Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

sia RESPONSIO AD

admittere cogatur , aliam causam ob quam Deus legem ritualem abrogare possit , excogitavit , consentaneam ejus opinioni, quam de rituum excellentia & praestantia habet : quam cum capita praecedente satis confutaverim , necesse non est , ibi dicta repetere. Tota argumentationis vis breviter huc redit. Quod Deus cultum extereum ritualem abrogare possit, quia es summa cultin interni

perfectio: illius itaque oppositum fortasse absentia γ

non es positive malu sed tantum privatio majoris perfectionis ipsius boni. Culmis vero moralem imternum abrogare non potest , quia est suapte natura σμpliciter bonus; ct bono contrarium Dein , utpote infinite sanctus oe bonus, velle non potes. Verum supponit, quod jam evertimus , cultum ceremo nialem perfectionem summam esse cultus moralis, qui cultum moralem in se contineat, & perficiat, at perficiens suum perfectibile. Sed cum hoc capite praecedente fuse sit refutatum , tota illa argumenistatio sponte collabitur. Nec video, qua ratione, quod Vir Doctiss. hic tam crebro inculcat de majore perfectione cultus ritualis prae morali & intemno, conciliari possit, cum iis quae scribit in scripto suo secundo ad I sionem quatriam: pag. 28. Cum divisa maiestati externus cultus absque interno placere non posset, reprehendit saepe Hebraeos, qui externo cultui , utpote faciliori , intenti, ab aliis vitiis o peccatis non abstinerent. Ecee virum minctiss. disertis verbis affirmantem , non tantum , quod cultus externus sine interno Deo pIacere non possit, sed & quod interno sit facilior. Atqui, Ruse ratio credere permittit, cultum faciliorem praestare majoris esse perfectionis, quam difficiliorem Etiam ipse Deus aperte contrarium de cultu

632쪽

TERTIUM SCRIPTUM JUDAEI.

eultu ceremoniali pronuntiat: Inter alia Serenet. VII. 22. Non sum locutus cum patribus vestris, non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra AED-pti , de verbo holocautomatum o victimaram : Sed hoc verbum praecepi eis , dicens : Audite vocem meam , &c. Cum itaque ipse Deus pronuntiet , se cum beneficium illud ingens liberationis ex

AEgypto populo Israelis praestitit , nihil ipsis praescripssse de victimis, sed quod legem illam demum post praestitum illud beneficium tulerit ; eo

ipso satis ostendit, legem illam ritualem non tanto apud se esse in pretio , neque illius se observatione proprie induci, ut populo benefaciat ; sed cultu morali, qui in eo occupatur , quod audiant vocem Domini , &c. Vera ergo causa , quod

Deus cultum ceremonialem non instituere, aut

semel institutum abrogare possit , haec est: Quia cultus ille in se & natura sua bonus non est , sed indifferens , 8c selum modo obstringit, quando jussu & autoritate summi legislatoris necessarius

est redditus : ac proinde illius natura non est immutabilis : Sicut enim in arbitrio legislatoris fuit, actus indifferentes leges sua non praecipere ut necessarios ita etiam , postquam praecepit , noV praecepto obligationem illam solvere , contrarios ritus praecipere , quin & a totius legis ceremoni

Iis vinculo homines absolvere potest , & maxime , cessantibus illis rationibus , ob quas Deus olim sapientissimo consilio ritus illos praecepit:

salvo interim manente cultu morali , cujus officiis , tanquam per se & sua natura honestis, c jusque rationes aeternae sunt & immutabiles , Deus proprie ac Vere colitur. PergeΠS

633쪽

Positivum

Praeceptum Adamo daistum non

fuit perse

ctio legis

naturalis.

614 RESPONSIO AD

Pergens vir Doct. in hac sua probatione, aliud

argumentum desumit e S. Literis. Sed non video , quomodo hoc serviat materiae quam nunc excutimus ue potius ad praecedens caput referendum videtur. Ait Deum in primo mundo sola natu ra lege non fuisse contentum: sed Adamo prater naturae legem interdictum de comedendo fructu arboris sciem

tiae boni ac mali dedisse: ct post diluvium, Me ct m

itis praeceptum de abstinentia asa guine dedisse eratrumque quidem, ad majorem hominis perfectionem. Praeceptum Adamo datum fuisse positivum , negari nequit. Sed quomodo probabit Vir Doctiss. id ad majorem hominis persectionem serviisse φSane Adami in statu integritatis alia longe quam

reliquorum hominum ratio fuit. Lex naturae , eujus transgrediendae nulla tum occasio erat, Adamo non tam fuit lex , ossicium promisso praemii & comminatione poenae praescribens ; quam naturalis instinctus, quo Adamus sponte propendebat & incitabatur ad faciendum illi consentanea. Non itaque per legem naturae experimentum aliis quod obedientiae, quae proprie consistit in abstinentia a carni gratis & patratione carni ingratorum , reverentia legislatoris , ab Adamo Deus capere potuit. Ut itaque illius experimentum aliquod habere posset Deus , requirebatur , Ut positivum aliquod praeceptum , a naturae lege non dictatum, Adamo praescriberet, continens interis dictum rei gratae ; ut ita occasionem haberet, interdicti exacta observatione, quae molestiam aliquam in se includebat, obedientiam suam , vel violatione ac transgressione , cum voluptate quadam & obsecutione appetitus sensitivi, mobedientiam suam testatam faciendi. At quomodo exinde

634쪽

ERTIUM SCRIPTUM IUD,EI.

exinde concluditur, praeceptum positivum legis naturalis esse perfectionem ς Sc postquam violatione praecepti divini lumen naturae induit rati nem legis, & homines spe praemii dc metu poenae ad ossicia alias ingrata compellit , legem ritualem semper legis moralis persectionem fuisse φ Fidie Iis opus est ad hoc eliciendum. Praeceptum Noacho datum de non comedendo sanguine si positivum esse velit Vir Doct. uti meo judicio est, nulla major vitae perfectio est in eo , qui interdicti divini reverentia ab esu sanguinis abstinet, quam in alio , cui nullam de abstinentia ab esu sanguinis legem Deus praescripsit , ac proinde licite sanguianem edit, modo moralium observationi intentusἡ 'Deum juxta naturae legem sincere Sc ex animo coisIit. Neque ullum, quo contrarium probetur,

adfertur argumentum.

Tandem vir Doctiss. putat se idem ex Evangs Errores Vi Iio , '&communi Christianorum de doctrina Evangelii sententia confirmare. Quaerit ergo Vir Christ. Doct. an non doctrina et elisa omnium praecedentium doctrinarum summa sit perfectio ' Assirmo. Pergit: An non potuisset Deus, si voluisset, neque

in mundum verilae, neque eam doctrinam hominibus

praestare, sed eos in solo cultu interno , qui omnibus fuerat lex communis, perseverare velle ' Et hoc aia firmo. Sed quid jam exinde inferre cupitl Deus, ait, nullo tempore vel suspendere internum cultum , vel eum disserre, vel non velle potuit: Sed Evangolica doctrina, quia interno cultu ct moralibus omnibus

perfectior est , seu cultus interni summa perfectis , potuit a Deo sua Dinitate indemni, per multa secula φnon praecipi, vel nunquam dirari: Sed quare hoe e Nisi quia Maagelica doctrina est summa perfectis , absque

635쪽

qua posset homo interno cultu simpliciter servato, esse Deo gratus ; quia perfectioni Evangelica oppositura Mn est madum, sed majoris perfectionis negatio. Multa in hac argumentatione occurrunt , ex quibur evidenter liquet, naturam ac genium religionia Christianae Viro Doct. parum esse cognitam , ejusque qualem qualem habet cognitionem non tam

ex divinis Apostolorum scriptis, ubi pure & sincere tradita est , sed ex impuris Monachorum, inter quos natus & educatus est , lacunis ab ipso haustam, ubi misere est deturpata ut vix agnosci possit. Doctrinae enim Evangelicae observationem non credit necessariam ut Deo placeamus , ejusque oppositum non esse malum, sed majoris persectionis tantum negationem : Perinde quasi consilia tantum contineat, perfectionem anhelantibus tantum necessaria ; non autem ut pii & boni evadamus ; ac proinde sine quibus salus aeterna apud Deum obtineri potest. Deinde , distinguit inter cultum internum , & doctrinam Evangelia eam: quasi ea cultum uendam externum, seu opera externa ac ritus, exigat, qui cultus intemni perfectio snt, quae accedat iis, qui cultum internum praestantes jam in statu salutis coram Deo sunt. Haec in Evangelio nusquam reperiet; lillud enim eultum spiritualem seu moralem, inis flerna animi pietate actibusque illi consentaneis,

constantem , requirit e nullos vero externos rutus ., ut majorem perfectionem, praestribit: praeceptaque sua omnia observatu necessaria dicit, non ut majorem, quam quae simpliciter ad salutem n cessaria est, persectionem acquiramus, sed si pliciter ut salutem adipiscamur , imo sine quoin irum observatione salus obtineri minime possit. lIdeoque l

636쪽

ΤERΤIUM SCRIPTUM JUDAEI. 61

Ideoque totum ipsius argumentum a scopo plane

aberrat.

Ut itaque directe respondeam, dico ; Potuisset Libera Dei Deus, siquidem voluisset , Filium suum non inmundum mittere 3 missio enim illa actus est inde- Chiist.bitus ac plane spontaneus summi amoris ac benevolentiae divinae: potuisset solam naturae legem, sive rectae rationis lumen , hominibus dedisse, per quam , siquidem eam plene servasset homo,

Deo potuisset esse gratus. Sed quid si homo legem illam naturae transgrederetur , seque variis illius transgressionibus reum poenae coram Deo constitueret i, non perinde potuit illa lex culpae reatum auferre , hominemque in gratiam cum

Deo reducere, ne quidem licet prioris delicti poenitentiam ageret. Non enim sequens vitae emen

datio prioris delicti reatum per se tollit ; sed culpam remittere solius gratiae, quae indebitus est favor, opus est. Addo ; Potuisset Deus, siquidem voluisset, pro absoluto suo, quod in omnia

habet, dominio hominibus peccata remittere gratis, ab iisque exigere observationem legis naturae ut salutem aeternam consequantur: Potest quippe Deus pro arbitrio de beneficiorum suorum dispensationibus statuere prout libet: Non tamen propterea homines virtute legis naturalis vitam aeteris nam consecuti fuissent, sed gratia Dei: Nullius enim legis ea est virtus, ut per se peccatorem ingratiam cum Deo reducere queat; neque ulla resipiscentia, seu obedientia quae post admissum peccatum praestatur, praecedentis peccati remissionem sua virtute promereri potest: sed tantum est officium debitum, non novae gratiae meritum, quae indebitus ac impromeritus favor est. Dei ergo

QS s . solius

637쪽

Praeceptaret. Christ. persectiora Praeceptis legis nat

RESPONSIO AD

solius eum sit, peccata remittere , ita etiam modum ac conditionem praescribere , qua praestita remissionem concedere velit. Haec autem doctrina Evangelica continetur , quae omnium quidem doctrinarum persectio est, non tamen praecepta habet positiva, qualia Lex , sed legi naturae per omnia congruentia , quaeque lex naturae , seu recta ratio, sibi per omnia consentanea apprehendit : Quae ergo non sunt cultus naturalis perfectio, per additionem rituum nihil cum ipsa commune

habentium , uti Vir Doctiss. asserit de Lege ; sed per dilucidam ac plenam legis naturalis explanationem.

Ut clarius dicam, Lex Evangeliea nihil pra cipit duos tantum ritus , qui minima ipsius pars sunt, excipio) a lege naturae diversum ; sed defectus quoidam , quos naturae lex non quidem approbat, sed nec praecise damnat, tollit ; ac majorem quandam in virtute persectionem quam

lex naturae non praecise quidem exigit & praescribit, sed tamen approbat, laudat, ac tanquam generosae virtutis actus veneratur) ut salus obtineatur necessariam docet ; atque ita sanctitatem exigit naturae legi per omnia consentaneam , attamen abundantiorem & eminentiorem , quam sola naturae lex praescribere potuisset. Ex . Gi . Inumicum odisse naturae lex non praecise damnat 3

agnoscit tamen aliqualem in inimici odio defectum : inimicum diligere non praecise jubet Iagnoscit tamen amorem illum , eximium generosae virtutis esse actum , eumque exercentes laudibus in coelum extollit. At Christiana religio defectum illum sustulit, & quod lex naturae non praeesse damnat , illicitum pronuntiat 9 adeo ut

638쪽

TERTIUΜ SCRIPTUM JUDAEI. 619

nune inimicum odisse violatio sit praecepti Evangelici. Similiter quod Iex naturae non praecise exigit, sed tamen ut virtutis actum eximium approbat , amoris Christiani necessarium officium esse docet, & aperte praecipit: Ita ut inimicum diligere , illi benefacere , pro eo orare , ossicium sit, sine quo Deo placere , ejusque favorem obistinere nequeamus. Atque idem in aliis , quae Evangelium excellentiora habet prae lege naturae,

praeceptis locum habere, singula inspicienti, &cum naturae lege conferenti, manifestum evadet.

Interim licet ipsa naturae lex haec praecise non exigat , nihil tamen hic praecipitur, quin ac ipsa approbetur ; & accedente vitae aeternae promissio praecepta haec , quibus officiorum horiam praestatio necessaria exigitur, sibi quammaxime consentanea, imo ex lumine suo derivata , agnoscit. Qui in doctrina Evangelica alterius generis praecepta quaerunt, quorum observatio ad salutem ne

cessaria non sit, sed consilia tantum sint a majoris perfectionis studiosis observanda, eam misere pervertunt , & vim illius enervant. Neque in contrarium iacit praeceptum Domini, Sensus Vende omnia quae babes. Non enim Dominus docere voluit, actu isto venditionis bonorum omni- isti iaum, & distributione in pauperes, contineri per- habes.

fectionem majorem observatione legis divinae, &quae neces aria non sit, ad acquirendum salutem aeternam : Nam religio Christiana alia exigit onficia multo praessantiora, qualia sunt , dilectio inimicorum , abdicatio vitae pro nomine Christi , aliaque , sine quibus salus obtineri nequite Praeterea ipsum actum venditionis & abdicationis bonorum in se spectatum non esse summam persectionem a

639쪽

nem , vel exinde liquet , quod absque charitate esse possit, &si sit sine charitate nihil profuturus sit ad salutem, docente id Apostolo Paulo , i Corinth. xxii. Si distribuero in cibos pauperum

omnes facultates meas , eharitatem augem non haluero,

nihil mihi prodest. Et si eo maxima contineretur persectio , Dominus eum procul dubio mandas sit Apostolis suis: Atqui illi etiam post vocationem ad apostolatum habuere navigia & retia sua , quae subinde repetivere ad piscandum: Joannes habuit propria sua , id est, propriam domum ,

Ian. XIX. 27. Non ergo haec est perfectio omnibus Christi discipulis non mandata ut ad salutem necessaria , & solummodo tanquam consilium commendata iis, qui majorem gloriae gradum invita aeterna quaerunt: prout cum Monachis Vir Docti si . credit. Quod & exinde porro evincitur rQuia juvenis , cui Dominus hoc mandat . non quaerebat quid fibi faciendum esset, ut majorem quam quae ad Vitam aeternam necessaria est perfectionem adipisceretur: sed, md bonifariam , ut habeam vitam aeternam. Cum itaque Dominus primo ipsi dixisset, Serva mandata : Ipseque re spondisset, se ea a juventute custodivitia, & pomro quaereret, quid sbi deesset , Dominus respondit, unum tibi deest : Quod sane ad praecedentia referendum est: Unum tibi deest, ad vitae aetemnae consecutionem. Quare quod additur , Si vis

perfectus esse: Non sgnifieat, s majorem vis perfectionem, quam quae necessaria est ut vitam aeternam consequaris r sed si vis habere illam perfectionem, quam Deus requirit ad salutem: vel, si vis a me persecte instrui, & pta estare quae tibi necessaria sunt ut vita aeterna doneris ἱ age, Vendeo quae

640쪽

quae habes , & sequere mer Quasi dicat: Domina mea requirit, ut te ipsum abneges , omniaque quae hic tibi cara sunt , & quando occasio exigit , id opere ipso testeris: Quare, quoniam vitae N

gulam, ut vitam aeternam consequaris, a me exigis, animus tibi a rebus hujus mundi abstrahenisdus est ; quoniam doctrinae meae sectatoribus per secutiones & amictiones imminent, quibus alacriter pro nomine meo ferendis idoneus non est , quicunque animum habet divitiis assi xum , curis que mundi hujus gravatum. Hoc autem nunc testatum redde facto aliquo eximio: vende quae habes, oc da pauperibus: atque ita a vitae hujus negotiis expeditus, sequere me. Atque ita apparet, praeceptum hoc nihil continere speciale, quod non a quovis Christiano simili in casu exigatur , & quod ratio recta unumquemque hominem eo in statu facere jubet. Quae jam est similitudo inter praecepta doctrinae Discrimen Evangelicae & legis ceremonialis , ut de ea, peria into pr.

inde atque de Evangelio dici possit, quod legis

naturalis seu moralis perfectio sit ' Doctrina enim ceremo- Evangelica, uti ostendi, Iegis naturalis perfectio si logi , est , quia defectus , quos lex naturalis tolerat, tollit ac damnat& actus eximios, legi naturae consentaneos & ab ea laudatos quidem , non tamen praecise praescriptos , necessarios observatumandat: Unde sequitur, eam respectu praecept rum moralium praestantiorem esse lege naturae ἔ& cultum Dei, ad illius mandata expressum , esse magis eximium & honestatem seu sanctitatem vitae persectiorem continere, quam qui praestatur lummodo consentanee legibus a lumine naturae . .

SEARCH

MENU NAVIGATION