장음표시 사용
251쪽
habet subsistentiam nisi diuinam , in
qua natura humana assumpta subsistit & partes eius,eo modo,quo partibus subsistere potest conuenire ratione subsistentiae totius , cuius sunt Partes . Praeterea si substantia & natura
Panis manet unita I ergo tollitur conuersio&transubstantiatio, quia id, quod in aliud couertitur, non manet. Secunda conclusio. In hoc sacramento nullo modo manet substantia panis, vel suppositum,sed conuertitur in corpus Christi:& idem dicendum est de vino. Probatur, quia de sacramentis id tenendum est, quod, & sicut Samsta Romana Ecclesia tenet, prout dicitur extra de haeret.cap. Ad abolendam: nunc autem ipsa tenet panem transubstantiati in corpus Chri sti, & vinum in sanguinem, sicut manifeste habetur de Sum. Trinit.&s de Catholica , c. Firmiter credimus,f. una vero, ubi se dicitur: ipse Iesus Christus sacerdos est, & lactificium, cuius corpus &sanguis in sacramen
to altaris sub speciebus panis & vini
veraciter continetur, transubstantiatis pane in corpus, & vino in sanguinem potestate diuina ; ergo panis nomanet, nec quoad substantiam, nec quoad suppositum . Eadem veritas diffinita est in Concit. Constantiensi sess. g. v bi damnantur errores Uvi lefi dicentis,manere in Eucharistia sub. stantiam panis Sc vim, & accidentia panis non esse sine subiecto. In Concit .vero Trident. tas i 3 .c. A. eXPresse dicitur,quod per consecrationem panis & vini fit conuersio totius panis in corpus Christi, & totius vini in sanguinem. Et can. 2. ei uidem sess. re anathema eum, qui diXerit in sacramento Eucharistiae manere substantiam panis & vini praeter sola accide-tia eorum. Sanctorum auctoritatibus eadem veritas probatur in c. Omnia,
de consecratione dist.2. haec verba re
feruntur ex D. Ambros. Licet figura panis & vim hic nihil sit, tamen aliud quam corpus Christi &sanguis post
consecrationem credendum est; quae licet non ad verbum, in sententia tamen desumpta sunt ex lib. 6.de sacramentis cap. .&lib. 6.cap. I.& Augustinus in cap. Utrum sub figura,de coissecrat.dist.2.fideliter ante consecrationem panem esse & vinum,quod natura formauit, post consecrationem vero carnem Christi ela sanguinem esse, quod benedictio consecrauit . Et sermone I 8. de verbis Domini, ante
verba Christi, quod offertur panis diacitur , non quod naturam panis & vini post cosecrationem retineant, sed quod nutriant. Et Beda de mysterio Missae: ibi forma panis videtur, ubi substantia panis non est. Item Bernardus de coena Domini: Hostia, quam vides, iam no est panis, sed caro mea; similiter liquor iste, quam vides, iam
non est vinum . sed sanguis meus , quemadmodum illic species cernuntur, quarum res vel substantiae ibi noese creduntur, sic res veraciter & su stantialiter creditur,cuius species non
pliciter probat nostram conclusi uem. Primo, quia opposita sententia contrariatur sermae Eucharistiae , in qua dicitur: Hoc est corpus meum,
quod non esset verum, si substantia
panis ibi maneret, nunquam enim
substantia panis est corpus Christi, sed potius esset dicendum;Hic est corpus meum. Secundo, quia contraria iatur venerationi huius sacramenti . si
aliqua substantia esset ibi, quae non posset
252쪽
Utrum pani9 conuertatur in corpus &c. 2 os
posset adorari adoratione latriae. Terin
i quia contrariatur ritui Ecclesiae,secundum quem post corporalem cibum non licet sumere corpus uisti, cum tamen post unam hostiam consecrata licet sumere aliam; unde concludit,positionem asserentem,mane re Panem post conlecrationem, esse vitandam tanquam haereticam;quod di verissimum est. c aeterum Scotus ubi supra ait, quod praefata argumenta non improbant contrariam lententiam efficaciter: quocirca ad ea respondet per ordinem. Ad prunum dicit,quod utrumque est verum,& dicere,Hoc est corpus meum;& Hic est corpus meum; sed non hoc accidens, sed contentum sub accidente;eo dein modo si esset panis,non hoc quod est substantia panis, esset corpus, sed hoc, quod est contentum sub pane, esset corpus: maluit autem Saluator uti hoc vocabulo Hoc, quam Hic, quia magis exprimitur veritas Eucharistiae
Per ly hoc, quam per ly hic; sed v
irumque dictum esset verum. Haec Scotus, de quibus supra diXimus notab. unico, in fine, ad quae me remit. to. Ad secundum dicit Scotus, quod non valet,nec concludit aliquid ,quia modo non est idololatra, qui adorat Christum in Eucharistia , & tamen non potest negari, quin sit ibi creatu. ra aliqua, scilicet species illae, sed non est adorandum 1ensibile continens, sed Christus contentus;& eodem modo tunc diceretur Christum contineori sub pane quanto & quali, & non
adorari panem , sed Christum contentum subpane,Vim signo.
Quod si obi jcias, quod saltem simplices,qui non distinguunt, hic essenta dololatiae. Dico,quod ita Pollet nunc argui contra se, quia sinplices nodis a cotrou. Para IIII. stinguant accidentia illa a corvore Chris sed in omnibus talibus est una responsio, quia simplices adorant in fide Ecclesiae, sic Schoc sulfi it eis ad
salutem, maiores autem distri: iste adorant contentum, non signum conuisnens,& hoc siue signum continens sit accidens tantum scat modo,siue subis stantia panis sub accidente sicut esset, si substantia Panis maneret. Ad secundum non valci, inquit Scotus, quia modo mani festum est, quod ille species nutriant, sicut nutriret substantia Panis, & tamen post unam ho si iam potest sumi alia; ergos militres ibi esset lubstantia panis, liceret sumere unam hostiam post aliam: Sequamuis species maneant, notam et nega tur sacramentum esse cibum spiritualem animae, datur enim contentum sub nutrimento corporali, & itas poneretur manere substantia panis, esset ibi nutrimentum corporale, &tamen contentum sub eo esset tantum nutrimentum animae. Et quamuis istae rationes non probent, nec efficaciter probent conclusionem, ut ostentan est, Conclusio tamen est de fide tenenda, ut eκ Sacras Cociliis deinduximus, imo aperte illam diffiniunt Concilia, quocirca opposta est manifeste & eκ presse haeretica. Tertia conclusio. Non solum non manet totus panis in hoc sacramento facta consecratione, sed nec manet
materia, nec forma, nec aliquid de substantia eius. Contra hanc conclusionem , ut refert S. Bonavent. distinctione undecima , articulo primo, quaeli. 2. fuit opimo asserens,quod iacito tum Pariis conuertitur secundum
subitantia in corpus Christi, sed quod aliqua pars eius subitantialis manet, constat enim quod remanent accio denis Disilired by Cooste
253쪽
dentia,& secundum esse, & secudum operationem; & quia manent secundum esse, suerunt aliqui, qui asserue
runt, manere materia panis, quae illa sustineat,& transire formam: Al j vero videntes quod accidentia habent operationem, & omnis operatio oristum habet a forma substantiali,dix runt, quod transit materia, & rema. Det forma. Sed vireque sententia est haeretica, quia Crincit.Tridentita. diffiniuit sessi decimatertia, carione secundo , post consecrationem nihil
substantiae panis manere , sed sola accidentia , sub quibus est cot-pus Christi. Sed rationibus istae duae
lententiae reprobantur , in Primis quod materia non maneat ad finem, ad quem ponitur a prima opinione, seu errore, patet, quia materia non est nata sustinere accidentia, nee es se in actu sine serma, saltem virtute naturali. Praeterea si manet materia panis, vel separata a forma panis, vel coniuncta ei: Si separata, vel igitur manet absque omni forma, vel eum forma corporis Christi; si con- tuticta formae panis; ergo manet Panis , quem tamen asserit praefata mpinio non manere , sed solam materiam eius; si separata absque omni serma, ad quid est ponenda a nec videtur ullo modo propter conuersi
nem necessaria. Nec manet coniuncta formae corporis Christi, quia non est nata tali sorma insormari s ergo
nullo modo manet. Dices forsitan , manere unitam
hypostatice personae Verbi. Sed hoe iam est exclusum prima conclusi ne, & quasi eisdem rationibus potest hoc reprobari, quibus prima concluso probata est, nec manet forma, ut secunda opinio asserebat, quia sermanon operatur nisi in malefia; ergo si
Propter operationem ponitur rem a. nere, frustra ponitur. Dices, manere sub materia corporis Christi. Contra, quia illa materia cum dispositionibus, quas habet sub forma corporis Christi, non est
nata recipere formam panis. Praeterea , quia eadem materia duabus se
mis vltimis specificis informari haud potest. Nec potest dici, quod mainneat unita livpostatice Verbo Pr pter ea, quae supra diximus. Praeterea conuersio haec Panis in corpus Christi non est sormalis & partialis, sed totalis, ita quod panis&secun dum se totum, & secundum omnem sui partem transit in corpus Christi; igitur aut e medio auferenda est conis uersio , quod esset contra fidem; aut necessario secundum fidem dice dum , Panem nec quoad aliquod sui substantiale remanere. Et confirmatur, quia ut in superioribus ostendimus, transubstantiatio nihil contrarie habet utrique termino , in hoe enim distinguitur a mutatione Pro prie dicta ; ergo nihil in ea manet,
quod a termino in terminum tran-leat, manendo intermino ad quem .
Quarta conclusio. In Eucharistia non manet panis substantia, seu suppositalitas, nec eius eκistentia. Prim a pars est contra Godnedum quot. S. quaestione decimasexta,ut refert P ludan. distinctione duodecima, quae stione tertia, cuius fundamenta sunt,
tum quia subsistentia est distincta a
natura Panis, Sc consequenter Potest esse sine ea; tum etiam quia tantum
illud desinit etain pane, quod comuertitur in corpus Christi, sed subsistentia non potest in illud conuerti,
sed sola natura, quia in Christo sola
254쪽
Vtrum panis conuertatur in corpus M. 2II
natura humana est creata, subsistentia vero est increata, in quam, ut supra diκimus, non potest fieri conuerso. Sed probatur prima pars nostrae conclusionis, primo, quia si manet subsistentia panis, id erit propter ali quem finem, ad aliquid enim debet deseruirer sed nihil est ad quod deseruire possit,nis dixeris deseruire, ut
fit accidentium subiectum, quod tamen repugnat fidei traditae in Con cilconstant.seCoctaua,& in Concit. Trident.&ff.decimatertia, ubi de finitur, sola accidentia panis remanere facta consecratione; ergo non manet subsistentia panis , quae ad accidentia non pertinet. Dices sorsitan, manere subsistentiain Panis, ut terminet Sc subsistere faciat accidentia, sed hoc non est ne cessarium, tum quia non oportet ut accidentia subsistant proprie subsistentia substantiali ; tum etiam quia ad id oporteret nouum miraculum fieri unionis cuiusdam substantialis hypostaticae inter quantitatem , Ssubsstentiam panis, quia sine tali U. nione non potest intelligi quantiotas illa subsistens tali subsistentia, magis post consecrationem quam antea , nam prius non erat quantitas vonita immediate rei subsistenti, sed mediate ratione naturae , quae primo nata est subsistere, & ideo non subsistebat,sed naturae inhaerebat; e so si postea subsistit immediate noua subsistentia, oportet ut fiat noua unio quas hypostatice,cuius accidens non est capax, & quamuis esset capaX.
esset vanum , tantum & tam no- uuin miraculum sine fundamento affirmare. Ad fundamenta contra conclusio.
nem. Ad primum dico, quod subsi
stentia manere non potest destructa natura , & quamuis posset, in praesenti my sterio non esset necessiarium. Ad secundum dico , quod minor est falsa , potest enim totum subsistens conuerti in naturam alicuiu corporis. Secunda pars conclusonis probatur, primo, quia existentia est idem realiter cum natura & essentia, ut alias docuimus; ergo impossibile est, existentiam naturae panis manere dest lucta essentia . Secundo, quia iam aliquid panis maneret contra Concilia supra citata , existentia enim non dicitur esse accidens panis, nec connumerari inter ea accidentia. quae Concilium Tridentinum affir mat manere, facta consecratione.
Tertio iuxta fidem tota substantia Panis conuertitur in corpus Christi per consecrationem, sed nomine i lius substantiae non intelligitur essentia abstracta & praecisa ab existentia, sed intelligitur substantia completa,
prout erat in rerum natura, quae ma
xime existentiam includit, tanquam actum proprium Scintrinsecum, quo in esse actuali emitatis constituitura non quia frustra poneretur talis eκistentia cum Ponatur ut accidentia Per eam eXistant, quia improbabilis lententia est illa, quae asserit acciden. tia non habere propriam eκistenistram , ut postea ostendemus ι ergo cum accidentia propriam existentiam habeant . non videtur ponenda existentia substantiae panis, ut per eam e Vistant. Habes ergo eκ hac conclusone, nec subsistentiam panis, nec eius existentiam Licta consecratione manere; necoiipostum absque temeritate defendi potest, immo viX absque errore.
255쪽
Quinta conclusio. Post consecrationem non manet eadem numeroentitas, vel substantia,quae fuit panis. Conclusio haec in primis est contra
Henta quot.nono, quaestione decima- nona, Sc videtur esse contra Caietanum tertia par. quaestione septuagesima quinta, articulo quarto, qui afferit, post consecrationem id, quod fuit Panis, esse corpus Christi, ita quodentitatem Panis, ait esse entitatem
corporis Christi: Contra quem defendunt nostram conclusionem S tus distinctione nona , quaestione secunda,articulo quarto. Ledesina questione decimasse X ta, articulo quarto. Scotus quot. decimo, articulo quarto, S distinctione undecima, quaestione tertia, de quo iterum redibit sermo articulo sequenti. Probatur nostra conclusio, nam ex opposita sententia sequitur primo,non conuerti tota in
Panis substantiam, quia quod manet
post conuersionem non conuertituriat secundum opposita in sententiam dicitur manere substantia, vel entitas Panis; ergo non conuerti tur, quod est contra Concit. Triden. supra citatum. Secundo non esset omnino idem corpus Christi, quod est in coelo,& quod
est in sacramento, quoadentitatem,
vel substantiam suam, quod est contra fidem . Patet sequela, quia zo pus , quod est in sacramento, est illa entitas, vel substantia, quae fuit pa nis : at corpu3, quod est in coelo, non est illa entitas, neque illa substantia, quae fuit panis; ergo &c. Tertio sequitur, non manere duntaXat accio
dentia panis, quia haec entitas , vel substantia panis non est accidens, uae tamen manere dicituriat lecundum Concit. Trident in . duntax tmanent Panis accidentia ἱ ergo nulla ratione concedendum est, quod talisentitas maneat. Secundinesse termini ad quem conuersionis, requirit non
esse termini a quo; ergo terminus ad quem ut talis, non habet in se entitatem,vel aliquid termini a quo. Consequentia est bona; Antecedens proba tur , quia terminus a quo Sc ad quem conuersionis, sunt oppositi Sc incompossib: les:ergo esse unius excludit esse alteri u ,quia esse unius oppositi eκ- cludit esse alterius oppositi. Tertio ,
quod nullo modo aliter se habet in se secundum esse absolutu in post conuersionem , quam Prius se habuit , nec aliquid in se aliter se habet . non habet in se aliquam entitarem vel substantiam, quam Prius non habuit: sed corpus Christi nullo modo se habet in te aliter post conuersi
ne in quam ante e sed ante conuerinsonem panis non habuit in se aliquam entitatem panis; ergo nec po stconuersionem. Probatur minor,quia si haberet aliquam entitatem a solutam , quam prius non habuit, tot haberet entitatestab Iolutas no uas quot conuersiones sunt panis in
ipsum, quod praeterquam quod est
fallani , est inauditum . Et confirmatur, quia illae entitates vel inhaerent corpori Christi , vel ei uniuiitur : non primum , quia sunt sub. stantiales ergo secundum, & tun*quaero, qua unione, vel livpostatica, vel formali cum identitate reali3 non Primit, quia error est asserere talem unionem; ergo secundum, sed hoe
est impossibile, quod formaliter sit
in corpore Christi, ct idem cum eo, quia nouae sunt, & sine eis esse P test, ut est in coelo ; at seclusa illa iadentitate non potest intelligi quomodo formaliter de corpore Christi di
256쪽
Utrum panis conuertatur in corpus &c. 2I 3
eatur, nisi dixeris esse sermam corporis , quod est absurdum &impossibi.
te. Quarto, quia tota natura, & substantia panis, seu essentia mutatur in hac conuersione; ergo non potest manere eadem numero entitas Panis, quia est impossibile esse hanc entita. tem sine illa essentia panis , cum per illam in tali esse constituatur. Et conafirmatur 1 quia destructa ratione specifica in aliquo indiuiduo, impossibile e st aliquod superius in eo inclusum
re ipsa manere a Parte rei, nam cum natura humana indiuidua, quae est in - Petro, desinite ise, implicat,quod aliqua entitas alicuius superioris a Parte rei maneat; ergo si ratio panis specifica & indiuiduata in hoc pane destruitur, nulla ratione dici potest, quodentitas & substantia panis maneat; cum igitur per hanc conuersonem esse panis, di csse huius panis destruatur, nulla ratione fieri potest, ut maneat in termino ad quem. Quinto implicat, panem ess corpus Christi, sicut implicat hominem esse lapidem; ergo similiter implica hanc en litatem & substantiam patris esse corpus Christi. Consequentia patet a
Paritate rationi . Sexta conclusio. Panisconuertitur
in corpus Cluisti secundum se totum , & quamlibet sui partem. Concluso est de fide tenenda e XConcit.Tridenti seis. 6. ca pitulo quarto, Sc in c. Firmiter,de
m a Trinit. & fide Ca. tholica . controu. Pan IIII. ARTICVLVs II. An terminus eonuersionis ad quem paηιι sit corpus Chri Πι sub ra. tione substantiati. ΡArs affirmativa probatur, quia
haec conuerso iuxta Concit Trident. aperte vocatur transubstanti tior led terminus transubstantiati nis necessatio est substantia sublati De substantialis ergo terminus huius conuersionis est corpus Christi sub ratione substantiali. COsequentia tenet cum maiori manifesta; minor vero probatur,quia alias non esset haec c5- uersio transubstantiatio,sed transaccidentatio,si ad corpus Christi sub ratione accidentali terminaretur, quod necessario videtur dicendum, si ad esse substantiale non terminatur, quia inter accidens & substantiam non est
In hae disseisi quaestione tripleu
est sententia .Prima asse iit, terminum formalem huius conuersionis seu ctionis conuersuae esse unionem cod.
Poris Christi ad species, quam modii quendarn ait esse substantiale in ipso Christi corpore, quod substantiae panis vicem supplet, & accidentia eius sustentat, sicut di panis substantia,imserinatione seclusa.Hanc sententiam defendit Sotus in 4.dist.quaest. 9 2.art. a. ad secundum Scoti, putatque ad transubstantiationem sufficere,quod per consecrationem corpus Christi fiat praesens speciebus eo modo, quo Panis ibi erat in hirentia se lusa .idem tenet Paludanus in A.d. II disP. I . Ad eandem videtur accedere Ledeis a
Primum di tertium Scoti, conclus. I.
257쪽
Idem tenet Ale X. Alenslib. I .cap. 3 .
Secunda sententia est Scoti in . d.
o. q. I. q. quantum ad illum articulum, Sc d. I t. q. 36 quantum ergo ad istumari.&q. q.&quol. I O. qui asserit, terminum huius conuersionis panis ad quem esse praesentia corporis Christi iub speciebus, hanc conuersonem non esse productivam corporis in suo esse substantiali, sed adductivam corporis ad species. Scotum sequuntur eius Discipuli in A. dis .io.
S i I. Iat.quaest. Sc quot. Io. Gulielmus de Balione quaest. Io. articulo I. Ec multi eX nominalibus, ut Maior quaest. I . layronus quest.penultima. Ocham qiiaest. 6. Petrus de Aliaco. q. etiam 6. Huic sententiae fauet Aleias
8. articulo secundo , conclus. . dc 8. dicunt etiam,per hanc actionem non
fieri, quod non erat, sed quod alicubi
erat,poni alibi. Item aiunt,per consecrationem non accipere esse corpus
Christi, sed accipere esse hic. Moder-ni , Sc lcribentes contra haereticos, i i-benter hanc sententiam amplectuntur,ut videre licet in Ioan . Heueis lib. de corpore Christi sol.77.dc 2I3 . Bel tarmino libro secundo, de Eucharist ea P. I 8. Tertia sententia est , quae asserit, terminum sermalem conuersionis esse ipsam substantiam corporis Claristi praee Xistentem , quia verba consecrationis re vera influunt de facto implam esse substantiale corporis Christi , habetque consequenter veram actionem substantialem, quae nunc dicitur esse per modum conter. lationis,quia aliunde supponitur eadem res antea alibi eXistens, quae ressi alibi non esset , per eam de nouo produceretur , Sc acciperet esse, ac proinde pret ita actio potest dici Pr ductiva termini ad quem , quia si illum non inueniret Productum, re vera eum produceret. Sententiam hanc
ita expositam tenuit in terminis Gabriel.distinct. i I .quaestio.quinta,artiaculo tertio,dubio secundo, Sc lech. 4o.
Pro intelligentia huius difficilis
quaestionis primo recolendum est , transubstantiationem esse duplicem,
aliam partialem, aliam vero totalem, ut supra docuimus. Primam inquit Scotus in quaest. I I. quaest. 3. articulo secundo,*.quantum vero ad istum aeticulum dico, impossibile esse, quod
sit ad terminum ad quem pree Nistentem , quia illa est mutatio, per quam potentiale seu materia recipit actum, quo prius caruit, e X quo & actu fit compositum nouum, quod nouum esse reale habet, quia succedit prau rioni illius actus X quo fit: sed in transitione seu conuersione totali oppositum accidit, quia ibi non est mutatio , ut supra docuimus,&ideo non oportet terminum illius transubstantiationis sequi negationem seu priuationem oppositam suo esse r Sed hoc non sufficit, ut transubstantiatio possit et se in terminum praeexistentem, quia licet non oporteat terminum transubstantiationis esse nouum Pro- Pter rcitionem mutationis, quia ibi nulla interuenit mutatio, tamen via detur quod oporteat ipsum esse nouum , quia est terminus nouae actioinnis, nihil enim est terminus actionis proprie dustae de genere actionis . quin per illam a ct onem acclPiat esse, 'choc saltem lecundum illud, se
cundum quod est terminus formalis illius
258쪽
Vtrum panis conuertatur in corpus &c. 2 I s
illius actionis; unde etiam Filius Dei, qui est terminus activae generationis Patris, per illam generationem accipit esse, alioquin s nullum esse acciit per illam, videtur esse in intelligi.ile quomodo sit ibi aliquod terminans generationem , quae est acto degenere actionis, quod dic: tur ad e cludendas actiones omnino immanentes , quae aequi uoce dicuntur actiones, quarum terminus non oportet accipere esse pereas, ut in prima parte satis ostendimus. Vnde de ratione intrinseca actionis de genere actionis est, ut terminum habeat per eam accipientem esse, si aeterna est, ut verbi generatio , quod ab aeterno per eam accipiat esse ; si vero est noua , quod de nouo nouum accipiat esse , saltem secundum illud , secundum quod est terminus formalis eius.
Secundo obserua, quod transubstantiatio, ut supra diXimus, non est mutatio, estque inter terminos positivos, qui ut termini sunt eius, sunt incompossibiles circa idem, ut diximus eκ Scoto in ultimo argumento praecedentis Controuersiae , dc postea dicturi sumus. S. Bona uentur. dii tinctione undecima, articulo primo, quaestione secunda, in corpore inquirens, sub quo genere contineatur transubstantiatio, sic ait; Si autem quaeras, lub quo genere motus vel
mutationis contineatur haec conuerso , dicendum , quod est mutatio singularis, quae nullam similem plane habet; assimilatur tamen in aliquo alijs, quia enim in hac mutati
ne nihil commune.manet, assimilatur creationi; quia vero principium initiale, seu terminus a quo non est
nihil, sed aliquid, ideo diis milis estereationi, dc similis generationi; quia
vero terminus sor malis non habet aliquid de nouo factum, sed est prius
existens, ideo.est dissimilis generationi, dc similis augmento; dc quia corpus Christi non crescit,sed in pluribus locis existit, ideo dissimilis est
augmento, & similis loci mutationi; quia autem in aliquo loco eXistit corispus Christi , Sc a proprio non recedisi ideo omni motui, dc mutationi dissio milis est, dc est prorsus mutatio singularis; corruptioni vero dc desitioni nullo modo at similatur, quia operationes sunt imperfectae, quae non decet diuinam virtutem haec operantem : Rursus quia in alteratione variantur accidentia sensibilia, & hoe non contingit huic sacramento propter fidem, nec illis assimilatur. Haec
Tertio obserua , dupliciter posse intelligi fieri conuersionem in prae-
existens, ut ait Scotus quot. I O. articulo secundo, paulo ante de istis triabus: Primo in illud , quod aliquando fuit, & nunc non manet; dc quod conuerso sic sumpta fiat in praee Xistens, non habet aliquam d sficultatem magis determino prae existente quam non prae existente , nisi istum: Si potest Deus idem numero destructum reparare, quod conceditur ab omnibus Catholicis, nec mirum , quia ibi nulla est contradictio. Secundo modo potest fieri in prae- existens , quod scilicet praefuit de
nunc manet , hoc autem accidere
potest bifariam : primo quod fiat conuersio in praeexistens manens simpliciter in suo esse praehabito, aliqua tamen nouitate superaddita illi esse, videlicet quod insit noua praesentia illius termini alicui, cui primo O 4 non Diuiti cu by Corale
259쪽
non fuerat praesens: secundo, ita quod in esse rei praeexistentis nulla sit nouitas , sed quod terminet couersionem, nulla in tuo esse facta nouitate. Quarto obserua ex Scoto, distinctione undecima, quaestione tertia, articulo secundo, 6.quantum ergo ad istum articulum, quod transubstantiatio , hoc stante, quod sit inter terminos postiuos,quae sunt substantiae, potest intelligi duobus modis: v-no modo, quod sit adlabstantiam, Ut per ipsam accipientem esse simpliciter: altero modo, ut sit ad substanriam, ut per ipsam accipientem esse. Hic transubstantiatio primo modo
sumpta potest dici productiva sui te emini ad quem, sumpta vero secundo modo, potest dici adductiva sui te imini ad quem, quia per ipsam adducitur terminus ut sit hic; & utraque vere & proprie est transubstantiatio , quia ad rationem transubstantiatio. nis satis est, quod sit conuersio & su cessio substantialis sub eisdem aecidentibus , siue haec vocetur conuerso substantialis,sive substantiarum,quia neutrum potest desinite colligi ex Concili, solum enim dicunt,substantiam conuerti in substantiam, quod verum esse potest non ratione termlis formalis de nouo producti, sed ratione termini adet quati,qui necessario includit substantiam, quae loco alterius substantiae substituitur ; quod etiam iptum transubstantiationis nomen videtur prae se ferre, illa enim Particula Τrans, de se transitum significat, ut in his verbis patet, Transferre, Trant vadere , Transmutare; unde substantijs ; applicata, ut fit per hanc vocem, Transubstantiatio, significat transitum unius substantiae in aliam , qui veram rationem substantiae transitus habebit,sive substantia producatur de novo, siue adducatur ex quo fit, ut transubstantiatio, secundum Scotum. Secundo Modo nodenominetur a termino formali, seu a subiecto,circa quod fit transitu foris malis,sicut lapidatio suam denominatione no accipit a termino, formaliqui est ubi, sed a materiali, scilicet Iaapide,qui pro ijcitur, nam quemadmodum si intelligetemus accidentia Panis esse vacua oi substantia, Sc postea sub illis induci aliqua substantia, dici. posset hoc sensibile signum transubstantiari illa actione , ita quando fit sub illis mutatio substantiarum, Pintest dici transubstantiatio . Ex his colis lige diuisionem transubstantiationis in productivam&adductuam, esse
propriam . & vniuoci in non uniu cata, quia causa transubstantiationis est utrique communis.
Sed grosso quodam argumεto aliis qui obiiciunt contra Scotu,quod tunc transmutatio posset dici transubstantiatio,quia una substantia alii successiein eode loco,a quo altera expellitur. Sed facilis est responsio,quod ibi non est transitus substantiae in substantiam , siquidem utraque in suo esse mane uat transubstantiatio, vel ex prim vi sua, vel eκ concomitantia, sea per se secundo exposcit, ut salte substantia conuersa destruatur, sic quo a naturali via suum esse retinere nori possit.Pr terea si sermo se de hac tra-1ubstantiatione sacramentali, ia cla ire videmus,l eκ vi eius substatia comporis Christi succedit sub speciebus saecra inentalibus, ita ut sub eis existat . non secus,atq; substantia Panis informatione seclusa, nec non corre Oadentia partis substantiae panis ad Partes accidentium; na Iicet tota substan-
260쪽
Utrum panis conuertatur in corpus &c. 2 II
tia panis esset sub accidentibus,t ed notota indiuidualiter sub qualibet pi te, corpus vero Christi totuin est sub tota hostia, de totum sub qualibet parte eius, quae minime in transitione accidere possunt itaque in transub. stantiatione una substantia transit in aliam , S una desinente esse alia ei succedit. Verum obijcitur, quia ista transubstantiatio adductiva non videtur meis reri rationem transubstantiationis, quia terminus eius non est substantia ut lubstantia, sed est praesentia ista, quae accidit substantiae . Respondet Scotus, quod substantia est terminus huius transubstantiationis, quia lub stantia est,quae luccedit substantiae,licet non secundum esse substantiale novum, sed secundum Praesentia, nec aliud requiritur, praeter dicta ad vera dc propriam transubstatiatione, vere enim substantia in substantiam transit, siquidem tota substantia panis, vel primo&per se, vel concomitanter destruitur, & in substantiam corporis Christi conuertitur; non enim ad conuersionem proprie dicta in requiritur , quod haec substantia fiat illa,tum quia implicat,tum etiam, qtata non esset conuersio, in qua rei conuersae nihil manet: neque oportet ad Veram transubstantiationem, quod illast actio substantialis a termino formali de nouo acquisito , sed sufficit quod sit transitus substantiae in substantiam. Virde quamuis Concit.Trident. di Nerit,uel conuerfionem panis
in corpus Christi transubstantiati nem appellauerit, non tamen illam dixerit esse substannalem; sat ergo est , ut sit transubstantiatio , licet non si substantialis, Ied substantiarum, uani vi,unius scilicet in aliam. Quinto obserua ex eodem Scoto
loco allegato superius in fine articu li, quod tenendo transubstantiatio. nem hanc esse adductivam, tenel dum est terminos eius esse impossibiles, eo modo quo terminant, quia
ut sic, non sunt simul, licet de potentia Dei absoluta possint esse simul, sicut licet Deus possit facere aerem si . mul cum igne de potentia absoluta,& forte ex eadem in iteria, tamen Vt
aer succedit igni, sunt incompossibiles in simul euend i: Sc panis Ic compus Christi ut terminant transubstat Nationem, sunt incompol sibiles insi. mul essendo, sed an hoc sit eκ natura conuersionis, vel ex Dei institutione, dicetur in serius. Sexto aduerte, quod licet panis &corpus Christi, ut terminant conuer
sones, sint incompossibilia in simul essendo, ut dictum est, tamen hac conuersione adductiva solum panis amittit esse sub ipeciebus, dc corpus
Christi acquirit esse sub eisdem; quia
eo modo terminus prior conuertit ut in terminum posteriorem, quo terminus posterior succedit termino priori ; sed terminus posterior, scilicet corpus Christi, non succedit secundum esse simpliciter termino priori, scilicet prae existenti pani, ted secundum esse hic I ergo nec PMnis conuertitur, nec transit in corispus Christi,' nisi secundum esse hic praesens pani praeexistenti; conuerinsio ergo ista est scut substantiae in substantiam , non quantum ad esse substantiae simpliciter, sed quantum ad esse hic , ut scut corpus ut hic succedit pani ut hic, ita panis ut hic
conuertitur in corpus ut hic, unde sicut mutatione positiva non acqui-IIr ur esse corporis simpliciter, sed tantum Diuili ed by Corale