Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

sya RESPONSIO AD

myriades martyrum , non qui inviti coguntur nis

teri se esse Christianos , ut Iudaei Hispani se Ju

daeos fateri coguntur, & libenter, si hac rati ne vitam redimere possent, Iudaisnum abnegare vellent, sed qui ultro Christianae fidei confessio

nem edunt, vitamque oblatam siquidem Christum abnegare velint fortiter respuunt, in quavis ferme terrae regione non testantur modo, sed clamant. Adeo ut necesse non sit, omnes fieri Mona ctos C Minos, ut Evangelii praecepta observentur; non magis, quam omnes fieri Phariseos , ut praeia' eepta legis Mosaicae praestentur. Quis vitiis sese totos immergunt , nominis Christiani probra sunt, atque opprobria: Interim, licet impietatem late inter Christianos grassantem agnoscam ac depi rem , illud vere affirmare postim, nullam unis quam fuisse doctrinam Christiana sanctiorem , nec quae plures ad eminentiorem sanctitatem perduxit, quam Christianam: Et si Vir Doctis . communem Christianorum & Judaeorum vitam inspiciat, ac inter se conferat, nihil reperiet, quod Christianis objiciat, sed ob quod erubescat. 3Prerepta Tandem Vir Doctiss. non tantum nullam prae ceptorum Evangelii prae lege eminentiam agnoscit,ctioia E sed & Legem perfectiora continere praecepta quam angelio. Evangelium contendit. Uerum tota illa major Dς Ἀης, -rsectio in eo consistit, quod Deus Ismeli dederi legem civilem , qua Res'. gubernetur , cum Christi rusemus dirigatur decretis juris civilis: ad M. Num. II. 1 3 6. & quod lege ceremoniali jam non amplius obligante, plurima ca si grata permittantur ,

qua Dominus spiritualiori populo prohibuerat : Addem. III. Num. V. pQ. 17'. Resp. Quod ad legem civitam 3 sicut Christi regnum non est de hoc

612쪽

NRΤIUM SCRIPTUM IUDAEI.

hoc mundo , ita nec hujus mundi politiam legibus civilibus direxit: ea tantum docuit, quae hominibus credenda & facienda sunt , ut vitam aeteris nam consequantur in coelis. Haec quicunque observant, cujuscunque sint conditionis , sive Magistratus, sive subditi, sive divites, sive pauperes , sive Judaei , sive Graeci, certo vita aeterna potientur. Magistratus, qui Christo nomen dedit, officium est, nullas, quae praeceptis Christi adversantur, leges condere : Et in eo si deficiant, η' id non doctrinae Christi, sed ipsis imputandum est. Leges politicae, quae in Mosis lege exstant, accommodatae sunt peculiari populi Istaelis & terrae Canaam , in duodecim tribuum possessionem distributae, statui: quarum itaque pleraeque ab alio populo , aut ab eodem populo in alia terra observari nequeunt: Non mirum itaque eas nec 1 Christianis Magistratibus observari. Interim pleraeque Christianorum leges civiles ex lege naturae ita sunt per certam rationem deductae, ut nihil jure in illis reprehendi queat : Quaedam etiam , quantum cujusque populi status permittit, ex Lege Mosis desumtae : aliae, quae non praecise ex j re naturali in hanc aut illam partem decidi jubentur , pro legislatorum ac populorum arbitrio, prout quieti publicae pro vario populorum statu

variaque indole maxime accommodatae creduntur, sancitae sunt. Verum haec nihil ad Evangelium, quod, ut dixi, solum vitae coelestis aeaeternae consequendae viam ac regulam praescribit. Indisserens usus rerum antea per legem ceremo- De liberonialem prohibitarum non arguit legem magis laxam, aut carni magis indulgentem: quia &dum lium.

liberum cujusquo iti usum concedit, cupiditatum. P p catilia

613쪽

De poena adulterii, aliisque.

9 RESPONSIO AD

carnis crucifixionem severe mandar: Sed , quie- quid Vir Doctiss. contra nitatur , perfectionis ma- ἐjoris signum est, dum Deum non eXternis , quae x carnem solum spectant, sed animo ac corde puro , factibusque ex corde puro proficiscentibus , coli 1 docet 3 atque ita loco cultus carnalis spiritualem t, unice commendat. Si quae Christiani ab Aposto- ilis vetita sibi licita faciant, ne hoc religioni Chri- istianae imputet: non magis quam Legi Mosis , iquod Judaei Hispani legis abnegationem ut vitae lconsulant sibi licitam liberos suos doceant. Quae ide concubitu Christianorum cum menstruata, & istemina enixa addit; non puto ipsum probatu- .rum , licet eodem cum ipsis mariti lecto utantur, iquod minus ab uxoribus suis abstineant, quam - Judaei. Quod addit , maritos Judaeos singulis mensibus quatuordecim dies ab uxoribus abstinere, non arguit ipsos minus carni indulgere ; cum& polygamiam & concubinarum greges sibi lege

vetitas non credant, nec concubitu cum aliarum

gentium uxoribus quicquam se contra matrimonii leges peccare existiment. Quibus tam lata libidini explendae potestas indulta est, iis abstinentia ab uxoribus per dimidiam anni partem argumenintum esse nequit , quod carni minus indulgeant laut populus sint spiritualior quam Christiani, qui sperpetuo cum uxore sua Vivunt, & omnem cum alia , qualiscunque sit, concubitum adulterium esse , dc ut adulterium Evangelio damnari,

Pergit vir Doctiss. quod Christavimus adulterio

non constituat poenam rapitis. . Sed vero quam propterea Evangelio imperfectionem adscribere potestis, qui metu poenae Deo obedire indecorum putat,

614쪽

TERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 19s

& Deo obediendum docet, etiamsi infernum dederit ' Addo , quod Evangelium adulterio graviorem poenam constituat, aeternam nempe in inferno luendam. De poenis civilibus tacet, quia politiam , uti dixi , hic in terris non erigit , sed tantum ad coelestem gloriam contendere docet. Ad criminationem , quod idololatria vix in Evangelio prohibeatur, in Epistolis Pauli raro , jam ante respondi, dc omnia quae Vir Doct. congessit proin lixe satis confutavi. Quod vero addit, Evangelium ferme totum esse in Phari eorum oe Scribartim lypocris detegenda , adia autem graviora, qua passim in populo vigebant, vitia vix reprehendere , indicium est , Evangelia ab ipso vix aut non nisi oscitanter, aut cum praejudicio lecta esse. Hypocrisin Pharisaeorum ac Scribarum juste a Domino reprehensam inficiari non audet Vir Doct. sed exigua

Evangelii pars ea reprehensione occupatur ὁ nec tam occasionem eos reprehendendi Dominus quaesivit, quam sibi a Pharisaeis luculenter oblatam praeterlabi passus non est. Interim alia majora sunt quae praecipue docuit. Legatur solummodo

divina illa concio Matth. capp. v. VI. VII. aliaeque plures, quae passim in Evangeliis occurrunt , dcconferatur cum Levit. capp. XIX. XX. facile apparebit , utrum Lex , an vero Evangelium a1

persectiorem sanctitatem discipulos suos adspirare jubeat. Vitia , sanctitati adeo consummatae Ie- , pugnantia , & in Evangelio aliquoties, dc creberrime in Apostolorum Epistolis prohibentur ,

addita , qua gravior excogitari nequit , aeternae mortis comminatione. Adeo ut alia omnis doctrina cum ipsa comparata imperfecta esse comperiatur.

Pp a Tandem

615쪽

s 96 RESPONSIO AD

Conclusio. Tandem materiam hanc conclusurus, ait ; Tia ta E Vesicae doctristia perfectio consistere videtur in ablegatione rituum Legis Mosaica, ut sic Christiami omninos rituales evadant: cum praeter id nullam aliam se habere maior spiritualitatem nobis probare queant. Si haec in Christianorum vitam dicat, uti sequentia arguere videntur , jam iis respondi. Si in doctrinam Christi: ex dictis liquet , quam sine ra- tione hoc ab ipso affirmetur. Sed & , si Christiana religio hoc unum docuisset, externa haec nos Deo non commendare , sed cultum moralem &internum , qui animum a prava cohcupiscentia purgat , & actus animo ita purgato consentaneos producit, haud parum legi praeserenda esset, quae dum magnam cultus divini partem in externis, quae carnem solummodo spectant, consistere docet , ita eorum observatione homines occupatos

tenet, ut iis praecipuam cultus divini partem a solvi credant, uti mox in Viro Doctiss. videbi- mus: atque ita, dum se illius observatione prae- cipuum cultus divini perfecisse credunt, de cultu 'morali non adeo solliciti sunt, sed Deo se placere

credunt externis, licet animus intus a vitiis pur-

gatus non sit. Quae ipsa illa hypocrisis est, quam Dominus Jesus toties in Scribis & Pharisaeis' reprehendit, & quam a Prophetis aliquoties acriter Dei nomine reprehensam legimus.

. t . . . l

616쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI. 9 .

CAPUΤ ΙΙ. Quod cultus externus , seu ceremonialis, sit imperfectior Deoque minus placeat, quam internus , seu MoraliS.IN hoc capite ulterius procedit Vir Doctis . & ar--Mora..gumento meo, quod ego probaveram legem ritualem dignitate cedere morali , quia moralis in remoniali, ipsa naturali ratione fundatur, ritualis vero a solo quia sun- legislatoris arbitrio dependet , contrarium struere conatur, quod lex ritualis persectior stlege morali: insignioris est obedientia , ea observare, qua legislator pro arbitλ io suo praecipit, toto corde credentes , omnia qua nobis observanda proponit, sua infinita sapientia digna , esse valde bona σperfectissima, quam quae a Deo etiam imperata in ratione nostra fundamentum habere invenimus: Isa mquidem , etiamsi Deus non jussisset , homines scirent,

ct observare possent. Verum haec argumentatio contrarium concludit: Si enim ea quae Deus prae cipit in ratione nostra fundamentum non habeant , sequitur nullam iis inesse intrinsecam bonitatem, neque ea ex naturae divinae perfectione immediate fluere ; sed pro arbitrio divino , ob causas seli infinitae ipsius sapientiae cognitas, esse tantum man data. Quoniam itaque recta ratio docet, Deo in omnibus quae mandat obtemperandum viri

te generalis illius officii etiam dictat, cuicunque praecepto, quod a Deo praescriptum constat, obe dientiam praestandam, licet in praecepto ipse nulla honestatis ratio per se pateat: Verum neutiquam exinde sequitur, ejusmodi praecepta praestantiora

617쪽

esse iis , quae in ratione naturali fundamentum habent : sed potius contrarium: Quoniam enim eorum honestas a solo Legislatoris arbitrio depender, apparet eam non esse intrinsecam , sed mutabilem ;adeo quidem, ut si contrarium Legislatori praecipere placuisset, etiam contrarium honestum fuis sit, & ob reverentiam praecepti divini observandum. Eorum autem , quorum honestas in ratione naturali fundata est , natura est immutabilis ac aeterna, utpote ex ipsa immutabili naturae divinae sanctitate & rectitudine immediate fluens. Quis autem non Videt, ea, quorum honestas est immutabilis, quorumque contrarium nisi turpe esse nequit, longe praeponderare iis, quae per se honesta non sunt, sed tantum ob praecipientis reverentiam observanda sunt, quae a cultu divino abesse possunt, imo quorum contraria , aeque atque haec, praecipi potuissent φ Horum enim observatio hominis animum intus a vitiis purgare n quit , ac proinde nec hominem per se Deo gratum reddere, sed tantum , quatenus praeceptum divinum respiciunt. At sine praecepto divino, li-eet exactissime observarentur, eorumque numerus multiplicaretur, uti a Pharisaeis per innumeras traditiones est factum , Deo neutiquam sunt gratae, neque ulla in iis pietatis pars quaeri potest: Frustra enim timetur Dem mmdato hominum o doctrinis, ED. XX I X. I δ. Non mi- Contrarium autem Vir Doctiss. concludere vult, nu φst majorem nempe perfectionem consistere in obser-eeremonia Vatione ceremonialium quam moralium mandat

Iis. rum: hoc, prout ego concipio , usus argumento : Quia moralia ita naturae lumini sunt congrua,

ut homo illa faciat quasi impulsu naturae ; Ceremonialia

618쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM IUDAEL sys

monialia vero e)usmodi sunt naturae , ut vim obligandi solummodo habeant a mandato divino, nec aliquam congruentiam cum lege naturae: Inde colligit , majorem in hisce observandis Deo praestari obedientiam , ac majorem in hac ob dientia esse persectionem. Quae argumentatio falsa nititur hypothesi, quod obtemperando leginaturae non obtemperamus legi divinar : Lex enim naturae non minus est lex Dei, quam positiva ; differt solummodo in modo promulgandi r& quamvis magis conveniat cum lumine rationis , quam lex mere positiva ; magis tamen contraria est concupiscentiae hominum naturali, & pravis affectibus, adeoque illius observatio majorem l statur erga Deum obedientiam, quia ipsum animum Deo in obsequium flectite malisque nos ei acceptos reddit, quam observatio ejusmodi praeceptorum, quae per se animum nequaquam pumgant , quaeque solis externis corporis membris peragi possunt , & solummodo reverentia Dei praecipientis observantur ; qui , si contrarium praecipere voluisset, etiam potuisset. Sed , ait Vir Doctiss. quae Deus nobis observanda Lex ritua-

proponit , credenda sunt infinita ipsius sapientia digna , ac proinde valde bona ac perfectissima. Resp.-sti ut Nihil Deum sapientia sua indignum praecipere, populi I extra omne est dubium. Sed vero sapientia divina etiam aliquando sese accommodat indoli hominum quibus leges fert; Ac proinde non semper mandat, quod in sese spectatum optimum est sibi- que convenientissimum; sed nonnunquam, quod hominum indoli & ingenio, ut ad cultum sui aesalutem perducantur , maxime est accommodatum : Sic parentes infantes & pueros adhuc imis P p maturos

619쪽

coo RESPONSIO AD

maturos mandatis captui ipsorum accommodatissensim perducere solent ad perfectiorem obedientiam ; filios contumacis ac praefracti ingenii onficia quaedam , summam ac persectam obedientiam non spirantia , praescribere , ut contuma

clam eorum sensim frangant , 8c sibi morigeros esse assuescant ; ut ita ad perfectiorem disciplinam& nobiliorem obedientiam perducantur: cum sistatim perfectissima obedientiae ac reverentiae officia ab ipsis exigerent , de eorum emendatione plane actum foret. Eodem modo sapientia divina

egit cum populo Israel , quem passim , etiam in ipso deserto , accusat, quod dura cervicis populus sit. Habitavit ille populus in terra AEgypti: vidit illic ritus AEgyptiorum de cultum idololatri- eum; totus fuit cultui illi externo & idololatriae deditus ; quod vel in deserto, potenti Dei manu miraculose ex dirissima AEgypti servitute recens liberatus, conflatione vituli ostendit ; & postea erebra sua ad gentium , quas coram ipsorum facie

Deus e terra Canaan expulerat, aliarumque Vicinarum idola defectione magis confirmavit: Populo illi non alium cultum quam internum ac vere spiritualem, quo animus a vitiis plane purgatur, praescribere , esset operam ludere : ut ergo illi sensim assuesceret, non summa persectio erat extingenda , sed contumaciae ac duritiei cordis ipsius quidam desectus erant indulgendi: 8c ne totus ad idololatriam , cui maxime erat deditus, deflecteret , ceremoniis quibusdam externis , & ritibus

in oculos incurrentibus , erat cohibendus , quorum observationi intentus , sensim disceret, Deo, cui horum observatione cultum , sed minus perfectum, exhibebat, adhaerere, illiusque solius cultui

620쪽

eultui se tradere , abnegatis gentium idolis , quae magna pompa ritibusque ambitiosis passim coli videbat. Hine est quod Deus & cultum suum variis ritibus voluerit conspicuum, dc in oculis populi, externum illum rituum splendorem admi- rantis ac cupientis , aliquatenus augustum & venerandum reddere: Partim quaedam AEgypti rum instituta , quibus jam assueti erant Israelitae, aliqua ratione immutando, & cultui suo accommodando partim ritus quosdam gentium ritibus plane adversos ac contrarios praecipiendo. Scopus certe Dei fuit, populum, rituS externOS perindite amantem, plurium rituum externa pompa ac

splendore gentium ritibus idololatricis nihil cedentium , & illis directe oppositorum, observa tione ad sui unius cultum adducere, & ab idololatria gentium cohibere ; ut ita totum sibi habeat obstrictum ac devotum , ac ad cultum internum qui animum intus purgat , hominemque Deo commendat, paratiorem. Hae ratione sapientia divina in Lege rituali se conspiciendam praebet. Cum si praecepta illa in se, sine relatione ad sta tum & indolem populi Israelis, inspiciamus varia ejusmodi sint, ut cum sapientia divina vix conciliari posse videantur. Quale inter alia est praeceptum de ciborum delectu, quo Deus quaedam a se creata, quae omnia vidit esse valde bona, immunda pronuntiat ; ne alia nunc commemorem.

Ex quibus omnibus liquet, licet sapientiae divinae consentaneum fuerit, ritualia haec populo Israelis Praecipere; neutiquam tamen ea persectione posse certare , cum iis, quae in lege naturali fund mentum habent, quorumque honestas est aete na, ac plane immutabilis.

SEARCH

MENU NAVIGATION