Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

32 RESPONSIO AD

docet , de captivitate Babylonica sermonem esse. Imo coactus fuit sub Nebucadnerare , addita comminatione conjectionis in fornacem ignis , statuam Belis ab ipso erectam adorarer Et soli tres Dani lis socii leguntur praeceptum istud contemsisse. Quod non leve est indicium, plures horrendi illius supplicii metu genua idolo isti flexisse: Et sierecte etiam coacti dici possunt , idola adorare. Praeterea diei possunt Diis alienis servire, quatenus serviunt iis qui Diis alienis serviunt. Qui enim servus est domini , etiam cum domino suo subj ctus est illi, eui dominus servit. Tandem fat tur vir Doch. paucos admodum libertate redeundi sibi concessa usos ; reliquos Babylone mansisse. Atqui quibus terra Canaan & templum Dei adeo vile fuit, ut ob delicias hujus vitae maluerint inter idololatras degere, quam Deum in terra sua juxta cultum & ritus ab ipse institutos colere, quomodo credere potest , tales non sensim idololatriae crimine pollutos ' Imo probabile mihi est, tales qui nunquam Babylonem deseruerunt, per illicita connubia sese idololatris miscuisse , & Deo totos defecisse, perinde uti decem tribus in Assyriam abductae, quae gentibus permixtae sunt& ii qui ex iis Deum constanter adhaerentes in te ram tanaan redierunt, tribus Judae accessio facti

sunt.

mi sint Sed Galdaeoram ct Persarum Deos noυerant quia Dii, quot majores nostri , ait Vir Doct. Resp. Certum

ἴ-οῦ ' h.. est, deseriptione illos Deos designari;

patres eius quod evidentissime comprobatur ex Frem. V II. 9.&π1X. . quia expresse illic arguuntur Iudaei, quod reliquerint Deum , O alienum secerint locumo libaverint in eo Diis alienis , quos nesci

452쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 43 s

sent ipse patres eorum Reges 'da. Manifestum est ibi describi Deos quos olim Judaei, stante

adhuc templo primo, coluerunt: quos tamen ipsi oe patres eorum nescisisse dicuntur: Manifesto indicio, hoc epitheto non describi idola bactenus in 'orbe inaudita, ct quaepostea demum sunt excogitata: sed esse tantum pleniorem explicationem Deorum alienorum: sicut nos dicere solemus , alienos nobis esse ignotos. Et quod omnem dubitationem tollit, est lex Deut. X II t. seqq. lata contra omnes , qui Israelitas ad falserum Deorum cultum seducere conabantur, in qua eadem haec verba oc- icurrunt: Si dixerit clam , Eamus ct serviamus Diis alienis , quo ignoras tu patres tui. Verba enim im mediate seque si ita , cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt , ab initio usque ad sinem terrae , eXplicationis gratia addita, manifeste arguunt , Deos gentium , tam earum quae juxta , quam quae procul sunt , sine distri mine vocari Deos, quos ignorarunt ipse o parres ipsorum. Et variae rationes hanc explicationem evincunt. Nam s ea phrasi tantum intelligantur Dii, quos non adorant Fudaei, uti Vir Doct. ait, nisi Grisii nismum amplectantur , in quo Deos ex ligno, ex lapiade, ex Dinina ct vino adorare cEuntur , potuit olim Israel ita , sine legis hujus violatione , seducere fratres suos ut adorent idola , quae a Vicinis gentibus colebantur , quorumque nomina & colendi ritus ipsis ignota non fuere. Cui alia cohaeret ratio ; Quod lex haec frustra fuerit lata: quoniarri, juxta Viri Doctis . explicationem , legis illius transgressio locum habere non potuit stante Republica Judaica , sed selum modo , postquam Judaei eversa ipsorum Republica inter Christianos E e , fuere

453쪽

RESPONSIO AD

fuere dispersi , & ad eorum sacra amplectenda co cti. At cui sint tum poena illa in seductores hujusmodi constituta, quam Judaei , eversa Reputa lica , ac judicandi potestate sibi ademta , nulli irrogare possent φ Adde , quod in Deum sapientem

minime cadat , constituere poenam seductoribus

populi sui a magistratu & populo infligendam, quae infligi non potest, nisi stante republica & regimine populi nec tamen ea poena voluisse comis

prehendere seductores in illam idololatriae speciem, ad quam solam stante ipsorum republica seduci,& ad quam ut seducerentur facile impelli poterant: Sed illos solos voluisse comprehensos , qui ad idololatriam seducerent aliquot demum enascituram seculis post eversam Rempublicam , quae stante Judaeorum Republica nondum erat excogitata, ad quam proinde seduci non poterant S & praecepisse populo illius seductionis poenam, cum puniendi potestas justo Dei judicio jam populo ademta foret. Quod tantumdem foret, atque nullam illi seductioni constituere poenam. Quae enim infligi non pbtest poena , revera nulla est. Atque ita Deus severam hanc sanciens legem , nihil quicquam quo coerceri tantum peccatum posset , praescripsisset. Quae omnia cum summa laborent a surditate , merito colligo , phrasi illa, Dii quos non novisti tu nec pati es tui , non alios designari Deos, nisi alienos, quos gentes, in quarum ci cultu habitabant Israelitae, coluerunt. Et poguli, Nec alia quam Chaldaeorum gens describitur, ri uam linguam ignorare dicuntur. Uti evidens est ignorant. OX Ie . V. I s. 'Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus: gentem

bustam , gentem antiquam sane ea non est gens

454쪽

Romanorum , quae tum vix in suis incunabulis erat, sed Chaldaeorum , uti ex toto capite mani- festum est: ) & additur : Gentem cujus ignorabis linguam nec intelliges quod loquatur. Eaedem gentes & terra vocantur IX. I 6. XVI. 3. quas

non noverunt ipse o patres eorum. Solenne eit Prophetis verbis admodum emphaticis uti ad exaggerandum summam populi miseriam: quae tamen secundum omnem literae rigorem plene non sunt explicandae. Sic dicitur 'erem. IX. 16. mittam

post eos gladium , donec consumantur: Quod tamen in dispersone Judaeorum hactenus factum non est, neque futurum credit Vir Doctiss. qui ex ea liberationem per Messiam sperat. Similiter in Lament. xv. I 8. completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. Non tamen gentis Judaicae finem tempore Jeremiae advenisse Vir Doct. credit. Eodem modo dicuntur Chaldaei & eorum regio , gens r gio quam hon nove t ipse O patres eorum : Non quod fando nihil unquam de ea audiverant: quo sensu aliquando dicuntur regiones ignotae : Sed quod gens & terra illa nunquam ipsis esset visa , nullum cum gente illa haberent commercium, ac proinde vere ipsis fuerit ignota. Quod initio pauci ex captivitate ad reaedificania Cur in inidum civitatem & templum redierunt, non fuit, ' 's ab quia sciebant etiam his deteriora aliquando popu- ne in Julo Israelis eventura ; nullum enim illius ne mini- daeana sint mum quidem usquam occurrit indicium : sed quia labores , molestias ac pericula in initio sibi exhaurienda refugiebant. Postea vero , cum videbant tutius se in terra sua habitare posse, majore numero sensim redierunt, adeo ut tota terra incolis denuo repleta sit. Neque hanc crediderunt libertatis

Ee a umbram ν ,

455쪽

Conditio

requisita , ut restitue.

rentur.

36 RESPONSIO AD

umbram, sed veram libertatem, pro qua & cum cantu summoque gaudio Deo gratias egerunt, ED. cap. III. & Nehem. XI I. a. dicitur

laetificasse laetitia magna; ct audita est latitia Serus

Iem procul. In Babylonia quidem non sunt navibus deducti in AEgyptum: sed in eadem dispersone aliqui , qui cum Jeremia in terra Canaan manserant, profecti sunt in AEgyptum : & tempore Regum Graeciae & AEgypti ut ait Vir Doct. eo abducti sunt. Quid ergo alia tempora quaerimus φIn Vespasiani ac Titi captivitate id contigisse non constat, nec Josephus, qui accurate captivitatem illam describit , hoc refert. Tandem locum hunc de captivitate Babylonica accipi non posse hoc invicto argumento se probare posse putat Vir Doct. . a d mutat nec in Babylone, nec post reditum in terra suam , Deum quaesiverint ex toto corde ct tota anima; quae tamen conditio fuit ad liberationem ibi promissam requisita : sed variis ac . enormibus se criminibus pollutos reddiderint. Sed vero , nego capite illo contineri praedictionem , quid praecise futurum sit, quod nempe post captivitatem ex toto corde Judaei se sint conversuri ad Deum , & quod Deus ipsos ex omnibus mundi angulis sit reducturus in terram Canaan: Sed promissionem tantum cum apposta conditione : squidem se converterint ex toto corde ad Deum, quod eos sit reducturus in terram , etiamsi ad cardines

usque coeli dispersi fuerint. Nulla itaque hic est prophetia eventus adhuc futuri. Et tanta fuit benignitas Dei, ut cum ipsum invocarent, & idolis abjectis ipsum solum Deum agnoscerent, licet multorum adhuc criminum rei, uti Vir Doctis agnoscit & urget , nihilominus eos restitueri tra ' i donec

456쪽

. ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 437

donec ad pristinam vitae profanitatem s sola idololatria excepta ) relapsi, & quotidie in pejus pergentes , adeo quidem ut Messiam ad se missum indigne condemnarint & ut crucifigeretur autores fuerint, tandem in poenam tanti criminis a Deo suis abjecti , templum & Hierosolyma vastata, ut nunquam restituenda sint ; juxta vaticinium Servatoris Jesu Christi Matth. XXIV. Sc Luc. XXI. Prolixior in hisce excutiendis fui, quia Vir Doct. hic se invictis argumentis pugnare credit, quae quam imbecilla sint specialius ostendendum fui .

CAPUT III. Quod Judaei Messiam ad se misitim rejicere

potuerint, & revera rejecerint. SEd negat Vir Doch. Judaeos Messiam suum re- poena objicere potuisse : Antequam vero id adstruere conetur, paucis rogat, quibus beneficiis a Messia obtinendis privetur Israel ob sui infidelitatem e Resp. tius popu-Proprie spiritualibus ; ea enim ut conferret Chri- li, Velsius in mundum venit: Qui enim eum pro rege agnoscere non vult, in regno ejus partem habere ii.

neqvit. Sed meminisse hic debet Vir Doct. sitae distinctionis antea & post adhibitae , quod Israel si accipiendus vel collective pro toto populo simul sumto, quatenus Remp. constituit; vel distributive pro singularibus illius populi. Si posteriore modo sumatur, poena illius est ejectio ex regno cujus noluit esse particeps: & haec est poena illos speciatim premens qui increduli sunt, qua eximuntur omnes Christum vera ac sincera fide recipientes. Si priore modo accipiatur pro collectione

E e 3 populi

457쪽

Quo sensu

promittat Deus, sepopuli eor

438 RESPONSIO AD

populi qui Remp. quandam hic in terris tonstituit, poena illius eis excidium civitatis & templi, & dispersio inter gentes , juxta dictum Domini Luc.

XX l. 2 . Et cadent in ore gladii; captivi ducem tur in omnes gentes , ct 'erusalem calcabitur agentiabus , donec impleantur tempora gentium. Licet itaque poena speciatim unicuique infideli ac impio in Evangelio constituta iri supplicium aeternum , quia unusquisque pro se coram tribunali Christi rationem est redditurus : Nihilominus tamen totius populi excidium gravis integro populo poena est. Ob plures, & praesertim Magistratus , in populo nocentes, Deus iram suam erga integrum populum excidio saepe testatur ; licet Sc pios non paucos inter illos reperiat ; qui quatenus ut pars p puli considerantur eidem excidio generali involvuntur ; sed quatenus ut particulares Deum timentes , in ultimo judicii die generali impiorum excidio eximentur , & perfecte beati cum Deo vi-

Hisce obiter objectis, probare Vir Doct. intendit, Judaeos Messiam suum rejicere non posse , quia Deus promi seu se cor populi inundaturum , &C. Respondi ego , Deum dici homines purificare, non quod actu semper 'homines mundentur ; sed quia circa ipsos gratiosam adhibet operationem , quae ad ipsos mundandum efficax est , & ad ipsorum mundationem destinata ; licet contingat hominem propria malitia abuti illa operatione divina, & per eam minime mundari. Id invicto testimonio ex EUcb. xx i v. Iῖ. probavi ; Immundiatia tua execrabilis est , quia mhndavi te, O mundata

non es a sordibus tuis. Hic dicit se Deus munda sie Jerusalem, & tamen eam a sordibus suis non esse

458쪽

mundatam. Si actu eam mundaverit Deus , quo- . modo mundata non est y Ergo mundasse eam Deus dicitur , quia a sua parte omnia fecit , quae ad eam mundandum requirebantur, & per quae, nisi

propria sua malitia se insanabilem reddidisset, sa-

nata fuisset. Et Vir Doct. non parum meam sententiam confirmati cum ait, Nullus hominum n

Sarepotest , neque Theologus aliquis dixit, quod gratiae sufficienti seu excitativae homo libere nequeat resist re , ct de facto non assentiri. Et tamen Deus hie gratiam sufficientem & excitativam adhibens juxta Virum Doch. sibi adscribit ipsum mundandi actum,

Mundavi te, inquit, qui tamen gratiam eam secutus non est. Unde evidenter colligo , verba actum significantia apud Hebraeos non semperactum ipsum designare ; sed tantum operationem omnium , quae ut actus iste existat necessaria sunt, licet contingere possit, imo nonnunquam continisgat , actum ipsum non existere. Similis est locus Micb.V II. I. Cum sanarem Israel, revelata est iniquiatas Ephraim, malitia Misariae. Dicit ibi Deus, se sanasse Israelem , & nihilominus iniquitatem

Ephraim esse revelatam , quia nempe nova contu

macia Dei sanationem respuit. Sed si sanare hiesgnificet ipsum sanandi actum, quomodo fieri potuit ut sanata non si, & malitia ejus ablata ἰ Idem dicebam evinci ex loco Stich. x I. quem vir Doct. allegat i, quia postquam dixit, Dabo eis cor n oum , oestiritum novum tribuam in visceribus eorum,&c. immediate subjungit; Euorum corpost offendiacula ct abominationes suas ambulat, horum ciam p nam in capite ipsorum: Manifesto indicio, quando Deus cor novum dat , fieri nihilominus posse , ut

aliqui post offendicula & abominationes suas amis Ee 4 bulent:

459쪽

ψ o RESPONSIO AD

bulent: alias enim frustranea foret haec comminatio. Unde porro sequitur , per cordis ct spiritus novi dationem , non significari , ipsam actualem cordis immutationem; sed subministrationem luculentam omnium mediorum quibus cor immutari potest, & revera immutandum est, nisi homo

propria malitia sibi ipsi obicem ponat. Excipit hic Vir Doct. quod plurimi non solum ex gentibus, sed etiam ex 'udaeis iram Dei sustinebura propter crimina , qua ipsos divina illa gratia efficaci indignos reddidere. Sed resp. i. Si per gratiam

illam efficacem Israel est convertendus ab impictate sua , ergo omnes ante acceptam illam gratiam sunt in statu impietatis ac peccati, ac per consequens , se indignos gratia illa efficace reddiderunt rEt revera ipsa voxgratiae satis indicat , eum cui illa sit , ea esse indignum. Si ergo omnes gratia illa indigni , quae ratio, quod hi ab illa excludantur' Perinde unim atque reliqui, quibus ea obtinget, per illam ab impietate sua conversi essent. a. Sequitur per Messiam non omnes omnino Judaeos fore convertendos, & in terram promissam reducendos ; sed eos solum , qui se hac efficaci gratia divina indignos non reddiderint. Quod si verum est , numerum reducendorum Israelitarum , ratione habita peccatorum quibus juxta ipsum Virum Doctis . ferme omnes immersi sunt, valde exiguum fore credibile est. Quomodo ergo haec est gratia toti Ecclesiae & populo Israelis communis φ Paucos puto Virum Doctiss. in hac opinione sibi adstipulantes Judaeos reperturum.

CAPUT

460쪽

De modo operationis gratiae divinae, & delibero arbitrio.

Α Ddideram aliud argumentum, quod per ejuc sententia modi gratiae operationem tollatur liberum delibero arbitrium, ejusque liber usus e idque arssumen- .

struxi. Hic non sine maxima admiratione legi Christia- quod me accuset Vir Doct. quod hoc argumento non

foliis ipsum , sed totum Christianismis oppugnem:& objicit mihi, ut 'id probet , Augustinum , &Calvinum, & tandem etiam Episcopium. Augustinum & Calvinum mihi adversos esse, satis i novi: Sed absit, ut illorum sententia totius Christianismi sit sententia. Primus augustinus hanc in Christianismum invexit sententiam : ante Augustinum omnes Christiani Doctores in eadem me- icum fuere sententia: Multos Augustinus quidem sequaces habuit, sed & non paucos contradicentes : ita ut utraque sententia inter doctores Christianos obtinuerit, &in Ecclesia Christiana tu le-

rata fuerit.

Sed omnem admirationem superat, quod Vir De eos n- Doct. mihi Episcopium objiciat , quem notissi--Εpi mum est sententiam illam de gratia emcace neces.sario homines convertente in omnibus suis scriptis acerrime oppugnasse , ob ejus oppugnationem a Synodo Dord racena condemnatum , .Xautoratum, & postea in exilium esse missum : imo integrum illum tractatuna, ex quo Vir Do t. argumentum contra me ducere vult, pro arbitrii libertate contra gratiam illam emtacem & necessario E e s conve

SEARCH

MENU NAVIGATION