장음표시 사용
601쪽
ob duritiem cordis ipsorum: Sed Dei matrimo, nium instituentis finem fuisse, ut conjuges arctissimo inter se vinculo , tanquam una caro, uniti , nunquam separentur, ad quam perfectionem Dominus matrimonium revocavit. Quod separationem thori ac cohabitationis attinet, constituto illa est mere politica, de qua Evangelium nihil
in alterutram partem definivit, utpote nihil tractans aut praecipiens statum politicum concernense sed prudenti Magistratuum arbitrio dirigitur , qui ut quieti civili consulant sua autoritate nonnunquam cohabitationem conjugum , parte utraque audita, separant: Ne tamen quicquam lege E angelii prohibitum committant, conjugii vinculum non solvunt nisi ob crimen adulterii: ut ita reconciliationi inter conjuges locus sit. Sub Lege autem marito licitum erat propria autoritate dato libello repudii uxorem dimittere si ingrata esset oculis ipsius, Sc mox utrique facultas erat libera ad alteras provolandi nuptias: quo ipso non tantum omnis reconciliationis spes praescindebatur ; sed& hominibus luxuriosis maxima aperiebatur fenestra , siquidem alia allubescere inciperet mulier, uxorem ut sibi ingratam dimittendi, & alteram illius loco ducendi: aut uxori luxuriosae, sese incommodam ac contumacem ostendendi erga virum, ut ita ab ipso libellum repudii obtineat, atque ita a marito dimissa alteri viro nubat. Quae omnia matrimonii persectioni directe adversantur. Si jam porro consideremus praecepta Christi, nostri ipso sedirectionem nostri concernunt, nihil horum rum. 'in Lege expresse mandatum reperiemus: Qualia sunt, non esse amandum mundum , sed coelum ac coelestia praecipue spectanda, reliqua, quate
602쪽
nus a vita spirituali hominem abducunt , esse non abjicienda proprie, sed flocci facienda , animumque ab anxiis curis eximendum , carnem esse cruinci figendam cum concupiscentiis , omnia , si ne
cesse sit, pro nomine Christi abneganda , quin &vitam ipsam : Cogitationes & animum servandum esse castum , non minus quam corpus, adeo quidem , ut si quis mulierem adspiciat solummodo ut
eam eoncupiscat, jam adulterium cum ipsa in comde commiserit, Matth. V. 28, quatenus rurpes ejusmodi cogitationes fovens , corde ac animo suo omnes committit iactus quibus adulterium
constat ; & ex turpibus ejusmodi cogitationibus Voluptatem percipit illi similem , quam ex ipso adulterii actu percepturus esset. Ne jam, prolixitatis vitandae causa, alia allegem. Sed contra haec Vir Doctiss. contendit, Decalo- Ea nongo contineri perfecti ssimam vita regulam , cui nihil magis perfectum addi possit. Absit ut ego quicquam
contra Decalogi perfectionem dicam, aut illum defectus alicujus insimulare velim. Interim hoc assirmo, praecepta religionis Christianae de directione sui ipsius jam a me indicata nusquam in Decalogo apparere. Dicet forte cum aliis Vir Doct. ea expressa esse decimo decalogi praecepto, de non concupiscenda uxore ac domo proximi , aliave quacunque re quae proximi est. Sed vero, si praeceptum illud, & ratio Reip. Israeliticae penitius inspiciatur, apparebit hic non Vetari concupiscentiam uxoris proximi ad adulterium, aut ut domus proximo per furtum ablata nostra sal; sed qua quis proximi uxorem ac domum ita concupiscit, ut absque adulterio sua uxor, & absque furto sua domus fiat: nimirum concitando inter, OO- maritum
603쪽
maritum ει uxorem dimidia ac rixas , atque ira faciendo ut maritus molestae cohabitationis pertaesus uxori libellum repudii tradat, atque ita ipse uxore a proximo dimissa potiatur: aut varia ipsi concitando Ur vicinos aliosque incommoda , ut domus ipsi ingrata fiat, ac proximus moveatur ut eam vendat, atque ita ipse ea potiatur. Quae quoniam multarum turbarum in populo Israelis causa esse poterant , Deus praeceptis de non committendo adulterio ac furto , etiam hoc , de non concupiscenda uxore ae dc ma proximi adjecit. Et hunc praecepti hujus sensum esse , exinde colligitur, quia est praeceptum secundae tabulae, cujus omnia praecepta proximum respiciunt , &quorum violatione proximus directe laeditur , uti ex omnium enumeratione Iiquet. Atqui eone piscentia uxoris proximi ad adulterium , quat nus ipsi adulterii actui opponitur , proximus non Iaeditur , sed solo adulterii actu : polluitur vero animus eoncupiscentis: Sed concupiscentia illa , qua quis efficit , ut proximi uxor a marito dimic la sua fiat uxor , proximus gravi assicitur injuria,& directe laeditur. Quod & circa omnes res proximi , quarum concupiscentia vetatur , Iocum habeat. Qia nodo Interim negare noIo, per analogiam &eonsta,uis quentiam . ia religionis Christianae praeceptaeeoia Rhi. ad decalogum riserri posse: Adeo ut, si praecepta Christ. rs Christi conserentes eum Decalogo, ad decalogum omnia referamus, quae ex illius praeceptis aliqua ratione deduci possunt, & ad ultimam Dei intentionem , Decalogo non clare expressam , attem
damus , dici possit, omnia Christianae religionis praecepta generalibus decalogi praeceptis esse com- prahensa:
604쪽
prehensar Sed addo: Illud nune a nobis , pomquam ultima Dei intentio per Dominum Jesum clare est revelata , fieri posse: Antea tamen , cum plenior ille sensus generalitate verborum invol tus fuit , id non ita plene fieri potuisse ; neque eum , qui sensum istum plene assecutus non fuerat, sed solummodo a Lege manifeste vetitis sibi sollicite cavisset , non posse aeque ac sub Evangelio violatae legis reum peragi. Unde quantum L gi Evangelium praestet manifestum est, quod ea clare praecipiat, quae per consequentiam ex Lege industria ac labore potius deducenda erant, quam in ea expresse definita ac praecepta , proinde quiabus se teneri non intellexerunt Israelitae ; non enim homines animum suum inducere solent , ut legem strictiore , quam qui in verbis ipsis exprimitur, sensu contra seipsos interpretentur. Quod veroe directionem nostri ipserum attinet , omniumque afflictionum , quin & mortis crudelissimae pro nomine Dei tolerantiam , aliaque Evangelio elare mandata , ea decalogo esse comprehensa, nescio quo fundamento affirmari possit. Verum haec omnia clare mandata contendit vir senser . Doct. pracepto illo generesi, quod totius Legis quasi
summa es, Diliges Deum tuum ex toto corde tuo , Deum ex ex tota amima tua , ct ex omnibus viribus tuis: Me toto corde, es, tam perfecte, ut nullum desiderium de rebus ere iis hunc amorem diminuere possit , quantum taribus naturalibus possibile est , ct plus quam vitam tuam ,
quampro ejus amore libenter tradere ne dubites. Et . quaerit m amor Dei in E Melio perfectiore modo pra ripiatur e Sed vero , non inquirimus , an modis quo amor ac obedientia Dei praecipitur sub Eva
gelio , sit persectior illo, quo amari Deus praecia ,
605쪽
pitur sub Lege ; sed de ipsis praeceptis divinis,
an illa eadem sint, aut aeque perfecta sub Lege , quam sub Evangelio φ Praeceptum hoc amandit eum generale est, & totius Legis summa ac compendium e Atqui ex ejusmodi generali pra cepto inferri nequit, omnia specialia praecepta, quae Evangelium praescribit, etiam olim sub Lege mandata esse ; sed tantum, obediendi modum , qui ex animo procedat, olim seb Lege exactum esse, similem illi qui nunc exigitur sub Evangelio. Quod ut pateat, sciendum , quando Deus sui dilectionem praecipit, considerari Deum ut legislatorem: Legislatoris autem dilectio mandatorum ejus observatione consistit : Nemo enim Legislatorem , quatenus legislator est , amare
potest, nisi mandatis ejus obediendo. Quicunis que ergo praeceptis divinis obedit ex toto corde, etiam Deum ex toto corde diligit. Sed exinde non sequitur, quando Deus in Lege illum dilectionis modum praecipit , eundemque postea in Evangelio exigit , eoque perfectiorem exigere nequit, quod in Evangelio perfectiora non dederit mandata , quam in Lege: sed id ex utriusque praeceptis specialibus , eorumque inter se comparatione , dignosci debet. Non jam inquiram ,
an verba, ex tota anima, significent, pim quam vitam tuam , quam pro eius amore libenter tradere ne dubites. Unum tantum dicam , hunc praecepti
hujus esse sensum non credi a Judaeis Hispanis,
qui liberos docent, licere metu mortis , dc ut evadant inquistionem Hispanicam, abnegare Legem , quin & juramento abnegationem suam conis firmare : tales enim credunt, licere sibi vitam hanc praesentem praeferre amori Dei , neque
606쪽
contrarium sibi isto praecepto mandatum credere possunt.
Sed contendit Vir Doctiss. Fesum Chri um non No. exigittam perfectum Dei amorem docuisse; quoniam ad .
divinum praeceptum homines mittebat , ut Uitam αγρο m.mui ii
nam consequerentur. Non esse autem perfectum a ne sipe pra rem , quando Deus amatur propter timorem poma atemna , neque propter vitam aeternam , quia uterque amor
in propriam utilitatem dirigitur: sed quando amatur propter infinitam bonitatem , ct quia dignus est summo amore diligi , sive ghi iam aeternam dederit, sive infernum : Et hunc amorem at omni propria utilitate imdependentem Israeli a Deo praescriptum afirmat. Audio quidem magnifica verba , sed quae nullum sanum continent sensum , & manifestam invol- vunt contradictionem. Vult Deum amari propter infinitam suam bonitatim, licet dederit infernum. At quomodo is , cui se amanti Deus infernum, omnium malorum summum , & in quo nulla bonitatis ratio est, dederit , infinitam in Deo bonutatem agnoscere potest φ Qui Deum linoscit bonum, sibi bonum esset ut statuat necesse est. Uerum ut distincte de amore Dei dicamus , dico Deum dupliciter a nobis posse consderari, vel ut bonum summum , vel ut Legislatorem. Amor in Deum ut bonum summum, est des derium unionis cum Deo , bonisque divinis fruendi. Amor in Deum ut Legislatorem est observatio
mandatorum divinorum. Deus consideratus ut bonum summum, ac boni summi largitor, ne cessario a nobis amatur: nemo enim bonum summum odisse aut contemnere potest: Consideratus autem ut Legislator, varia carni nostrae ingrata
praecipiens , & ab altera parte majora bona promittens ,
607쪽
mittens, non amatur necetarior quia homo inter praesentium fruitionem , eum qua saepe obedientia mandatorum divinorum conlistere nequit , dc spem bonorum a Deo in futurum obtinendorum medius constitutus, libere vel futura quae exspectar, vel praesentia quibus mox fruendi occasio adest , praeferre potest , atque ita Deum ejusque
mandata vel amare, vel odisse. Unde liquet , posteriorem hunc Dei amorem priori tanquam fundamento inniti: Quia enim Deum amamus ut summum bonum summique boni largitorem , eique ut tali uniri cupimus; etiam illi ut legislatori prompte & alacriter obedimus , ut ita ipse tanquam summo bono fruamur. Inde jam praecepti divini de amore Dei sensis secile percipitur: Manis
dat Deus, ut ipsem tanquam legislatorem am mus , hoc est , praeceptis ipsius obtemperemus , ex toto corde , &e. an hoc exeludit amorem Dei, ut boni summi Imo potius includit , eumque amorem pro fundamento habet: Si enim Deum ut bonum summum non agnosceret , sed ut mali summi datorem , eum amare , ac proinde illi ob dire, non posset. Atqui, ait vir Doct. sic Deum amabit ob propriam utilitatem. Aestuaero ego , an aliquis summum bonum amore ardentissimo amare queat, sine desiderio ae spe illo fruendi ' An
illius fruitionem desiderare possit, absque propriae , quam ex fruitione illa consequetur, beatitudinis respectu' Imo hie est summus ae sincerus Dei amor , omnem in illius fruitione beatitudinem quaerere. Et fieri nequit, quin amans in rei amatae fruitione suam collocet beatitudinem. Siquidem a Deo aliud speraret bonum , a Deo diaversum, α sesummodo illius obtinendi spe Deum
608쪽
amaret, Deum, nisi spe illa fulciretur, non am turus 3 recte inferretur , quod quid amaret prae Deo: Sed eum ipse Deus bonum illud est , cujus fruitione se beatum credit , & cujus desiderio legi divinae obedit , Deum iupra omnia diligit , omni que amori quo in Deum fertur postponit.
Sed vero, ut magis convincamus virum Doct. Retorque- unde novit, legem Dei amorem praecipere, omni propria utilitate independentem l Christum viri Doct. amorem illum non praecipere, exinde colligit, quia hominibus spe vitae aeternae eum commendat.
At quid lex φ An non & illa spe praemii a Deo
obtinendi eundem mandat φ An non creberrima γest illa ratio commendandi observationem legis , ut vivas, ut bene si tibi θ semini tuo ρ &e. Et quod magis est, nusquam in Lege occurrit diserta& expressa vitae aeternae promissio, sed eam vir Doctiss. ex generalibus quibusdam Dei verbis per ambages & consequentias elicit: Diserta autem dc plana ubique ferme in Lege occurrit vitae hujus praesentis, & felicitatis terrenae promissio: U de juxta Viri Doct. argumentationem justius quia concIudai: Moses promisso hujus vitae & selicia possessionis terrae Canaan Isiaeli praecipit amorem
Dei r ergo amorem Dei praecipit , qui respicit propriam utilitatem, & quidem quae praecipit non ex fruitione ipsius Dei , sed bonorum a Deo
quam maxime diversorum. Hoc argumentum iubi Vir Doct. solverit, etiam propriam suam o lectionem contra Evangelium solutam videbit. Huic adde, quod judaei etiam nunc , poenite tiam 1 se praestari riunt pro sitis ac parentum se rum delictis , donec tandem satiata ira divina ipsi
per Messiam h captivitate sua diuturna liberentur, i
609쪽
sensus Vamriorum praeceptorum Evam
& regno ac statu felici hic in terris sub Messia fruantur: Quo omnium spes praecipue tendere videtur. An autem haec spes omnem propriae utilitatis considerationem excludit , & quidem utilita- tis terrenae φUt magis impugnet Evangelium , varia illius praecepta recenset in sensum detorta , uti & ad Num. XIV. aitque illa omnia , quatenus
Legi quid superaddere creduntur , esse praestitu imposybilia. Animus mihi non est , prolixe genuinum
horum praeceptorum sensum vindicare , esset id extra disputationis nostrae limites ; solummodo dico, nihil rectae rationi adversum illis praecipi. Vetat Dominus omnem Vindictam , mandatque ut alteram potius parati simus ferre injuriam , quam illatam vindicemus 3 ut felicitatem nostram non quaeremus in mundi hujus divitiis aevoluptatibus , quae fluxae sunt , sed in coelo aevita aeterna ; ac proinde , quando divitiarum acquisitio aut possessio impedimento nobis est, ne
vitam aeternam quaeramus , eas abdicandas , quia& vitam ipsam : Quoniam prae amore divino omnia nobis vilia esse debent: Animum itaque nunquam ita alligandum divitiis , quin , si honor Dei Sc salus aeterna exigat , facile eas abdicare queat: Quia autem hoc diviti ordinarie valde di sede est, ideo difficile & tantum non impossibile pronuntiat , divitem in regnum coelorum intrare. Divitias nusquam sine causa abjiciendas docet , nusquam aequalitatem omnium fieri praecipit, sed pauperibus liberaliter succurrere jubet. Deo se vientes providentiae ipsius confidere vult, neque prae anxia in futurum sollicitudine in cultu Dei segnescere , . nusquam autem otium & desidiam praecipit ,
610쪽
praecipit, sed ut manibus laboremus quod bonum est e, ita tamen , ut providentiae divinae confidamus , & utraque sorte, sive obtingant diviatiae , sive non, contenti , animo tranquillo in Deum recumbamus. Quid hic impossibile ' Fateor , horum observationem impossibilem homiani , qui id sibi a Deo mandatum non credit, ideo que nec se peccare , quando carnali affectui induugens immoderatius haec sectatur : Nullo modo autem impossibilia sunt Christiano, qui & haec sibi praesepia novit, ac Deum vitamque aeternam sibi mercedem fore , siquidem haec servaverit, fide indubitata certissime sbi persuasum habet. Impossibile non est , caduca , fragilia, imperfecta , praesentia licet, abdicare , ut fruaris perfoqis, aeternis, permanentibus, ac nunquam perituris , & de quorum licet futurorum posses,sione fides adeo persuasos reddit, ac si praesentia i
At, inquit, Griniani nunquam haeobservarunt, Mores quin imo nulla religio, nulla secta, qua tot vitiis com Christia- spurcata sit. Sed vero , ipse agnoscit, hoc esse contra religionis Christianae genium: doctrinae putari non imputari non debet, quod degeneres ipsius disci- dabeo puli committunt. Dolendum non majorem esse, Christianorum erga sanctissiima Servatoris sui praeincepta reverentiam : attamen non sine maxima
Christianorum injuria ita generatim dicitur, quod haec non observente Constat quippe plurimos omni seculo fuisse Christianos , qui haec religio sissime observarunt , qui opum amore se non teneri opere ipso manifeste testati sunt i ta
quod vita ipsa, omnesque hujus mundi possessiones, pro nomine Christi ipsis viles fuerint, tot f Friadsa
