장음표시 사용
571쪽
sa RESPONSIO AD Addit Vir Doctiss. Euamvis dicatur esse idem
Deus Israelis , aternus , omnipotens , qui eduxit populum de AE nto , qui legem ex Sinai promulget Sit: hi sunt siectus attributa veri Dei, tamen non vero Deo applicita. Sed vero fingit hic Vir Doct. casum , qui existere non posse videtur ut quis attributa & effectus veri Dei percipiat, & tamen vero Deo non applicet. Qui concipit spiritum aeternum , omnipotentem , summe bonum , justum,&c. qui Israelem ex AEgypto eduxit. & Legem e Sinai promulgavit , verum cognoscit Deum ,& sub vera idea , quam Israeli de se Deus dedit: Neque ideam illam alteri enti applicare potcst. Objicit Vir Doct. quod tamen Israelitae in deserto ,σ Ferobeam vitulis illam applicuerint Dei ideam , diacentes , Ecce Israel Deum tuum, qui te eduxit de temra AEgypti. Certe non impios tantum , sed & extreme stupidos ac communi sensu destitutos necesse est ut fingat Vir Doct. majores suos, quod crediderint, vitulum post eductionem ex AEgypto ex auro a se congesto ab Aarone conflatum esse spiri-Pum aeternum , omnipotentem , qui ipsos ex AEgypto eduxerat. Quis , nis fatuus , tantam
ipsis fatuitatem adscribat' Ubi nunc est illa quasi visio beatifiea, quasi intuitisa notitia , quam Vir Doct. & in hoc tertio scripto , pag. 33. & in secundo suo scripto pag. II. tantopere extollit, illa elara ct indubitabilis revelatio Domini , ibid. pag. 23. quae Israelem in tam pudendo stupore reliquit,
ut crediderint vitulum ex auro conflatum esse
Deum suum, qui ipsos eduxit de terra AEgypti φEt si talem de Deo ideam habuerunt, etiam post claram illam Dei in monte Sinai revelationem, ubi est infallibilis illa traditio a talibus patribus in posteros
572쪽
posteros propagata φ Si dicat: Patres suos non tamen in posteros propagasse, Deum esse vitulum ;sed potius, se ob perversam illam de Deo opinionem graviter punitos, ac poena illa emendatos ac sapientiores redditos, veram rursus de Deo fidem amplexos : Respondeo : Si credat patres suos , post intuitivam illam Dei in monte Sinai revelationem in tantum stuporem qui in hominem non posse cadere videtur) incidisse , ut crediderint Deum, qui ipsis locutus fuit, fuisse vitulum ex auro conflatum I Quaeram , an post illam revela. tionem major ac illustrior ipsis obtigerit, ex qua certiorem ac evidentiorem de Deo adepti sint notitiam φ Si hoc amrmare non possit, uti non potest: Quaero rursus , ubi est illa in sua origine in- fallibilis traditio , a talibus patribus, qui ex levissima occasione, relicta vera Dei idea, tam putidam ac absurdam sibi essinxerunt, in posteros propagata φ Non ergo crediderunt , vitulum illum esse ipsum Deum; sed eo verum Deum repraesentari, ac proinde cultu, quo Vitulum venerabantur , Deum , quem eo repraesentatum volebant , honorari. ia vero coram vitulo procumbebant , qui cultus religiosi actus est soli Deo
debitus , a Deo censentur, non aliter ac s vitulum dicerent Deum: quoniam si vere eum Deum crederent , alio circa ipsum non occuparentur actu honoris. Quia itaque actus ille eo natura sua tendit, hinc eum Deus interpretatur, perinde ac si vitulum credidissent esse Deum. Perinde uti de Ethnicis, qui se coram idolis a se fabricatis incurvant, pronuntiatur, quod illis dicant, Tu
es pater mem, Ferem. II. 26, 27. &Ga. XLIV. 17.
Quoniam, si crederent ea esse Patrem ac Deum
573쪽
suum, alium illis honorem non exhiberent; idemque a Deo densentur ac si vere illis hoe dicerent. Supponit autem hic vir Doct. casum impossibilem: Si ct de aliquo bruto homines assererent, quod esset Deus Israelis , licet infinita in eius confirmati
nem facerent miracula, non forent audiendi. Creditne serio , in tam fatuae assertionis confirmationem vel unum posse fieri verum miraculum ' Cui itaque fini tam absurda propositio φ Quae ex Thoma , Scoto , aliisque Scholasticis addit , impia sunt , & ex impuris hominum ingenio suo abutentium lacunis hausta , & doctrinae Christianae directe adversantia. Quae portentorum ae absurdorum inventoribus ac patronis relinquo : quos Erasmus docte pariter ae graviter castigat in eximia sua annotatione in I Timoth. Non do- Sed quo tandem tota haec Viri Doct. machinati a tendit ' Ut evincat , Dominum Iesum Deum Isra Deum. lis sub idea, diversa at ea quam Deus Israeli revelaverat , colendum proposuisse; ac proinde alienum d euisse Deum: tacet itaque plurimis doctrinam issam eonfirmaret miraculis , quod fecundum legem Deut. XIII. iure lapid dus foret: siquidem jussit adorare hominem Deum , Deumque secit visebilem, men-rabilem, ct toto conclusum. Haec omnia sola negatione refutare sufficit. Nunquam probabit virmet. hane esse Christi doctrinam , in Evangelio traditam. Nusquam hoe Dominus Jesus de se anfirmavit nee fuit Ecclesiae Christianae doctrina , quod Deus sit homo , menstrabilis , loco conclusus. Si qui phrasibus quibusdam durioribus usi
sunt, semper addidere , esse figuratam locutio nem. Unicum, non Tertulliani, ut vir Doct.
caedidit, quia in Tertulliani veribus ex stat, sed
574쪽
Novatiani , testimonium , totius Ecclesiae Christianae doctrina non est. Sed vero, omittamua particulares doctorum opiniones , voces ac lo
quendi phrases in Scriptura nusquam usurpatas , quarum defensionem in me non suscipio; solius
me profiteor Iesu Christi discipulum: Proserat e go vir Doct. Iesu Christi doctrinam, ob quam
merito reus peragi possit , quod alienum documrit Deum. Objicit Vir Doct. Verba Domini Dan. XIV. 9. sensus videt me , videt Patrem. idem es, ac asserere , sub hominis idea Deum videri ct adorari v luisse. Sed quis non videt , hanc esse verborum Domini maxime innoxiorum manifestam detomsonem φ Ostendit Dominus Jesus, quod verba quae loquebatur Apostolis a seipse non loquatur, uia Pater in ipso est, nimirum per potentiam uam, cujus efficacia maxima faciebat miracula, quibus invicte demonstrabat , Patrem in ipso de per ipsum operari ac loqui. Unde recte infert, quod qui ipsum videret, etiam Patrem videat rhoc est , qui ipsum ae doctrinam ejus cognoscat ,& opera quae facit videat, revera non audiat doctrinam ac videat opera ab ipso prosecta , sed a Patre: in quibus cum bonitas, sapientia ac pote tia Patris reluceat, merito in iis Patrem videri ait.
Quid hic vel levissima reprehensione dignum tQuis ex verbis adeo innoxiis inserat , Dominum dixisse, quod ipse sit Pater, aut quod Patersit via sibilis dc inearnatus φTandem concludit Vir Doct. quod Propheta, Collectiἀqui in seipsum ut verum Deum Israelis fidem exserit , qui Dei omnipotentiam sibi arrogaverit, qui verba sua, ut a se praecepta, populo indixerit, a,itti non debet ἰ
575쪽
debet; ct dato impossibili, quod Messias , quem V
daei exspectant, eam doctrinam Israesem edoceret , --
re foret ut pseudopropheta lapidandus. Sed ego jam isti illationi occurri , quod Iesus Christus semper se Dei Patris legatum & Filium praedicet, & in se,sdem exigat. Neque ulterius quicquam ut . ne cessario credendum Evangelium exigit. Si qui plura ad salutem creditu necessaria decrevere , eorum decretis non teneor, qui solam Scripturam Sacram unicam fidei meae regulam agnosco. Ex illa itaque Vir Doctiss. ut aliquoties monui, contra me argumentari debet: Non ex doctrinis, de
quibus inter Christianos disputatur , & quarum fidem Scriptura nusquam sub amittendae salutis
poena exigi x. Doctrina Unicum , antequam ab hoc argumento recet. iis non dam, addere necesse est: Me cum Viro Doct. ad-ribu, ud' mittere, quod Vera doctrina esse nequeat, quae maioribus evertit aut oppugnat doctrinam a Deo sussicienti- miraculis bus miraculis comprobatam. Verum incredibilentiata. ' , quod Deus in talis doctrinae confirmata. tionem miracula sit editurus plura ac majora , quam in confirmationem doctrinae, cui perpetuo
fidem adhiberi vult. Dicitur quidem , quod etiamsi signum , quod ejusmodi falsus Prophe a
praedixit, eveniat, nihilominus quia apostasiam a vero Deo suadet, sit lapidandus : Unde recte colligitur, Deum permittere posse, ut opus allia quod extraordinarium , quod in admirationem homines rapiat , ad praedictionem falsi alicujus Prophetae contingat : ut ita Israelis constantiam probet, utrum tali sgno se permoveri patiatur ad deserendam legem tot prodigiis & miraculis invictis confiiivatam: Sed ut ad falsae doctrinae confirmatio.
576쪽
firmationem miracula fiant plura ac majora , quam quibus vera confirmata est , nec veritati nec saniactitati divinae consentaneum est. Etenim mirac lis in verae doctrinae confirmationem editis Deus
illius divinitatem populo persuadere vult , ut illi, a miraculis , tanquam signis, quae non nisi virtute divina fieri possunt, testimonium invictum habenti quod a Deo sit, autoritatem conciliet,& fidem illius ut divinae populo persuadeat. Si
itaque Deus in doctrinae falsae confirmationem pIura ac majora fieri curet miracula , fidem doctrina verae per miracula conciliatam destruet. Aut enim miracula sussiciens sunt divinitatis doctrinae testimonium , aut non Si non sunt nec doctrina vera sufficienter comprobata est esse divina rSi sunt: quae illustrioribus ac pluribus miraculis est comprobata validius etiam a Deo habet testimonium: Nec ulla potest reddi ratio, cur plura& majora fgna destituantur autoritate, quae paucioribus & minoribus competi . Quare cum Deus sibi ipsi contrarius esse nequeat, neque ad destructionem doctrinae antea sussicientibus mira culis comprobatae, plura ac majora facere miracula , quouiam hac ratione homines a se & sua lege abduceret; Exinde evidenter colligo , quod doctrina pluribus Sc majoribus miraculis comprobata testimonium validius habeat a Deo ue ac eo
ipso constet, nisi Deum sbi ipsi contrarium statuamus, quod priori doctrinae, a Deo profectae& miraculis comprobatae, nullatenus adversetur e
Et si quis eam illi repugnare contendat, quod auterutram aut non recte intelligat, aut contra Dei intentionem in sequiorem sensum detorqueat.
Quo ipso doctrinae Iesu Christi veritas, & cum - . Lego
577쪽
Lege Mosis convenientia , praeter ea quae antehac
dicta sunt, selidissime est comprobata. CAPUT X. Non necessario requiri in vero Propheta, ut a Senatu Iudaeorum approbetur, &Senatum Iudaeorum non fuisse infallibilem.
An sierit πAnde, aliud restat viri Doctiss. argumentum perpetuo A contra Dominum Jesum refutandum, quod diu'iblia 1 Senatu approbari debeat , antequam a populo raetis. ut Propheta recipi possit. Ut argumentum hoc legitime concludat, duo Viro Doct. sunt probanda. I. Quod tempore Prophetarum hujus nodi fuerint Senatus. a. Deum istiusmodi judicium Senatui commisisse , ut quem ille verum judicaret Prophetam, ab integro populo ut a Deo missus recipi , quem falsum pronuntiaret , ab integro populo ut falso se prophetam jactans rejici deberet, nihilque ulterius, verusne an falsus esset Propheta , quam istud Senatus judicium , requisitum
fuisse. Quod prius attinet, licet id difficultet
probari posse credam , imo plura in Scriptura ocincurrere , ex quibus contrarium quis colligat ; de eo tamen viro Doct. litem non movebo , sed cum ipso supponam , perpetuum fuisse a tempore Μο- sis ad captivitatem usque Babylonieam hujusmodi Senatum eum summa potestate , qualis a temporibus Esdrae in Republica Iudaica obtinuit: Itaque alterum lummodo inquiremus. Sussirit vir Doctiss. ut illud adstruat ac probet, ita pro-
ui .. ta cedit: Debuisse aliquia esse judicium in populo , quod
turmissio inter veram ct falsum Prophetam discemeret: Illud
578쪽
a utem non commis esse , nec committi potuisse uuia divina, si-go : Ergo commissem esse Senatui. Ut argumenti gno com-
hujus imbecillitas pateat , discrimen faciendum est inter judicium privatum , quod unusquisque sibi format: & publicum , quod toti populo I dicandi regula est , & a quo dissentire nefas esset. De privato cujusque judicio non disputat hie Vir Doct. sed urget , requisium fuisse publicum Sen tus judicium, a quo populo discedere nefas fuit; ita
quidem , ut quemcunque Senatus pronuntiaverit
falsum Prophetam , illum populus ut falsum rejicere obligatus fuerit; imo nec licuisse populo
Prophetae vero , & vere a Deo mita , ac mistionem suam miraculis confirmanti, adhaerere, nisi prius judicio Senatus approbato, cui omnes acquiescere tenerentur. Ego vero contendo , ut
Propheta a populo reciperetur , suffecisse missionem divinam, nec ullum aliud , cujuscunque sive hominis sive Senatus , judicium praeterea requisitum fuisse. Quia agitur de Propheta recipiendo ut legato Dei: Si itaque praeter missionem divinam etiam requisita fuit autoritas judicii S natus , missio divina sussiciens non fuit ad legato suo autoritatem conciliandum apud populum , sed autoritas humana intercedere debuit , quae missioni divinae autoritatem eonciliet. Quo nihil absurdius dici aut cogitari potest. Regerit vir Doctiss. Suffecisse quidem signum , Erat totius ut Propheta reciperetur: Sed ut minaret tale signum esse a Deo, Dominus ad judices illius examen revoca Iiud eare. bat , ut exacte cognoscerent , an id esset vere divis n. Resp. Iudicum officium vel praecipue fuisse examinare signum & doctrinam Prophetae, non nego δEorum enim officium fuit, Prophetam verum
579쪽
recipiendo suo exemplo , ad quod totus serme eomponitur populus , illi autoritatem conciliare:
Sed si hie Iudices officio suo desint, etiam populi
fuit sine praevio Senatus judicio , imo contra illud, Prophetae a Deo misso auscultare. Neque dissicultas magna fuit, Prophetam verum a falso discernere. Duo illius signia dat Deus in Lege, clara evidentia , & cuivis obvia : Unum , si quid praedixerit in nomine Domini, ct non evenerit, Deut. XVIII. 22. Alterum, si dixerit, Eamus , ct sequamur Deos alienos quos ignoras, o serviamus iis: Deut. XI II. a. Nullum hic errandi erat periculum s neque in subtilitate Metaphysica de idea Dei, quam hic Vir Doct. captat, negotium adeo grave, & ad populi salutem spectans, Versatur. Notum erat Israeli, per deos alienos desgnari idola
gentium, quorum cultum minimo e vulgo manifestum erat Dei Israelis cultui esse adversum. Sed malitia hominum, in velanda & excusanda turpia tudine sua mire sagax, subtilem distinctiunculam
excogitavit, ut nequitiae suae velamen reperiat. De orthodoxia & haeres nullae tum erant contemtiones , neque ullae de iis apud Prophetas querelae ; sed solae, & fere continuae, de idololatria & cultu Deorum alienorum, qui manifestus erat, omnium oculis patens. Sudirium tamen committitur Senatui , inquit Vir Dota. ut eu lapidari jubeat. Sane e nec aliter poterat : Licet enim
unusquisque ex populo facile dijudicare posset ex ignis a Deo datis aliquem esse falsum Prophetam,& uniuscujusque fuerit, sibi a falso ejusmodi Propheta cavere, ne ab eo ad idolorum cultum seduceretur; nulli tamen e populo, sed soli Magistratui jus erat, poenam in illum decernendi, quae' potestatis
580쪽
potestatis supremae actus est. Ita facile unusquicque ex plebe judicare potest aliquem esse homicidam aut adulterum: supplicio vero assicere , ne
mo nisi Magistratus. Sic & 'ab altera parte , ex signis a Deo datis unusquisque in populo agnoscere potuit Prophetam a Deo missum , illique ut 1 Deo misso auscultare &obedire , etsi publico Magistratus judicio non approbato. Addo alterum argumentum: Quod s ejusmodi senatus publicum in populo suo judicium Deus instituisset, a quo omnium judicia dependere debebant , opor- infallibilis. tuisse ut illud esset infallibile : Si enim falli posset, fieri facile potuisset, ut vel invidia , vel iracun- .dia , vel vindictae cupiditate , vel alio pravo affectu abrepti Judices , vel etiam per ignorantiam siquidem ut Vir Doct. vult subtilis illa de idea Dei contemplatio esset in examen revocanda ) in judicio suo errarent ; & quoniam ipsorum judicium publica regula erat , a qua populo recedere fas non erat , totum populum una secum in errorem inevitabilem praecipitarent. Consequentiae
hujus evidentiam Vir Doctissi agnoscit ; ideoque concedit , in fallibile Deum Senatui concessisse judicium. Evicto itaque , Senatus judicium non
fuisse infallibile , simul corruit , quod illius judicium de Propheta , verusne an falsus fuerit , populo regula non fuerit , a qua discedere nefas esset. Ad hoc autem probandum evidentius nullum Probatur. argumentum est , quam crebra illius Senatus non errata tantum , sed & gravissima contra Deum cri- io.
mina p quae judicio illius falso , & mandatis ac
verbis divinis contrario , ortum suum debent, enumerare. Iam ipsis temporibus Moss , cum duodecim exploratores in terram Canaan missi re-N n nuntiarent
