Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

ta RESPONSIO AD

munus Memiae obscurius proposuisse, & in quo se e triumphare putat: O quam bene , quam pie, quam misericorditer Dominus Deus se gessset cum dilecto populo , si saltem semel in toto sacro volumine clare σpers'icue praedixisset, propter non praesitam a peccatis

resipiscentiam Messiae adventum , ultra tempus praest tutum , disterendum et Praescivit Deus ob defectum genuinae intellectionis hujus Prophetiae populum temere bellum suscepturum contra Romanos , idque bellum emcidium ct extremam calamitatem populo allaturum; o tamen non aliud ipsis dedit nise ambiguum cre obscurum oraculum , cujus interpretatione ct ipsi in populos pientes decepti simi. Sic hoc Vir Doctiss. putet

consentaneum esse providentiae divinae, qua conistinuo Deus circa populum suum dilectum versatus est; multo minus ab ea alienum credat , quod Deus non plene Messiae ossicium revelaverit, cum

nondum plenam & distinctam illius fidem exegit 3 sed eam reservaverit tempori isti, quo distinctam illius fidem requisivit. per Mec Quod autem Danielis vaticinium attinet, con- si h)ς tendo ego, per Messam, eximium illum Regem, a. u. Davidis filium , qui per excellentiam Messias nosia ille minatur , intelligendum esse. I. Quia praeter eum nullus excogitari potest, in quem quae hic de Messia praedicuntur quadrare possunt. Quod jam de summo Sacerdote sub Nehemia evidenter satis ostendi. Nec praeter eum Vir Doct. alium reperire poterit. 2. Quia absolute & per excellentiam vocatur Messias: quo non alius quam eximius ille promissus Messias significari potest. Verum est, Mesa epitheton aliis etiam in Scriptura attribui ,

ut Sauli regi, I Sam. XXIV. 7. XXVI. 23. Davi di, Psal. 11. a. LXX XIX. 39. CyIO. XLV. I.

Iosiae s

502쪽

Iosiae , sive Sedeciae , Lament. Ferem. IV. 2 o. Verum manifesta est relatio ad aliquem , cujus in antecedentibus aut consequentibus aliis verbis aut alio nomine si mentio , & quem' espici totus contextus demonstrat. Verum hic absolute &per excellentiam vocatur Messias, & nec in antecedentibus , nec in consequentibus ulla alicujus

mentio fit , ad quem haec denominatio respiciat. Is ergo intelligendus , qui per excellentiam Messias vocatur. His adde , quod Vir Doctiss. assi mei, promissum illum regem & redemtorem Icraelis nusquam in Scriptara hoc epitheto Messae insigniari. Mirum autem est , nomen hoc adeo invaluisse inter Iudaeos , ut jam regi illi proprium evaserit , & tamen id in Scriptura nusquam illi attri- ibutum reperiri. Quare omnino concludendum est , nomen istud ex vaticinio hoc Danielis pro- , fluxisse, in quo nomen hoc Messa ast sotiate acceptum de nullo alio interpretati sunt antiqui Judaei , quam de Messia: & quia de ipse haec Pr

phetia unanimi omnium consensu accepta est , ideo sub nullo alio nomine quam Messia jam olim , dc nunc a Judaeis insignitum esse. Ex Evangeliis sane constat , Mesiae , seu Christi, nomen vulga tum admodum fuisse inter Iudaeos ; eaque denominatio adhuc viget. Quare si hic eximius ille Messias , uti jam pro- omnia hiebavimus, si intelligendus, sequitur, etiam indignam illius necem hic praedictam. Quocirca oratio illa abrupta , Messias exscindetur , σ non ei, impleta ita comesodius supplenda videtur , O non ei no-ωR

eebit, σ , id est , sed ) populus eum duce venturo deseruet ciuitatem, o Din arg- cte. Quasi dicat Angelus et Occidetur quidem Messias 3 V Hh a Ium

503쪽

34 RESPONSIO AD

rum id nequaquam ei nocebit , aut regnum ejus disturbabit ; quoniam sui eventus docuit) ex

morte resuscitabitur, & in coelos ad dextram Dei Patris exaltatus regnum obtinebit in aeternum: Sed ipsi interfectores gravissimas caedis illius poenas luent , quoniam dux , nimirum Vespasianus ac filius ejus Titus, cum validissimo exercitu adis veniet, & templum ac ciVitatem exscindet , t tumque populum ex terra sua penitus eradicabit.

Quod & eventus , qui certissima Prophetiarum interpretatio est, similiter comprobavit. Qui nec omnia quae Messiae tempore peragenda praedicuntur , in Jesu Christo complementum suum habuerunt. Ipse enim gratiam illam divinam attulit, qua peccato finis imponatur , quae vim & enficaciam habet a quibusvis peccatis homines purin gandi, & qua plurimi ad sinceram resipiscentiami de vitae sanctitatem conversi sunt. Ipse peccatai nostra expiavit , eorumque remissionem nobis apud Patrem suum impetravit. Postquam ille Evangelium annuntiavit, & per Apostolos suos

inter omnes gentes annuntiari fecit, omnes visiones Propheticae, quae olim frequentes erant in populo Dei, cessarunt ; hoc enim per earum ob-mationem significari phrasis praecedens de obsignationepeccati manifeste evincit) quoniam postquam, Deus simul ac semel omnem suam voluntatem plene revelavit , visiones Propheticae nullius am- . . plius sunt usus, ut olim cum Deus per partes ta tum voluntatem suam manifestavit, & per posteriores Prophetas quid revelaret, quod per pri

res revelatum nondum fuerat.

Qiud hie Nec obstat , quod Messas hic non vocetur significci , , Scriptura: constat

504쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. M

eonstat hanc ducis appellationem etiam regibus a tribui. Ut a Sam. v II. 8. Davidi , quem interreges Israelis maxime eximium fuisse, &Messiae progenitorem, constat, Ego tuli te, de pascuisquent gregem ut esses dux super populum mei arael. Salomoni , I Reg. 1. Jerobeamo, I Reg. XIV. 7. Vide similiter I Sam. I x. I 6. x Iii. I . Et ipse Vir Doctiss. hanc vocis maa significationem comprobat, quando urget eam addi tam , ad significandum Sacerdotis regiam quasi potestatem. Ex quibus omnibus concludo , qu niam nemo praeter Messiam excogitari potest cui

haec prophetia applicari possit, etiam de illo hic

sermonem esse 9 & non tantum certum ac definiatum tempus intra quod advenire debuit, sed &cruentam ejus mortem praedici, ac tandem mis rabile populi propter eam excidium. Tandem addideram ; Si quis verba ex Deut. inalem xxx. etiam de praesenti captivitate intelligenda pertendat, sciat ille, nullam Veram Deoque gra' a populo tam resipiscentiam esse posse , absque receptione exegerit. Messiae, quem Deus in populi sui salutem misit. Respondet Vir Doctiss. Deum pareitenti tantum exegisse, nunquam autem illi circumstantiam bane deside in Messam addidisse, potiuε contraria praedixisse , ρ. quod quando populus servaret omnia praecepta, tu dicta oe ceremonias scriptas in Lege, Deus illius sit

miserturus. Resp. Conditionem temporis & rationem oeconomiae divinae exegisse , ut Deus r sipiscentiam Israelis non aliis quam ejusmodi phr sibus exori meret. Praescripserat enim Israeli I gem , multa etiam praecepta ritualia continentem, quorum observationem severe exigebat. Non permittebat autem haec severa obligatio, ut Deus

Hli 3 eodem

505쪽

486 RESPONSIO AD

eodem illo tempore resipiscentiam aliis phrasbus describeret, nisi quibus totus ille cultus, prout tunc exigebatur , repraesentatus fuit. Si enim Deus eodem illo tempore clare indicasset , aliquado rigidam illam ceremonias servandi obligationem cessaturam, facile eae a populo, quem Deus passim accusat durae fuisse cervicis, quique in gentium vicinarum ritus & idololatriam quam maxime propendebat, potuisssent negligi: od rationi regiminis divini, qui per eas populum ab aliis omnibus νopulis segregari, sibique in peculiarem

populum sanctificari voluit , maxime adversum fuisset. Cum itaque Deus per Messiam quemlmisit voluntatem suam hac de re plenius patefecerit , omnino ea aequiescendum est. i

CAPUT I. Non necesse fuisse omnia quae Messae mmnus concernunt clare & plene per. Prophetas praedicere. Qualis sua. I tertia quaestione vir Doctis . idem, quod

Dr olim jam aliquoties refutatum est, inculcat, ne- hiis . cesse fuisse, ut Deus omnia quae Messiae mu- spectu fides nus concernunt, clare & plene per Prophetas revelaverit. Sed ne id denuo pluribus adstruat, imum nunc addit: Israel nullatenus teneatur ad credendum Propheta , sive Messias dicatur , sive non , qui contrarium dixerit aut fecerit iis , quae a Deo in Lege ct Prophetis elare re aperte praecepta vel praedicta fuere. Sed in hoc me refragantem non

habet. Sed dicit, me ipsum fateri , quod Deus

elare in Mec

506쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. 48

Hare praedixerit Regnum Messa terrenum, imo quod Israel id credere temeretur. Verum cum Vir Doct.

continuo hunc errorem ex verbis meis male intellectis committit, hic denuo paucis dico , quod antea plenius pluribus dixi , ad verborum meorum clariorem intelligentiam : Quod praedictio de regno Messiae glorioso in terris non sit habenda clara ac perspicua , licet verba Prophetarum primo aspectu tale regnum clare videantur praenuntiare: Quia Prophetae multa etiam praedixere dς miseriis ac morte Messiae , quae cum ejus

modi regno neutiquam conciliari possunt ; uti jam aliquoties ostendi: Non ergo illa Prophetia de regno terreno judicanda est clara sed inquirendum , an non alius sub illa sublimior lateat sensus. Multo minus dixi , Deum voluisse ut Istaei verba Prophetarum ho sensu intelligeret ;unde Vir Doct. in fine scripti sui inseri , quod is que Deus voluerit ut Israel usque ad adventum Mesissa teretur. Nihil minus. Dixi Deum se istius, modi locutione accommodasse statui populi sui i fantili , quando infantium instar rudimentis ac

primis cultus divini initiis maximam partem Occ ipatus fuit, valde intentus praesentibus , ania mum ad sutura ac spiritualia non satis attollebat rideoque verba adhibuisse , idonea captui & exspectationi , quae communiter in populo obtinebat. Tamen & addidisse Deum quaedam , non bene eum regno terreno congruentia , quae subindic bant, licet obscurius , sublimiorem quendam

sub Prophetarum verbis sensum latere; ut ita pi rum diligentiam excitaret , studiose sensum illum . investigandi. Tantumque abest , Deum noluis

se ut sensus ille sublimior ac genuinus 1 quoquam H h intellu

507쪽

88 RESPONSIO AD

intelligeretur ; ut contra, gratissimum ipsi fuerit, si quis paulo altius assurgeret, & sublimiorem latere sensum deprehenderet ; licet illum plene non perciperet, sed plenam illius revelationem exspectaret suo tempore a Deo patefaciendum. Verum Deus illius plenioris sensus distinctam' fidem, quamdiu illum non plene ac clare revelavit, non exegit ; sed fidem illam imperfectiorem , squam eX Verbis ejus, non plene intellectis , Israel olim percepit, pro ratione status ipsius infantilis , toleravit. Hoe hic denuo dictum sussciat, ' ut s mel distincte sciatur quid dixerim, ne cogar saepius verba mea interpretari. Minime autem omnium concessit, Prophetias praedicere tantam gr tiae emacis affluentiam, ut fainus esset futurus totus Israel, &c. Quin e contra , hoc continuo impugnavi, &etiamnum in hoc scripto valide impugno. l. Grates mihi agit Vir Doct. quod Judaeis, printre plerorumque Christianosum morem , conc ' dam, quod cum Christianis credant in eundem verum Deum: Quod tamen in sequentibus Vir Doctiss. Christianis non concedere videtur, quod eum Iudaeis in eundem credant Deum) sed addit,

quod propter necelsinem fidei in Messam jam missum, meo jussirio periise se haberi O eodem modo sint

condemnandi, ac si in Deum non crederent. Ego in praecedentibus fuse satis mentem de Judaeis , tam, Christi & Apostolorum aetati coaevis, quam de eorum posteris usque ad praesens seculum , explicui , & quid inter utrosque discriminis sit indiea- vi , ut verbum addere non sit neeesse. Etsi non sit Itaque argumentum Viri Doctiss. quod sequia

Messiato. p 04-muβ. Quaerit , - Deus futurom. Israelis

508쪽

ΤERYIUM SCRIPTUM JUDAEI. 48

Israelis idololatriam clare praedixerit, cur non θ - lectio, ta militer Messiae rejectionem , crimen idolola tria multo deterius P Respondi ego ad hoc quaesii tum disjunctive: Aut Virum Doct. requirere ejusmodi praedi

men eum

ctiones, quibus Israel ita convinceretur, ut quando venisset Messias, de eo , etiamsi quam maxime vellet , ambigere minime posset y Aut quibus Israel sussicienter de Messia posset instrui, eumque quando venisset agnoscere ; non tamen ita evidenter & necessario convincerentur , ' quin si animo sint refractario eum rejicere possint. Posterioris generis exstare dixi: Prioris generis requiarere aequum non esse ; imo dari non posse. R

spondet Vir Doct. 1e non debere velis , quod Deus hoc vel illo modo faciat , sed omnino facere quod Deus velit. Vere ac pie: Sed nihil ad quaesitum meum'. Quaerimus enim , quando negat Deum aliquid de Messia ejusque rejinione praedixisse , quales praedictiones intelligat Uir Doct. Nam omnino mihi ita argumentari videtur: Quod si Judaei Messam rejecerint, oportuisse ut Deus clare & apertis verbis praedixerit, Iudaeos Messiam rejecturos esse; ut ita sibi a peccato' isto cavere possent: Quod cum Deus non ita clare praedixerit, perinde atque prae dixit de idololatria , inde etiam concludere, quod Deus id nullo modo praedixerit. Atque ita Vir Doctiss. inferre velle videtur 3 Quia Deus gravissimam hanc populi sui apostasiam non praedixir, ergo populus Israel illius non est reus. Sed quid

si fatear me ignorare rationes, cur Deus hoc non praedixerit, an aliquod causae Viri Doch. firmamentum accedet ex ignorantia mea , forte modesta INOn majus credo , quam ex parum modesta illa

curiositateo qua toties Deum ad judicii sui tribunal

509쪽

49o RESPONSIO AD '

sistit, ut rationem reddat, cur hoc secerit , illud omiserit. Quod si vir Doct. inde ut mihi via

detur) inserre velit, quia Deus non clare praedixit Israelem rejecturum Messiam , quod ideo Israel eum non rejecerit, videat quaeso qualem in stituat argumentationem, st. quod Judaei nullum possint grave peccatum commmittere, quod Deus non clare & in specie praedixit. Eodem modo probaret, Jerobeam & decem tribus non peccasse; quia illam, a recto ac legitimo sui cultu desectionem nusquam clare praedixit Deus , tanquam pec- eatum sollicite fugiendum , de plurimorum malorum causam. Quod si vero vir Doct. insinuare velit, oportuisse Deum populum suum dilectum tanti mali, si futurum erat, clare praemonuisse beaveat quaeso , ne providentiam divinam incuset,& quod lapius sua argumentandi ratio illum fa-' cere cogita ne ex suo judicio suaque hypothesi let agendi sapientiae divinae praescribat. Si neu trum horum ex ista quaestione Vir Doct. inferre volit , quid ea ad praesens faciat argumentum , non

video. CauteIa Vir Docti si pergens, ait, Vaticinia exstare adeo elara ac evidentia , ut quando Messias venerit , Ista

omnia si 'dubitare non possint , quin verus sit Messas: Sedena de addit cautelam ; nise forte in principio sua appariti

Messia in--, quando nondum sua munera, quibus dignoscatur, exercuit. Atqui haec cautela omnem de Messia' certitudinem tollit. Cum enim Judaei Messiam exspectent, qui sit futurus rex terrenus, & reis gnum in terra Canaan rursus stabiliturus , per vim expulsis inde gentibus, & numeroso collecto ex ercitu aliorum regum exercitus profligaturus;

omnino a Iudaeis subditis suis, ex quibus exes

510쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 49 I

citum colliget , agnosci debet esse Messias , antequam in solio Davidis sedeat, ac proinde antequam

munera sua exercuerit. Postquam haec omnia

peregit, & regnum Judae denuo erexit, & thr num habet in Jerusalem , non amplius dubitari poterit , in Ierusalem regem regnare , non magis quam olim de Davide , aut hodie de rege Galliae

aut Hispaniae dubitari potest: Sed si se opus dignum σ meritorum, in principio ei non facile fidem praest re, se Ob Dei timorem o legis remorem decipi timuerint , quousque ejus vocatio con 'icua sit: non video qua ratione vocatio ejus conspicua futura sit. Per totum enim scriptum suum Vir Doct. hoe ut praeo cipuum, si non unicum , signum requirit , ut Iudaeos ac totum Israelem reducat in terram Canaan: i Quoniam vero hoc essicere non potest, nisi numeroso Judaeorum exercitu stipatus , oportet ut a Judaeis recipiatur , antequis, eos in terram C naan introduxerit, ac proinde antequam munera

sua , unde dignosci debet , exercuerit. Atqui illo tempore falli possunt, uti vir Doct. non obscure innuit , & experientia aliquoties comproba vit , praesertim temporibus Barchochabae , quem signa ac prodigia edere falsus ipsius Propheta Aquibas populo persuasit; adeo ut non plebs tantum maximo numero, sed & plerique Judaeorum sapientes, testibus ipsis scriptoribus Judaeis, & inter illos Mose Maimonide , illius fraude seducti sint, nec ob Dei timorem oe Legis amorem decipi inmuerint , quousque ejus wcatio conspicua fuit Verum regno mundano intenti, opus dignum oe m

ritorium , in principio ei non facile fidem praestare, plane neglexerunt, &, quod pejus est, semper negligant necesse est 3 quia talis Messias regnum ,

Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION