Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

dispersione eolligit Israelem debere , antequam

Messiam agnoscere possit. Ego vero contra contendo , Prophetas non praedicere , quid praecise futurum sit .; sed praedicare magnam beneficiorum divinorum efficaciam , & quis inde effectus jure merito exspectari debeat. Verum quoniam hoc quaestione sequente ex professo excutietur , ubi Vir Doctiss. fusius hoc probare intendit , progrediemur ad considerationem liberationis Israelis ex sua captivitate & dispersione.

Gratia no- Dicimus nos, magnam Israelis partem , princiis , -& primores , Messiam sibi a Deo missum rejecisse & abnegasse : non mirum ergo , quod beneficiorum ipsius nequaquam sint participes : &suae incredulitati Judaeos imputare debere , quod iram Dei sustineant. Addimus , Deum ad tempus Israelem indurasse , donee plenitudo gentium intraverit in Ecclesiam 3 & postea pleniore & effic tiore gratiae operatione , quali hactenus usus non fuit , reliquias Judaeorum respecturum , ita ut ingens ipsis Messiam suum agnoscendi janua aperta futura sit. Quae autem & qualis illa gratiae operatio futura sit , & quibus abibus. absolvenda, ad arcanos providentiae divinae thesauros pertinet, quos nobis scrutari fas non est. Hoc est illud quod Apostolus Paulus docet e . x I. Epist. ad Roman. An huic gratiae adjuncta sit futura possessio terrae Canaan, me latet: Saltem templi reaedifieatio, & cultus ceremonialis & externi reductio, cum cultu spirituali jam in Christiana religione si bilito , consistere non posse videtur. 'R'. odiu Sed valde a mente Apostolorum Petri & Pauli ἡ .m'itissa -Vir Doctiss. quando scribit, eos , ut ostem re dixerint derent me s bili Israelis red tisne locum aliquem

Apostoli. . . . non

442쪽

ΥERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 423

non habitaturum Messiam, praedicasse, Chroiam cito

rediturum, suo adhuc tempore. Nihil minus. Respexerunt non ad carnalem quandam liberationem

Israelis ab oppressione hostium suorum sed ad generalem judicii ultimi diem, quo fideles ex mor tuis suscitati , & ab omni miseria liberi , in coelo immortales & perfecte beati cum Deo & Christo aeternum sint victuri: uti omnia ipsorum scripta clamant. Verum est , plerumque eos loqui, quasi ultimus ille judicii dies brevi instaret , ipsis que adhuc viventibus Christus ad judicium esset Venturus. Atqui hoc exinde videtur fluxisse,

quod ex praedictione Jesu Christi certi essent exciadium Hieroselymorum & judicium in gentem J

daicam brevi instarer crediderunt autem, judi- cium universale, cum judicio in gentem Iudaicam fore conjunctum. Qui error nulli noxius, quin& plurimis magno usui esse poterat, ut semper a tente & circumspecte ambulent coram oculis iulius , quem quotidie venturum exspectabant. Quanquam & revera quotidie coram judicio ejus homines comparere dici possint , quatenus in rientes in diem judicii asservantur , & quales mors

illos oppresserit , tales coram judice Christo in illo

die sistentur. Attamen Paulus , revelationum magnitudine Paulus Omnes antecellens , quoniam quidam epistolis commentitiis hdeles turbabant , monet , diem i, quum d

lum judicii non adeo esse propinquum; sed prae-cet. cessuram ingentem illam desectionem sub homine peccati: Quae prophetia cum impleta sit , indubium argumentum est , quo confirmamur in exinspectatione illustris adventus Domini ad judicium ;Domino tempus , quod nusquam indicavit , neu-

443쪽

tiquam praescribentes sed acquiescentes ejus prindictioni, quod Frusalem sit calcanda a gentibus ,

donec impleantur tempora gentium ; eorum autem temporum impletionem providentiae divinae commit entes ; certi Deum non tardare suam promissi nem , ut ait Petrus a Dis. cap. III. Sed unum

diem apud Deum esse instar mille annorum , σ mille annos instar unius diei. Ex quibus omnibus apparet , Apostolos non loqui de corporali Is aelis liberatione ; sed de ultismo judicio, & liberatione ex morte e quam tamen major gratiae oblatio, qua Israel ad Messiam suum converti posset , juxta Pauli doctrinam, praecedet. Atque hoc est unicum illud quod adhuc implendum restat , & a Prophetis, sub magnifieis illis de Israelis redemtione verbis, sorte insinuatum est. Unde colligimus, Judaeos ex plurimis illis quae jam impleta sunt, gravissimas habere rationes , Messiam ad se misitam recipi e di ; neque ex illis, quae adhuc implenda restant , ullum legitimum posse arripere praetextum , quo infidelitatem suamςxcusent,

QUAESITUM SECUNDUM.

CAPUT I. Non recte exigi, Ρrophetas omnia quae Iesus Christus docuit, exacte dc plene praedicere debuisse. I I solutione secundae quaestionis, iterum eadem

recurrit disputatio , an Deus omnia , quae Christus docuit, exacte & particulatim prae

dicere debuerit ' Ut semel quaestione illa desum

444쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. ια r

gamur , eam paulo exactius excutiam. Dixi,

non necesse fuisse, ut Judaei ante Christi adventum &Evangelii praedicationem distincte credant omnia , quae ut revelaret , Christus in mundum venit: sed tum demum fidem illam fuisse nece sariam , cum Christus , ejusque Apostoli , doctrinam Evangelii Judaeis clare ac plene annuntiarunt,& divinissimis miraculis confirmarunt. Duo hic objicit Vir Doct. I. Potuisse Deum clara illius secreti revelatione extremam populi dilem

ruinam praecavere. a. Sudaeos ergo ex Lege non potuisse scire , eam perfectioris esse typum; Dd requiri, ut prius Evangelio fidem praestent. Respondeo. Ad primum: Me hic jure posse reponere respon- Non nerensionem viri Doctiss. quam ille adhibet ad tertiam Num. III. pag. I 6 8. Hac speculatio cum ad ad ah Des abditum, inexscrutabile secretum adscendere asse- tae Amctet, ad eum satius foret inquirentem mittere , quam Har' OV Dei consilium , ubi ipse tacuit , semper ad nota / νς ' strum ingenium exigere. Sed ne ullam me hie subterfugere Vir Doctiss. causari possit responsi

nem, addor Potuisse Deum per Prophetas , etiam per Μosen, omnia clare praedixisse, nemo inficias iverit. Rationes autem , quapropter id con sentaneum non fuerit, in responsione ad primam quaestionem fuse exposui. Addo nunc: Immerito Iudaeos a Deo exigere, ut ejusmodi media

adhibeat , quae ne a praefractis & impiis respui possint: Sufficit Deum iis circa Israelem oecupari mediis , quibus abunde convinci possit, & pr cul dubio convincendus est; nisi ipse sibi obicem Ponat. Talis continua fuit Dei circa popuIum suum providentia. Beneficiis plurimis eum sibi devinxit , clare se illi revelavit, Legem adhibitis

445쪽

RESPONSIO AD

variis signis ac prodigiis promulgavit; adeo ut abunde ad Dei cultum &obsequium instructi es.sent. Non tamen eos ita cohibuit Deus , ut ab ipso deflectere non possent, ejusque iram ac indignationem incurrere. Etiam paulo post visa illa prodigia , Mose adhuc commorante in monte, creatoris ac benefactoris sui Dei obliti aureum conis flarunt vitulum ; in deserto aliquoties murmurarunt ac seditiones concitarunt, & terram promi sim adepti saepius a Deo ad idola desecerunt: &i tandem ob gravissima sua peccata in miserandam hanc dispersionem & captivitatem sunt traditi. Potuisset Deus providentia sua ita direxisse popu-. Ium suum dilectum, ne in haec crimina & calamiri, talem incideret. Sed cum Deus hoc noluerit, quis ita ingenio fretus , ut audeat dicere hanc di- rectionem sapientiae divinae non esse convenientiorem φ Quae ergo ratio , quod a Deo ejusmodi di-

rectionem circa populum exigat, ut Messam n cessario recipere debeat , nec eum per contumaciam rejicere possit φ Requirit vir Doctiss. Num. XIII. ad primam , ut Deus populi ore post, Messam viventis eundem baleat providentiam : Atqui sic providentiae divinae ratio admodum fuisset diversa: Ante Messiam gubernasset ita populum , ' ut peccare ac transgredi posset; post Μessiam redderet impeccabilem. Et lieet id Nee sequitur, etiamsi Deus officia Messiae clare per Prophetas praedixisset, Iudaeos eum unanimi-sent tamen ter , quando Venisset, recepturos fuisse. Qui JudaeiMese toties Deum, qui se tam clare ipsis revelavit, reliquerunt, & idolis adhaeserunt, qui Prophetas contumelia affecerunt , quis affirmare potest eos

Messiam , licet clare sibi per Prophetas depictum ,

446쪽

non rejecturos, si modo doctrinam ipsis ingratam annuntiasset Mire sagax est humanum ingenium, ut quaerat praetextus quibus actiones suas, licet veritati , etiam maxime clarae, adversas palliet& excuset ; & facile sibi in minima circumstantia aut distinctiuncula Methaphysica blanditur. R perissent alias exceptiones , quibus se hominem ingrata doctrina aures suas ferientem rejicere jure merito potuisse sibi persuasissent , de in quavis , vel minutissima circumstantia, diversitatem a praedictionibus studiose quaesivissent ; eaque infidelitati fulciendae suffecisset. Ad alterum dico: Verum esse, ex Lege Veteri Quomodo plene sciri non posse, eam perfectioris esse typum: ' Licet enim , ut postea dicemus , varia occurrant in Prophetis , quae id insinuent ; satis clara tamen probari. non sunt , ut distinctam illius cognitionem p riant , . nisi accesserit persectioris Legis revelatio.

Ergo, inquit Vir Doctiss. non suppetit esco m diam ex Veteri Testamento, quo Fudaei id credere posssint, ct Evangelio fidem adhibere. Atqui consequentia illa nulla solida ratione nititur, & a me

quam maxime negatur. Licet enim omnia quae

Evangelium docet non aeque clare 1 Prophetis praedicta reperiantur ; inde tamen magnum illud consequens deduci nequit, Ergo nullum suppetit efficax medium ex veteri Testamento , quo Judaei fidem Evangelio adhibere possint.' Verum vir Doctiss. Vetus Testamentum solitarium consider re non debet, sed conferre cum veritate Novi G- stamenti. Is perpetuus viri Doctiss. error est, 'quod omnia quae in Novo Testamento impleta sunt, aeque perspicue in Vet. Testamento praedicta

447쪽

428 RESPONSIO AD

est. Ut itaque semel hic explicemus, qua rationeae methodo in adstruenda religionis Christianae

veritate ac divinitate procedendum sit , dico, antequam ex Veteris Testamenti Prophetiis Evangelii divinitas adstruatur , ante omnia historiae Evangelicae veritas , & ex veritate ejus divinitas comprobanda est: qua comprobata porro ex V

teris Testamenti prophetiis ostendi debet, omnia haec consentanee iis quae a Prophetis praedicta sunt ex enisse, prophetiasque suum in illis complementum habuisse. Hoc modo generatisn adstru Novi Testamenti divinitate , eo ipse omnia particulatim eo contenta probantur esse divina: & semel generali illa veritate solide confirmata , nihil restat aliud , nisi ostendere , in Nos o Testamento clare aliquid revelatum aut praeceptum esse, ut credatur divinum Iicet in Veteri Testamento non perspicue traditum , sed obscurius& typis aeumbris involutum , non tam revelatum quam insinuatum sit. . Ita inter utramque revelationem divinam comparatione instituta , ope rationis sibi a Deo, lucis instar qua dirigatur . concessae , p . test homo tuto ac facile discernere, alteram altera

persectiorem , & minus perfectam perfectioris typum esse, praesertim Deo id ipsum per legatos suos revelante ac homines docente. Atque ita patet ratio, qua Iudaei ope veteris Testamenti possint ad fidem Novi Testamenti seu Evangelii adduci,& fidem habere particularibus in Evangelici reum latis dogmatibus , licet ea in in Veteri Testamento plene ac clare rovelata aut praedicta non sint.

CAPUT

448쪽

Quod verba Mosis Deuteronom. Cap. XXX. proprie agant de captivitatei Babylonica.

VIr Doct. ut ostendat fidem in Messiam quatenus Deuc xxx. jam venit non esse unicum medium ad salua a t de ca-iem Israelis & restitutionis in di Vinam gratiam ' Babyloni dixit , medium unicum pro restituendo Israele ab hac ca. i captivitate in divinam gratiam , esse observationem&i gis Mosaicae , ex Deut. xxx. Respondi ego , Io-i cum illum proprie respicere captivitatem Babylo-i nicam idque probavi verbis Nehemiae , cap. I. s. i Quae verba Nehemias non protulit, ut populum ad: exactam paenitentiam suaderet, uti vir Dotiissi ait, : quasi verba proprie majorem miseriam indicantiai populo proponeret in hac sua miseria, illique ac-l commodaret , ut emcacius populum ad resipiscentiam flecteret , & ut certam de misericordia divina spem conciperet hortaretur: Non enim sunt ver

i ba populum hortantis & monentis , sed Deumi orantis . quibus ipse in precatione solus coram Deo agnoscit comminationem divinam in populii Hispersione complementum suum habere: &exea: Iiberationem precatur. Sic enim in precatione suat Deum alloquitur e Memento verbi quod mandastii Mose servo tuo , dicens : Cum transgressi fueritis , , dil'ergam vos in populos : O si reverta iri ad me, i in custodiatis praecepta mea, ct faciatis ea; etiamsi ahducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos , Sec. Obsecro Domine , sit auris tua attendens ad orationem servi tui, &c.

449쪽

Fuit ea Iu

daeis extreme mes stas

3 o RESPONSIO AD

Objicit Vir Doct. Nehemiam credere non potuis' se , quod in ea captivitate omnia, vel praecipua, in legis maledictionibus contenta fuerint executa. Cur vero non cum Nehemias id expresse dicat. Ait: via populus tunc ad extrema terra non potuit dici esse di persus , sed solum in proximas regiones captivus ductus: neque ea captivitas populo extrem fuit molo. sta, &c. Sed vero verba Nehemiae clara nimis sunt , quam ut id negari possit. Confitetur priamum peccata populi , quod mandata , ceremo nias & judicia quae Deus Mosi praeceperat non se vaverint: tum addit , memento verbi quod mandasti Mosi servo tuo , dicens: Cum transgressi fueritis ego disseetam vos in populos; σ si reWrtamini ad me , de quae sequuntur. Simili modo Ieremias captiavitatem hanc describit in Lamentationibus suis rop. I. Migravit Suda propter afflissionem ct multitudinem emittitis; habitavit inter gentes , nec inυ nit requiem: Et passim toto illo capite consolatorem non halere dicitur. Et Daniel in oratione sua Cap. I x. 7. Tibi , Domine , justitia, nobis autem com

fuse faciei , sicut es iacte viro 'da ct habitatoribus Perusalem, ct omni Israel , his qui prope sant , ct

his qui procul, in universis terris , ad quas ejecini eos , &c. Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, oestillavit super eos maledictio , O detestatio, quae scripta est in libro Mosis servi Dei , quia peccaυ mus ei: Et statuit sermones suos , quos locutus est smper nos , oesuper primipes nostros , qui judicaverunt nos , ut superinduceret in nos magnu maeum, quale nunquam fuit sub omni coelo , secundum quod factum essin serusHem. Quae Ieremiae & Danielis verba Mosis comminationem in captivitate Babylonica suum habere complementum , tamque captivi-

450쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. Ad I

tatem populo extreme fuisse molestam, evidenter ostendunt.

Vineas illic plantare & domos construere a Iere- Perinde ut mia jubentur, ut septuaginta annorum captivitatem ibi perdurare possent non vero ut significet , eos laute illic victuros. Et nunc quas non vineas

plantant & domos aedificant variis in locis in haebia dispersione , & divitiis corradendis intenti, quas non delicias sectantur ' Simili ergo modo concludere possem , hanc dispersionem non esse Judaeis extreme molestam. Imo ipse Vir Doctiss. idem de populo suo gloriatur, m. Num. IV. et 76. Nec sumus semper adeo abjecti , ut plurimi Christiani nobis non invideant Fere omnes

reges Christiani nostris hominibus pro principalioribus 'inciis agendis utuntur , &c. Atqui cogitur idola adorare, Deos ex ligno ac lapide , farina ac vino. Pro ejusmodi Christianorum crimine , quod toto animo detestor , nihil quicquam quo excusetur afferre possum , aut volo : Sed contra Virum Doct. dico, tamen Judhos regionem illam nolle deserere, cum plures pateant, in quibus tuto non tantum vivere , sed &. in Synagogis publice LE- em docere, & ceremonias, quantum in hac di- persione possunt, observare licet: Quod argumentum mihi non leve est , commorationem illam non adeo ipsis esse molestam, sed plura illic

ipsis obvenire commoda, quae periculis ac vexationibus ipsorum judicio praeponderent.. Nunquam Israuel in Bablonica captivitate idolola- Antria crimen commisisse legitur , ait Vir Doctiss. Et ψης - . tamen hoc expresse de Iudaeis in Babylone capti-ibvis praedicit Perem. xv r. I 3. Servietis ibi Diis idolola. alienis die μο nocte : ubi totus capitis contextus

SEARCH

MENU NAVIGATION