Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

6r RESPONSIO AD

Caiisa poe- ' Nos Christiani dicimus , praeter alia peccata , est i.aio Vςliqui hominibus communia, crimen Iesu. populi universale esse rejectionem & crucifixionem Messiae, gratia divina ipsis ad salutem suam missi. Jesiis est Respondet vir Doct. crucifixionem Jesu fuisse tam reiectu a tum crimen jud uim illius te oris , ct paucorum qui

tim. premi Senatus Judaeorum , qui in judicio suo totum repraesentat populum. a. Populus Judaicus judicium illud approbavit, non tantum incolae Jerpsalem , sed & ex omnibus civitatibus regionibus, qui illuc ut Pascha celebrarent confluia Xerant. 3. Post resuscitationem Jesu Christi Apostoli missi sunt ad omnes Iudaeos, in quascunque gentes dispersos, iisque Evangelium praedicarunt, idque divinissimis miraculis confirmarunt: Uerum tantum abest, ut id receperint, & Senatus sui crimen condemnarint, ut Apostolos pugnis oeverberibus ut ipse ait Vir Doct.) e Synagogis suis

exturbarint , quin & acerrime persecuti sint ; atisque ita approbatione judicii, quod Senatus ipsorum contra Jesum Christum tulit , ejusdem se reos constituerunt. Neque eversa est Iudaeorum respublica, nisi postquam Evangelium omnibus quaquaversum Judaeis praedicatum , & ab iis rejecium esset; ne quisquam se ob alterius crimen , aut totum populum ob Hierosolymitanorum solqmmodo crimen s uti hic facit vir Doct.) puniri

conqueri posset. Idque juxta vaticinium Servatoris nostri Jesu Christi, Matth. xxiv. 14. Et praedicabitur hoc mgelium regni in universo orbesququsque nempe Iudaei sunt dispersi intestim

tuum omnibus gentibus : quod nempe non ob crimen solum Hieroselymitanorum, sed totius po-οῦ puli

482쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 463

puli inter omnes gentes dispersi, templum & re publica evertatur) tunc veniet consummatio. Et provoco ad viri Doctis . & omnium Judaeo. Conde- rum conscientiam , an non & ipsi sententiam SY-

necimi tui contra D. Jelum latam e iam num appro- Christi ho-

bent φ Sane contendit Vir Doct. III. Num. dierni Ju-VII. pag. 283. 18 . IV. Num. II. pag.

D. Fesum in se ipsum , ut verum Deum Israelis fidem exegisse, Dei omnipotentiam mi arrviasse , se Deo

aequat praedicasse , ct quidem falso. Provoco nunc ad ipstas conscientiam : an exinde alia possit deduci sequela , quam ipsum jure a Synedrio esse damnatum φ Quin imo vir Doct. III. m. VIII. pag. seqq. contendit, Propheri

tam imo ipsum Messiam ) siseipsum Deu Israelis esse virmasset quod hic Domino Jesu adscribit

O plurimis confirmaret miraculis , jure esse lapidandum. Itaque & approbatione sua Vir Doct. etiam se criminis , si quod in judicio isto est , quod sane maximum est , participem facit. Quod Vero Vir Doct. addit, quod de Chrisi morte certam bucusque notitiam non habuerint 'udaei, ac proinde an ,-- flava injusta fuerit, penitus ignorent , uti&, quod ad primum Num. IV. pQ. ΙΟΣ. ait, quod Iudo Chrsum nec percusserint, nec malum aliquod inflixerint, sed Romani, non credo ipsum serio dicere , sed quia judicavit aliquatenus argumento suo inservire : Cum si illius rei, crucifixionis profecto Jesu Christi certa & minime fallax notitia habeatur. Nec convenit cum iis, quae, pro more suo oblitus eorum quae alibi scripsit, in scriapto ejus leguntur ad III. I 8 I. 4 ubi expresse dicit, quod Judaei Grisium cruci, i ingendum tradidere , bc , Romamorum potentium t- '

mentes ν

483쪽

mentes , eum ipsis puniendum dedere. Si autem ignorant, an justa fuerit ejus caedes, aut injusta, praecipites nimiis sunt hodie in eo , ut falso pro- . pheta , condemnando , seu rejiciendo. Quod vero praemittit, Judaeos ex Mepho oesuis antiquis scire, quod eo corrupto tempore, labente jam Repse' bliea, aliqui seductores O false Prophetae, qui populum commovebarit, fuerunt ὰ Romamis variis suppliciis interfecti, quorum sequaces profo per Samariam ,

Idumaeam , ct alias regiones vagabantur : Eo ip . animum suum qualis sit contra Dominum Jesum , utcunque eum passim sellicite tegere conatur, nimis manifeste prodidit. Quoniam enim ignoranistiam praetendens eorum quae Christo contigerunt,

ait, illo tempore fuisse se 'ores oe falsos prophetas

qui populum commovebarit, eo ipso Dominum Dissum , siquidem nos eum illo tempore crudeliter interemptum affirmamus, seductorum & falsorum prophetarum, qui populum commovebant, non minimum fuisse insinuat, & ut talem merito supinplicio affectum. Et quicquid animum suum dissimulare conatur, nimis aperte hic eum prodit,& se speciatim D. Jesum designare indicat, dum ait, eorum sequaces prosegos per Samariam , Id meam, oe alias regiones vagatos esse: Quod in D. Jesu discipulos esse dictum vel ipsi caeci videant. Quare non est, quod vir Doct. tam aperte D. J sum ut seductorem condemnans, populum suum ac majores, per quorum traditionem odium contra D. Iesum tenellis filiorum animis instillatur, a Ci ε non &-ins ΠteS esse praetendere possit. alii populi Sed quaerit Vir Doct. cur non ct alia gentes , qua Christum M oreetismum oe Gentili um profitentur, σ non

niantur. η - - : i ad

484쪽

istud non aequaliter pumantur, ac Resp. I. Quod Mahomethanos attinet , licet infesti sine Christianis, non tamen Christum blasphemant; verum illum ut prophetam eximium & Deo maxime charum in pretio habent ; licet illi suum Ma-homethem praeponant : Alia itaque longe eorunx quam Judaeorum est ratio. a. Quod omnes mul attinet, omnium longe diversa quam populi Iudaici est conditio. Quod antequam ostendamus, paucis praemonendum est t Quod , sicut

excidium populi irae divinae contra illum signum est , non perinde populi illius terrena felicitas amoris divini sit indicium. Tolerat siquidem Deus impios , imo iis aliquando ut flagellis utitur, quibus alterius populi , non quidem gravius, fortasse minus , attamen vere, peccatoris ,

impietatem ulcisci cupit: Illis ergo felicitatem laregitur , non ut sibi dilectis , sed irae suae executoribus, & impii populi quem punire vult earnificibus ; donec tandem ipti scelerum suorum men, suram impleant , & eo , quo Deo supremo

omnium judici visum est , tempore eorum' poenas luant. Licet ergo gentes illae floreant , non pro pterea sequitur Deo esse gratas. Hisce praemissis,

dico peculiarem gentis Iudaicae esse rationem. Deus in Abrahamo gentem illam sibi segregavit ab 'omnibus aliis terrae populis ; in eaque purum sui , cultum instituit , illius populi , ut ab aliis separa ti, statui accommodatum. Promisit illi populo Messiam, sub quo omnes gentes ad veri Dei noti tiam essent perducendae, discrimen illud populo rum abolendum, & ex Iudaeis & gentibus una erigenda Ecclesa. Populus ille , quem Deus

per Mosen α Prophttas passim incusat , quod Og duiae

485쪽

RESPONSIO AD

. durae eervicis fuerit) variis peccatis, quin & idololatria , gravissime ac sepius Deum offendit: Prophetas ad se missos indigne tractavit ac contunielia affecit. Tandem in captivitatem septuaginta annorum Babylonem est abductus. Exinde gratia divina liberatus , in nova scelera relapsus est, ac , ad complementum mensurae impietatis suae, Messiam ad se missum ut blasphemum conisi demnavit. Ad poenitentiam invitatus ab Apostolis ipsos flagris cecidit , ejecit, persecutus est,' seque insanabilem ostendit. Quid simile in ullo populo reperies φ Adde , quod Deus , ut ostenderet se populorum discrimen nunc velle aboli

tum, templum totamque remp. evertit, nolui

que ut populus ille contumax ulterius ut populus

sibi peculiaris & prae aliis dilectus gloriose subsistereta Cur Iudaei Hinc jam per se patet ratio, cur Iudaei, retia participes dio Iudaismo , dc ad quamcunque religiontaitranteuntes, non amplius communem populi suili. ad Gem calamitatem sustineant, sed communem cum po- transeunt puto, cui se adjungunt , in hoc mundo sortem experiantur: Quia quaecunque para populi, n cessario particeps est commodorum vel incommodorum toti populo communium; & quicunque se a populo, cujus pars fuit, segregat, de alii se adjungit , etiam a communi populi illius sorte eximitur , & commodorum populi, cui se par tem facit, sit particeps. Inde tamen non sequitur, si qui sint impii, aut etiam, quod diffiteri nolim, athei, quod Deo gratiores sint, quam cum essent Iudaei ue mutatio enim illa status in hae terra vel felicioris vel infelicioris, amoris vel odii divini signum non est erga hunc aut illum in particulari :

486쪽

eulari: Sed pro ratione majoris vel minoris impietatis Deo etiam plus minusve exosus est, illius que condignam in futuro seculo poenam sustinebit.

Atqui , ait vir Doctiss. Ite Iudaei conditionis fo- nrent deteriaris, quam ejusnodi impii homines, is hae ct in altera vita poenas luent. Resp. Pinnae, rior sit, quas in hac vita luunt Iudaei, sunt poenae populi quam alio- totius, non proprie privatorum. Miseria populo toti est, extorrem esse e patria sua , alterius

imperio subjectum, nullamque habere Rempubli- eam si1o jure suisque legibus constitutam. verum

quod privatos , seu unumquemque e populo artiisnet , potest conditio eorum extra patriam non

minus esse felix & commoda quam in ipsa patria. Et sane, si singulorum inter Judaeos conditionem inspiciamus , omnia quibus alii gaudent ipsis concesta videbimus. Divitias & reliqua hujus vitae commoda pari cum aliis hominibus sorte & me sura possident, & si qua sit differentia, opulentiores ipsis, inter quos vivunt, Christianis non nunquam reperiuntur e replentur voluptatibus hujus carnis 3 nullumque est voluptatis genus quo se destitutos conqueri possint. videamus caminmunem Judaeorum in hac civitate seriem: an muserior Iudaei generatim spectati quam Christiani,

respectu hujus vitae commodorum, est conditio φIta & in aliis regionibus: Quin & in ipsa Hispania, ubi inquintio viget, an non divitiis abu dant , genio indulgent, vitam in deliciis degunt, adeo quidem , ut licet ab inquisitione tuti non sint, tamen inde, praeter paucos , forte magis quam reliquos periculo expositos , avelli nequeant Quin dc in Omis regionibus, uti vir Doct. ait , 'Mi parum minus quam omnimoda libertate Og a Iauiant.

487쪽

63 RESPONSIO AD

gaudent. & ad Ioast. III. Num. IV. pQ. 176. ait. Nec sumus semper adeo abjecti, ut plurimi Chri iani

nobis non inviderat. Fere omnes reges Chrisiani no-

siris hominibus pro principalioribus inciis agendis utuntur. Et quae ibi plura addit. Quae illos premit

miseria , totius populi , quatenus populum coninstituunt , communis est. 'N- M- Sed exinde liquet, ait Vir Doct. quod ut peculiaris

populis, se- as eo assigitur, o ut migat O postea redimat, dia Paratus ae vinitus conservat, o separatum ab omnibus submere dilectu3. Ego fateor quidem, aliam illius quam reliquorum populorum esse conditionem: Non autem , quod Deus eum adhuc habeat ut populum peculiarem & sibi prae reliquis dilectum, quemque separatum ab omnibus aliis populis subsistere vult r Quoniam , uti vidimus , Deus populorum discrimen jam abolevit. Quod itaque populus ille nunc etiamnum separatim subsistit, non est , quia Deus separationem hanc approbat; sed quia ille separatus esse vult, & separationem , quam Deus abolitam cupit , per inobedientiam sitam continuare. Quia itaque sua separatione non solum se ab Ecclesia Dei , ad quam foederis sui promissa pertinere Deus nunc declaravit, s gregat, ac cum ea nihil commune habere cupit;

sed & se solum Dei populum dilectum, & praealtis mundi nationibus Deo charum ostentare cupit . Deus ob iuratitudinem tantam erga se &Μe am a se mi m , populum istum rejecit, dia pro populo suo habere non ruit: sed in exemia Plum omnium gentium punire , ideoque inter omnes gentes dispergere, ut ostendat illum , ut populum ti corpus politicum constituentem, quamdiu

488쪽

quamdiu in contumacia sua perseverat , conserva- Φri selummodo in poenam , ut impietatis suae se plicium luat. Ista autem rejectio non ita est ab Iuta , ut sit sine omni spe restitutionis , sial propter patres ipsorum Abrahamum , Isaacum & J

cobum, &e. quorum pietas Deo summopere grata fuit , constituit Deus , postquam plenitudo gentium in Ecclesiam intraVerit , novam ac majorem illis offerre gratiam 3 non ut in terram suam reducti & priorem rempublicam constituentes t tum cultum ceremonialem, prout a Mose instit

tus fuit; denuo observent: Sed ut Christum Hucque fidem amplectantur ; cujus virtute plurimi procul dubio deposita infidelitate Christo nomendaturi , atque ita denuo Ecclesiae seu populo Dei inserti per fidem in I. Christum , unicum totius mundi Servatorem , salutem consecuturi sivit. Recte ergo dixi , quod post revelatum Evangelium Deus populum suum Messiae regendum tradidit , declaravitque illos ex populo Judaico , qui in Christum credunt , una cum credentibus ex quacunque gente , suum esse populum , cui do. stinata si salus : incredulos vero in populo Iudaico, qui hactenus populus ipsius peculiaris fuit, non amplius in populo censeri , dc in contum

ciae suae poenam, quatenus peculiarem adhuc populum constituare cupiunt , omnibus in exeminplum gravissime puniri. Et cum id per Μessiam quem misit effectum det , recte dixi, quod populum suum Messiae regendum tradidit. Reductio enim illa Judaeorum in terram Canaan , & restia tutio cultus ritualis sub Rege Μessia , cui omnes nationes terrae obedire debent , dc eandem relugionem amplexi Deum Israelis in templo Hieros .

489쪽

Dispersio

praesens

praedicta per D, Je

ium, Lue. I. a Sensus

Rom. XI.

lymitano eolere , prout ad literam promissiones de Messae regno intelligit Vir Doctiss., plane impossibilis est. Nam si omnes populi terrae observare debent legem Mosaicam , quomodo possibile erit, omnem sebolem masculam ter in anno coram Deo Hierosolymis comparere φ Cogita locorum distantiam , & colentium numerum, & videbis, centesimam hominum partem non posse congregari , ut rite & secundum praecepta Mosaica Paschaeelebrare possit; multo minus omnes illi , quos Vir Doct. exspectat, Messiae subditi. Quare quae nunc populo Judaico , quatenus populo separato, eveniunt, non per Veteris Teia stamenti Prophetas , quorum vaticinia ad Messiae usque tempora tantum pertingunt, & selicem eum reeipientium statum describunt , praedicta sunt: Omnia enim ab ipsis praedicta captivitatem con- cernentia ante ostendimus olim impleta, & quidem sesundum literam & significationem propriam Verborum, prout a Prophetis accipi solent: ted a Domino Jesu, qui non tantum horribile Hierosolymae, cum adhue floreret & nemo ejus rasum ne suspicaretur quidem , excidium praedixit ; sed & praesentem hanc populi calamitatem plene descripsit, Luc. xx I. et . Et cadent in ore gladii; σ captivi ducentur in omnes gentes , σrusalem calcatitur a gentibus; donec impleantur tempora natio V. Adeo ut praesens populi Judaici

status & miseria , quousque Christo increduli sint, indubἰtatum divinitatis Evangelii sit doc

mentum.

Addidit Apostolus Paulus Rom. xx. 2s, 26. distinctiorem Prophetiam, de nova gratiae oblatio

ne Iudaeis post introitum gentium in Ecelesiam 1

490쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. I

Deo exhibendae , per quam converti & salvari possent. Quod non dixit Apostolus , uti vir . Doctis . criminatur , quia υidebat , quod illa re demtio absque Israelis felicitate , omnino, a promiFaper legem ct Prophetas disserebat , nec ad c cum ea similitudinem aliquam habebat ς ut satis Laceret gentibus non ita in sacris literis instructis: Nullo modornam in eadem illa Epistola admodum nervose contra Judaeos disputat, & omnibus ipserum obj ctionibus solidimime respondet , nihilque in hac spirituali Christi redemtione , gentium fidelium in populum Dei assumtiohe , & Iudaeorum ob infidelitatem rejectione , esse ostendit , quod non ioptime cum promissis divinis conveniat: Sed id dixit ex certa revelatione , qua ipsi Dominus my- sterium hoc prae aliis revelaverat , & ut cohiberet gentium elationem animi, ne se supra Iudaeos

efferrent , quasi ipsis in locum Iudaeorum adsciatis , ita penitus & in sempiternum Iudaei essent

rejecti , ut nulla unquam restitutionis in gratiam Dei spes superesset. De terreno autem regno ne verbum quidem occurrit apud Apostylum. Sed objicit Vir Doct. hae ratione Isractem adha- Quomodo

furum populis terra, cum contrarium Propheta pradicant, quod gentes tempore redemtionis sint adhaesu- sint horirae Israeli. Sed haec facili negotio conciliari pos gentibus. sunt. Evangelium primo praedicatum fuit Ista

li: Licet primores ae eorum exemplo maxima po. 'o' puli pars id rejecerit , non exiguus tamen credentium fuit numerus ex Judaeis , qui primitivam constituerint Ecclesiam Christianam. Ad hane Ecclesiam, ex solis Iudaeis collectam , aggregati sunt fideles ex gentibus , & cum illis coaluerunt in unum populum Dei seu Ecclesiam , juxta Pr Og phetarum

SEARCH

MENU NAVIGATION