Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sor RESPONSIO AD. est permixtus & coaluit: intelligi: quia amplius a gentibus separari nequit. Quin & qt indoque appellatione Suda non tantum Judaei , sed & gentes in Christum credentes intelliguntur: Et denominationis hujus ratio minime est obscura: E clesia prima ab Apostolis collecta fuit ex Iudaeis rad illam Ecclesiam gentes ad fidem Christi conversae congregatae sunt atque ita Judaeorum accessio factae : ae proindae sicut redeuntes e decem tria buum dispersione ex Assyria in Canaan tribui J dae sunt inserti , & amisso Israelitarum nomine

Iudaei sunt appellati ; ita qui ex gentibus fidem Christo praestiterunt , Judae fideli sunt inserti ,

tanquam rami institii , & verus ac spiritualis coram Deo sunt Israel; excisis inde infidelibus , licet secundum carnem ex Abrahamo oriundis. A que ita apparet , quomodo Prophetia pr. Xx III.

6. de salute Iudae & Israelis in Christo complemem tum suum habeat. . CAPUT III. Hanc dispersionem non esse continuationem Captivitatis Babylonicae.

e dia OUod trib- 'dam ct Benjamin attinet, conspersio non tendit vir Doctiss. eas in hunc usque diem exta ; ib. captiuitate Babimica nondum esse laberatas: verum lonicae praeseruem hane dispersionem conminuasionem esse capti-ςοψxlava vitaris Bub bonisae. Animus non est prolixius r petere, quod in secunda quaestione de sensu locimul. xxx. fusius disputatum est: Dieo nune, nulla cqm specie dici posse , Judaeos ex captivitate Babylonica non esse olim liberatos , etiamsi V

rum ellit ψMea Babylone mansisse, & in Iudaeam

redire

522쪽

redire noluisse. Per Cyrum enim omnibus plena redeundi potestas concessis est , ED. I. 3. est in vobis de universo populo ejus in Sit Deus illius cum ipso Adscendat in 'rusHem, est indaea , ct aedificet domum Domini Dei Israel , &e. Atqui quando captivo carcer aperitur & libera egrediendi potestas datur , jam captivitas soluta

est , etiamsi ille in carcere manere malit non enim tum ut captivus , sed ut incola , qui eum

sibi ultro in domicilium eligit , considerari debet. Judaei ergo quicunque post edietum illud Cyri

promulgatum remanserunt Babylone , non captivi , sed inquilini illius censendi sunt. Deinde ,

licet in initio non omnis populus redierit , sed tantum quadraginta mille trecenti ue successu tamen temporis , cum audierunt templum reaedificatum, urbem moenibus cinctam , res Judaeorum aliquatenus restauratas , & tutiorem jam esse habitationem , plures, imo totus populus rediit, adeo ut terra Canaan denuo incolis repleta fuerit ; ita quidem , ut Servatoris nostri tempore populosissima

fuerit illa regio: quod vel Josephi testimonio comprobatur qui in ultima urbis obsidione ultra undecim centena millia interiisse scribit: quibus si addantur , qui in aliis civitatibus & circumjacente regione interierunt, & in captivitatem abducti, aut quaquaversum dispersi sunt , innumerabilem tonficient multitudinem. Hos aut a quadraginta illis millibus progenitos dicendum 3 At si tantae fuere illorum ealamitates, uti vir Doct. contendit, & historia testatur, quomodo fieri potuit,

ut in tantum excreverint numerum ' Aut agnoscendum, constructa jam civitate & templo plurimos sensim rediisse, & ex decem tribubus limia

523쪽

sol RESPONSIO AD

liter multos reverses , qui omnes Iudae aecessio facti sunt. Quod ego contendo. Et id confise mat Iosephus , qui lib. x I. cap. q. Antiq. 'dari earum in secundo e Babylone egressu multitudinem immensam , quae fidem superet , nim et quater

mille millia & sexcenta viginti octo millia , duntaxat ex tribu Iuda & Benjamin, rediisse scribit. lIm n Ut opinionem hane suam adstruat Vir Doct. di- 'x a. etsi redeundi facultas ipsis concessa esset, .m tabit scivisse eam non esse misersalem redemtionem , in Lege vitatem promissam , nec perfectam a Prophetis praedictam; duu'ὸζ captivitatem per multa secula durataram ista ita non dubitasse. verum si redeundi facultas concessast, quo jure dicuntur ex captivitate non liberati 'Qui extra patriam sponte manere vult , se exulem dicere nequit. Gratis autem & sne ulla probatione dicitur , quod sciverint suam captivitatemper multa secula duraturam ; nullum enim ejus nec in Scriptura, nec in antiqua historia vel minimum indicium est: Imo omnia contraria occurrunt. Daniel cap. I x. dicit se cognovisse ex scriptis Feremia , amios captivitatis esse septuaginta itaque Deum serio orat, ut quando illi erunt elapsi populi misereatur , & eum in libertatem restituat;

nulla diuturnae hujus captivitatis mentione facta. An credibile est , Danielem adeo ardoeater imploraturum misericordiam divinam ob liberationem adeo impersectam , a Prophetis neutiquam praediis Etam , nec in Lege promissam , ex captivitate

LXX. tantum annorum; nullam autem facturum

fuisse mentionem durationis illius captivitatis generalis , in qua maximam populi partem mantvram sciebat per tot secuta , neque Deum oratu

rum , ut eam mitiget , & populi misereatur φDicet

524쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. sos

Dicet forte Vir Doctiss. Danielem tamen ex Angeli , revelatione praedicere Hierosolymorum & templi excidium in fine capitis. Ita est: sed non tanquam praesentis , in qua vivebat ,.captivitatis continuationem; sed tanquam supplicium ingra- 'tis erga beneficia divina , ac praesertim Messitam , infligendum. Addit Vir Doct. non credidere hanc esse universm Credid lem illam redemtionem, in Lege o Prophetis promis hsam, perfectam, admirabilem oe nunquam σmplius , Babylone neque Israelis peccatis , neque hominum potentia , convellendam , qua nempe per Messam escienda praedis tur. Sane quidem non hoc crediderunt attamen crediderunt illam esse , quam Deus populo resipiscenti Deut. xxx. promisit , uti jam ostendi. Verum qui ex eo infert' Ideoque ait, hanc quam patimur captivitatem, o quam eandem tuncpatiebam tur , per multa secula duraturam nec dabitabant.

Mira collectio: Quoniam non fuit ingens illa ac perfecta per Messiam peragenda liberatio , ideo crediderunt quod captivitas , ex qua ostendi eos jam fuisse liberatos , esset futura diuturna. Si colligeret ; Ergo crediderunt hane liberationem

non esse tam perfectam neque immutabilem , quin nova contumacia iram divinam in se provocare ,& in miseriorem rursus statum recidere possent, recte colligeret. Idque etiam impletum est.

uod Deus tempus illud , quo secundum templum st iis , 'udaeis comesserit , se forte a contumacia rem

piscerent , ut ita Scriptura de universali Israelis r Dmtione implerentur , cum sententia Viri Doctis de gratia Dei efficace conciliari nequit. Sed vero, & haec responsio confirmat, Iudaeos ex captivitate sua liberatos, & libertatis illud tempus

Ii s ipsis

525쪽

Vere ex camivitate Babylonica fuerunt liberati.

ipsis eoncessum , ut interim resipiscerent ab impi tate sua. At Misas dicit , Cap. ix. 8. Deus nobis dedit restitutionem aliquantulam in servitute nostra. Resp. Esdras non dicit, populum in servitute mansisse , sed restitutum: fuit autem illa restitutio , praesertim in initio, si conferatur cum felice illo statu quo Judaei sub regibus su is floruerunt , admodum exigua & vere deploranda: Nondum enim civitates erant restaurarae , agri exculti , sed omnia misere desolata jacebant ac vastata. Seclexinde non sequitur , quod toto illo spatio, usique ad stiundi templi excidium , fuerit tantum aliqualis restitutio. Verum est , non rediisse felicia illa Davidis & Salomonis tempora, & Judaeos hvicinis valde fuisse infestatos, a regibus Syriae &AEgypti, tempore praesertim Antiochi, graviter amictbs: sed ipse Vir Doctis . ait, eos qui redierunt non minus perversos fuisse quam antecedentes : Quid mirum itaque , quod flagellum divinum sense. rint φ Deus illis afflictionibus animos eorum ab

amore patriae terrestris , in qua tot patiebantur incommoda, abstrahere, & ad caelum coelestiaque attollere voluit, ut ita praeparatiores essent ad Messiam, cujus adventus instabat, recipiendum. Interim licet status ipserum, si cum priore conferatur , non tam splendidus , imo subinde afflictus fuerit; nullatenus tamen eum status captivitatis extra parriam conferri meretur: & quandoque quietior fuit ae pacatior , nonnunqbam

etiam satis prosper, praesertim post expulsum Antiochum , & res Iudaeorum administrantibus Machabaeis. Si quis illud vocet tempus afflictionis maxime vero captivitatis , nae is quid sit captivitas. ignorat.

526쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. so

ignorat. Concludo ergo , populum ex captivitate sua in terram Canaan fuisse vere restitutum , ac proinde dispersionem , in qua nunc vivunt Iudaei , non incepisse quingentis ante natum Christum annis. Quod tandem addit Vir Doctiss. ult. cap. cir nic. dici, hanc visitationem a Deo concessam, ut adimpleretur 'eremia prophetia , non vero , ut verbum

Dei in Deut. aliis Prophetis preMissim adimpler tur , vix refutatione dignum est. Si enim haee facta sunt , ut Propheti Ieremiae impleretur, v

re liberati sunt Iudaei r quia Ieremias expresse

praedixit, captivitatis durationem futuram tantum septuaginta annorum , & iis elapsis , Deum eos reducturum : Cap. xxxx. Io. non ergo nisi

per captivitatis finem & Judaeorum reductionem impleri potest. Quod vero in libro Chronis. mentio nulla sat , promissi divini mul. xxx. sed solius Ieremiae, ideo est , quod in Deut. Deus in

genere minetur captivitatem , nulla durationis illius facta mentione: per Jeremiam autem propius eam intra septuaginta annorum spatium determinaverit. Non itaque nominatur Jeremias ad exisclusionem Deuteronomii , sed ad illius elucid tionem; & unum idemque utriusque esse proinmissum , seu de eadem liberatione , ex verbia Nehemiae & Danielis ostendi.

CAPUT

In ea liberatione im. pletum est promissim

527쪽

, Collatio inter peccata quae Iudaei ante captivitatem Babylonicam commiserunt, &ea quae postea commiserunt, & adhuc

committunt.

IdololaitIa 1 Ergit nunc Vir Doctiss. & ostendere eonatur , a Judaeis V licet Israel ante captivitatem Babylonicam non P0 vix idololatra , poli eam vero ab idololatria

per igno- abstinuerit, quod tamen polleam, vel in ea,

a iam. gravius peccaverit: quoniam , licet idololatria in se spectatagramius quidem erimem set quam alia peccata, tamen per ignorotiam eam conmiserint , nescientes se contra Dei praeceptum peccare: illa autem crimen vivde imminuat: alia autem peccata ac scelera commis runt ex malitia, o scientes se Legem divinam transgredi. Miror sane, quomodo vir Doct. Israeli,& praesertim Judae, cui Deus se tam manifeste revelaverat, cui concredita erat Lex Mosis, omnem ἱdololatriam, additis severissimis comminationibus , prohibens , adscribere possit ignorantiami circa cultus sui objectum ' Nonne Deus saepe adeo in Lege mandat, ne adienos Deos colami e Est id primum in decalogo praeceptum. Quin & Deut. x III. jubetur quicunque Propheta, etiamsi ali-uod signum quod dedit evenerit, si apostasiam. Nero Deo, & alienorum Deorum cultum sua, deat, mox interfici. Quae hic ignorantia locum hi ere potest ' Aut si quaedam sit, ea non nisi eatnali alicui affectui, divinae legi contrario, o

tui. suum debet , qua homo ubi blandiri , &coaera manifestum Dei mandatum persuadere cupitis non esse a Deo vetitum, quod clare in Lege is prohibitum

528쪽

prohibitum exstat: aut cui adeo perdite deditus est , ut nulla praecepti divini reverentia ducatur, sed ut ei indulgeat, Deum ejusque legem con tem tui habet. Tales fuere , qui Jeremiae dic bant in extremis captivitatis laboribus , quod a temporibu3 quo regina caeli libare desierant tales iis evenerarit aruuma: Non erant illi ignorantes veri Dei ejusque legis, uti eos excusare conatur vir Doch. sed erant homines summe impii ac scelerati , qui ne castigatione quidem divina ullatenus eme

dabantur , sed qui impie & obstinare Ieremiae ,

mandatum Dei ad ipsos deserenti , respondebant, Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini , non audiemus ex te: sed facientes faciemus omne vembura quod egredietur de ore nostro , ut sacrificemus re gina coeli , &c. Idque ut gratificarentur uxoriabus suis idololatricis. Si hic vir Din. possit a mittere praecepti divini ignorantiam, nullum erit Peccatum, quocunque animo commissum , quin ex ignorantia prosectum dicere possit. Aut si v lit ignorantiam hic habere locum , dicam eam esse assectatam , atque ita culpabilem , ut minime excuset , aut peccati foeditatem minuat. Eodem modo ego colligere possem , ignorantiam Ista lem impulisse ut vitulum aureum in deserto coleret, XXXII. quia exultantes dicunt, Ecce Israel, hi sunt Dii tui qui te eduxerurit ex AEgypto et Idque peccatum excusabo Viri Doctiss. verbis: fallebantur miseri , tribuentes Deo , qui ipsos ex Egypto eduxerat , ideam vituli e quam crassam ignorantiam Vir Doch. eis adscribere non dubitat,m. Num. VIII. pag. I 86. seq. Interim peccatum istud adeo grave fuit, Deumque adeo

offendit , ut ia hodie Judaei dicant, nullam sibi

t accidere

529쪽

sio RESPONSIO AD

accidere ultionem , in qua non sit vel Micta de iniquitate vituli. Quando Deus per Prophetas popul um v riorum criminum arguit, & captivitatem minatur , ordinarie primum & praecipuum inter illa est: idololatria. Imo Meeb. xv I. Deus Judam coa guens impietatis , maxime ejus idololatriam eo

asserat , dicitque ipsum sua idololatria pejoremesie Samaria non tantum , sed & Sodoma. Quin Deus per Prophetam Esaiam eos tam serio , tam

aperte praemonuerat, Op. XLVI II. 4, . A

nuntiata tibi qua veritura eraru in te, ne quando diaeas , idola mea fecerunt ea , ct sculptilia conflatili que mea praceperunt ea. Qua ergo specie dici potest, populum eam per ignorantiam commisisse φIn illis , qui a Ierobeamo seducti sunt , & ex ejusmodi parentibus prognati illi cultui idololatrico assuescere coeperunt , aliqua ignorantiae species lacum habere posset: quatenus illi crediderunt , se a Mosis Lege non recedere, quoniam eundem quem Moses coli praescribit Deum adorabant ruerum crebra Prophetarum a Deo ad ipsos missorum reprehensio, qui cultum illum ut apostasiam

1 vero Deo damnabant , valde ignorantiam illam minuit: At nulla ignorantiae species praetexi potest peccato illorum , qui idola gentium, quorum cultum divina Mosis lex disertis verbis damnat , adorabant. Simili modo ignorantia , lucet crassior , aliquatenus Pontificiorum idololatriam excusat 3 quia verum Deum colunt, ω quicquid colant in veri Dei honorem tendere credunt : Alia foret ratio , si falses Ethnicorum Deos in Lege ac Evangelio expresse damnatos , colere praesumerent: Nulla enim illo in casu ignorantia obtendi, aut si quae obtenderetur, crimen ipsorum excusare posset. Deum

530쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. sis

Deum gravi hac captivitatis castigatione popu- Finis easti tum suum cohibere voluisse , ne idololatria denuo se pollueret, dubitandum non est et Verum Deum intendisse , populum in hac qum praevidebat diuturna di*ermne conservare, ne ullatenuF cum gemtibus fiam ad verum Deum ejusque Messiam con versis) ιommisceretur, gratis absque ulla pro b tione ac fundamento dicitur. E contra ex antedictis & mox dicendis liquet, Deum voluisse, ut post Messiae adventum populorum discrimen, ut pote propter Messiam solummodo introductum ,

aboleretur , eX omnibus unus rursus coalesceret

populus & Ecclesia , & una eademque inter omnes vigeret veri Dei notitia & cultus. Atque ita tota ista Ecclesia , ex Iudaeis & gentibus simul coli cta , ex castigatione illa severa Israelis per LXX. annorum captivitatem, non minus quam Iudaei ante Messiae adventum , exemplum capere potest horrendae Dei irae in idololatras ac pertinaciter impios, quo sibi a crimine ejusmodi sollicite caveat. Post haec vir Doct. prolixum instituit distur. Non sum , quo probet, Sudaeos post reditum ἡ captivit te Ba lonica, starite secundo templa , o praesertim iunctita post ejus eversonemo non se servasse puros ab idolola-tem. 'tria ; ut ita causam hujus diuturnae captivitatis ispeciosam proferre possit. Illud autem probare contendit statu Judaeorum temporibus Antiochi αquibus multi Sudaeorum idololatriam commiserint sibi .praeputium denuo inducere conabantur : aecessere Theologi , qui suis distisci nibus probarent , talem.

cultiam non esse contra legem Dei: . nunc vero nostro tempore plures metu persecutionum ad idololatria

Papisicam deficiunt. , praesertim in Hispania, o ob bona temporiata Christianismi si Alant, cuim animo '

simi

SEARCH

MENU NAVIGATION