Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

cor RESPONSIO AD

Cultus ex- Sed dicit Vir Doctissi quia cultus externus a Deo ςyημβ praescriptus , ut talis est , utrumque essentialiter imobest iuieta cludit , ct intemum moralem, σ actum corporeum , . B.. qui internum cultum perficit , ct opere ex equitur. Quod cultus olim a Deo praescriptus utrumque includat, verissimum est ; sed quod internus cultus per externum ceremonialem perficiatur , hoc est

uti ego explico, alias enim nihil ad disputationem nostram facit) quod internus seu moralis cultus non foret perfectus, nisi Deus illi adjunxisset cultum ritualem seu ceremonialem, gratis dicitur,& neutiquam probari potest , sed potius contrarium. Verum est , quando Deus utrumque prae-- i scribit, utrumque etiam ab homine esse praestandum, neque alterum posse omitti: Sed exinde minime sequitur, quando Deus tam ceremonialem quam moralem cultum praescribit, quod excellentiorem cultum exigat , quam cum in solo morali 3 nu hominem occupatum esse vult. Nam utrumque

mihi, di e igendo cultum , in duas quasi partes cultum suistrahit. distribuit , & utriusque observationi hominem esse intentum cupit ; & praesertim , si magnus cere moniarum si numerus , non leviter earum observa

tione, ne in quapiam peccetur , hominem detineri necesse est. Atqui negari nequit , si utrius. que cultus natura in se spectetur , per moralem' proprie animum hominis purgari a vitiis, & sanctum ae impollutum constitui coram Deo ; Ceremonialem autem per se nihil facere ad internam animi purgationem , sed tantum occupari externo

OXercitio carnis : omnes enim ritus non minus. φXacte praestari possunt ab hominibus hypocritis & 'piis, quam sanctis ac piis. Cum itaque mul-xitudine rituum , qui nihil ad internam animi

purgationem

622쪽

TERTIUM SCRIPTUM IUDAEI.

purgationem faciunt, homo detinetur, aliquatenus ab interna purgatione avocatur 3 & quicquid meditationi & observationi cultus mere externi impendit , id ut a cultus interni ac spiritualis meis ditatione decerpat Sc subtrahat necesse est: atque ita, dum animi purgationi intentus esse posset , ad

cultum externum avocatur.

Huc accedit , quoniam cultus moralis ac intem Et in oe nus non hominibus, sed soli Deo est conspicuus , cultus vero externus ac ceremonialis in oculos incurrit , & externo splendore majestatem quandam prae se ferre videtur , quod internus cultus soleat hominibus esse vilior externum vero soleant admirari ae in veneratione habere , quin imo cultui spirituali longe praeferre: Et quia externus observatu facilis est , applaudunt sibi homines , se ejus observatione egregie totius legis obedientia perfunctos. Nec mirum 3 quando ζenim credunt , Deum non minus , imo, ut Vir Doctiss. contendit , perfectius , coli ritibus externis , quam actibus verae pietatis , facile se ossicio suo egregie defunctos credunt, quando cultum , suo judicio persectiorem & excellentiorem , Deo exhibuerunt. Atque ita contingit , ut, quo cultum internum perfici Vir Doctiss. ait , id ad cultus illius

eversonem tendat.

Aliud argumentum ducit Vir Doct. a Christia- saeramennis, quorum lex tota in spiritu consistis; h. .aio Sacramenta, qua corporalibus signis ct externis acti nes Evanianibus constant , legis Evangelica perfectiones simi. gelicata Verum ex quorundam Christianorum errore, Iegi Evangelicae directe adversanti, male argumen tum formatur. Nusquam docet Evangelium , nusquam docuere Apostoli , ritus illos externos ,

623쪽

Internus cultus per se Deo pla-' cet, exter nus non.

6o RESPONSIO AD

qui communiter Sacramenta appellantur , Iegis Evangelicae esse persectiones. Imo minima sunt Evangelii praecepta , quae quidem ob mandati divini reverentiam observanda sunt ; non autem , tanquam sanctitatis perfectionem continentia , sed tanquam externa signa & tesserae , quibus nos obsequium Deo vitaeque sanctimoniam vovemus ;quae ergo per se nihil ad internam ac veram sanctitatem conferunt : nec ullum mysterium rationi imperscrutabile continent , sed sunt ritus valde simplices , quorum significatio & usus unicuique manifestus est. Si qui hic mysteria venentur extra Evangelium , illorum erroris defensionem suscipere meum non est, qui doctrinae Christianae , non decretorum humanorum , propugnatorem

ago.

Quod exinde porro deducit, quod cultus exte nus a Deo Israeli praescriptus, se in solis externis actiabus sinat, non es cultus lealis , sed prorsus hum

nus , Deo abominabilis , &c. Magis confirmat sententiam meam: Exinde enim liquet, cultum internum & moralem per se hominem Deo commendare , externum vero ac ceremonialem ne quaquam : quin ipsum externum cultum interno ac morali commendari , absque quo Deo abominabilis sit, At quod per se Deo placet, praestantius est illo, quod Deo per se placere nequit: Et quod alterius ope indiget, ut Deo commendetur, minus est illo cujus praesentia commendatur, tantum abest, ut illius persectio sit. Sed , inquit Vir Doctiss. non est ille cultus quem Deus maritat. Imo, dico ego , idem est cultus externus e sed abest cultus moralis & internus, sine quo externus nullam apud Deum laudem aut gratiam habet.

624쪽

Sed dicit vir Doct. ille cultus hominis animam non purgat , neque sanctificat; maxime alter quem Deus praescripsit , qui internam pietatem supponit , oe t fatur, quo cultus divini rationem induis: Idque ex eo probare contendit, quod populus passim perium cultum non tantum ab aliis populis separari, sed O sanctificari dicatur. Sed vero , uti omnibus phrastos Scripturae peritis notissimum est , nihil est usitatius in Veteri Testamento quam per Sanctimationem intelligere separationem ab omni cultu profano , dc consecrationem ad cultum Dei: quae constabat certo quodam ritu , quo homines

id quod sanctificabant speciatim Deo dicabant ;& actione quadam divina , qua Deus illud sibi,& in usus sacros vindicabat. Hoc sensu templum,& omnia templi vasa passim vocantur Sancta: Non quod illis inesset aliqua sanctitas, quae vitae puritate constet, absit: sed quod a quovis usu profano separata soli cultui veri Dei dicata essent r& Deus actione extraordinaria ac miraculosa , n

be densa , praesentiae suae symbolo , quae totum templum replebat , id speciatim sibi ac cultui suo vindicaverat. Sic jubentur dies quosdam , aut jejunium anctificare: hoc est , dies illos haeciatim dicare cultui Dei, atque ita segregatos habere. Eodem sensu populus Israel per ritus illos externos Deo Sanctificari dicitur; non quod ritus illi v Tam conferant vitae puritatem et ipse enim vir Doctiss. eos a maxime impiis praestari posse assim mat : Sed quia per illos Deus populum Israel a reliquis gentibus secrevit, &sui solius cultui dicavit ; uti ita ab omnibus aliis nationibus , usque ad Messiae, cujus ortus ex ipso promissus fuit, adventum segregatus viveret , neque aliarum gentium

Qismodo Israel per

eum sit

sanctifica.

625쪽

gentium sacris , a suis adeo diversis , facile alliisceretur ad Deum verum deserendum , atque adcidola , quorum cultus ubique in mundo vigebat , deficiendum. Hoc sensu frequentissima vocis Sanctificationis acceptio est , & semper eo sensu , , quando populus per ceremonias Sanctificari dici

tur , 'accipitur , uti loca singula inspicienti mania festum siet. Cultus Addit vir Doctiss. quod etiam moresia absque Deo

moralis G ct interes cultu fieri , quodque homines maxime petast hori improbi virtutem simulando externos ejus actus exere potest. re possunt. At multum errat , si credat externis selum actibus moralia constare. Cultus moralis praecipue internus est Sc spiritualis: externa simulari possunt; obedientia autem animi , qua homo . se omniaque sua Deo consecrat , proprie cultus ille moralis est, quem urgemus. Animum enim internosque animi motus Deus hominum potestati

reliquit , ut vel eos abnegando Deo ejusque legi se subjicere , vel iis indulgendo Deo ejusque legi obluctari possint: Ita ut praestantissimum quod

homo Deo confert, & in quo proprie ac vere obedientia consistit, sit animus ac voluntas. Uerum eum sterilis voluntas non suificiat , sed ea sese fa- ctis externis, animi latentis indiciis , prodere dei beat , necesse est , ut producat facta sibi consen- lanea , quae animi pii Deoque devoti sunt fructus. Et hie est cultus moralis, sine quo ritus externos Deo non placere dixi. Si facta illa virtutum existerna fiant animo non sincero , sed externe sim lentur tantum ; fit hoc per accidens , & vitio ho-i minis, qui actionis sua natura e Virtute in animo latente profluentis speciem quandam exhibet: Interim ipsa actio in se nude absque isto hominis vitio spectata

626쪽

spectata honesta est , & e virtutis genio fluit ;ejusque contrarium , quocunque tandem animo

fiat, non potest quin si inhonestum de vitiosum. Ita ipse Deus de factis illis judicat passim apud

Prophetas : quotiescunque enim ceremonias a profanis & impiis hominibus observatas detestatur , facta haec commendat , iisque praestitis remissi nem peccatorum ac favorem suum promittit. Viis de inter alia ED. I. I 6, II, I 8. Gυamini , mum di estote , auferte malum cogitationum vestrarum ab

oculis meis: quiescite agere perverse, discite bene facere : quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo , defendite viduam. Et venite O arguite me , dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum , quasi nix dealbabuntur , ct si fuerint rubra quasi ve miculus , velut lana alba erunt. dc Micb. VI. 6, 7, 8. . dignum seram Domino e Cumalo genu Deo excelso P Nunquid offeram ei holocautomata O vitulos anniculos e Numquid placari potest Dominus in milliabus arietum , aut in multis millibus hircorum pinguium ρ NMmquid dabo primogenitum meum pro Gre meo , fructum ventris mei pro peccato anima mea endicabo tibi , o homo, quid sit bonum , ct quid D minus requirat a te: inique facere judicium, oe dialigere misericordiam , ct sollicitum ambulare cum Deo tuo. Quasi innuere volens, haec esse verae vir tutis genuinos fructus, & opera per se ac sua n tura bona ac honesta , Deoque placentia. Et quia supponuntur esse, prout natura sua sunt & esse debent , ea sibi Deus semper grata esse pronun- tiat. Si vitientur hypocris hominum , id contra earum. naturam est , & extrinsecus illis accidit. Secus se habet in ritibus externis: Eos Deus simpliciter ia nude consideratos non approbat , nec ob

627쪽

6o8 RESPONSIO AD

ob eos solos hominem gratum habet: Nulla enim virtus animi est , quae praecise ejusmodi ritus requirat , aut eorum contrarios damnet ; solummodo eos homo observat , quia a supremo legislatore sunt praecepti quorum contrarios cum pro arbitrio suo praecipere potuisset , eadem praecepti reverentia etiam contrariorum observantiam produxisset. Tum in ipsis illis ritibus nihil est, quod

ullatenus animi puritatem spectat: omnes enim, si in se spectentur , constant factis quibusdam existernis , & membris corporis peragi possunt: Adeo. ut dici non possit, ritibus hoc esse per accidens , quod externis solummodo membris perficiantur. Quod Deus hoc sibi non sufficere testetur, sed cultum moralem , non tantum virtutem animi, sed& facta externa illi consentanea, requirat, manifestum indicium est, cultum ritualem absque morali neutiquam Deo placere posse. Deus ani- Τandem Vir Doct. probare intendit , cultummodς ςox externum intelligo ritualem, nam de eo disputa- coli sine ri-rnus 2 ιnt ι maximam esse perfemonem , hoc artibus. gumento: quoniam nunquam internum cultum Deo

placuisse legimus, absque aliquo externo: quippe h mo seritu ct corpore Deo debet inservire, ita ut quod . . ' camis ei inest , quodammodo spirituale etiam inciatur. Idque probat exemplo Abelis, qui procul dubio diadicerit ab Adamo, Noacho, qui sacrificia' non οὐ ' tulerunt ut agentibus sep renitur, qua nulla erant; sed ut Deo ereatori grati fierent: σ quoniam nusquam' legitur ea a Deo esse pracepta, fortasse a lumine rationis fune dictata , ct intrinsecam Disitatem habent. Addit exemplum Abrahami , cui Deus , cum ad Isaaci immolationem accinctus esset, arietem quem si crifiearet st: σ tandem Dein rati populo Israelisnon

628쪽

TERΤIUM SCRIPTUM IUDAEI. cos

non tantum eircumcisionem, sed O sacrificia prasim psit. Quod argumentationis hujus fundamentum attinet , indubium est , hominem non tantum spiritu , sed & corpore Deo inservire deberet

Tam enim corpus quam anima a Deo est creatum ;& interni animi motus factis externis, quae cor poris membris peraguotur , sese ostendere debent. Verum exinde minime sequitur , requiri , ut limmo ritibus quibusdam externis , dc praecise non aliis , sed his, occupetur; multo minus, extemnis ejusmodi ritibus cultum moralem , qui non tantum animo sed & corpore exercetur , perfici. Quoniam sine his Deus corpore & an;mo coli potest. Verum Vir Doctiss. hic actum rituaIem cum externo confundit , & quoniam ritualis est exteris nus perinde argumentatur , ac si omnis actus e

ternus foret ritualis. Qui perpetuus illius in hae

argumentatione error est.

Ad argumentationem ipsam respondeo: Credia Saolsielabile mihi esse, a Deo non esse sacrificia praescripta Abeli, Caino , aliisque qui ante legem ViXerunt originem hominibus: Nulla enim illius praecepti divini in hal erint. Scriptura occurrunt vestigia: Sed ea ex pio hominum motu profluxisse, qui ratione duce cognoverunt, Deum esse colendum, eique, ut supremo benefactori , pro beneficiis gratias esse agendas et eredidisse autem illos , se externo quodam actu gratum animum Deo oportere testari, idque commodissime fieri, si partem bonorum sibi a Deo datorum peculiariter Deo consecrarent, & in honorem Dei destruerent. An porro crediderint, se sacrificiis suis propitiationem facere pro peccatis, nunc non inquiram , quia illud extra disputatio

nis nostiae limites est. Exinde liquex, sacrificia

629쪽

Io ' RESPONSIO AD

illa primorum hominum , originem quidem debere pio animi motui , a lumine rationis seu lege

naturae dictato: Is autem animi motus non praecia se dictavit ritum quendam externum esse exercenis dum , multo minus , non alium esse praestandum

quam sacrificium ; sed solummodo , sacrificium istiusmodi , e pio animi motu prosectum in animi

grati testimonium , Deo esse acceptum. Itaque animum gratum ut cultum necessarium naturae immen dictavit ; sacrificia autem ut necessario, dia immediate ex animo grato profluentia , non prae- .cise praescripsit ; sed potuerunt ea esse inventionis mere humanae , ex pio tamen animi motu proc

dentia I quae Deus respectu animi pii qui ea dicta-Vit, accepta habuit, & in prima illa mundi art te, cum se voluntatemque suam nondum lege scripta hominibus revelavit, tacitam apud se ain prpbationem habere voluit. Non sunt Verum ex illa universali consuetudine, & legerituali postea toti populo Israeli praescripta , mi-

Ie saetificia Deum velle, ut ritus isti externi esse perpe- in perpetuum observentur, & nunquam cessent. Contrarium ego concluderem: Deus, in mundi infantia, cum nondum voluntatem suam per prae- cepta , promissa ac minas revelaverat, sed monitis tantum quibusdam generalibus dictamen rectae rationis confirmavit & illustravit , approbavit pium illum animi motum, quo homines proprio

instinctu inducti fuere ad sacrificia ipsi osserendum:

Postea lege Iata magnam rituum externorum: famraginem populo Ιuaelis praescripsit, ut se genio. populi illius accommodaret, & per ritus illos po--pulum ab aliis populis segregaret, & ab idolola tria gentili, in quam totus propendebat, ave

630쪽

teret , donec Μessias , populo illi promissus, venturus esset: Ergo cultus ille externus non est cultus perfectus, qui per se Deo placere potest, neque temper observari debet sed solummodo , usque ad tempus illud , cui subservire debuit. Tempore isto adveniente, cessantibus causis ob quas cultus ille introductus fuit , idololatria gentili exstincta, gentibusque ad cultum unius Dei

Israelis conversis, atque ita populorum discrimine abolito , cultus ille externus & carnalis , utinpote complementum suum habens, cessare debet,& spirituali ac interno ut perfectiori , tanquam umbra corpori, cedere. Neque ex cultus illius

cessatione concludi debet , religionem Christianam, in qua ille cessiat, a Deo non esse pros Etam : Sed ex religionis Christianae divinitate , solidis argumentis adstructa, concludendum est , eum cessare debere, Sc sapientiam divinam eum olim , non ut perialium , sed ob alios fines ad tempus instituisse; qui cum complementum suum habuerunt, ille etiam sponte cessare & evanescere debuit.

CAPUT III.

ob quas causas Deus cultum externum possit abrogare.

EGO , ut evincerem , cultum ritualem per se Lex rἰt Deo non esse gratum , inter alia hoc argumento usus fueram. Quod Deus aliquando le- est apud gem ritualem impune violari permiserit. Vir Deum Doctiss. non tantum non negat, sed & agnoscit, Deum , siquidem velit , legem ceremonialem possc abrogate; Verum ne conclusionem meam

SEARCH

MENU NAVIGATION