장음표시 사용
561쪽
s a RESPONSIO AD non praecise loquatur de Messia , sed de Roa ct Deces
suris Prophetis. Verum non plene mentem meam exprimit. Agnosco ego , verba haec non ad solum Messiam restringenda esse , sed & alios Prophetas iis comprehendi: attamen praecipue Mes.siam hic a Deo respici , quaeque hic de Propheta illo enuntiantur , ejusmodi esse , quae nulli alteri Prophetae convenire possunt, sed Messiae soli propria sunt, qui omnium Prophetarum princeps fu
Hic per parenthesin ait Vir Doctis . quod hoc ex
sacra pagina nunquam probabitur. Fateor in sacra pagina nusquam dici totidem verbis , MKsas omnium Prophetarum princeps est futurus. Verum ea de ipso praedicuntur, quae nulli nisi Prophetarum maximo ac principi competere possunt. Hoc loco, uti mox videbimus, dicitur Propheta iniι- Mose futurus , id est, legislator. ED. XLII. I, 2, 3, . de ipso ita inquit Dominus: Ecce semvus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit mi in illa anima mea: Dedi 1piritum meum super eum,1udicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam , nec audietur υox eius foris. C lamum quassatum non conteret, ct linum fumigans non exstinguet; in veritate educet iudicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra judiaeium : σ legem ejus infulae exstillabunt. Quibus verbis manifestum est agi de eo, qui lucem allaturus sit Iudaeis & gentibus: qui alius non est quam Messias: Quod recte agnovit Chaldaeus Paraphrastes, qui hic Messiae nomen addidit. Et
Cap. LX I. I, 2. m. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad Gnuntiandum mansu tis misit' me , ut mederer contritis corde , in praedia
562쪽
evire captivis indulgentiam , o clausis apertionem ;ut praedicarem ranum placabilem Do mino, ct diem a tionis Deo nostror ut consolarer omnes tetentes , ut ponerem lugentibus Sion darem eis coronam procinere , &c. Quae verba egregiam de Messia comtinere Prophetiam , & in D. Jesu suum habere
complementum, ipse nos Dominus docuit V. 18, I9, 2o, 2I. Regeret fortasse Vir Doctiss. hanc esse prophetiam de liberatione e eaptivitate Babylonica; ac proinde Prophetam hic aut loqui de se ipso, tanquam futuram hanc liberationem annuntiante; aut per prosopopoeiam introducere ipsum illum liberatorem , cujus ministerio liber tionem illam esticere Deus decreverat , de se ipse loquentem. Equidem negare nolim verba haec primo ac literati sensu de liberatione e captivitate Babylonica , tanquam typo excellentioris liber tionis per Christum , accipienda esse ; attameni quae hic de Propheta aut liberatore populi dicu tur , non nisi dilute & solummodo ut Christi typo
olim in ipso impleta sunt: Quo ipso quasi manu
ducimur ad sublimiorem eorum sensum, typo illo praefiguratum , qui in Chrysto secundum literam perfecte impletus est, agnoscendum. Non enim, nisi valde dilute , Propheta de se , aut de liber tore populi e captivitate, dicere potest, quod Spiritu Sammunct- , hoc est, admodum copiose donatus, & quasi totus perfusus sit. Recte autem ac vere de Domino Jesu Christo hoc affirmatur, qui non tantum e Spiritu Sancto est conceptus , sed dc in quem Spiritus Sanctus visibili specie descendit , Matth. III. & Luc. III. &potestatem a Patre accepit Spiritum Sanctum effundendi in Apostolos ac fideles , non solummodo m. Judaeis,
563쪽
Judaeis , sed & ex gentibus: Uti passim in Actis& Epistolis Apostolicis legere est.. Ne jam alia
loca plura allegem. Merito ergo Messiam omnium
- , Prophetarum principem dixi , dc verba Mosis Deut. Xy a II. illi, ut tali, soli propria esse affirmavi : Quod etiam argumentis aliquot ostendi , ad quae Vir Doctiss. nihil respondet. Ex meis Solummod' hic excipit , etsi id verum sit, noni si tu, ge erati praecepto Messiam audiendi, hie non agi re, quod Deus fidem in Messam, tamquam unicum adde Messia. salutem generis humani medium , commendaverit:
eum ego in scriptis meis totus sim in probando, quod non fuit necesse de tali fide Deum aliquando Israelem admonuisse , me eo ipso clare fateri, ex illis verbis id
non nise coniecturaliter elici posse. Verum a mente meae responsionis plane aberravit Vir Doctiss. Non enim unquam negare intendi , Deum praec
pisse, ut Israel Messiam, quando nomine Dei ad populum loqueretur, audiret; sed disputationem
nostram, vitatis omnibus ambagibus , ad rei caput deducere volui , ut de summa rei disputemus: quemadmodum in secundo meo scripto , adsionem tertiam , plenius ostendi. Praevidebam unim , siquidem non consideratis argumentis,
quibus religionis Christianae veritas ac divinitas adstruitur, mox initium disputandi fiat a prophetis, quae Messiae adventum praedicunt, prolixam& morosam exurgere cum Judaeis disputationem: Ideoque prius adstructii Religionis Christianae ve- .ritate , volui ostendere, quaecunque in Evangelio impleta sunt, etiam a Deo olim per Prophetas esse praesignificata, non quidem totidem verbis, sed tamen non ita involute, quin, licet ante impletionem obscuriora fuerint = omnibus per Mes. 'siam
564쪽
sam impletis, facile cognosci possiit, Deum verbis illis , licet ulterius quandoque extendi posse non negem, vel praecipue illud intendisse , quod in Jesu Christo, vero Israelis Messia, impletum esse historia Evangelii docet. Inde ego porro conclusi , siquidem ea verba D. Iese etiam de Messita, ut Dei Propheta, intelligendalunt, & audiri praecipiatur In omnibuS quae prae' patrema cepit Israeli, ipse autem fidem in se ut Dei lega- torem. tum praeceperit, omnino etiam in eo ex vi praecepti hujus audiendum esse. Excipit hic Vir Doct. Populum teneri fidem praestare omnibus, qua Propheta Dei nomine dixeris: Si vero in nomine Dei velsuo aliqua , quantumvis bona , dixerit , qua Dominus non praecepit, est pseudos pheta. Non potest livo in seipsum quasi imperantem, quasi principale etiam agens , fidem exigere, neque in suo nomine praecipere populo , ut haec vel illa credat, vel faciat: tauod si etiam addiderit, seu aspectaverit Deitatem , vel cum
Deo aquailitatem , Propheta nullam rationem induit, neque ut tali credere licet, cum ex servo se dominum fecerit, ex creatura creatorem, oe verba suapraedi. caverit, non a Deo jussa. Quae omnia , & quae porro sequuntur, directe in Dominum nostrum
Jesum Christum conjecta, quoniam & alibi loco non suo tractatui viri Doctiss. sunt inserta, operae pretium est hic semel & lide confutare. Quaero itaque a viro Doct. ubi de D. Jesu in Evangelio legantur omnia illa , quae ipse D. Jesu objicit φ Non quaero, quid alibi, & forte apud Doctores Scholasticos, legerit ; sed quid Evangelium de Domino Jesu dicat φ Sane si absque praejudicio odio
Evangelium examinetur , semper reperiemus D.
Iesum omnia quae dixit fecit Deo Patri ut autori
565쪽
&eausae principali adscribere, sese autem Dei voeare ministrum, omniaque ad Dei gloriam resesere. Primo enim se 1 Patre suo expresse missum ait , Ran. V. 2 . VT. 38, 39, ψ . - , 36.& alibi passim : Qui autem se missum fatetur, etiam mittentem agnoscit. Quin & miiacula quae fecit, non sibi adscribit, sed potestati sibi a Patri datae: Pan. V. 36. Opera quae dedit mihi P ter ut perficiam ea; ipsa opera qua ego facis , testia monium perhibent de me , quia Pater miseri me. . Unde & eodem cap. vers. I9. dicit, quod Filius non potest a se facere quicquam : & vers. 26, 27. Sicut Pater habet vitam in semet ipso; sic dedit θ Filio b bere Oitim in semet ipso: ct potestatem dedit ei judiacium facere, quia Filius hominis est. Sic & doctrinam suam non sibi, sed Deo ut autori adscribit: Ram. v II. 16, 7. Mea doctrina non est mea , seduus qui misit me: Si quis voluerit voturitatem ejus f eere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sp, an ego a me ipso loquar. Sic & ipsa ejus precatio , quae
legitur Ran. XVII. aliaeque , evidentissimum sunt argumentum , quod omnia ad Patrem autorem referat. Cum caperetur , iis qui eum comprehendebant ait: An putatis, quod non possum rogare Patrem meum , ta' exhibebit mihi modo plus Gum duodecim legiones angeloru- ῆ Matth. XX v I. 3. Quin & moriens oravit Patrem, Pater in manus tuas commendo Spiritum meum , Luc. XX III. 46. E morte resuscitatus gloriam suam coelestem Deo Patri aeceptam seri: Matth. xxv III. Data
es mihi omnis potesas in coelo ct in terra. Idem Apostoli dicunt: Adi. Ir. 33. Dextera igitur Dei exaltatus, ct promisone Spiritus S. accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis auditis. Et vers. 3 6.
566쪽
certissimis sciat ergo omnis domus Istaei, quia ct D minum eum s Christum fecit Deus, bum byesum quem vos erua istis. Et passim alibi , tam in Aliis , quam Epistolis suis. Adeo ut & honor & gloria,
Christo ut regi in coelis regnanti tributa , non in ipso terminari , sed ad Deum Patrem redundaradicatur , Phil. II. 1 I. ut omnis lingua confiteatur Dominum Sesam ad gloriam Dei Patris. Itaque in se dum exigit fidem , nusquam se ridem in . Deum simmum praedicat, sed Dei summi Ieg tum , ae fidem sibi praestitam non in se terminari, DEum d sed ad Deum a quo missus est tendere , aperte pro- e fretur , Ian. XII. - . credit in me, non credit in me , sed in eum qui misit me. Quae verba Erasinus in sua Paraphrasi ita explicat: Omnes proinfitemini vos credere Deo: atqui cum a Deo sim profectus, nec quicquam dicam aut faciam, nisi illa autore, quisquis mihi credit, non mihi credit, qui ex me nihil ago , sed ei, qui me misit in mundum. Et Grotiua in suis Annotationibus: Non tam mihi quam Patri confidit , cujus legatus sum. Perinde ut qui legato aut proregi, nomine regis quid mandanti , credit aut obedientiam praestat, non tam legato aut proregi, quam ipsi regi in cujus nomine loquitur, & a quo omnem habet autoritatem, eriale& obedit. Eodem sensic Christus ait discipulis
suis, Luc. x. I 6. Aut vos audit, me audis: σqui vos hyemit , mel'emit. autem me stemit, sternit eum qui misit me. Unde quando Dominus praecepta sta inculcans, Nusquam ait, Ego autem dico vobis, non se opponit Deo: absit. Non magis, quam Moses , quando dicit, Erunt verba hae, qua ego praecipio tibi hodie, in com
567쪽
datum hoc, quod ego praecipio tibi hodie , non supra se est. Sed solummodo sua praefert praeceptis Alosis; hoc est, ait se Dei nomine nunc dicere, seu praecipere, etiam ab iis abstinendum , quae Deus per Mosen ob duritiem cordis populi olim
indulserat: tion vetat a Mose mandatum , aut
praecipit a Mose vetitum Z sed a Mose solummodo permissum , & tanquam imperfectionem ob populi contumaciam aliquamdiu toleratum , severe prohibet : tum & a corruptelis Pharisaeorum , qui suis traditionibus & explicationibus genuinum Legis scopum pervertebant, legem vindicat. Quid hic Deo adversum φ Potestatem sane habet Deus, perinde uti Mosen misit, & pro phetiae dono illustravit , etiam alium , Mose longe excellentiorem , mittendi: Et, si Prophe tam sicuti Mosen , quemadmodum hic promisit, missurus esset omnino legislatorem , perinde ac JHosen mittere oportuit : Non potuit autem post Mosen esse legislator, nisi legem Moss lege perfectiorem nomine Dei annuntiaret ; sive prae ceptis Moss alia perfectiora addendo j sive a Mose involutius dicta , & ex verborum generalitate potius deducenda , quam directe praecepta , distincte, plene, &haeciatim praecipiendo. Quando in suo nomine D. Jesus exigit quid fieri, aut homines ait salvandos , & miracula patranda, id semper eodem modo intelligi debet ; in suo nomine , tanquam Messiae, regis ac Servatoris, a Deo constituti, quem Deus adeo gratum sibique dilectum habet, ut beneficia, quae nunc hominiabus daturus est propter ipsum, & in ipsius gra- tiam solummodo dare velit; ut ita homines in ipsius nomine a Deo omnia beneficia accipientes, - etiam
568쪽
etiam ipsum ut Messiam & Regem summum s Deo tamen subordinatum ) in coelo & terra imperium
obtinentem, agnoscant, & ab ipso omnia beneficia exspectent, & in nomine ipsius a Deo petant. Ita corruunt omnia , quae hic a Viro Doct. ex Sola do- sensti Iudaeorum acriter satis contra D. Iesum dicta
fiunt. Quae Vir Doctiss. addit, de duarum in eon Christo naturarum unione , ea huc non spectant: sideranda.
Quia objectum fidei Christianae, cui salus aeterna alligata est, non sunt ἱ nec usquam in . Scriptura sub amittendae salutis poena credi jubentur: imo iipse Vir Doctiss. ait, nec Christum, nec Apostolos, eam Theologiam Sudaeos edocuisse. Nos autem hic solummodo inquirimus, quid D. Jesus, ejusque Apostoli, credi ab hominibus ut salutem consequantur praeceperint et quod quale sit , fusius ostendi Cap. IX. pag. 389. Non quid posteriorum seculorum homines autoritate humana definiverint; quorum decreta fidei Christianae regula non sunt, sed sola verba , quae in Apostolorum scriptis reperiuntur.
C A P U T IX. Doctrinam Iesu Christi non pugnare cum Lege Mosis.
HIste ita praemissis, porro concludit Vir Doct. D. Iesus exacte doctrinam Prophetae examinandam, an vera vel falsa sit: Illius examinis regulam esse DEum legem Dei antea per Mosen revelatam: Si ab ea quam M discedat, judicandum esse, quod si pseudo-propheta , atque de medio tollendus. od probare intendit lege quae exstat Deut. xi I x. de falso
Propheta. Sed quoniam a Christianis excipi no-Μm 3 vit,
569쪽
vit , legem hane latam contra nitas Prophetas , qui , vero Deo apostasiam suadent non ergo ex inde argumentum posse duci contra J. Christum , qui eundem Deum Israelis praedicavit, qui populum ex AEgypto eduxit , & Patriarchas per Mosen dc Prophetas allocutus est ; quique Mosis
legem & Prophetarum oracula ut divina veneratur ; cujus doctrina Mosis legem non evertit, sed perficit 3 & qui in missionis suae confirmationem miracula edidit Mosis miracula & numero & m gnitudine longe excedentia ; etiam hanc Christi
norum responsionem summis viribus evertere com- tendit , & ostendere , Dominum Iesum doctrina sua homines abduxisse a vero Deo Israelis , ut co- Iant Deum alienum . Ut hoc commodius , suo judicio, evincat , aliqua praesupponit. Deo nihil Primo : intellectus humanus ob sui limit
l. a' ,ea habere nequeat ; ideoque non positive Dei essentiam movet. concipiat , sed per negationes solum , ct remo tionem eorum , qua Deo competere nequeunt. Israel itaque solus habuit veram Dei ideam , talem nimirum qualem ipse Deus ei voluit revelare. Assentior viro Doct. veram esse Dei ideam , quae expressa est ad revelationem quam Deus de se fecit. At essentiam divinam a. nobis non positive , sed per negationes
tantum concipi, probare nequeo. Fateor, non
habere nos persebam Dei ideam , quae plene Madaequale essentiam ipsius repraesentat , quoniam mens finita perfectam & adaequatam infiniti ideam
efformare nequit: positivam tamen ut Dei ideam habeamus , necesse est. Quamdiu enim Deum' solummodo concipimus per negationes , & r motionem eorum quae Deo competere nequeunt, cognoscia
570쪽
eognoscimus selum modo quid Deus non sit; at possem cognoscere quid Deus non sit , & tamen ignarus esse quid Deus sit. Verum quidem est, qui Deo quaedam attribuit, quae ipse in Scriptura a se removet, taliam de Deo habet ideam ; interim nec veram habet, quousque Dei essentiam non positive, sed tantum negative concipit. Et cum Israel Deum cognovit aeternum , infinitum, purum spiritum, an non positive ejus essentiam concepit' verum lice monuisse sufficit: Agnosco enim cum Viro Doct. ut vera de Deo habeatur idea , nihil Deo esse attribuendum , quod ipse a
Alterum quod Vir Doct. praesupponit, aut ex Non qui-hoe praesupposito deducit, est, quod quis 've ' . 4;i Deum sub alia icta , quam qua ab ipso iam revelata alium
fuit , eredat , vel colere intendat , Deum alienum e Deum.
lat: quia non es adter modus , quo Deus adimus sit, nisi quod alio modo, O sub diversa idea cognoscatur, ac Deus seipsum voluit ut Israelita cognoscerent. S ne si id Vir Din. eo usque extendere velit , ut siquis simplici errore mentis forte aliquod Dei attria butum non recte perceperit, quoniam in quo illud praecise consistat Deus non clare revelavit , statim alienum Deum habere dicendus sit, non solum plebs Iudaica , sed & Rabbinorum pluria mi, quorum per omnia non sunt nee esse possunt de hisce consentientes opiniones , Deum alienum colere ab ipso arguentur ; & ipse vicissim ab aliis ejussem criminis reus pronuntiabitur. Limit tur ergo hae restrictione: Quod si quis Deo attribuat , quod Scriptura expresse a Deo removet, &naturae divinae repugnat , alium colere Deum dia
