit , quam ante Christi adventum per qui
gentos minos patiebarur. Et revera unicum hoc est
quod Judaei requirunt ; quo uno si potirentur, reliqua non videntur valde desideraturi. Si enim regis cujusdam ope ex omnibus mundi plagis collecti terram Canaan rursus invaderent, & debellaintis gentibus gloriose imperarent & tributa imp nerent , votis omnibus potiti , nequaquam regem illum repudiaturi essent , etiamsi reliqua, quae nunc contra Christianos implenda uigent, impleri non viderent. Dico ergo contra viri Doct. assertionem , non tantum aliqua , sed omnnia serme , imo unico illo de Iudaeorum dispersione excepto , quae de Messia praedicta sint, in Jesu Christo Domino nostro complementum suum habere. Ac proinde nullam esse causam ,
cum tam multa impleta videant, ut ob unum no
dum impletum si id secundum literam implendum urgeatur ) Jesum nostrum rejiciant: sed ob ea quae impleta sunt , eum obsequiosa fide reciapiant , & illius quod restat porro impletionem ab
eo exspectent. Non enim dispersionem suam im ter gentes causam praetendere possunt, quam Jesum non recipiant pro Messia I sed e contra repudiatio Jesu causa est, quod adhuc dispergantur e Non enim debent reduci, ut credant; sed credore, ut reducantur. Quod in sequentibus plenius
. verum dicet Vir Doct. nihil horum esse implo Prophetae tum e Prophetas enim non praedicere doctrinae Messiae genium, & quid illi consentanee, nisi h praedi eunti
mines praefractae impii sint , futurum sit ; sed fectum ipsum , quem Deus tempore Μessiae in hominibus immediate effecturus sit: Τum & ex hac
