Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

49 2 RESPONSIO AD

ex quo eius vocatio relicua sit, obtinere non potest , nisi ad illum accesserit Judaeorum populus , qui Dei timorem σ Legis amorem abjiciens non timum. xit decipi quousque ejus vocatio conspicuaset: adeo ut , si Iudaei faciunt , quod vir Doctiss. ait eos debere facere ob timorem Dei ct Legis amorem , scilicet , dissidere qu silue ejus vocatio conspicuasit, Messas nunquam illos sit liberaturus. Si aliter fecerint, vide quale initium habitura st Israelis per Messiam redemtio, scilicet seditiosum Judaeorum temere

credulorum , officiumque suum dignum coe merit rium negligentium , concursus , cum illum ut reis .gem suum sequuntur , quem nullo certo documento scire possunt verum esse Messiam a Deo

missum. Unde tandem consequitur quod maxime est absurdum) quod eum quem sequuntur cognoscere non possunt , nisi postquam in ipsum erediderint. Quo cum ita sit , ubi sunt aut esse possitnt illa toties requisita & toties jactata tam clara Messiae vestri sgna, ut de illo cum veniat nemo. Judaeorum dubitare possit φ .mmo Et haec responsio applicari pqtest statui Servato-

..2. 'nostri Jpsu Christi. Requirit Vir Doct. opor

ma in duia . tuisse Deum praemonuisse Israelem de Messiae reje-bium vo- . Etione. Dixi , nullas adeo claras dari posse prascare Potest. quin homo, cui constitutum est non

credere, semper aliquid quod ulterius requirat , obtendere possit. Si Deus praedixisset, Judaei rejicient & occident Messiam ue possent praeteXere,

rejicietur a tumultuante plebe, non vero a Sy ne- . . drio tanquam blasphemus condemnabitur. Si &. hoc praedictum esset, non suffecisset ipsis resurrectio ipsius , nisi se redivisum toti populo Ostendisset:

α licet id fecisset, exegissent ut omnibus instenta

512쪽

tibus in coelum adscendisset , quemadmodum Vir Doctiss. in hoc suo scripto : Et si hoc contigisset , forte aliud & plura exegissent: homini enim praefracto nunquam satisfit. Ita ut merito negaverim , nullas adeo expressas posse dari praedictiones, quin hominis maligni ea villo obnoxiae sint. Ut responsionem meam fortius adstruerem , Non d

dixi: Etsi praedicta fuisset Messae rejectio , quod rςqui exinde minime sequatur, quod Judaei tali prophetia persuasi Messiam recepturi fuissent, sive, quae nece quod eodem redit , inobedientiae contra ipsum crimen non commisissent: Noniam , licet clarissimae exstent praedictiones divinae de idololatria, fia a.& praeceptum divinum de non colendis idolis toties in Lege iteretur, Israel tamen propterea ab idolorum cultu non abstinuit. Hujus argumenti ictum Vir Doctiss. declinare cupiens , argumen

tum meum repetens penitus enervat, quasi collegerim , licet Deus id praemonuisset , tamen ea praemonitio Israeli profutura non esset: Unde tum porro colligit, me asserere velle , quod Deus frustra idololatriam prohibuerit, populum admonu rit, seque eum destructurum praedixerit. Absit tam alienus a mente mea sensus. Aliud longe conclusi, contra Viri Doctiss. assertionem , qui in hoc scripto continuo tales requirit praedictiones , atque adeo claras ac evidentes , quibus Israel de Messia , quando advenit, necessario convincatur , adeo ut fidem ei denegare nequeat. Tales dixi nec dari, nec dari posse, propter hominum contumaciam, qui &clarissima sub quaesto pro textu respuere possunt : Quod exemplo idololatriae contra expressa interdicta Sc praedictiones Dei

. Judaeis aliquoties ώommissae quod exemplum mihi

513쪽

De causa diuturna dispersi nis Judaeo. ru i

9 RESPONSIO AD

mihi vir Doct. objecerat) illustravi. Maximum namque discrimen est inter haec duo: Non neces sario hominem convincere seu ad obsequium perinducere : ec , frustraneum esse. Nulla Dei praecepta & promissa frustranea sunt; Et tamen homines non necessario ad officium compellunt, imo obedientium numerus exiguus est prae maxima refragantium multitudine. Hinc jam manifestum est , totum illum quem hic Vir Doct. facit discursum de hujus praedictionis utilitate extra oleas vagari. Ego enim contra eam nihil dixi , sed negavi, quod simili de Messiae caede posita ΙΩrael necessario Memiam agnovisset. Imo dixi, Scetiamnum dico , prophetiam ejusmodi exstare, sufficientem quidem homini docili Deumque sincere timenti; verumtamen non adeo evidentem, ut invitis ac refractariis assensum extorqueat: de

qua antea fusus diximus. Atque haec susscit, ut Israel , siquidem deposito praejudicio dc affectu mundano omnia in timore Domini expendat, vel crimine isto abstinere , vel ab eo commisso res piscere possit.

CAPUT II. De praesentis Iudaeorum dispersonis causis,

& diuturna duratione. ADdideram aliud argumentum, ut ostenderem, licet Deus disertis verbis non praedixerit , quod Israelem ob Μessae caedem esset dispersurus inter gentes, Iudaeos tamen ex ipsa hac dispersione & diuia1rna illius duratione colligere posse, nullam aliam illius esse causam, quam injustam Messiae caedem et non ut di.utationis flum aliquantisper

514쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 49 s

quantisper omitterem ; sed utaesponsionem meam

fortius adstruerem.

Hoc argumentum, quod non ad Dei abditi σ Longe alia inscrutabile secretum adscendere a sectat , ut vir Doct. ait, sed ex claris promissionibus ac commi- adv. ii nationibus divinis , optimis mentis Dei interpre- Meiliae. tibus , & de quarum veritate .c stabilitate nemini vel leviffime dubitare fas est , desumitur , conjecturale vocat vir Doct. ut ipsa hac appellatione illius vim invictam aliquatenus imminuat. Ante quam vero illius responsioni se accingat , per modum retorsionis vicissim quaerit ; Si Evangelica d

ctrina ct Dei adventus in mundum iam a lapsu Adami fuerit ad salutem hominum necessarius , cur tot seculis a Deo seu dilatus, hominibus interim in caecitate, veri Dei ignorantia, atque omnis generis peccaris , relictis 'De necessiitate Evangelii ac fidei in Jesum Christum ego in initio responsonis ad quaestionem primam fuse satis sententiam meam explicui. Ad quaestionem quam hic Vir Doctiss. ex communi Christianorum doctrina infert , paucis respondeo :Casus esse valde diversos, qui nihil inter se simile habent. Non se obligavit Deus Adamo illiusque

posteritati promisso aliquo , fore , ut quamprimum Adamus lapsus esset, missurus esset redemtorem in mundum , qui omne Dei propositum de salvandis hominibus ipsi ac posteritati mox esset

annuntiaturus. Solummodo comminatus est

mortem Adamo , & diversis temporibus gratiosum suum propositum de Messia aliquando mittendo , primo obscurius , dein clarius revelavit. Sicut ergo arbitrii divini fuit mundo redemtorem mittere; ita etiam tempus missioni illi praefigere ,

neque ulla illius ab homine ratio reddi potest ,

nisi

515쪽

ψ96 RESPONSIO AD

nisi quatenus eam Deo revelare placeat. Certum autem ac definitum adventus Messiae tempus primus Daniel divino instinctu revelavit. Et iudaieae Sed cum populo Israel Deus per Mosen foedus di*ςxsio' erexit , in quo stipulatur ossicium, additis ab una parte plurimis contra transgressores comminati nibus , & praesertim, de excidio e terra & traditione in captivitatem : quae omnium gravissima est: ab altera vero promissionibus , de felicitate ac prosperitate in terra Canaan: & speciatim etiam de reductione ex captivitate in terram suam , siquidem ob peccata, & praesertim idololatriam , in captivitatem traditi, seriam illius egerint resse piscentiam , seque ad Deum converterint. Non

patitur autem Dei justitia & veracitas, ut promis si illius irrita sint. Quae ex gratia sine promisso Deus confert , arbitrii mere divini sunt : postquam promissum est adhibitum justitia ac veracitas illi quicquam contrarium facere non permi tunt. Arbitrii mere divini fuit, Abrahamum ejusque posteritatem sibi eligere in populum , illique leges praescribere, ac promissis sancire prout

ipsi placuit. Sed datae jam Legi , ac promissis

sancitae , ut quicquam Deus contrarium faciat , justitia ejus non permittit. Ex Lege itaque Dei, & comminationibus ac promissionibus illi additis, argumentatus sum hunc in modum. Huius nul- Μinatur Deus , se parentum idololatriam vin-ziisi dicaturum in liberis usque in tertiam & quartam

a nare generationem : Populo paenitenti promittit restipontanti tutionem in terram suam: Quoniam autem Verbum Dei excidere nequit, oportet aliquod esse populi crimen, ob quod, consentanee comminatio

nibus ac promissionibus Legi additis, in diuturna

516쪽

ae missiera hac dispersione popuIus , sine ullo Pr phetarum alloquio , detinetur. Quaero , an si Iesus Christus juste fuerit a parentibus ipsorum occisus , ullum tale excogitare possint Iudaei e Ansit idololatria φ Non hoc dicere possunt : quia post reditum e captivitate Babylonica non legimus quod se populus idololatria polluerit : deinde ;propter illam Deus populum tradidit in captivit

tem septuaginta annorum: jam vero ultra sexdein

cim sunt secula, quod e patria extorres ad ultimas iusque mundi regiones dispersi , sine ulla quae nomine Dei ipsis per Prophetam speciatim ad ipsos

missum affertur consolatione, inhonoratam & ab jectam vitam agunt. Quaero, quodnam illud sit totius gentis peccatum idololatria gravius , quod tam gravem ac diuturnam Dei iram, consentaneε promissis Legis , in ipsos concitaverit φvir Doctili. respondet , ad duo capita Me quasi- Oportet tum reduci. Primum, ob quae peccata Dominus per

omnes populos Isaelem in captivitatem disterseriis et iii,.

Alterum , quare adeo diuturna sit captivitas , cum antea ob idololatriam septuaginta totum captivitatis annis sit punitus ζ Ad primum respondet: Legem diastersonem hanc comvminari Israeli ob solam legis Mosei

ea transgressionem , nassa Messiae abnegationis mentione facta. Nullam itaque aliam causam quam praevaric tionem legis esse quaerendam. Ita , ne in Messiani impii sua confessione habeantur Judaei , malunt se in Deum impios aperte fateri. Legem contuma cibus transgressoribus comminari dispersionem ac captivitatem notius est , quam ut ulla indigeat probatione : dc haec Legis comminatio , uti in praecedentibus ostendi , secundum omnes suas

circumstantias complementum suum habuit in I i captivitato

517쪽

98 RESPONSIO AD

captivitate Babylonica. Deus, qui Legis vioIatoribus, praesertim autem idololatris ac veri Dei desertoribus, comminatus est captivitatem , reli- piscentibus vero gratiose promisit reductionem in patriam , tempus captivitatis determinavit intra eptuaginta annorum spatium : idque suum decretum per os Prophetae Jeremiae populo praesignifi

tum ex Babylone licet se totus populus idololatria non polluerit , nec postea , uti fatetur ipse Vir Doctiss. his verbis : In secundo templo pro majore parte ab idololatria abstinuit , atque propter eamdem admonitionem per tot secula in hac dispersione idolol triam abominatur: III. Num. II. pag. I 67. aliis tamen peccatis ac sceleribus se denuo coram Deo ejusdem poenae reum reddidit, & peccatis aliis cumulum adjecit , ingratam Messae ad salutem, ipsius missi rejectionem , & indignam caedem: od licet Moses non aperte praedixerit, tamen' & in Lege contra istud peccatum gravissimam e

stare comminationem , mox , quando locum Deut. XPIII. Is . contra Viri Doct. exceptiones.

vindicabo, manifestum fiet. Ergo quando p niuntur Judaei, ob contemtum Messiae , dicendum quod revera etiam ob contemtum Legis, quae Messiae obedientiam ipsis mandavit, punia

tur. Qui enim illi obedientiam denegat , cui lex. obediri jubet , ipsi Legi inobediens est. Et hanc

desolationes extremae causam Deum speciatim J daeis praesignificasse ex I x. antea ostendimus: nullamque ejus aliam assignari posse , ex illius diuturnitate colligimuS.. 'iud esse Observandum enim est , punitionem hanc esse

totius gentis, sive Reipublicae ; igitur & peccatum

ira caedes. debet

518쪽

debet esse totius gentis, seu populi: Quod aliud esse nequit , nisi defectio totius nationis a Deo per idololatriam , cujus , ut assirmat vir Doctiss. populus Judaicus jam non est reus; vel a rege suo Messia a Deo misso. Tertium assignari non potest. Et animum si attendere velit Vir Doctissiad historiam sacram, fatebitur credo, quod i

tum populum nunquam rejecerit Deus , Risi populus prius Deum rejecerit: quod vix aliter fieri poterat, nisi apostasia idololatrica , vel rejecti lne regis Μessiae. Corruptos enim privatorum mores privato etiam judicio puniebat Deus.

Nam &felicissimis suis temporibus & gloriosissimo regni Israelis statu ipse David corruptissimos

hominum esse mores conquestin est. Hic se Vir Doctiss. pressum sentiens , rationem illius diuturnitatis conjecturare vult. Et hoc sensu merito conjecturiae argumentum hoc vocat: numirum Judaeorum respectu , qui veram illius causam , Messiae caedem , neutiquam admittere cupiunt. Fieri enim nequit , quin omnes qui a genuina ac vera judiciorum divinorum causa oculos& animos avertunt, in conjecturas vanas ac in nes, & saepe admodum diversas & inter se conistrarias , incidant. verum viri Doctissimi con jecturas audiamus. 4.

Primo dispersionem hanc non obtigisse Israeli

ob Messiae caedem evincere conatur. Primum argumentum , ab emcaci Dei gratia desumtum . quae non permittat ut Iudaei Messiam rejicere ponunt, in antecedentibus satis refutatum est. Addit alterum a statu decem tribuum desumtum bactenus in eaptivitate detinentur: atqui ea cassi

tarisi adscribi nequit, eum iam aliquot seculis antEIi a Christi

exsisti intamplius

519쪽

soo RESPONSIO AD

;mpernita Christi patria extorres fuerint. Resp. Tri- ους' bus decem integras nunquam in terram Canaan esse reductas, manifestum est : si qui ex illis r dierunt , tribus Judae accessio facti sunt. Relia qui qui in Media Parthia mansere per diuturnam inter gentes commorationem & procul dubio connubia cum ipsis contracta , ita gentibus illis sunt permixti , ut separatus amplius populus non' sint. Nullae enim hodie illorum supersunt reliquiae; quicquid nugetur Benjamin Tudelensis in suo Itinerario post montes Caspios innumerabilem

eorum superesse multitudinem: Nemo enim hodie, nec inter Iudaeos qui totum pererrant ombem , quantumvis scrutetur , multitudinem illam indagare potest. In toto Oriente , India o

Ethyopia si simas eos habere synagogas se scire Vir

Doct. ait: Verum in AEthyopiam miror quomodo Vir Doct. Israelitas ex Assyria commigrasse credat,& non desedisse in terra Canaan , praesertim cum, illam post reditum . Babylone possiderent Judaei. Quare si in AEthyopia quidam sint, quod mihi latet, Iudaeos esse oportet. Imo non tam marisnum eorum ibi esse numerum, ex nuperorum

historiis satis scimus. Totum Abyssinorum populum esse circumcisum , eorum qui regnum iulta peragrarunt relationes testantur , neque id a me in dubium vocatur et verum illum non esse Judaeum , sed Christianum , ex eorundem testimonio, & publicis inter Abyssinorum & Lusitaniae regem legationibus manifesto constat. De Syna , gogis Israelis vastissimis in toto Oriente hactenus nihil nobis innotuit quamvis historias habeamus Europiorum ex India Orientali , & ex ipsa Russa pedestri itinere ad Sina usque & ultimas Orientis

520쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI. sor

orientis oras penetrantium, adeo ut totius Asiae vix sit angulus , multo minus aliqua regio tanti populi capax, uti latere posset nobis incognita , si adhuc impermii a gentibus alicubi suis legibus viveret decem tribuum posteritas. Epistola ante sex annos ad Synagogam Amstet amensem missa

ignoratur uti ait ipse Vir Doct. a quibus missa

sit: suspicatur eorum scriptores ex decem tribubus esse. Ecce quam dubitanter & incerto. Ego de hac epistola , a me non visa, judicium meum non interpono e Miror vero , quo fundamento Vir Doct. asserat , eos de religione Christiana aut nutilam , aut Vagam tantum habere cognitionem e Nam si de religione Christiana plane taceant, eminde concludi nequit, quod illius nullam habeant cognitionem: Si ipsi id scribant, eo ipso satis testatum faciunt , quod notitiam ejus habeant. Verum licet confusam tantum habeant cognitionem religionis Christianae , exinde minime secutitur, quod occasione exactiorem cognitionem ac- qnirendi destituti sint: In hac civitate uberrima est religionem Christianam cognoscendi occasio: Judaei tamen communiter, non vulgus tantum , sed& ipsi Rabbini, adeo religionis Christianae ignari sunt, ac si vix unquam fando de ea audivissent,& non nisi vagam & confusam ejus habent cognitionem , quam non ex lectione Evangelii, sed ex incertis rumoribus hauriunt. Sed quicquid sit de hac epistola, certum est, Per Istae- nullas nunc reperiri decem tribuum reliquias populum separatum , perinde uti Judaeos, constituen- inihilist iates. Inde non leve ducitur argumentum, quan- tiar fideles:

do Prophetae de Israelis statu sub Messia loquun- trur , nomine Israelis gentes , cum quibus Israel

li 3 est

SEARCH

MENU NAVIGATION