Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

statu

populi

tempore

iudicum.

RESPONSIO AD

nuntiarent se vidisse civitates munitas , populos feroces Sc bellicosos, totus populus desperans de auxilio divino, & populorum illorum subjugatione, insurrexit contra Mosen, selis Jossia dc Calebo exceptis: Adeo ut Deus juraverit , quod omnes, qui viginti annorum aetatem excedebant, solo Josua & Calebo exceptis , in deserto essent morituri. Ubi tunc septuaginta illi Seniores , quorum judicium erat infallibile φ Et ne hie rursus objiciat Vir Doct. exceptam fuisse tribum Levi, & constare Pinetiam ingressum in terram proinmissam , Sciat , tribum Levi non magis fuisse insontem quam reliquas: Numer. enim cap. X XUI

postquam per Mosen Sc Eleaiarum nova populi reis censio facta est, expresse tribus Levi una cum aliis numerata narratur, vers. s7. seqq. Et imme . diate post indicatum tribus Leviticae numerum ad

ditur vers. 6 a. Hic est numerus filiorum Israel , qui descripti Itint a Mose o Elea aro Sacerdote in campestribus Moab supra 'ordanem contra Fericho et inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose ct Aarone in deserto Sinai, &e. Pinehas autem fuit filius Aaronis, contra quem & Mosen tota haec rebellio mota est. Extra familiam autem iMosis & Aaronis omnes in deserto ob peccatum il

lud rebellionis mortui sunt , solis Iosea dc Calabo i

Si eonsideremus sequentia tempora, evidenti ra erunt Senatus hujus crimina. Temporibus J dicum legitur populus aliquoties a Deo ad ides rum cultum defecisse: & quando ob crimen illud in potestatem populorum vicinorum traditi &se Vitute pressi Deum invocabant, misso judice ac liaberatore Deus eos e misicia qua premebantur stria

582쪽

TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. scy

puit: εc expresse legimus ipsos durante judicis iulius vita & imperio Deum coluisse ; post mortem autem ejus statim in idololatriam relapsos. Potestne cuiquam credibile videri , solam judicis au-

. toritatem potuisse populum in officio continere ne alienos Deos coleret 3 nunquam autem id potuisse

autoritatem Synedrii infallibilis 1 Deo ipso instituti, quod juxta Viri Doct. sententiam) semper

se ab idolorum cultu impollutum servavis, cujus que mandatis populus sub poena capitali parere t nebatur φ Plurisne fuit judicis unius , quam int gri Senatus , & quidem a Deo ita semper directi ut esset infallibilis , autoritas φSed & manifeste idololatriae & rebellionis contra Deum accusantur, g Chronis. xxxv I. I . ubi dicuntur non tantum populus, sed &-iverse Primcipes Sacerdotum inique esse prae risui iuxta Misem fas abominationes gentium, o polluisse domum Dei, subsannasse nuntios Dei, σ illusisse Prophetis. Et ne hic vir Doct. excipiat , Synedrium non conse sisse isti iniquitati & idololatriae; dico , primo , quis credat, neminem ex universis principibus Sacerdotum Senatus Iudaici assessorem fuisse ' S eundo: Quis credat, fieri potuisse , ut totus populus & universi Sacerdotum Principes unanimiter, Deo ad idola defecerint , si fuisset supremum i fallibile tribunal a Deo constitutum, quod se non tantum ab idololatria purum servavit , sed Mpublice populi idololatriam damnabati Tertior Quis credat , supremum illum Senatum se ab id Iolatria impollutum servasse, dc nusquam ejus vel

minimam in tota Scriptura mentionem factam ;sed potius ita generatim omnes omnium ue Ordianum in populo idololatriae dc rebollionis contra Na a Deum

583쪽

Α. Ex Rabbinis.

ue 6 RESPONSIO AD

Deum accusatos , ut unusquisque historiam sacram . sine prae dicio legens , etiam Synedrium generali illa accusatione comprehensum credere debeat ' Tandem, quid verbis opus φ ipse Deus Esechieli in visione ostendit Senatum illum ma gnum idololatriam nefandissimam committentem, cap. VI II. IO, II. er Dicit quippe Esechiel se vidisse septuaginta viros de Senioribus domus Israel, er Se iam filium Saphan stantem in medio eorum , santium ante pia turas reptilis animalium qua de pictae erant in pariete ; O unumquemque habentem. thuribulum in manustia. Quaero, quinam snt illi

septuaginta ex senioribus Israe . nisi Synedrium iulud magnum ex septuaginta senioribus lectum, qui hoc nomine speciatim hic describuntur φ Quid evidentius y Nee ulla hic distinctio elabendi rLmam invenire poterit. .

Quin & si consulamus Judaeorum Doctores, manifestum est , quod agnoverint Synedrium suum in errorem incidere potuisse , . & aliquid contra Legem decernere licitum Vel illicitum. Quod egregie in Rabbinorum scriptis versatissimus docet Joannes Lichtiaotus , in tractatu de Ministeris

Templi Hierosolymitani, cap. VI II. S I. II. Operium. I. pag. 7 6. ubi docet, Rabbinos per multiatudinem Israel, Levit. IV. 13. qua per ignorantiam

fecerit quod contra modatum Domini est, Synedrium una cum populo intelligere ὁ & ita quidem, is Synectium prius per ignorantiam peccaset, popuIus vero posterior ejus errore in peccatum delapsus esset. Quod porro scprobat. Rabbi Salomon sin IAM . I v.) rem cita exprimit. Per comegationem

Israelis significatur Sstnectium , O per rem abscondiatamsignificatur illud errasse in docendorire' Excisionem

. aliquam

584쪽

ΤERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

a liquam in Lege: hanc vel illam rem esse licitam, ut juxta ejus decretum egerit congregatio. Sed Maramonides s in Schexagab , Perchox Iv. rem fusius& clarius sic explicat. In aliqua re per ignorantiam commissa homines tenebratur ostierre oblationem prope cato constitutam, si magnum Sstnectium errasset in suo decreto , ct docuisset id esse licitum quod interdictum erat populus errasset per eius determinationem ,

rem commisisset ea determinatione nixus , o p ea cognosceret Synedriumse errasse. Ecce Sstntarium temetur erre oblationem pro peccato propter errorem

suum in decreto suo , quamvis ipsum rem non commisisset; quia actiones Θnedrii dijudieantur non ex eo quod facit vel non facit , sed ex ejus decretis. Et ad. rei quam quidem populum quod attinet, oblatione expi batur , quia nitebatur Θntarii decretis. Postea de oblationibus variisque offerendi ritibus disserens 'Lichilaotus , porro ex Rabbinorum ductrina ostendit , qualis requireretur oblatio , Si Θns ' iam errasset in negotio idololatriae , deque ea aliquid , deιrevisset quod non licebat jure, o populus juxta ej- :pronuntiata egisset, ae etiam errasset. Ecce quantum communis Rabbinorum doctrina a sententia'

Viri Doct. distet ; qui , tantum abest ut Synedrio infallibilitatem adscribant, ut diserte de eo affir- 'ment, quod non tantum possit docere licitam esse quod Lege interdictum erat , sed dc in negotio idolol tria scrimine omnium maxime detestabili) ut quid decernere, quod non licebat de jure; & sua de- 'terminatione integrum populum in errore abdu- '

cere.

, Ad loea Esdrae quae in praecedente ei, & praesertim Jeremiae exemplum , quom Ju ma Phabudaeorum senatus ut pseudo- prophetam & seditio-tus.

585쪽

sum indignis modis tractavit , Vir Doct. exeipit , se non negare , semper false improbos homines, non totum inter vulgares, sed o reges ac primores pnanquam autem tui malitia Senatum consensisse; neque Ieremiam sententia a Senatu lata pumtum, sed potius , ab improbis σ magnatibus , absque aliqua juris aut ritate: Addit: Plurim ex piis ortasse senatoribus frustra clamabant , dicentes , quod sicuti Isaias σalii Propheta praecedentibus regibus plurima mala prae dixeriant absque aliquo periculo vel injuria eis illata rquare Ieremias pariter parienter non odiradus erat e. Recte de merito inquit Aristoteles , ως - ου δο-9εντ γ τ αλλε συμ gaiam , dato uno absurdo σadia seruuntur. Cui semel constitutum est absu

dum mordicus retinere , pressus argumentorum

evidentia pluribus sese involvit & intricat. Reges ac magnates , aulaeque ministros plures , fuis se improbos , nemo inscias iverit: sed & impi tatem Illam etiam pervasisse in Senatum , ade , manifestum est ex Prophetarum scriptis , & ex a tedictis , ut in clara luce oculos elaudere necesse habeat , qui id neget. Et tandem tota haee Viri Doct. tam magnifica assertio resolvitur in fortasse: Cui justius multo eontrarium fortasse qui opponat, quod Senatus ilIe impius regi ad omnem illam eo tra Ieremiam violentiam & injustitiam hortator

8ρ instigator fuerit: Solet quippe impii regis sen

tus hortator esse scelerum, ut regi gratificetur. Sed illud viri Doct. Hrt se evidenter satis convin- eitur ipso Ieremiae scriptor nusquam enim Senaintus , cujus judicio sit approbatus , ullam facit mentionear, & cum tamen sollicite Abdemelechi AEthyopis pietatem & erga se benignitatem recenseat, ne verbum quidem occurrit de pietate Sen

tus a

586쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

tus, ad eujus tamen judicium , tanquam infallibile , quam maxime provocare oportuisset , utinpote quo regis ac magnatum injustitia clare detecta fuisset: sed contra , generatim omnes Ieremiae infensi fuisse leguntur: Quod argumentum eVidens est, Senatum in eandem cum rege impietatem conspirasse. Senatus , inquit vir Doctiss. Ieremiam ut verum Dei Prophetam semper venerab

tur , oe ejus scripta servavit , posteritati divina

esse decrevit. Sed quid juvat aperte veritati conis tradicere ' Senatum Ieremiam non fuisse veneratum clare satis jam ostensum est; nisi credamus eam unius vocis magicae fortasse esse vim mirificam , ut argumenta quam validissima suo sono fugare & evertere possit. Scripta Jeremiae a Senatu

fuisse asservata, non a Barucho aliisque piis , quo 'argumento probabit vir Doct. y od postea a Senatu ea pro divinis sint agnita , cum severa illat ei castigatione, captivitatis nimirum septuaginta annorum , admoniti reverentius erga Dei legem ac Prophetas se gesserunt, & prophetiarum

Jeremiae complementum Viderunt, neutiquam

arguit, Senatores , qui Vivente Jeremia judicio praeerant , ipsius prophetias ut divinas agnovisse,& Jeremiam ut Prophetam veneratos esse. Quod per tumultum Sacharias fuerit interfectus , non arguit, semper id factum ue & Synedrium nunquam consensisse iniquitati: Etiam eorruptissimo tribunalium statu , 6c conniventibus , imo Scclanculum instigantibus Senatoribus , talia noninnunquam fiunt. Tandem: Senatum Judaeorum non fuisse in fal- Tandem. Iibilem, controversia quae Sadducaeis intercossit hh. phicum Pharisaeis invicte demonstrat. Contentio tisaeorum

587쪽

RESPONSIO AD

&saddu- fuit, non de re levicula , sed maximi momenti , ς Qx Se unde tota Israelis salus dependebat , .resurrectione nimirum mortuorum: Errorem adeo exi, tialem tollere officii fuisset eorum , quos Deus. omnium de sensu legis controversiarum judices constituisset ; - ipsique officio suo defuissent , ac gravis se coram Deo criminis reos fecissent , si sententiam suam decretoriam non interposuissent,& errorem pietati ac saluti animarum ita exitialem. non damnavissent: Sadducaeorum autem totiusque populi fuisset, sententiae ipsorum absque m ra auscultare, aut juxta legem morte plectendi fuissent: dc sic error ille brevi tempore penitus fuisset exstirpatus. Atqui nusquam Sadducaeos a Senatu condemnatos legimus , nec Iosephus , ac- euratissimus rerum judaicarum scriptor , ullam talis judicii a Senatu contra Sadducaeos lati mentio nem facit: quin dc eorum secta potens valde fuit in populo Judaeorum, adeo ut quidam Senatores,

quin Sc Pontifex maximus ex iis allectus fuisse legatur. Unde colligo, infallibile ejusmodi de robus fidei penes Senatum non fuisse judicium. s.fisu, Objicit Vir Doctissi legem Deut. xv II. 9, 2ο. inerm. Sed locum vel leviter inspicienti, manifestum est,ib' agi non de rebus fidei , sed controversiis civilibus, quando discerni debet inter sanguinem o sanguinem,

cauom σ causam , aut observatione ceremoniarum .

legis , de lepra , similibusque: Quae quaestiones remittuntur ad Sacerdotem , supremum populi Senatum : Quia Rei p. quies & populi tranquill L. tas requirit, ut ejusmodi contentionibus finis im-Ponatur. Nec poena mortis, reluctanti sententiae

judicis infligenda , infallibile illius arguit esse ju- . dicium et Sed tantummodo, ut litium finis si, supremi

588쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. 36'

supremi Senatus judicio acquiescendum esse: alias enim mera in Repub. oriretur confusio. Si enim quando injusta a judice pronuntiatur sententia licitum esset illi non obedire , quoniam unusquis, que sibi blanditur, &jusa sua parte stare credit, in unquam judici obedientia praestaretur , atque ita: mera oriretur in repub. confusio. Quare omni sententiae a supremo judicio latae obediri Deus sub poena mortis sancivit. Et si quis forte sententiae. injustae obedire detrectaret , & propterea morte, plecteretur, eo casu non bonus, sed malus e meis dio populi tolleretur e Licet enim contra proximum causam justam defenderit , injustus inmenac contumax fuit , quod sententiae a supremo ju- , dice pronuntiatae reluctatus fuerit, & totius reiis publicae quieti privatam suam causam praetuleritet Quod non tantum in Rep. Judaica , sed in omniabus Rebuspub. ac regnis observatur. Objicit praeterea Vir Doctiss. verba Servatoris Et mith. nostri, Matth. XXI II. a. Scriba o Pharisaei cathedra Moses sedent. facite omnia qua dixerint vobis. Sed vero verbis illis Dominum non agno- ,

visse in fallibile Senatus Iudaici judicium nimis

manifestum est. Sciebat Dominus & suam personam , & doctrinam, Judaeorum Senatui esse maxime exosam , ipsos omnia contra se innoxium moliri: quin & eodem in capite ipsos variorum ac enormium criminum hypocrisios, ac tandem injuste effusi tinguinis Prophetarum, reos agit: Quis sane mentis credat , Dominum hominibus

adeo sceleratis ac desperate improbis infallibilit tem & perpetuam spiritus divini directionem adis scripsisse φ Quo argumento etiam probabit , de Senatu Judaeorum hic esse sermoncm l An scribae

589쪽

& Phanisaei eonstituunt Senatum ' Aliud ergo D

minus indieat , quando Scribas ae marisaeos in emthedra Mosis sedere ait: Loquitur de legisperitis , qui studium suum in serutatione legis posuerunt reos dieit in ea tara Moses sedere; quia in cathedrissiaentes populum doeebant ex Lege Mosis , &Mosis autoritate doctrinas suas confirmabant. Quando itaque addit , omnia qua dixerint vobis D 'rite , non est hoc universaliter sine omni prorsus exeeptione aecipiendum , ac si quicquid illi praece. pissent, qualecunque tandem esset, faciendum

ret: Alias Dominus , qui se ab ipsis contemniae odio haberi, ae brevi ut blasphemum condemnandum noverat, discipulis suis mandasset, ut decreto Senatus auscultantes ipsum etiam ut blas phemum ae pseud prophetam rejicerent: Et quoniam Vir Doctiss. uti vidimus in existimat Evangelium hoc post Iesia mortem confictum , discipuli post eondemnatum Iesum figmentum aliquod

Evangelio inseruissent , quo ipli praecepto Domini sui, cujus se discipulos prostebantur, evidentissime fuissent condemnati: Quo quid ineptius φ. Sed pro subjecta materia restringendum est , ad omnia quae Legi Mosis consentanea, aut saltem illi non adversa, praecipiebant. Cuius sit, Quaerit tandem vir Doct. ergo signim seup hh. , doctrinam Propheta esset examinat datum exa in oe de eo judicium pronuntiaturus e an Me judia minara. rium velim adscribere vulgo ' Resp. Ex iis quae dicta sunt, ad objectionem hanc responsio sponte fluit. Publicum ac infallibile judicium , quod

omnibus obsequii regula foret, nulli competiit , ita ut quicunque judicio ejusmodi non esset appro- batus , nulli Prophetam agnoscere liceret ue qui- ' cunque

590쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEL s r

eunque judicio illo esset condemnatus, qualiscunque tandem contra ipsum processus sit institutus, ut pseudo- propheta rejiciendus esset : Privatum autem Prophetam vel rejiciendi vel recipiendi j dicium unicuique competiit et ' hoc autem judiis eium sibi quisque format, alteri vero nec credenis di nee rejiciendi regula est. Uniuscujusque autem est , in hoc judicio recte officio suo fungi. Senatus est , pseudo-prophetas, quos ex indubitatis a Deo datis signis manifestum est talias esse Prophetas , non impunitos dimitterer verum Prophetam reverenter excipere , neque ex odio , invidia , aliove pravo affectu rejicere , & ut falsum condemnare , sed populo promptae obedientiae exemplum praebere. Uniuscujusque e populo est , pseud prophetam fugere , e si sententia Senatus nondum condemnatum: Vero Prophetae, etsi impiorum judicum sententia condemnatos obedire, neque majorem hominibus quam Deo autoritatem deferre. Pergit Vir Doct. quaererer Isaiam , miam, caeterosque Prophetas veros σ a Deo missos d cretat e dis etiam bos Prophetarum, oe historicos Euiae, M. libros , quos Carionicos habemus , tales in assibiliter

esse forisit e Respondetque, id non fecisse vulgus , sed Senatum, qui si in judicando Propheta falli poterat,

posset etiam in Canonicis libris decernendis , Spiritu Sodio se pro uno , etiam pro altero non insiuente. Satis apparet virum Doct. in Hispania inter Pontificios enutritum , adeo manifeste hoc argumenis vlum ex ipsorum schola depromptum. Respondeo , nec Senatum , nee vulgus deerevisse , Pr phetas a Deo esse missos, neque hoc ab alterutro dein

serni potuisse , sed Deum id documentis evidentibus

SEARCH

MENU NAVIGATION